CODOLGA: Corpus Documentale Latinum Gallaeciae

CODOLGA

Chronicon Iriense

1. Cum uandali silinqui et ugni, spreta gothorum et sueuorum societate, in Africa transfretarent, tunc gothi et sueui, ferocitate pleni, super indigenas hyspanos, scilicet et gallecos, iruunt et nimis deuastant et funditus depredantur per quinquennium, ita quod mulieres, necatis filiis, uescerentur; et tanta fuit calamitas quod nullus poterat sustinere. Sed placuit Deo et tandem in concordiam peruenerunt, quod indigenis terciam partem terre relinquerent et duas partes gothi atque sueui posiderent.

Tunc uoluntate Dei et predicatione Martini greci, Dumiensis episcopi, Mirus, sueuorum rex, catholicus factus est. Et cum in possessionem suam Hyllion castrum perueniret - quod nuper Hylli, Troyhani regis filia, cum Teucro rege profugit possideret, quando ad has peruenerunt partes-, placuit Deo et illi ut possessionem illam in episcopatus honore traderet, et accepto consilio, ordinatus est ibi episcopus primus Andreas, qui prius in concilio Lucensi, postea uero in Bracarensi, cum ceteris episcopis, digne et honorifice consedit. Quia duo reges dominabantur Gallecie: Mirus Lucum et Ariemirus rex Bracaram obtinebat. Qui Ariemirus post tercium annum defunctus est, et Mirus cepit

Bracaram et fecit concilium Bracarensem secundum, ubi Andreas fuit, in era DCX. Et Mirus sedi sue Hyriensi contulit dioceses, scilicet: Morracium, Saliniensem, Moraniam, Celenos, Montes, Metam, Merciam, Tabeyrolos, Velegiam, Hour, Pistomarcos, Amaeam, Coronamancos, Vimiantium, Selagiam, Bregantinos, Farum, Scutarios, Duuriam, Montanos, Nemitos, Prucios, Bizcaos, Trasancos, Lauacencos et Airos, et alias que in canonibus resonant.

2. Sed cum Leouegildus arrianus contra regem francorum causam non bonam haberet, rogauit Mirum ut cum eo contra regem Francie ad Neumasum ciuitatem properaret. Qui congregato exercitu, abiit et profecit, ita ut conuenerunt se cum rege Frantie, et cum redirent, in uia obiit uenerabilis et inclitus rex Mirus. Tunc Leouegildus occupauit Galletiam, et interea uexatur febricus, et cum audiret Leander archiepiscopus, quia Constantinopolitano concilio uenerat, facta amicitia cum Gregorio, Romane urbis (diacono), abiit ad Leouegildum et predicauit et ut relicta stulticia crederet in Sanctam Trinitatem. Et ipse obduratus non credidit ei, sed tradidit ei filium suum Recaredum, quem baptismatis unda perfuderat, it ut quod ipse Leander diceret et ordinaret, filius eius libenter conseruaret.

Et post obitum eius, filius eius eleuatur in regno, et in concilio Toletano fuit secundus episcopus Hylliensis, nomine Dominicus. Et quia antea in Hispana heresis arriana pullulabat et in Gallecia prisciliana heresis multum regnabat; ea de causa Leander, Hyspalensis archiepiscopus, ad Constantinopolitanam urbem profectus est, et cum auctoritate tocius concilii rediit et hereses illas destruxit et omnes earum sequaces et conuertit totam Hyspaniam ad fidem catholicam. Sub quo factum est, apud Tholetanam urbem, concilium sexaginta septem episcoporum, regnante gloriosissimo et sanctissimo rege Recaredo, ubi interfuit secundus episcopus Dominicus Hyrienssis Ecclesie.

