CODOLGA: Corpus Documentale Latinum Gallaeciae

CODOLGA

Polycarpus

Incipit prologus Gregorii cardinalis presbiteri tituli sancti Grisogoni ad Didacum sancti Iacobi aecclesiae episcopum.

Dilecto domino D. sancti Iacobi ecclesiae pontificali infula digne decorato Gregorius presbiterorum humillimus salutem. Petistis iamdudum et hoc sepe, ut opus arduum et supra vires meas agrederer, librum canonum scilicet ex Romanorum pontificum decretis aliorumque sanctorum patrum auctoritatibus atque diversis autenticis conciliis utiliora sumens seriatim componerem. Id vero non iccirco a me inscio placuit requirere, ut aut vestra excellens sapientia huic labori vel quam multo graviori non sufficeret aut plures ad id magis idoneos ac prudentiores voluntariae obsecundari preceptioni suae non haberet, sed ut in hoc magno diu exercitatus ad alia maiora iniuncta instructior et paratior efficerer, seu etiam si in aliquo parvitas ingenii mei deficeret, prudentia vestra mihi magistra et auxiliatrix manus exteret. Cui inquisitioni, etsi altius ingenium expeteret et meis viribus minime conveniret et, ne temerarium a quibusdam iudicaretur, timerem, tamen ne tantum ac talem virum recusatione offenderem, acquievi atque tandem hac maxime fiducia, ut vestra auctoritate interposita a detrahentium morsibus defenderer, vestre iussioni parui. Sicut enim olim in aecclesia et quotidie negotiis negotia varie succedunt atque multarum causarum pro temporis eventu actiones succrescunt, sic sub titulis unicuique congruentia capitula auctorum tempore perspecto plurima connexui et octo librorum distinctionibus volumini compendiose finem imposui. Cui ex ratione compositionis, a vobis auctoritate sumpta, POLICARPVS nomen convenienter indidi.

Quod vestram obnixe deprecor industriam, uti compositionem et compositum perspiciat atque perspiciendo, si quid deesse, si quid vero magis quam deceat cognoverit, cauta consideratione quod decens est compleat quodque indecens est removeat, approbandum vero ad laudem vestram et ad obedientiam vestrae iussionis augendam moderatione habita comprobet. Preterea ne per libri seriem lectorem res indistincta turbaret, huius operis titulos preponere placuit, ut suis locis exigere possit, quod sub numero competenti predictum esse cognoscit.

Incipiunt tituli primi libri.

I. De principatu Petri.

II. De primatu Romanae aecclesiae.

III. De puritate fidei Romanae aecclesiae.

IV. De electione et ordinatione Romani pontificis.

V. Quod ad papam pertinet regimen omnium aecclesiarum.

VI. Nullum episcopum ordinandum vel dampnandum nisi per pontificem Romanum.

VII. Quod irritum sit quicquid in apostolica sede absque apostolico decernitur.

VIII. De appellanda sede apostolica.

IX. De potestate papae sine synodo deponere episcopos restituere incardinare transmutare.

X. De episcoporum mutatione auctoritate papae.

XI. Quod papa duas dioceses uni episcopo committit.

XII. De ordinatis in aecclesia Romana et a Romano pontifice.

XIII. Ubi apostolica sedes consecrationes ordinationes et dispositiones ordinare antiquitus consuevit.

XIV. De novis aecclesiis non consecrandis sine auctoritate papae.

XV. Quod papa non per se, sed per legatos provincialibus conciliis soleat interesse, et auctoritas eius est in illo, cui vices suas committit.

XVI. Nullum concilium esse firmum sine auctoritate papae.

XVII. Ut dubiae et maiores causae ad apostolicam sedem referantur.

XVIII. De papa et apostolica sede non iudicandis neque contristandis.

XIX. Quod non sit sentiendum contra Romanam aecclesiam, et de obaedientia ei debita.

XX. De regali subiectione ad Romanum pontificem et ad omnes pontifices.

XXI. Quod Constantinus imperialem sedem apostolicae aecclesiae dimisit.

XXII. Quod nemo papam audeat iudicare, etiam si reprehensibilis sit.

XXIII. Quod papae aliisque presulibus sit potestas excommunicandi imperatores.

XXIV. Quod papa possit ab alio excommunicatos absolvere.

XXV. Ut feretrum Romani pontificis non veletur.

XXVI. De precepto admonitione et consilio.

XXVII. De auctoritate et ratione.

XXVIII. De prediis Romanae aecclesiae non alienandis.

XXIX. De pontificali et regali auctoritate.

Incipiunt tituli secundi libri.

I. De prelatorum electione.

II. Quod episcopus valde debitor est eis, qui sibi eum devota mente preferunt.

III. Quod nec premio nec premii promissione vel impunitatis nec personarum patrocinio facienda sit electio.

IV. Ut aecclesia seculari potentia seu pretio vel laicali investitura non pervadatur.

V. Ut nemo per se sibi sumat honorem.

VI. Quod duo vel III consensu ceterorum possunt episcopum eligere.

VII. De electionis contradictione.

VIII. De ordinatione episcoporum et archiepiscoporum vel metropolitanorum.

IX. Quomodo episcopus ordinandus est.

X. Ne ordinatio episcoporum diu differatur.

XI. Ut nullus episcopus alio superstite ordinetur.

XII. De episcopo negligenti adire aecclesiam, ad quam ordinatus est.

XIII. De episcopo qui non recipitur ab aecclesia, cui ordinatus est.

XIV. Ut episcopus hostilitate expulsus ad aliam vacantem transeat aecclesiam.

XV. De episcopo qui synodo adesse neglexerit.

XVI. De episcopo qui per egritudinem synodo adesse non poterit.

XVII. Ne episcopus suo honore propter egritudinem privetur.

XVIII. Quod non licet episcopo alterum pro se constituere.

XIX. Quod in loco lapsi vel egroti episcopi alter possit episcopus ordinari.

XX. De usu et auctoritate pallii.

XXI. Qui primates vocentur et ubi ponendi sunt.

XXII. Ubi primates et metropolitani ponendi sint et qui sint.

XXIII. In quibus locis episcopi et archiepiscopi non ordinandi sint.

XXIV. De mensura metropolitanorum.

XXV. Ne quis universalis apelletur.

XXVI. De ordine ordinandorum.

XXVII. De ordinandorum etate.

XXVIII. De tempore ordinationis.

XXIX. De vocatione ordinandorum.

XXX. Ubi ordinandi sint.

XXXI. Quibus ordines sint tribuendi quibusve negandi.

XXXII. Quomodo presbiteri diaconi ceterique ordinentur.

XXXIII. Ut nullus invitus ordinetur.

XXXIV. Ut ordinatus quisque in illis locis maneat, quibus ordinatus est.

[XXXV.] De reordinatione.

[XXXVI.] De restituendis depositis.

XXXVII. De ordinantibus et ordinatis adversus canonum formas.

XXXVIII. De numero et dignitate diaconorum et reverentia ad sacerdotes.

XXXIX. Quod in initio idem fuerit presbiter et episcopus, et de presbiterorum dignitate.

Incipiunt tituli tertii libri.

I. Quid sit aecclesia quidve basilica.

II. De institutione aecclesiarum et monasteriorum.

III. De fundatoribus aecclesiarum.

IV. De consecratione aecclesiarum.

V. De aecclesiis reconsecrandis. VI. De restauratione aecclesiarum.

VII. De imaginibus et picturis aecclesiarum.

VIII. An loca vel honores sanctorum retinentibus aliquid addant.

IX. De corpore Domini sacrorumque custodia.

X. De baptismo et impositione manus.

XI. De decimis et oblationibus aliis.

XII. De iure aecclesiarum et monasteriorum.

XIII. De servis aecclesiae manumittendis et de expositis.

XIV. De precariis et commutationibus aecclesiarum.

XV. De privilegiis aecclesiarum et monasteriorum.

XVI. De observatione aecclesiasticorum.

XVII. De celebratione sancti paschae.

XVIII. De constitutione et ordinatione offitii celebrandi in aecclesia.

XIX. De conciliorum celebratione.

XX. De providentia et auctoritate atque observantia divinarum scripturarum.

XXI. Quae scripturae quibus preponantur.

XXII. De predicatione.

XXIII. De consuetudine.

XXIV. De ritibus aecclesiasticis.

XXV. De observatione XL atque ieiunii.

XXVI. De ieiunii et abstinentiae discretione.

XXVII. De ieiunandi vel manducandi discretione.

XXVIII. Quod bonum sit et puritati conveniens etiam corpus aqua diluere.

XXIX. Quod medicine sint contrarie divinis preceptis.

XXX. Ut sedes episcopalis et sanctorum loca, si necesse fuerit, transferantur.

Incipiunt tituli quarti libri.

I. De fide.

II. Qualiter lex Dei sit legenda.

III. Quod nichil addendum est divino mandato.

IV. Quod episcopi docere et comprimere illicita debeant et oppressis succurrere.

V. Quod eos qui presunt canonum ignorantia non excusat.

VI. De habitatione et domestica episcopi conversatione.

VII. Ut episcopus pravorum hominum familiaritatem non habeat.

VIII. Ut libros gentilium non legat episcopus.

IX. Ut episcopus pro rebus transitoriis non litiget.

X. De episcopo percussore, et quod in qualibet causa privato zelo moveri non debeat.

XI. Ut episcopi posteriores se prioribus suis non preferant.

XII. Quod omnes episcopi equales sint, nisi quemquam culpa subiciat.

XIII. Ut episcopus semper et ubique secum testes habeat.

XIV. Quod episcopi vice apostolorum presint et a subditis timeantur et inter se concordes sint.

XV. De visitandis parrochiis.

XVI. De non relinquendo regimine vel cathedra episcopali.

XVII. De profectione episcoporum.

XVIII. De episcopis in alienam civitatem immorantibus vel possessiones habentibus.

XIX. Ut excessus episcopi nuntietur Romano pontifici.

XX. Ut si episcopus res habeat proprias, cui vult derelinquat, non autem res aecclesiae.

XXI. Ut episcopus corrigat quod ab antecessore suo illicite commissum est.

XXII. Ut non liceat episcopo a sacerdote vel alio clerico vel a sanctis locis ultra statuta patrum quicquam exigere.

XXIII. De economis.

XXIV. Ut aecclesiastica officia singula singulis personis committantur.

XXV. Ne officia aecclesiastica laicis committantur.

XXVI. Ut episcopi, qui apostolicae sedis ordinationi subiacent, annue idibus maii liminibus apostolorum presententur.

XXVII. De corepiscopis.

XXVIII. De pactis quae inter se vel cum aliis episcopi contrahunt.

XXIX. De quaerela et reprehensione subditorum adversus prepositos.

XXX. Quod prelati subditos vi vel necessitate constringere non debeant.

XXXI. Quod minor maiorem non audet benedicere.

XXXII. De vita et moribus et munditia sacerdotum clericorumque vel subiectorum.

XXXIII. Quibus in locis magistri liberalium artium constituantur.

XXXIV. De electione abbatum.

XXXV. De monachis et sanctimonialibus.

XXXVI. De velandis virginibus et viduis.

XXXVII. Ut diaconissa ante XL annos non ordinetur.

XXXVIII. De sustentatione viduarum.

XXXIX. De raptu religiosarum mulierum.

[XL. De dote quae aecclesiis vel monasteriis datur.] [XLI.] De lapsu clericorum.

[XLII.] De inobaedientibus et canonum violatoribus.

Incipiunt tituli quinti libri.

I. De accusatione et circumstantiis eius.

II. De vocatione accusatorum ad iudicium vel ad synodum.

III. De induciis criminatorum, qui ad synodum vel ad satisfactionem vocantur.

[IV. De his qui se studiose absentant.] V. De iudiciis.

VI. De monomachia.

VII. Quod sententia potest corrigi vel in melius mutari.

VIII. Quod pro uno adversus plures non sit facile ferenda sententia.

IX. Quando adversariis respondendum sit, quando minime.

Incipiunt tituli sexti libri.

I. De imperatoribus et principibus et reliquis laicis eorumque ministerio.

II. De obaediendo rei publice utilitatibus.

III. De honorandis clericis vel laicis, qui sunt in temptatione fideles, et senibus et pauperibus aecclesiae.

IV. De coniugiis vel matrimonio et consanguinitate et de separatione et de connumeratione graduum propinquitatis.

V. De tempore nuptiarum.

VI. De observatione compatris et commatris.

VII. De muliere quae ante mundum sanguinem aecclesiam intrat et quae nupserit hoc tempore.

VIII. De adulterio et incestu vel fornicatione raptuque feminarum et eorundem iudicii impositione.

IX. De homicidio.

X. De iuramento et periurio.

XI. De incantatoribus et auguribus, de divinis et sortilogis.

XII. Quod non imputetur, si quid mali acciderit per ea, quae propter bonum facimus.

XIII. De ledentibus patrem vel matrem.

XIV. De clericos vel aecclesiastica ledentibus vel distrahentibus. XV. De furibus et predatoribus atque dissidentibus et reconciliari renuentibus et fugitivis servis.

XVI. De crapula et ebrietate.

XVII. De animalibus sanguinem hominis sumentibus.

XVIII. De caballo agresti.

XIX. De paenitentia et paenitentibus.

XX. De iusta misericordia.

XXI. De iusta misericordia.

XXII. De bono obaedientiae.

XXIII. Ne Christiani temere offerant se periculis.

Incipiunt tituli septimi libri.

I. De excommunicatione.

II. De potestate ligandi et solvendi.

III. De unitate aecclesiae.

IV. De scismate.

V. De hereticis et scismaticis.

VI. Sacramentum a scismate redeuntium.

VII. Quod par culpa sit communicare heretico vel eius communicatori.

VIII. Quod per singulos deviantes non sunt removenda concilia.

IX. De tollerandis malis vel fugiendis.

X. De vindicta.

XI. De sacerdotali intercessione pro vindicta mitiganda.

XII. De persequendo expugnandoque et predando hostes aecclesiae.

XIII. De iudaeis.

XIV. De temperamento atque curatione adhibendis temporali necessitati.

XV. Ut quod necessitas imperavit, cesset necessitate cessante.

Incipiunt tituli octavi libri.

I. De infirmantibus et ad exitum venientibus.

II. Quod dies hominum nec possunt minui nec augeri.

III. Quod angeli custodes hominibus preponantur.

IV. De morte et purgatoriis paenis.

V. De sepultura.

VI. De oblationibus pro defunctis.

VII. Quod non est rogandum pro peccato, quod est ad mortem.

VIII. De humanis animabus.

IX. De immortalitate animae.

X. De tormentis vel paena malorum.

XI. Quod boni bonos in regno, mali malos in supplicio agnoscunt.

XII. Cur sanctorum animae pro inimicis positis in tormentis non orent.

XIII. De receptione animarum iustorum in caelum ante restitutionem corporum.

Incipit liber primus.

I. De principatu Petri.

1. Anacletus cap. XXXIII. Inter beatos apostolos quaedam fuit discretio, et licet omnes apostoli essent, Petro tamen a Domino concessum est et ipsi inter se id ipsum voluerunt, ut reliquis omnibus preesset apostolis et cephas, id est caput et principium teneret apostolatus. Qui eandem formam suis successoribus et reliquis episcopis tenendam tradiderunt.

2. Ambrosius in libro X. In tractatu super Lucam. Si Petrus lapsus est, quia dixit: "Etsi alii scandalizati fuerint, ego non scandalizabor", ne quis alius iure de se presumat. Denique et David quia dixerat: "Ego dixi in mea habundantia: non movebor in aeternum", eam sibi iactantiam obfuisse profitetur dicens: "Avertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus." Unde te evocem, Petre, ut doceas me, quid flens cogitaveris? Unde inquam te evocem? De celo, ubi iam in choro insertus es angelorum, an etiam de tumulo? Quia non putas iniuriam et ibi esse, unde et Dominus resurrexit. Doce nos, quid tibi profuerint lacrimae tuae. Sed docuisti ilico. Nam qui lapsus es antequam fleres, postquam flevisti electus es, ut alios regeres qui te ipsum ante non rexeras. Habebat ergo lacrimas Petrus, pio quas fundebat affectu.

3. Ambrosius in sermone. Si Petrus volens percussit aurem, docuit quod aurem in specie habere non deberent, quam in ministerio non haberent. Sed bonus Dominus et ipse refundit auditum, secundum prophetica dicta demonstrans et ipsos, si convertantur, posse sanari, qui in passione Christi vulnerati sunt, eo quod omne peccatum fidei misterio abluatur. Tollit ergo Petrus aurem. Quare Petrus? Quia ipse est, qui claves accepit regni caelorum. Ille enim condemnat, qui et absolvit, quoniam ligandi idem et solvendi adeptus est potestatem. Tollit autem aurem male audientis, tollit autem gladio spirituali aurem interiorem male intelligentis. Caveamus ne cui tollatur auricula. Legitur passio Domini; si ad divinitatem eius referimus infirmitatem corporeae passionis, exciditur auricula et exciditur a Petro, qui non passus est Christum prophetam estimari, sed Dei filium docuit fideli confessione signari.

4. Ambrosius episcopus in sermone resurectionis. Resurrectionis tempore presto sunt mulieres, et cum viri fugarentur, sole tamen ab angelo ne timeant admonentur. Petrum evocant studio priores, sed posteriores fiducia. Denique ille sine metu advenit et constanter qui posterior venerat, primus ingreditur, quasi qui claves regni, ut aliis aperiret, acceperat.

5. Iohannes papa tertius omnibus episcopis. Petrus princeps apostolorum adiutores sibi ascivit Linum et Cletum, non tamen potestatem pontificii aut ligandi vel solvendi normam eis tradidit, sed successori suo Clementi, qui sedem apostolicam post eum et pontificalem potestatem tradente sibi beato Petro tenere promeruit. Linus vero et Cletus ministrabant exteriora, princeps autem apostolorum Petrus verbo et orationi insistebat, quae non incongruae ad traditionem sancti spiritus per manus impositionem pertinent.

II. De primatu Romanae aecclesiae.

1. Anacletus servus servorum Dei omnibus episcopis et reliquis Christi sacerdotibus salutem. Sacrosancta Romana et apostolica aecclesia non ab apostolis, sed ab ipso domino salvatore nostro primatum obtinuit, sicut ipse beato Petro apostolo dixit: "Tu es Petrus" et reliqua.

2. Idem cap. XXXIIII. Si quae causae difficiliores inter vos orte fuerint, ad huius sanctae sedis apices eas quasi ad caput referte, ut apostolico terminentur iudicio, quia sic Dominum velle ab eoque ita constitutum esse antedictis testimoniis declaratur. Haec vero apostolica sedes cardo et caput, ut fatum est, a Domino et non ab alio est constituta, et sicut cardine hostium regitur, sic huius sanctae sedis auctoritate omnes aecclesiae Domino disponente reguntur.

3. Alexander episcopus omnibus orthodoxis per diversas provincias Christo domino famulantibus. Cap. IIII. Relatum est ad huius sanctae et apostolicae sedis apicem, cui summarum dispositiones causarum et omnium negotia aecclesiarum ab ipso Domino tradita sunt, quasi ad caput ipso dicente: "Tu es Petrus et super hanc petram hedificabo aecclesiam meam," quod quidam emuli Christi eiusque sanctae aecclesiae insidiatores sacerdotes Dei ad iudices publicos accusare presumant, cum magis apostolus Christianorum causas ad aecclesias deferri et ibidem terminare precipiat. Taliter prevaricantes prevaricaverunt in Deum suum et non obaediunt preceptis eius.

4. Pius Cap. II. Christus hanc sacram apostolicam sedem omnium ecclesiarum caput esse precepit, ipso dicente principi apostolorum Petro: "Tu es Petrus et super hanc petram hedificabo aecclesiam meam, et porte inferi non prevalebunt adversus eam" et cetera.

5. Dionisyus episcopus Severo episcopo salutem. Cap. II. Olim et ab initio tantam percepimus a beato Petro apostolorum principe fiduciam, ut habeamus auctoritatem universali aecclesiae auxiliante Domino subvenire et, quicquid nocivum est, auctoritate apostolica corrigere et emendare. Ad hoc enim divinae dispensationis provisio gradus et diversos constituit ordines esse distinctos, ut dum reverentiam minores potioribus exiberent et potiores minoribus dilectionem impenderent, una concordiae fieret ex diversitate contextio et recte offitiorum gereretur amministratio singulorum.