3. Deinde Sisenandus rex in regno successit, in cuius concilio Samuel, tercius episcopus Hyriensis, interfuit, sub Isidoro, Hyspalensi archiepiscopo. Defuncto Sisenando, Cintila, rex gloriosus, in regno constituitur, in cuius concilio Guntomarus quartus Hylliensis episcopus fuit. Mortuo uero Cintila, Recesuindus rex in regno eleuatur, sub quo Sindigidi (diaconus) in uoce Uincilbilis episcopi Ecclesie Hyriensis quintus fuit. Sub Eruigio rege, in concilio Tholetano, Felix, Hyriensis Ecclesie episcopus sextus fuit. Et sub Egica, nobilissimo principe, in era DCCªXXªVIª, in concilio Tholetano, Hyldiulfus, cognomento Felix, Hyriensis episcopus septimus fuit. Egiga defuncto, Uitiza, eius filius non bonus, solium patris ascendit, in era DCCªXXXªVIIIIª, sub quo Scluuas octauus Hylliensis episcopus fuit. Vitiza defuncto, Rudericus, peior anteriore, a cothis in regno eligitur, sub quo Leouesindus nonus Hylliensis episcopus fuit. Tunc ingressus est rex maurorum, nomine Tarich, Hyspaniam, in era DCCªXL VIIª, et interfectus est Rudericus, ultimus rex gothorum, (die Vª feria) in era DCCªXL VIIIª, cuius corpus sepultum est in ecclesia in Uisensem ciuitatem, ubi scriptum est epitaphyon: HIC REQUIESCIT RUDERICUS, ULTIMUS REX GOTHORUM.

4. Tunc Pelagius Faphilaz Asturias inuasit, sub quo Emila Hylliensis decimus episcopus fuit. Postea regibus nominatis Asturias obtinentibus, scilicet: eius filio Faphila, et Adefonso, Petri ducis filio, et Froila, filio eius, et Aurelio, et Silone, et Mauregado et Ueremundo. Cunctis defunctis, Adefonsus castus in regno eligitur, in era DCCCªXXªVIIIIª. Post Emilam, Romanus undecimus episcopus fuit. Post Romanum, Augustinus duodecimus episcopus fuit. Post Augustinum, Honoratum, Kindiulfus

quartus decimus episcopus fuit. Post Kindiulfum, Theodomirus quindecimus episcopus fuit, tempore regis Adefonsi casti.

Sed cum Deus uoluit reuelari et notificari sepulchrum beatissimi Iacobi apostoli Theodemiro, nobili uiro et sanctissimo, notum fuit regi Adefonso, clarissimo uiro et sanctissimo, et tota sponte, cum summa reuerentia, uenit causa orationis ad beatum Iacobum apostolum, et ibi, cum lacrimis et assiduis orationibus, multa obtulit dona et tamen cautum ei fecit per Siaoniam et per Lestetum et per uillam Astructi, secus ecclesia Sancti Michaelis, et inde in Tamare; et honorem et dignitatem Hilliensis Ecclesie beato Iacobo et Theodemiro et successoribus suis perpetualiter contulit. Et postea conuenerunt sapientes uiri, et dixerunt ad inuicem quo nomine uocaretur locus iste. Quidem dixerunt Locum Sanctum; quidam Liberum donum; quidam Compositum tellus, a quo dicitur Compostella. Et qui uoluerit dicere Hyriam, dicat propter Hyrim; et qui uoluerit dicere Hylliam, dicat propter filiam Troiani principis; et qui uoluerit dicere Bisriam, dicat propter duo flumina Sare et Uliam.

Et Theodemirus, quindecimus, factus est primus pontifex in sede beati Iacobi apostoli, diebus Caroli regis Francie et Adefonsi Hyspanie casti regis. Deinde Adefonsus castus in Asturias reuersus, ut uideret, se cum Carolo magno rege Francie, mortuus est.

5. Cui in regno successit Ranemirus, filius Ueremundi principi, nepos sus, filius fratris sui Froile. Cuius tempore defunctus est Theodemirus, religiosus uir, et successit ei Ataulfus, sanctus uir, et ordinatus est episcopus in Sancto Loco secundus. Defuncto Ranemiro, filius eius Ordonius eleuats est in regno, in cuius diebus, est tercius episcopus; qui acusatus a quattuor seruis familia Ecclesie, Domino protegente expiauit se tauro feroce, relinquente cornua in manibus su<i>s, in platea, coram rege et omni populo, et maledicens regi, secessit normannorum in Galletiam uenerunt, et post triennium ad propia sunt reuerse.

6. Ordonio defuncto, filius eius Adefonsus, uir nobilis et clarissimus, eleuatur in regno. Qui cum uxore sua Enxemena, regina nobili, et cum filiis suis Garsia, Ordonio, Ranemiro, Froila et Gundisaluo [diacono], in Locum Sanctum uenerunt et ecclesiam mirabilem construi preceperunt; qui detulerunt secum suum capellanum, nomine Sisnandum de Leuana, et ordinatus est quartus episcopus in Loco Sancto. Et iam constructam ecclesiam et bene ordinatam, in era DCCCCªXXXªVIIª, pridie nonas maii, consecrauerunt pontifices, scilicet: Sisnandus, eius loci episcopus; Nausti, Colimbriensis; Ellecha, Cesaraugustanus; Argimirus, Lamacensis; Recaredus, Lucensis; Gomadus, Egidanensis; Teodemirus, Uisensis; Jacobus, Cauriensis, et tam Ecclesie quam et pontificibus, innumera obtulerunt rex et regina munera et dona, et testati sunt Ecclesie et uenerabili episcopo Sisnando et clericis eiusdem sedis.

Deinde supradictus Sisnandus pontifex, uir religiosus et castus, ordinauit omnia bona quecumque potuit scire et intelligere in Ecclesia sua, tam de clero quam et de familia et de omni bonitate; et desuper fecit monasterium Antealtare, sub abate Arulfo, et monasterium de Piniario, sub abbate Gutu, ubi nunc est ecclesia Sancti Martini, et Louium ad susceptionem pauperum, ubi nunc ecclesia Sancti Felicis est constructa; et sedes ad suscipiendos pauperes de familia, tam uiros quam feminas, inter turres, et de reditibus Ecclesie pro posse sustentabat eos.

Rex uero cum coniuge et filiis in Asturias rediit, et tandem mortuus ibi quiescit. Cuius filius Garsea in regno eligitur, sub era DCCCªXL VIIIª. Defuncto Garsea, Ordonius, frater eius, in regno eleuatur (in era DCCCCªLIª).

7. Tunc Iohannes, Rauenensis presul, qui post beatum Petrum centesimus tricesimus primus Romanam rexit Ecclesiam, cognita Sisnandi antistitis sanctitatis fama, literas ei per proprium portiorem direxit, ut pro eo beatum Iacobum precibus peteret, quatinus eius protector et in isto et in futuro seculo esset. Ad quem iam dictus Sisnandus presul proprium sacerdotem, nomine Zanellum, cum graciarum actione direxit; etiam et per eundem Ordonius princeps eidem domino Pape et dona et munera transmisit. Qui Zanellus per spatium unius anni in Romana curia honorifice moram egit, qui collecta multorum librorum multitudine, cum Gaudio ad propia rediit. Postea uero uenerabilis uir et sanctissimus Sisnandus in pace, audita canentium angelorum multitudine et dicentium, VENI, ELECTE DEI, INTRA IN GAUDIUM DOMINI TUI.

8. Post cuius obitum, Gundesindus, nobilitate probus, dimissa militia, tamen secularis, tocius conubii nescius, quintus in sede beati Iacobi consecratur episcopus, in era DCCCCªLªVIIIª.

Ordonius uero rex catholicus et orthodoxus, post assiduas uictorias quas Deus de sarracenis egit, et post diuersas populationes uillarum et urbium ab eo factas et duos episcopatus primitus eleuatos, scilicet Minduniensem et Legionensem, et multas ecclesias restauratas et dilatas, omni probitate conspicuus, Neumancie egrotus, Legioni moritus. Quo defuncto, frater eius Froila successit in regno, in era DCCCCªLXªIIª. Qui Froila rex Montanos beato Iacobo dedit.