6. Venerabilibus fratribus universis orientalibus episcopis Iulius. Iulius papa cap. VI. Romana aecclesia omnibus maior et prelata est aecclesiis, quae non solummodo canonum et sanctorum patrum decretis, sed domini nostri salvatoris voce singularem obtinuit principatum, "Tu es, inquiens, Petrus et super hanc petram hedificabo aecclesiam meam" et reliqua. Porro dudum a sanctis apostolis successoribusque eorum in prefatis antiquis decretum fuerat statutis, quae hactenus sancta et universalis apostolica tenet aecclesia, non oportere preter sententiam Romani pontificis concilia caelebrari nec episcopum damnari, quoniam sanctam Romanam aecclesiam primatum omnium aecclesiarum esse voluerunt, et sicut beatus Petrus apostolus primus fuit omnium apostolorum, ita et haec aecclesia suo nomine consecrata Domino instituente primatus sit et caput ceterarum et ad eam quasi ad matrem atque apicem omnes maiores aecclesiae causae et iudicia episcoporum recurrant eiusque iuxta terminum sumant sententiam nec extra Romanum quicquam ex his decerni debere pontificem.

7. Anacletus cap. XXX. Beato apostolo Petro data est societas beatissimi Pauli vasis electionis, qui non diverso, sicut heretici garriunt, sed uno tempore uno eodemque die gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub cesare Nerone agonizans coronatus est et pariter supradictam Romanam ecclesiam Christo domino consecrarunt eamque omnibus urbibus in universo mundo sua presentia atque venerando triumpho pretulerunt. Est ergo prima beati Petri apostoli sedes Romana aecclesia, non habens maculam neque rugam nec aliquid huiusmodi.

<7a. Dilectissimis fratribus universis episcopis orientalibus Gelasius. Cum constet semper ad sedis apostolice huiusmodi personas aut discussas vel esse purgatas aut sic ab aliis, quibus competebat, episcopis absolutas, ut tamen absolutio earum ex sedis apostolicae consensione penderet, ubi utrumque defuit, nec discussionem legitimam nec purgationem firmam ac per hoc receptionem fuisse constat indebitam.>.

8. Gelasius omnibus orthodoxis. Post propheticas et evangelicas atque apostolicas scripturas, quibus aecclesia catholica per gratiam Dei fundata est, etiam illud intimandum putavimus quod, quamvis universe per horbem catholicae aecclesiae unus thalamus Christi sit, sancta tamen Romana catholica et apostolica aecclesia nullis synodicis constitutis ceteris aecclesiis prelata est, sed evangelica voce domini et salvatoris nostri primatum obtinuit, "Tu es Petrus, inquiens, et super hanc petram hedificabo aecclesiam meam et reliqua."

9. Leo primus sanctae synodo quae apud Ephesum convenit. Religiosa clementissimi principis fides, sciens ad suam gloriam maxime pertinere, si intra aecclesiam catholicam ullius erroris germen exsurgeret, hanc reverentiam divinis detulit institutis, ut ad sanctae dispositionis effectum auctoritatem apostolicae sedis adhiberet, tamquam ab ipso beatissimo Petro cuperet declarari, quid in eius confessione laudatum sit, quando dicente Domino: "Quem dicunt homines esse filium hominis?" Varias quidem diversorum opiniones discipuli commemorarunt. Sed cum ab eis, quid ipsi crederent, quaereretur, princeps apostolorum plenitudinem fidei brevi sermone complexus, "Tu es Christus, inquit, filius Dei vivi." Hoc est: tu es, inquam, verus in deitate, verus in carne et salva gemina proprietate nature utrumque unus. Propter quod ei respondetur a Domino: "Beatus es, Sÿmon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus, qui est in caelis. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram hedificabo aecclesiam meam et porte inferi non prevalebunt adversus eam". Nimis autem a compage huius haedificationis alienus est, qui et beati Petri confessionem non capit et Christi evangelio contradicit.

10. Damasus servus servorum Dei atque per gratiam eius episcopus sanctae catholicae atque apostolicae aecclesiae urbis Romae Stephano archiepiscopo. Cap. VIII. Scitis, fratres karissimi, firmamentum a Deo fixum et immobile atque titulum lucidissimum suorum sacerdotum, id est omnium episcoporum apostolicam sedem esse constitutam et verticem aecclesiarum. Tu es enim, sicut divinum pronuntiat veraciter verbum, Petrus et super firmamentum tuum aecclesiae columpnae, qui episcopi intelliguntur, confirmate sunt, et tibi claves regni caelorum commisi atque ligare et solvere potestatem, quae in celis sunt et quae in terris, promulgavi.

III. De puritate fidei Romane aecclesiae.

1. Lucius episcopis omnibus. A recta ergo fide et apostolico tramite propter ullam perturbationem nolite recedere, scientes quia iuxta salvatoris sententiam "beati sunt, qui persecutionem patiuntur propter iusticiam." Haec est apostolorum viva traditio, hec vera caritas, quae predicanda est et precipue diligenda ac fovenda atque fiducialiter ab omnibus tenenda. Haec sancta et apostolica mater omnium aecclesiarum Christi aecclesia, quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis numquam errasse probatur nec haereticis novitatibus depravanda succubuit, sed ut in exordio normam fidei Christiane percepit ab auctoribus suis apostolorum Christi principibus, illibata finetenus manet secundum ipsius domini salvatoris divinam pollicitationem, qui suorum discipulorum principi in suis fatus est evangeliis: "Petre, inquiens, ecce sathanas expetivit, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando confirma fratres tuos." Consideret itaque vestra excellens prudentia, quam bonum sit persistere in dispensatione vobis credita et in fide recta atque haereticis et emulis Christi repugnare et numquam a veritatis tramite deviare, quoniam dominus et salvator noster omnium, cuius fides est, qui pro nobis mori non dubitavit et proprio nos suo redemit sanguine, qui fidem beati Petri non defecturam promisit et confirmare eum fratres suos ammonuit. Quod apostolicos pontifices meae exiguitatis predecessores confidenter fecisse semper cunctis est cognitum. Quorum et pusillanimitas mea licet impar et minima, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio pedissaequa cupit existere. <Ve enim erit nobis, qui huius ministerii bonus susceptum habemus, si veritatem salvatoris nostri Iesu Christi, quem apostoli predicaverunt, predicare neglexerimus. Ve erit nobis, si silentio veritatem oppresserimus, qui erogare numulariis iubemur, id est christianos populos imbuere et docere, et cetera.>

2. Sixtus secundus papa Grato coepiscopo, Cap. I. Memor sum me sub illius nomine aecclesiae presidere, cuius a domino Iesu Christo est glorificata confessio et cuius fides nullam umquam fovet, sed omnes quidem hereses destruit. Intelligo autem mihi aliter non licere, quam ut omnes conatus meos ei causae, in qua universalis aecclesiae salus infestatur, impendam.

3. Marcus papa. Cap. I. De capitulorum namque numero Niceni concilii, quibus vos interfuisse litteris vestrae fraternitatis significastis, a nostris, qui una vobiscum interfuerunt, diligentioribus requisivimus collocutionibus, qui ita, ut vestre testate sunt littere, omnem nobis ordinem exposuerunt et vestram epistolam per omnia veram esse testificati fuerunt, non ut nos aliquid sinistrum vestra ex parte arbitraremur, sed nos et vos illosque absque ulla in posterum titubatione unum sentire obtaremus et sancta Romana aecclesia, quae semper immaculata mansit et Domino providente et beato apostolo Petro opem ferente in futuro manebit, sine ulla hereticorum insultatione firma et immobilis omni tempore persistit.

4. Iohannes Constantinopolitanus episcopus Hormisde pape. Prima salus est recte fidei regulas custodire et a patrum traditione nullatenus deviare, quia non potest domini nostri Iesu Christi pretermitti sententia dicentis: "Tu es Petrus et super hanc petram haedificabo aecclesiam meam." Haec quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica inviolabilis semper catholica custoditur religio.

5. Augustinus Eleusio et Gramatino. Habebat Cartago episcopum, qui posset non curare conspirantem multitudinem inimicorum, cum se videret et Romanae aecclesiae, in qua semper apostolicae cathedrae viguit principatus, et ceteris terris, unde evangelium ad ipsam Africam venit, per comminatorias litteras esse convictum, ubi paratus esset causam suam dicere.

6. Ieronimus. Haec est fides, papa beatissime, quam in catholica aecclesia didicimus quamque semper tenuimus, in qua si minus perite aut parum caute forte aliquid positum est, emendari cupimus a te, qui Petri et fidem et sedem tenes. Si autem haec nostra confessio apostolatus tui iudicio comprobatur, quicumque me culpare voluerit, se imperitum vel malivolum vel etiam non catholico nomine hereticum comprobabit.

7. Eusebius papa. In sede apostolica extra maculam semper est servata religio.

IV. De electione et ordinatione Romani pontificis.

1. Simachus papa generali residens synodo dixit. Propter frequentes ambitus quorundam et aecclesiae nuditatem vel populi collisionem, quae molesta et iniqua incompetenter episcopatum desiderantium generavit aviditas, ut extinguatur presumptio, tam pernitiosa futuris temporibus, constituit sancta synodus, ut si quis presbiter aut diaconus aut clericus papa incolomi et eo inconsulto aut subscriptionem pro Romano pontificatu commodare aut pitatia promittere aut sacramentum prebere temptaverit aut aliquod certe suffragium polliceri vel de hac causa privatis conventiculis factis deliberare aliquid atque decernere presumserit, loci sui dignitate vel communione privetur.

2. Idem. Cap. III. Si, quod absit, transitus papae inopinatus evenerit, ut de sui electione successoris non possit ante decernere, si quidem in unum totius inclinaverit aecclesiastici ordinis electio, consecretur electus episcopus. Si vero, ut fieri solet, studia ceperint esse diversa eorum, de quibus certamen emerserit, convincat sententia plurimorum, sic tamen ut sacerdotis careat, qui captus promissione, non recto iudicio de electione decreverit.

3. Idem. Cap. IIII. Propter occultas fraudes et coniurationum secretas insidias, quas sententia huius districtionis consequitur, si quis ad aecclesiasticam pertulerit noticiam consilia eorum, qui contra hanc synodum de pontificali egerint ambitu, et rationabili probatione convicerit participes actionis huiusmodi, non solum purgatus ab omni culpa sit, sed etiam remuneratione, quae non indigna sit, sublevetur. Universa synodus surgens acclamavit placere omnia.

4. Nicholai pape concilio episcoporum XIII. De eadem re. Si quis apostolicae sedi sine concordi et canonica electione cardinalium eiusdem ac deinde sequentium clericorum religiosorum intronizatur, non papa vel apostolicus, sed apostaticus habeatur. Et ut moriente Romano pontifice vel cuiuscumque civitatis nullus presumat facultates eorum invadere, sed successoribus eorum integre reserventur.

5. Eiusdem de eadem re. Si quis peccunia vel gratia humana aut populari seu militari tumultu sine concordi et canonica electione cardinalium et sequentium religiosorum clericorum fuerit apostolicae sedi intronizatus, non apostolicus, sed apostaticus habeatur, liceatque cardinalibus cum aliis Deum timentibus clericis et laicis invasorem et anathematizare et humano auxilio et studio a sede apostolica pellere, et quem dignum iudicaverint, reponere. Quod si hoc intra urbem nequiverint, auctoritate apostolica extra urbem congregati in loco, qui eis placuerit, electionem faciant, concessa electo auctoritate regendi et disponendi res et utilitatem sanctae Romanae aecclesiae iuxta qualitatem temporis, quasi iam intronizatus sit.

6. <Ex sinodus stephani II in actione III.>. Oportebat ut haec sacrosancta domina nostra Romana aecclesia, iuxta quod a beato Petro et eius successoribus institutum est, rite ordinaretur, ut in apostolatus culmen unus de cardinalibus presbiteris aut diaconibus consecraretur.

7. <Ex synodus Stephani secundi in actione III.>. Stephanus tertius natione Siculus congregatis episcopis totius Tusciae atque Campaniae, considentibus pariter XII episcopis Francorum et Romanis presbiteris, in presentia totius cleri et populi concilium fecit in basilica Constantiniana, in quo dampnavit Constantinum neophitum invasorem sedis apostolicae et inscriptiones eius et gesta decretorum. Et allatis sacratissimis canonibus eisque liquido perscrutatis prolata est sententia ab eodem concilio sub anathematis interdictu, ut nullus umquam laicorum neque ex alio ordine presumat, nisi per distinctos gradus ascendens diaconus aut presbiter factus fuerit cardinalis, ad sacrum pontificatus honorem promoveri.

V. Quod ad papam pertinet regimen omnium aecclesiarum.

1. Leo episcopus universis episcopis per Siciliam constitutis in Domino salutem. <Cap. I.> Divinis preceptis et apostolicis monitis incitamur, ut pro omnium aelesiarum statu impigro vigilemus effectu, ac si quid usquam reprehensione invenimus obnoxium, celeri sollicitudine aut ab ignorantiae imperitia aut a presumptione usurpatione revocemus, quia beati apostoli Petri sedes vobis sacerdotalis mater dignitatis est et aecclesiasticae magistra rationis.

2. Gregorius papa Gaudentiano episcopo Nolano. In epistola XII. lib. V. Quoniam Festus Capuane aecclesiae episcopus in Romana civitate positus de hac luce migravit, cure nobis fuit, quae universis aecclesiis a nobis impenditur, ad fraternitatem tuam presentia scripta dirigere, ut memorate aecclesiae visitator accedas, sic tamen ut nichil de provectionibus clericorum reditu ornatu ministeriisque, vel quicquid prefati loci esse poterit, a quoquam presumi patiaris. Sed omnem vigilantiam atque cautelam circa clerum plebemque eiusdem aecclesiae exhibere te convenit, ut in vigiliis obsequioque ecclesiastico sedule ac devote debeant Deo servire.

3. Siricius papa orthodoxis episcopis per diversas provincias constitutis salutem. Cap. I. Cogitantibus nobis mecum divini iudicii, fratres karissimi, et post vitam hanc unumquemque, prout gesserit, recepturum, quid veniat in quaerelam, tacere non licuit, sed nobis loqui necessitas imperavit, dicente propheta: "Exalta ut tuba vocem tuam", et cui omnium ecclesiarum cura est, si dissimulem, audiam Domino dicente: Reiecistis mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis.

4. Leo episcopus urbis Romae Anastasio episcopo Thessalonicensi. Cap. I. Quanta fraternitati tuae a beatissimi Petri apostoli auctoritate commissa sunt et qualia etiam nostro tibi favore sint credita, si vera ratione perspiceres et iusto examine ponderares, multum possemus de iniunctae tibi sollicitudinis devocatione gaudere, quoniam sicut predecessores mei predecessoribus tuis, ita etiam ego dilectioni tuae priorum secutus exemplum vices mei moderaminis delegavi, ut curam, quam universis aecclesiis principaliter ex divina institutione debemus, immitator nostre mansuetudinis effectus adiuvares.

5. Zephirinus. Cap. X. Tantam a domino huius sanctae sedis et apostolicae aecclesiae fundatore beato Petro principe apostolorum accepimus fiduciam, ut pro universali Christi sanguine redempta aecclesia impigro vigilemus affectu et omnibus Domino famulantibus succurramus et cunctis pie viventibus apostolica opem feramus auctoritate.

6. Iulius. Cap. XV. Michi, cui vice principis apostolorum universalis aecclesiae cura commissa est, summopere providendum est, ne talia deinceps fiant, quoniam ideo huic sanctae sedi prefata privilegia sunt concessa tam de congregandis conciliis et iudiciis ac restitutionibus episcoporum quam et de summis aecclesiarum negotiis, ut ab ea omnes oppressi auxilium et iniuste dampnati restitutionem sumant et talia ab impiis nec presumantur absque ultione nec exerceantur absque sua dampnatione.

7. Liberius papa. Cap. I. Olim et ab initio tantam percepimus a beato Petro apostolorum principe fidutiam, ut habeamus auctoritatem pro universali aecclesia ad rectam defendendam fidem, quatenus nulli liceat statum aecclesiae commovere ad lesionem recte credentium absque sui periculo honoris.

VI. Nullum episcopum ordinandum vel dampnandum nisi per pontificem Romanum.

1. Gregorius Iohanni subdiacono. <Epistola XXX. lib. III.>. Quanto apostolica sedes auctoritate cunctis prelata constat aecclesiis, tanto inter multiplices curas et illa nos valde sollicitat, ubi ad consecrandum antistitem nostrum expectatur arbitrium. Defuncto igitur Laurentio aecclesiae Mediolanensis episcopo sua nobis relatione clerus innotuit in electione se filii nostri Constantii diaconi sui unanimiter consensisse. Sed quoniam eadem non fuit subscripta relatio, ne quid, quod ad cautelam pertinet, omittamus, iccirco huius precepti auctoritate suffultum Genuam te proficisci necesse est. Et quia illic multi Mediolanensium coacti barbarica feritate consistunt, eorum te voluntates oportet convocatis eis in communi perscrutari et, si nulla eos diversitas ab electionis unitate disterminat, si quidem in predicto filio nostro Constantio omnium voluntates atque consensum perdurare cognoscis, tunc eum a propriis episcopis, sicut antiquitatis mos exigit, cum nostrae auctoritatis assensu solaciante Domino facias consecrari, quatenus huiusmodi servata consuetudine et apostolica sedes proprium vigorem retineat et a se concessa aliis sua iura non minuat.

2. Gregorius Constantinae augustae. In epistola XXXIIII. lib. V. Omnipotens Deus, qui pietatis nostrae cor suae dextera maiestatis tenet, et nos ex vobis protegit et vobis pro temporalibus actibus eternae premia remunerationis parat. Nam Saviniano diacono responsali meo scribente cognovi, in causis beati Petri apostolorum principis contra quosdam superbe humiles ficte blandos quanta se iusticia vestra serenitas impendat; et in redemptoris nostri largitate confido, quia bonum hoc in serenissimo domino et piissimis filiis, in caelestis quoque patriae retributione recipietis. Nec dubium est peccatorum vinculis solutos eterna vos bona recipere, quae in causis eius aecclesiae ipsum vobis, cui potestas ligandi et solvendi data est, debitorem fecistis. Unde adhuc peto, ut nullius prevalere contra veritatem ypocrisin permittatis. Et infra: Salonitanae vero civitatis episcopus me ac responsale meo nesciente ordinatus est; et facta res est, quae sub nullis anterioribus principibus evenit. Quod ego audiens ad eundem prevaricatorem, qui inordinate ordinatus est, protinus misi, ut omnino missarum sollempnia caelebrare nullo modo presumeret, nisi prius a serenissimis dominis cognoscerem, si hoc fieri ipsi iussissent. Quod ei sub excommunicationis interpositione mandavi. Et contempto me atque despecto, in audacia quorundam secularium hominum, quibus denudata sua aecclesia premia multa prebere dicitur, nuncusque missas facere presumit atque ad me venire secundum iussionem dominorum noluit. Ego autem preceptioni pietatis eius obaediens eidem Maximo, qui me nesciente ordinatus est, hoc, quod in ordinatione sua me vel responsalem meum pretermittere presumpsit, ita ex corde laxavi, ac si me auctore fuerit ordinatus. Alia vero perversa illius, scilicet mala corporalia quae cognovi, vel quia cum peccuniis, est electus vel quod excommunicatus missas facere presumpsit, propter Deum inrequisita preterire non possum. Et infra: Et si ad me venire diu distulerit, exercere in eo districtionem canonicam nullo modo cessabo.

3. Victor Romanae ac universalis aecclesiae episcopus Theophilo episcopo et cunctis fratribus Alexandriae Domino famulantibus salutem in Domino. Cap. IIII. Ad apostolicam delatum est sedem ea vos iudicare, quae preter nostram vobis definire non licet auctoritatem, id est episcoporum causes. Quod ita constitutum esse liquet a tempore apostolorum et deinceps. Quamquam enim comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definire inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: "Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in caelis." Et alibi institutis legitur apostolicis: "Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, aput patriarcham vel primatem dioceseos aut paenes universalis apostolicae ecclesiae iudicetur sedem." Nichil aliud est, frater, talis presumptio, nisi apostolorum suorumque successorum terminos transgredi eorumque decreta violari. Culpantur enim, ut scriptum est, frater, qui aliter circa episcopos iudicare presumunt, quam apostolicae sedis papae fieri placuerit.