Mortuo Gundesindo episcopo, in sede beati Iacobi apostoli Ermegildus consecratur sextus episcopus, qui, ut fertur, lumbos non habuit precinctos, et si lucernam ardentem pre manibus habuit, Deus nouit. Cuius egonomus a quadam uidua, octo filios habente, uaccam tulit et coquine occidendam dedit; que cum lacrimis ad pedes pontificis se proiecit, sed nullam misericordiam consecuta est. De cuius carne, primo morsu accepto, strangulatus miserabiliter obiit.

Froila defuncto, Adefonsus, supradicti Ordonii filius, reni gubernacula suscepit, quod tenuit annis sex, mensibus sex, et assumpto monachali habitu, aspicem regiminis sponta sua reliquid fratri suo Ranemiro, quia diaconus ordinatus fuerat, sub era DCCCCªLXªVIIIIª. Cuius tempore, Abdirahaman, Cordobensis rex, cum omni exercitu suo, fugatus et uictus est, qui rex antea accesserat ad beatum Iacobum causa orationis et obtulit ibidem uota usque in Pisorgam, ut singulis annis redderent censum apostolice Ecclesie, et Deus magnam dedit ei uictoriam.

Post Ermenegildum, Sisnandus, iam diaconatus ordine functus, Menindi comitis filius, in ordine in Loco Sancto septimus consecratur episcopus Hic, nobilibus ortus natalibus, cum parentum celsitudinem diutiarumque opulentia eminentius extolleretur, sui ordinis inmemor ast canonice censure expers, cum rege Sancio accepto consilio, propter hostilitati diram seuamque incursionem normannorum ac frandesium predarum dispendio Galleciam sepe afficientium, ne forte beatissimi apostoli Iacobi uenerabile corpus ab illorum hostium occupatione subito tolleretur, largita architectis munificentia, ac plebibus laborum implicitis, circumquaque eundem Locum Sanctum menium, turriumque munitione ac profundis uallorum fossis aqua circumfusa, ut Locus Sanctus tutus esset, summopere cingi precepit. Sed cum nimium secularis et potens erat, familie Ecclesie sue oppressione imposita, ut sua palatia et monasteria, scilicet Ciniense ac Superatum, Canetamque strenue conderent; ast opes eclesiasticas male distrahendo, suis parentibus incunctanter et immoderate largiretur, et cuncta regi Sancio nota fierent, sepe ab eo et a dominis Loci Sancti monitus fuit ut resipisceret et se emendaret; sed quia superbus et alti sanguinis erat, emendari contempsit. His regie clementie reuelatis, illum cepit Sanctius rex, tenerique precepit. Cuius loco sanctissimus uir, illustri cognatione progenitus, Rodesindus in sede apostolica octauus leuatur episcopus.

10. Sancius uero rex multas ecclesias et uillas et castella populatus est, prelia multa gressit et uictor extitit. Sed cum Portugalensis regionis comitibus sub iuramenti uinculo firmum pacis fedus constituit, quidam Gundisaluus consul, inter cetera diuersarum epularum fercula, pestiferi ueneni pocula infecta, pera insumendam escam fraudulenter direxit; qua sumpta, uenenum se sumpsisse persensit, sed cum Legionem tenderet, in uia moritur, et in monasterio de Castrelo uxor sua, regina Gudo, in ripa Minei honorifice sepeliuit, ibique cum aliis Deouota efficitur.

Sed cum die sabbato recitaret assidue Deum deprecaretur ante altare stans, ecce Santius rex, uir suus, presentatur ei, duabus cathenis uinctus est a duobus diabolis tentus, qui dicit ei: BENEFACIS ET PERSEUERA. Sic fecit ipsa per quadraginta dies, in ieiunio et flectu et in helemosinis largiendis; et post quadraginta dierum spatio, cum ipsa altero sabbato recitaret stans ante altare, iterum uir sus descendit ante eam uestibus albis indutus et pelle quam cuidam sacerdote ipsa pro anima eius dederat, et cepir se gloriari, quia iam liberatus erat a potestate diabólica, et dixit multa de paradiso et inferno; sed cum ipsa uoluit eum amplexari et non ualuit, partem pellem tulit, qua delata ad monasterium Sancti Stephani de Ripa Sili, tantum inuenerunt minus de pelle sacerdotis que ab ipsa regina ei fuerat data, quantum ipsa detulit ad monasterium uidente abbate et cunctis monasterii fratribus: Et hoc fuit magnum miraculum.