4. Gregorius. Iohanni episcopo Corinthiorum. AEquitatem atque sollicitudinem Secundini fratris et coepiscopi nostri, quae olim nobis bene est cognita, etiam series indicata monstravit. In qua re valde placuit letosque nos reddidit, quia in causa Anastasii quondam episcopi, quam ei examinandam iniuncximus, vigilantiam suam diligenter exercuit et cognita crimina, ut iusticia poscebat et oportuit, vindicavit. Sed in his omnibus gratias omnipotenti Deo referimus, qui desistentibus quibusdam accusatoribus cognitioni eius veritatem, ne tantorum causa facinorum latere potuisset, ostendit. Quoniam vero in eadem sententia, in qua suprascriptum Anastasium iustae dampnatum constat atque depositum, sic quasdam suprascriptus frater et coepiscopus noster ultus personas est, ut nostro arbitrio reservaret. Iccirco quid de eis tenendum servandumque sit, presenti aepistola signare perspeximus. Paulum itaque diaconum latorem presentium, quamvis culpa sua vehementer confundat atque redarguat, quod deceptus promissione ab accusatione quondam episcopi sui destiterit et cupiditatis studio silere contra animam suam potius quam prodere vera consensit, tamen quia plus pios esse nos convenit quam districtos, hanc ei culpam ignoscimus atque eum in ordine locoque suo recipiendum esse censemus. Nam ei a tempore prolatae sententiae aflictionem, quam pertulit, credimus ad vindictam huius posse culpae sufficere.

5. Eleutherius. Cap. II. De accusationibus clericorum, super quibus consulti sumus, quia omnes eorum accusationes difficile est ad sedem apostolicam deferre, finitiva episcoporum tantum huc iudicia deferantur et huius sanctae sedis auctoritate finiantur, sicut ab apostolis eorumque successoribus multorum consensu episcoporum iam definitum est. Nec in eorum aecclesiis alii aut proponantur aut ordinentur, antequam hic eorum iuste terminentur negotia.

6. Zepherinus. Cap. II. Patriarche vero vel primates accusatum discutientes episcopum non ante sententiam proferant finitivam, quam apostolica fulti auctoritate aut se ipse reum confiteatur aut per innocentes et regulariter examinatos convincatur testes.

7. Idem. Cap. V. Nullum episcoporum sententia non a suo data iudice constringat, quia et leges seculi id ipsum fieri precipiunt. Sibi enim iudices quilibet episcopus accusatus, si necesse fuerit, eligat, a quibus eius causa iuste iudicetur, nec prius audiatur aut excommunicetur vel iudicetur, quam ipsi per se eligantur et regulariter vocatus ad suorum primo conventum episcoporum per eos eius causa iuste audiatur et rationabiliter discernatur. Finis vero eius causae ad sedem apostolicam deferatur, ut ibidem terminetur, nec antea finiatur, sicut ab apostolis vel successoribus eorum olim statutum est, quam eius auctoritate fulciatur.

8. Iulius cap. XVIIII. Decuerat vos iuxta prefatas regulas, ut si aliquid egissent contra suum ordinem, mandare nobis et expectare, quid ad vestra consulta rescriberemus; intantum ut si etiam quicquam grave intollerandumque comitterent, nostram prestolarentur censuram et nichil prius aut aliud decerneretis, quam quod nobis placere cognovissetis, ita ut a regulis prestitutis nulla aut negligentia aut presumptione recederetis. Cesset huiusmodi pressa nostra auctoritate presumptio, vitentur huiusmodi nocumenta, quia nequaquam talia patienter ferre possumus machinamenta, quoniam convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Merito namque causa nos respicit, si silentio faveamus errori, et insuper in sancta Nicena synodo constitutum est, ut nemo anathema in nostra suscipiatur accusatione nec illi, qui nos in sua nolunt recipere quaerela vel accusatione, cum nos super illos sciamus a Domino constitutos, non illos super nos, et sicut maior non potest a minore iudicari, ita nec colligari, quia rarum est omne quod magnum est. Portamus onera omnium qui gravantur, quinimmo hec portat in nobis beatus Petrus apostolus, cuius vice fungimur legatione et cuius regula informamur, quatenus eius fulti auxilio ab omnibus nunc et in perpetuum tueamur adversis.

9. Karissimo atque dilectissimo Paterno coepiscopo Felix primus episcopus in Domino salutem. Cap. IIII. Placuit quatenus primates accusatum discutientes episcopum non ante sententiam proferant dampnationis, quam apostolica freti auctoritate aut reum se ipsum confiteatur aut per innocentes et canonicae examinatos regulariter testes convincatur. Aliter censemus irritam esse et iniustam episcoporum dampnationem et iccirco a synodo retractandam, ita ut oppressis ab omnibus in cunctis subveniatur causis.

10. Iulius, Cap. VIII. Si quis ab hodierna die et deinceps preter huius sanctae sedis sententiam episcopum dampnare aut propria sede pellere presumpserit, sciat se inrecuperabiliter esse dampnatum et proprio carere perpetim honore; eosque qui absque huius sedis sententia sunt eiecti vel dampnati, huius sanctae sedis auctoritate scitote pristinam recipere communionem et in propriis restitui sedibus, quoniam et prius, a tempore scilicet apostolorum, haec sanctae huic sedi concessa sunt et postea in Nicena synodo propter pravorum hominum infestationes atque hereticorum persecutiones et insidiantium molimina fratrum sunt concorditer ab omnibus roborata, ut magis singuli prevideant, ne talia audeant perpetrare, et caveant, si non propter Deum et honorem fraternum, tamen propter obprobrium hominum et ruborem suum atque canonicam ultionem, saltim haec timore et verecundia compressa silentio comprimantur, amputato scilicet totius usurpationis excessu, quia nullus debet presumere quae sibi non videntur esse concessa. Quam in culpam nullo modo potuissetis incidere, si unde consecrationem honoris accipitis, inde legem totius observantiae sumeretis et beati apostoli Petri sedes, quae vobis sacerdotalis mater est dignitatis, esset aecclesiasticae magistra rationis.

11. Damasus. Cap. XX. Temere iudicat, si quis episcopum absque sedis apostolicae auctoritate condempnat, cum ei, ut paulo superius prelibatum est, hoc specialiter privilegium reservatum sit. Sed hoc iudicate magis, inquit, ne ponatis, offendiculum fratri vel scandalum. Patenter enim his et aliis innumerabilibus decretorum testimoniis omnibus manifestum est non debere episcopum dampnare, licet eius perscrutetur opinio, donec iudicium de eo nostrae apostolicae auctoritatis, hoc est principis apostolorum Petri, cognoscat, utpote quoniam solus et pre omnibus creditus est atque accipere meruit a rege regum Christo Deo claves regni celorum ad aperiendum fidelibus et benivolis hominibus in eundem dominum nostrum et claudendum infidelibus et malivolis atque suis sacerdotibus et sanctae aecclesiae suo pretioso sanguine redempte impugnatoribus sive nocentibus, quod utique et nos facere postulavit.

12. Innocentius Aurelio et omnibus sanctis episcopis vel ceteris, qui in consilio Cartaginensi affuerunt, dilectissimis fratribus in Domino salutem. In requirendis de his rebus, quas omni cum sollicitudine decet a sacerdotibus, maxime a vero iustoque et catholico tractari concilio, antique traditionis exempla servantes et aecclesiasticae memores disciplinae nostrae religionis vigorem non minus nunc in consulendo quam ante pronuntiaretis vera ratione firmitatis, qui ad nostrum referendum approbandum esse iudicium, scientes quod apostolicae sedi, cum omnes hoc loco preposito ipsum sequi desideremus apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et tota auctoritas nominis huius emersit. Quem sequentes tam mala iam dampnare novimus quam probare et laudare laudanda. Vel id revera quod patrum instituta sacerdotali custodientes auxilii officio, non cessetis esse calcanda, quod ille non humana sed divina decrevere sententia, ut quicquid quamvis de disiunctis remotisque provintiis cogeretur, non, prius ducerent finiendum quod veniret, nisi ad huius sedis noticiam perveniret, ut tota huius auctoritate iuxta quae fuerit pronuntiatio firmaretur, indeque sumerent cetere aecclesiae, velut de natali suo fontae aquae cuncte procederent et per diversas totius mundi regiones puri capitis incorruptae manerent, quid precipere, quos abluere, quos velut in ceno inemundibile sordidatos mundis digna corporibus unde vitaret.

VII. Quod irritum est quicquid in apostolica sede absque apostolico decernitur.

1. Symachus papa in synodo. Cap. II. Si cuiuslibet provinciae sacerdotes intra suos terminos concilio habito, quicquid sine metropolitani sui antistitis auctoritate testati fuerint, irritum esse debere patres sancti sancxerunt, quanto magis quod in apostolica sede non existente presule, qui prerogativum beati meritis apostoli Petri per universum orbem primatum obtinens sacerdotii statutis synodalibus consuevit tribuere firmitatem, a laicis licet consentientibus aliquantis episcopis, qui tamen pontifici, a quo consecrari probantur, preiudicium inferre non potuerunt, presumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est nec posse inter aecclesiastica ullo modo statuta censeri.

VIII. De appellanda sede apostolica.

1. Sixtus secundus Grato coepiscopo. In hac sancta sede dudum a multis episcopis constitutum erat et modo ad vestrum et ceterorum fratrum auxilium denuo roboratum est, ut omnes episcopi, qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quotiens necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea, sicut fuit semper, piae fulciantur defendantur et liberentur. Cuius dispositioni omnes maiores aecclesiasticas causas et episcoporum iudicia antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit, quoniam culpantur episcopi, qui aliter erga fratres egerint, quam eiusdem sedis papae fieri placuerit. Unde placuit ut accusatus vel iudicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus licenter appellet et adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut per se aut per vicarios suos eius retractari negotium procuret, et dum iterato iudicio pontifex causam suam agit, nullus alius in loco eius ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam quamquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen diffiniri inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: "Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in caelis." Cap. III. Et si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, aput primatem dioceseos aut penes universalis apostolicae aecclesiae papam iudicetur.

2. Fabianus episcopus urbis Rome omnibus episcopis salutem. Cap. XV. Si in rebus secularibus suum cuiusque ius et proprius ordo servandus est, quanto magis aecclesiasticis dispositionibus nulla debet induci confusio. Quod hac observatione servabitur, si nichil potestati sed totum equitati tribuitur.

3. Cap. XXVII. Si quis iudicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exibeat. Appellantem autem non debet afflictio ulla aut detentionis iniuriare custodia, sed liceat appellatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare. Liceat etiam in causis criminalibus appellare nec vox appellandi denegetur ei, quem in supplicio sententia destinarit. Capitulo XXVIIII. Pulsatus ante suum iudicem causas dicat et non ante suum iudicem pulsatus, si voluerit, taceat, et ut pulsatis, quotiens appellaverint, indutiae dentur. <Nec quemquam sententia non a suo iudice dicta constringat.>.

4. Domino beatissimo et honorabili sancto patri Felici sanctae sedis apostolicae urbis Romae papae Athanasius et universi AE gyptiorum Thebaidorum et Libiorum episcopi in sancta Alexandrina synodo gratia Dei congregati. Ideo pater beatissime, quia semper antecessores nostri et nos a vestra apostolica sancta sede auxilium hausimus et nostri vos curam habere cognovimus, prefatam apostolicam et summam expetivimus iuxta canonum decreta sedem, ut inde auxilium capiamus, unde predecessores nostri ordinationes et dogmata atque sublevationes caeperunt. Ad eam quoque quasi ad matrem recurrimus, ut eius uberibus nutriamur, quoniam non potest mater oblivisci infantem suum. Sic et vos nolite oblivisci nos vobis commissos, quoniam non levibus nos inimici nostri implicuerunt et cottidie facere moliuntur afflictionibus et apprehendere ac ferris nos constringere minantur, nisi eorum consentiamus erroribus, quod vobis inconsultis nequaquam agere presumimus, canonibus quippe iubentibus absque Romano nos de maioribus causis nichil debere decernere pontifice. Ideoque ad propositum currentes et bravium properantes vestrae apostolicae sedis imploramus auxilium, quia ut credimus non despexit Deus preces cum lacrimis sibi oblatas servorum suorum, sed ob id vos vestrosque predecessores, apostolicos videlicet presules, in summitatis arce constituit omniumque aecclesiarum eis curam habere precepit, ut nobis succurratis nosque tenentes, cui omne episcoporum iudicium est commissum liberare non negligatis. Nam scimus in Nicena magna synodo CCC X et VIII episcoporum ab omnibus concorditer esse roboratum non debere absque Romani pontificis sententia concilia caelebrari nec episcopos dampnari.

5. Simachus. Nefas est apostolice sedi supplicum preces oblatas despicere, sed ut condecet et privilegium nostrae sedis est, nos et illi canonicaliter convocemur et ante vos de nostris obiectionibus canonice cum omni probitate concertemus, sicut predecessores nostri penes vestros antecessores et sicut canonica in predicta sancta sinodo docent instituta et sicut paleati verbis per ventilabrum canonice examinationis, plenam purgationem in communi consistentes auditorio de maturis et nutrientibus catholice aecclesiae dogmatibus, quae confirmant cor hominis, per confirmationem paternarum consequamur institutionum. Antiquis enim regulis censitum est, ut quicquid quamvis in remotis aut in longinquo positis provintiis super episcoporum querelis aut accusationibus ageretur, non prius retractandum aut accipiendum esset, quam ad noticiam alme sedis vestrae fuisset deductum, ut huius auctoritate iuxta quae fuisset pronuntiatio infirmaretur aut firmaretur, indeque sumerent normam, unde aecclesiae sumsere predicationis exordium, ne passim ab insidiatoribus columne averterentur aecclesiae. Certum est enim, quod eidem sedi vestrae in honore beatissimi Petri patrum decreta pecculiarem decrevere reverentiam olim pro rebus inquirendis atque determinandis, quas sollicite decet iusteque ab ipso presulum verticae examinare apostolico, cuius sollicitudo semper fuit et est tam mala dampnare quam probare laudanda.

6. Simachus. Legite, insanissimi, aliquando in illis preter apostolici apicis sanctionem aliquid constitutum et non de maioribus negotiis ad collationem siquidem occurrit prefate sedis arbitrio fuisse servatum. Sic enim habes. Si quis episcoporum iudicio comprovinciali depositus fuerit, Romanum adeat papam, si placet, et ipse, si videtur, reparet iudicia in opitulatione dampnati.

7. Gregorius servus servorum Dei omnibus episcopis per diversas provintias constitutis. Divinis preceptis et apostolicis saluberrimis incitamur monitis, ut pro omnium statu impigro vigilemus affectu, et quia cunctarum divina dispensatione aecclesiarum curam gerimus, omnibus nostra poscentibus suffragia apostolica auctoritate subvenire optamus, quoniam divine virtutis et infirmitatis humane sanctio est, ut omnium aecclesiarum negotia ad nostrae reparationis tendant effectum. Quapropter has ad vos litteras destinavimus, in quibus decreto nostro vestram rogantes caritatem mandamus, ut nichil prius de eo, qui ad sinum sanctae Romane confugit aecclesiae eiusque implorat auxilium, decernatur, quam ab eiusdem aecclesiae preceptum fuerit auctoritate, quae vices suas ita aliis impertivit aecclesiis, ut in partem sint vocate sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Si autem, quod non arbitramur, a quoquam secus presumptum fuerit, ab offitio cleri submotus apostolicae auctoritatis reus ab omnibus iudicetur, ne lupi, qui sub spetiae ovium subintrarunt, bestiali sevicia quosque audeant dilacerare et quod sibi fieri nolunt inferre aliis presumant.

8. Melciades. Cap. II. Nullum iudicium iudicetis suspitionis arbitrio, sed primum probate et postea caritativam proferte sententiam, et quod non vultis vobis fieri, alteri non faciatis. Mementote semper sermonis Domini qui ait: "Nolite iudicare, ut non iudicemini." Nolite condempnare, ut non condempnemini. Episcopos nolite iudicare, nolite condempnare absque sedis huius auctoritate. Quod si feceritis, irrita erunt vestra iudicia et vos condempnabimini. Hoc enim privilegium huic sanctae sedi a temporibus apostolorum statutum est conservare, quod illesum manet usque in hodiernum diem. Episcopos ergo, quos sibi Dominus elegit oculos et columpnas aecclesiae esse voluit, quibus etiam ligandi et solvendi potestatem dedit, suo iudicio reservavit. Cap. III. Atque hoc privilegium beato clavigero Petro sua vice solummodo commisit, quod eius iuste prerogativum successit sedi futuris haereditandum atque tenendum temporibus, quoniam et inter beatissimos apostolos fuit quaedam discretio potestatis, et licet cunctorum par electio foret, beato tamen Petro concessum est, ut aliis premineret et eorum, quae ad quaerelam venirent, causas et interrogationes prudenter disponeret. Quod Dei ordinatione taliter ordinatum esse credimus, ne omnes posteri eorum cuncta sibi vendicarent, sed semper maiores cause, sicut sunt episcoporum et potiorum cure negotiorum, ad unam beati Petri principis apostolorum confluerent, ut inde suscipiant finem iudiciorum, unde acceperunt inicium, institutionum, ne quando a suo discrepent capite. Cap. IIII. Si vero se viderit quisquam vestrum pregravari, hanc sedem appellet, huc recurrat, ut semper instituta fuit consuetudo. A quibusdam audivimus fratribus, quibus infesti eratis nimis, quod iurgia et discordia sint inter vos; propterea ista scripsimus vobis, mandantes ut ita teneatis, sicut ab apostolica sede tenenda mandantur.

IX. De potestatae papae sine synodo deponere episcopos restituere incardinare transmutare.

1. Felix tercius episcopus sanctae aecclesiae catholicae urbis Romae Acatio. Multarum transgressionum reperiris obnoxius et in venerabilis concilii Niceni contumelia sepe versatus alienarum tibi provinciarum iura temerariae vendicasti, haereticos et pervasores atque ab hereticis ordinatos, et quos ipse dampnaveras atque ab apostolica sede petisti dampnari, non modo comunioni tute recipiendos putasti, verum etiam aecclesiis aliis, quod nec de catholicis fieri poterat, presidere fecisti atque etiam honoribus, quod non merebantur, auxisti. Et quasi haec minora tibi viderentur, in ipsam doctrinam apostolicae veritatis ausus tuos et superbiam tetendisti, ut Petrus, quem dampnatum a sancte memoriae decessore meo ipse retuleras, sicut testantur adnexa, beati evangelistae sedem te iubente rursus invaderet et fugatis orthodoxis episcopis et clericis sui proculdubio similes ordinaret pulsoque eo, qui illic fuerat regulariter constitutus, captivam teneret aecclesiam. Felicem quoque deffensorem fidelissimum nobis necessitate faciente serius subsequutum indignum tuis oculis censuisti, eos quoque tecum litteris communicare testatus, quos constat hereticos. Habeto ergo cum his, quos libenter amplecteris, portionem et sententia presenti, quam per tuae tibi direximus aecclesiae deffensorem, sacerdotali honore et communione catholica necnon etiam a fidelium numero segregatus sublatum tibi nomen et munus ministerii sacerdotalis agnosce, sancti spiritus iudicio et apostolica per nos auctoritate dampnatus nec iam anathematis vinculis exuendus.

2. Dilectissimis fratribus universis episcopis per Dardaniam constitutis Gelasius. Cuncta per mundum novit aecclesia, quoniam quorumlibet sentenciis ligata pontificum sedes beati Petri apostoli ius habeat resolvi, utpote quae de omni aecclesia fas habeat iudicandi neque cuiquam de eius liceat iudicio iudicere. Siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones apellare voluerunt, ab illa autem nemo sit apellare permissus. Quapropter setis constet Achatium nullum habuisse pontificium sedis apostolicae sentenciam sine ulla eius noticione solvendi. Qua certe synodo hoc ille presumpsit, quod nec si absque apostolica sede fas quidem haberet efficere posset? Cuius sedis episcopus, cuius metropolitanae civitatis antistes? Nonne parrochiae Aradensis aecclesiae? Si illi certe licuit sine synodo sentenciam apostolicae sedis abrumpere nulla eius consolatione quesita, itane vero non licuit primae sedi Calcedonensi synodi constituta sicut decuit exequenti huiusmodi prevaricatorem sua auctoritate detrudere? 3. Silverius Amatori episcopo. Guilisarius patricius noster mandavit me ad se venire pacifice pro quibusdam aecclesiasticis dispositionibus in palacium pincis et ad primum et ad secundum velum retinuit omnem clerum et populum, qui mecum veniebat, et nullum permisit introire nisi me solum et Vigilium diaconem nostrum. Me vero vi retento et ante predictam patriciam deducto miserunt in exilium, in quo modo sustentor pane tribulationis et aqua angustiae. Ego tamen non dimisi nec dimitto propterea offitium meum, sed cum episcopis, quos congregare potui, eos, qui talia erga me egerunt, anathematizavi et una cum illis apostolica et synodali auctoritate statui nullum umquam taliter decipiendum, sicut deceptus sum; et si aliquis deinceps ita deciperet ullum umquam episcoporum, anathema maranatha fieret in conspectu Dei et sanctorum angelorum.