11. Et ad obitum regis, Sisnandus soluitur, et in uespere Natalis Domini ad beatum Iacobus uenit, indutus armis et torace, et nescimus utrum oracionem fecit ante altare an non; sed tracto ense uiolenter intrauit dormitorium ubi Rudensindus episcopus cum aliis dominis et senioribus dormiens iacebat, sed cum spiculo ensis coopertorium inmense leuaret, Rudensindus episcopus, uir sanctus, expergefactus et timidus, maledixit ei, dicens: QUI GLADIO OPERATUR, GLADIO PERIBIT, et eleuatus, abiit ad monasterium suum Cellenoue, et ibi quieuit usque ad suum obitum.

Tunc Sisnandus, tumidus et elatus, ad propriam rediit sedem; et cum ibi moraretur, dia mediante Quadragesime dominica, ecce nuntii uenerunt ante eum dicentes quod normani et frandeses et gens multa inimocrum, homines et mulieres in itinere inueniebant ducebant captos, et terram uastabant et predam tulebant. Quo audito episcopus Sisnandus, ut insanus armis indutus, cucurrit post eos usque Fornelos, et intrans per medias acies, occiditur.

12. Post obitum Sancii, filius eius Ranemirus, quinquenii puer, in throno sublimatur regia, in era MªVª. Hic cum paganis pacem habuit; corpus beatissimi martyris Pelagii postulans, quod receptum, cum máximo honore techis argenteis tectum recondere precepit.

Mortuo Sisnando, Pelagius, Lucensis episcopus, Ruderici comitis filius, in Locum Sanctum nonus ad ominis et senioribus rogatus adducitur. Qui secularis et non plene scientie conscius, maiores ab honoribus deiciens, iuuenes et pastores honoribus cepit sublimare; spreta senum sapientium societate, et honores et dignitates Ecclesie cepit

destruere et ad nichilum deducere. Sed cum comités et potestates Galletie patrem non bene rectum, nec filium, flore iuuentutis adultum, erga se amicos non senserunt, tunc accepto consilio, Ueremudum, iuuenem, Ordonii regis filium quondam, apud inclitam beati Iacobi urbem educatum, in regiminis excellentia sublimare conantur, in era MªXXª.

Hic ecclesiam Benedicti in terra propria Ecclesie nostre cum familia sedis fecit, et alia multa (non) incongrua gresit. Qui Ueremudus rex, accepto maiorum consilio, predictum Pelagium, Ruderici comitis filium, a sede proiecit, et in loco ipsius Petrus, cuiusdam

Martini filium, monasterii Mosontii sapientem monachum, Antealtaris archisterii

abbatem uenerabilem et honoratum, a cunctis senioribus Loci Sancte digne electum, decimus episcopum in sede apostolica consecrari precepit. Qui honores et dignitates et familias Ecclesie et reditus et uota et omnem honorem ad bonum statum et rectum reduxit. Sed cum Ranemirus rex omnia audisset, congregato exercitu, disposuit se uenire ad Galletiam. Quo audito a Ueremudo rege, et ipse adunauit totam Galleciam et in simul de utraque parte conuenerunt ad Portellam de Arenas, iuxta Montem Rosum, et dimicauerunt ibi, et postquam dimicauerunt et fuerunt separati, Ranemirus rediit in Legionem; et post quidecim sui regiminis annos uitam finiuit.

Ueremudus uero profectus est ad Almezor, regem magnum hysmahelitarum, et cum ipse rex audisset obitum Ranemiri, uocauit (Ueremundum et petiuit ei, ut suo adiutorio posset recuperare regnum suum, quod daret ei aliquod seruicium; et concessa innumera multitudine paganorum, restituit eum in regno suo).