4. Idem. In dampnatione Vigilii. Habeto itaque cum his, qui tibi consentiunt, plene dampnationis sententiam sublatumque tibi nomen et munus ministerii sacerdotalis agnosce, sancti spiritus iudicio et apostolica a nobis auctoritate dampnatus. Sic enim decet sanctorum patrum fidem in aecclesia servari catholica, ut quod habuit ammittat, qui inproba temeritate quod non acceperit assumpsit.

5. Dilectissimis fratribus per Hispaniarum provincias constitutis secundus Syxtus episcopus in Domino salutem. Cap. VII. Fratres, quos timore terreno iniuste dampnastis, scitote a nobis iuste esse restitutos. Quibus ex auctoritate sancti Petri apostolica auctoritate omnia, quae eis ablata sunt, integerrime reddi precipimus, si non vultis et vos et principes vestri a collegio nostro et membris ecclesiae separari. Iusto enim iudicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua sanctos ipsius persequantur, ut qui spiritu Dei iuvantur et aguntur, fiant per laborum exercitia clariores.

6. Iulius sanctae Romanae aecclesiae episcopus Eusebio, Theognio, Theodoro, Berinto et ceteris orientalibus episcopis. Cap. XI. Decuerat vos adversus sanctam Romanam et apostolicam aecclesiam limate et non ironice loqui, quoniam et ipse dominus noster Iesus Christus eam decenter alloquens ait: "Tu es Petrus et super " et reliqua. Habet enim singulari privilegio potestatem sibi concessam aperire et claudere ianuas caelestis regni quibus voluerit. Quare miror vos tam audaces esse et tam impudenter egisse et terminos ac iura beati Petri apostolorum principis invasisse. Sui enim iuris erat, ut absque eius sanctae sedis auctoritate nullus deberet aut concilia caelebrare aut episcopos ad synodum convocare vel eos dampnare aut propriis pellere sedibus aut alios in eorum loco ordinare, quae omnia vos temerare non timuistis. decreta sanctorum patrum mandare vobis et expectare, quud ad vestra consulta rescriberemus, in tantum ut, si etiam quicquam grave intolerandumque committerent, nostram prestolamini censuram et nihil prius aut aliud decerneretis, quam quod nobisplacere cognovissetis, ita ut a regulis prestitutis nulla aut neglegentia aut presumptione recederetis.

7. Gelasius episcopis per Dardaniam constitutis. Nec illa preterimus, quod apostolicae sedi frequenter dictum est more maiorum etiam sine ulla synodo precedente exsolvendi quos synodus iniqua dampna verat, et dampnandi nulla existente synodo quos oportuit, habuerit facultatem. Sanctae memoriae quippe Athanasium synodus orientalis addixerat, quem tamen exceptum sedes apostolica, quia dampnationi Grecorum non consensit, absolvit. Sanctae memoriae nichilominus Iohannem Constantinopolitanum synodus etiam catholicorum presulum certe dampnaverat, quem simili modo sedes apostolica etiam sola, quia non consensit, absolvit. Itemque sanctum Flavianum pontificem Grecorum congregatione dampnatum pari tenore sola sedes apostolica, quoniam non consensit, absolvit. Potiusque, qui illuc receptus fuerat, Dioscorum sanctae sedis presulem sua auctoritate dampnavit et impiam synodum non consentiendo sola submovit, et pro veritate ut synodus Calcedonensis fieret, sola decrevit. In qua ut sola ius habuit absolvendi eos, quos synodica decreta perculerant, sic etiam sine synodo in hac eadem causa plurimos etiam metropolitanos dampnasse cognoscitur.

8. Gregorius Iohanni episcopo Larissco. In epistola VII. in lib. III. Frater noster Adrianus Thebanae civitatis episcopus ad Romanam urbem veniens lacrimabiliter est conquaestus de quibusdam capitulis se a fraternitate tua necnon Iohanne primae Iustinianae episcopo non legitime neque canonicae condempnatum. Sed de Iohanne primae Iustinianae urbis antistite ac de nequissimo eius dampnandoque iudicio alias sumus iuvante Domino tractaturi. Adrianum vero episcopum repperimus et tuo contra sacerdotales mores odio laborasse et nullo iurae peccuniariis in causis eum fraternitatis tuae condempnatum fuisse sententia. Quia igitur et ab antefato Iohanne primae Iustinianae episcopo contra ius canonesque depositus honoris sui gradu carere non potuit, in sua eum reformari aecclesia atque in propriae dignitatis ordine decrevimus revocari. Et cum oportuisset te ex eo dominici corporis communione privari, quod post ammonitionem sanctae memoriae decessoris mei, per quam eum aecclesiamque eius de tui iuris ditione potestatis exemit rursus meis aliquid tibi iurisditionis servare presumpseris, tamen nos humanius decernentes communionisque tibi sacramentum interim conservantes decernimus, ut fraternitas tua ab eo aecclesiaque eius omnem ante habitae suae potestatem iurisditionis abstineat, sed secundum scripta decessoris nostri, si qua causa vel fidei vel criminis vel pecuniaria adversus prefatum Adrianum consacerdotem nostrum potuerit evenire, vel per eos, qui nostri sunt vel fuerint in urbe regia responsales, si mediocris est, quaestio cognoscatur vel huc ad apostolicam sedem, si ardua est, deducatur, quatenus nostrae audientiae sententia decidatur. Quod si contra haec quae statuimus quolibet tempore qualibet occasione vel surreptione venire temptaveris, sacra te communione privatum nec ea te excepto ultimo vitae tuae tempore nisi cum concessa Romani pontificis decernimus iussione percipere. Haec enim consona sanctis patribus diffinitione sanctimus, ut qui sacris nescit obaedire canonibus, nec sacris amministrare vel communionem capere sit dignus altaribus. Res autem sive sacras sive alias mobiles immobilesque eius aecclesiae, quas actenus dicitur retinere, quarum noticiam nobis oblatam presentibus annectimus litteris, sine aliqua ei fraternitas tua dilatione restituat. De quibus si qua inter vos quaestio vertitur, volumus ut apud responsalem nostrum in urbe regia ventiletur.

9. Idem Fortunato episcopo Neapolitano. In epistola XI. libri VI. Fraternitatem tuam a nobis petisse recolimus, ut Gratianum aecclesiae Venefranae diaconem tuae concederemus aecclesiae cardinandum. Et quoniam nec episcopum, cui obsecundare, nec propriam habet aecclesiam, hoste scilicet prohibente, quo suum debeat ministerium exibere, petitionem tuam non providimus differendam. Iccirco scriptis tibi presentibus eum necessario duximus concedendum, habiturus licentiam diaconem illum nostra interveniente auctoritate aecclesiae tuae Deo propitio constituere cardinalem.

10. Gregorius in registro. Iohanni episcopo Squillaciuo. In epistola XXV. lib. II. Pastoralis offitii cura nos ammonet destitutis aecclesiis proprios constituere sacerdotes, qui gregem dominicum pastorali debeant sollicitudine gubernare. Propterea te Iohannem ab hostibus captivatae Lisitanae civitatis episcopum in Squillacina aecclesia cardinalem necesse duximus constituere sacerdotem, ut et susceptam semel animarum curam intuitu futurae retributionis impleas, et licet a tua hoste imminente depulsus sis, aliam, quae a pastore vacat, debeas aecclesiam gubernare; ita tamen ut, si civitatem illam hostibus liberam effici et Domino protegente ad priorem statum contigerit revocari, in eam, qua et prius ordinatus es, aecclesiam revertaris; sin autem predicta civitas continua captivitatis calamitate premitur, in hac, in qua a nobis incardinatus es, debeas aecclesia permanere.

11. Gregorius Agnello episcopo. In epistola XIII. in lib. III. Relatio cleri simul et populi Terracinae degentis nos valde letificat ob hoc, quod te tua fraternitate bona testatur. Et quia defuncto pontifice suo Petro sibi cardinalem postulant constitui sacerdotem, eorum desideria necessario complenda pervidimus. Tota igitur mentis intentione ita lucrum animarum Deo nostro facere festinato, ut digna te merces ante conspectum eius in die retributionis inveniat. Quicquid vero de predicte rebus aecclesiae vel eius patrimonio seu cleri ordinatione promotioneve et omnibus generaliter ad eum pertinentibus sollerter atque canonicae ordinare facereque provideris, liberam habebis quippe ut sacerdos proprius modis omnibus faccultatem. Illud quoque fraternitatem tuam scire necesse est, quoniam sic te predictae Terracinensis aecclesiae cardinalem esse constituimus sacerdotem, ut et Fundensis aecclesiae pontifex esse non desinas nec curam gubernationemque eius pretereas, quia ita fraternitatem tuam sepedicte Terracinensis aecclesiae, sicut prefati sumus, preesse precipimus, ut antedicte Fundensis aecclesiae tibi iura potestatemve nullo modo subtrahamus.

X. De episcoporum mutatione auctoritate Romanae aecclesiae.

1. Evaristus papa omnibus episcopis. Cap. IIII. Sicut vir non debet adulterare uxorem suam, ita nec episcopus aecclesiam suam, id est ut illam dimittat, ad quam sacratus est, absque inevitabili necessitate aut apostolica vel regulari mutatione, et alteri se ambitus causa coniungere. Et sicut uxori non licet dimittere virum suum, ut alteri se vivente eo matrimonio societ ut eum adulteret, licet fornicatus sit vir eius, sed iuxta apostolum aut viro suo debet reconciliari aut manere innupta, ita aecclesiae non licet dimittere episcopum suum aut ab eo se segregare, ut alterum vivente eo accipiat, sed aut ipsum habeat aut innupta maneat, id est ne alterum episcopum suo vivente accipiat, ut fornicationis aut adulterii crimen incurrat. Nam si adulterata fuerit, id est si se alteri episcopo iuncxerit aut super se alterum episcopum adduxerit aut esse fecerit vel desideraverit, per acerrimam paenitentiam aut suo reconcilietur episcopo aut innupta permaneat.

2. Calixtus papa omnibus episcopis. Cap. XIIII. Sicut alterius uxor nec adulterari ab aliquo vel iudicari aut disponi nisi a proprio viro eo vivente permittitur, sic nec uxor episcopi, quae eius aecclesia vel eius parroechia indubitanter intelligitur, eo vivente absque eius consilio et voluntate alteri iudicare vel disponere aut eius concubitu frui, id est eius ordinatione, conceditur. Unde ait apostolus: "Alligata est uxor legi, quamdiu vir eius vivit, eo vero defuncto soluta est a lege viri." Similiter et sponsa episcopi, quia sponsa uxorque dicitur ecclesia, illo vivente ei est alligata, eo vero defuncto soluta est, cui voluerit nubat, tantum in Domino, id est regulariter. Si enim eo vivente alteri nupserit, adultera iudicabitur. Similiter et ille, si aliam sponte duxerit, adulter estimabitur et communione privabitur. Cap. XV. Si autem persecutus in sua fuerit aecclesia, fugiendum ei est ad alteram eique sociandum, dicente Domino: "Si persecuti fuerint vos in unam civitatem, fugiendum est in aliam." Si autem utilitatis causa fuerit mutandus, non per se agat hoc, sed fratribus invitantibus cum auctoritate huius sancte sedis faciat, non tamen ambitus causa, sed aut necessitate, ut dictum est, aut utilitate.

3. Anterus papa omnibus episcopis. Cap. II. Mutationem episcoporum scitote communi utilitate atque necessitate fieri licere, sed non propria cuiusquam voluntate aut dominatione. Petrus sanctus magister noster et princeps apostolorum de Antiochia utilitatis causa est translatus Romam, ut ibidem potius proficere posset. Eusebius quoque de quadam parva civitate apostolica auctoritate mutatus est in Alexandriam. Similiter Felix de civitate, in qua ordinatus erat electione civium, propter doctrinam et bonam vitam quam habebat auctoritate huius sanctae sedis et communi episcoporum et ceterorum sacerdotum ac populorum consilio translatus est Ephesum. Non enim transit de civitate ad civitatem nec transfertur de minori ad maiorem, qui hoc non ambitu nec propria voluntate facit, sed aut vi propria sede depulsus aut necessitate coactus aut utilitate loci vel populi non superbe, sed humiliter ab aliis translatus est. Nam sicut episcopi habent potestatem ordinare regulariter episcopos et reliquos sacerdotes, sic quotiens utilitas aut necessitas exegerit, supradicto modo et mutare et intronizare potestatem habent, non tamen sine sacrosanctae Romanae sedis auctoritate et licentia. Alia etenim est causa utilitatis et necessitatis, alia avariciae et presumptionis atque propriae voluntatis.

4. Damasus urbis Romae episcopus episcopis omnibus. Eos sacerdotes, qui de ecclesiis ad aecclesias migraverunt, tamdiu a communione nostra habuimus alienos, quamdiu ad eas redierint civitates, in quibus primum sunt constituti. Quodsi alius alio transmigrante in locum viventis ordinatus est, tamdiu vacet a sacerdotii dignitate qui suam deseruit civitatem, quamdiu successor eius quiescat in Domino.

5. Leo episcopus urbis Romae Anastasio Thessalonicensi episcopo. Cap. VIII. Si quis episcopus civitatis suae mediocritate despecta administrationem caelebrioris loci ambierit et ad maiorem se plebem quacumque ratione transtulerit, a cathedra quidem pellatur aliena, sed carebit et propria, ut nec illis presideat quos per avariciam concupivit, nec illis quos per superbiam sprevit. Suis igitur terminis quisque contentus sit nec supra mensuram iuris sui affectet augeri.

6. Dilectissimo fratri Benigno archiepiscopo Pelagius secundus episcopus. In epistola II. Scias, frater dilectissimae, aliud esse causam necessitatis et utilitatis et aliud causam presumptionis ac propriae voluntatis. Non ergo mutat sedem qui non mutat mentem, id est qui non causa avariciae aut dominationis aut propriae voluntatis vel suae electionis migrat de civitate ad civitatem, sed causa necessitatis et utilitatis mutatur. Nam et plurimorum utilitas unius utilitati preferenda est. Aliud est enim mutare et aliud mutari, nam aliud est sponte transire et aliud est coacte aut necessitate venire. Unde non isti mutant civitates, sed mutantur, qui non sponte, sed coacte hoc agunt. Non ergo bene intelligunt aecclesiasticas regulas, qui hoc negant causa utilitatis aut necessitatis fieri non posse, quotiens communis necessitas aut utilitas persuaserit.

XI. Quod papa duas dioceses uni episcopo committit.

1. Gregorius papa Iohanni episcopo. In epistola XXX. in lib. II. Postquam hostilis impetas diversarum civitatum ita peccatis facientibus desolavit aecclesias, ut reparandi eas spes nulla deficiente populo remanserit, maiori valde cura constringimur, ne defunctis earum sacerdotibus reliquie plebis nullo pastoris moderamine gubernante per invia fidei hostis callidi rapiantur, quod absit, insidiis. Huius ergo rei sollicitudine sepe commoniti hoc nostro sedit cordi consilium, ut vicinis eas mandaremus pontificibus gubernandas. Ideoque fraternitati tuae curam gubernationemque Trium Tavernensium aecclesiae previdimus commitendam. Quam tuae aecclesiae aggregari unirique necesse est, quatenus utrarumque aecclesiarum sacerdos recte Christo adiuvatore possis existere quaeque tibi de eius patrimonio vel cleri ordinatione seu promotione vigilanti ac canonica visa fuerint cura disponere, quippe ut pontifex proprius liberam habebis ex presenti nostra permissione licentiam.

XII. De ordinatis in aecclesia Romana et a Romano pontifice.

1. Gregorius Heliae presbitero et abbati provinciae Isauriae. In aepistola XXX. lib. V. Evangelia autem sicut mandastis transmisimus. Filium vero vestrum Epyfanium mandastis, ut ad sacrum ordinem proveheremus vobisque retransmitteremus. Sed in uno vos audivimus, in altero audire minime potuimus. Diaconus quidem factus est, sed quisquis semel in hac aecclesia sacrum ordinem acceperit, egrediendi ex ea ulterius licentiam non habet. Si ergo videre vos non potui, hac ex re consolationem habeo, quia in filio vestro requiesco.

2. Gregorius Petro episcopo Corsicae. In epistola I. lib. VIII. Vestra fraternitas petiit, ut sibi episcopum in aecclesia, quae non longe ab eodem monte est, facere debeat. Quod omnino letanter accepi, quia quantum vicina fuerit, tantum prodesse animabus illic consistentibus amplius poterit. Latorem vero presentium pro intercessione sanctitatis vestrae accolitum fecimus, quem ad obsequia tua retransmisimus, ut si in lucrandis animabus amplius servierit, proficere amplius possit.

XIII. Ubi apostolica sedes consecrationes ordinationes et dispositiones patrare antiquitus consuevit.

1. Iohannes episcopus commonitorium Paulo episcopo fungenti legatione in Germaniam et Pannoniam, inter cetera. Nam non solum intra Italiam ac caeteras Hesperie provincias, verum etiam intra totius Illirici fines consecrationes ordinationes et dispositiones apostolica sedes patrare antiquitus consuevit, sicut nonnulle res gestae et conscriptiones synodales demonstrant atque ipsarum quoque plurima aecclesiarum in his positarum monimenta demostrant. Et infra: Porro si de annorum numero forte causatur, sciat quia inter christianos et eos, qui unius fidei sunt, numerus certus affixus est. Ceterum ubi paganorum et incredulorum furor in causa est, quantalibet pretereant tempora, iuri non preiudicat aecclesiarum, que corporalia nescientes arma solum Dominum et propugnatorem suum, quando ei placuerit misereri, patienter expectant. Verum si annorum prolixitas in talibus impedit, ergo Deus ipse reprehendendus est, qui post CCCC et XXX annos filios Israel de durissima servitute Pharaonis et fornace ferrea liberavit. Sed ipse per se redemptor hominum genus post tot annorum milia de inferni claustris eripuit.

XIV. De novis ecclesiis non consecrandis sine auctoritate papae.

1. Pelagius. Precepta synodalia, quae ante paucos menses de sede nostra ad provinciam sunt directa, et antiquis canonibus consentiunt et ea quae minus esse probantur addidimus; et in utraque parte constat sine summi pontificis auctoritate aecclesiam noviter conditam non posse dedicari. Teque ex hac basilica, quae taliter fuerat ad cultum processionis adducta, suspendisse missas putamus comprobabiliter. Sed quia devotus locus non debet a ministeriorum gratia diu vacuus permanere, frater karissime, eorum martirum nomine, quorum relatio continet auctoritatis nostrae suscepta serie, consecrabis, ut populorum frequentatio, quam illic avide convenire mandasti, servatis regulis aecclesiasticis et canonibus integrum habeat firmata religione conventum.

2. Gregorius Iohanni subdiacono. In epistola XVIII. lib. XIII. Lator presentium Iohannes frater et coepiscopus noster indicavit nobis, quod quidam Exuperantius episcopus ausu temerario in diocesi ipsius oratorium construxit eumque sine precepti auctoritate contra morem presumpserit dedicare missasque illic publicas caelebrare non metuit. Quam rem cum summa te celeritate ac districtione convenit emendare nec ulterius tale aliquid attemptari permittere.

XV. Quod papa non per se, sed per legatos provincialibus conciliis soleat interesse et auctoritas eius est in illo, cui vices suas comittit.

1. Leo papa ad Pulcheriam augustam. Nam illud, quod pietas ipsius me credidit debere interesse concilio, etiam si secundum aliquod precedens exigeretur exemplum, nunc tamen nequaquam posset impleri, quia rerum presentium nimis incerta conditio a tante urbis populis me abesse non sineret et in desperationem animi tumultuantium mitterentur, si per occasionem cause aecclesiasticae viderent patriam et apostolicam sedem me velle deserere. Quia igitur ad publicam utilitatem pertinuisse cognoscitis, ut salva clementiae vestrae venia caritati me et precibus civium non negarem, in his fratribus meis, quos vice mea misi, me quoque adesse cum ceteris, qui affuerunt, estimate.

2. Gregorius universis episcopis per Siciliam constitutis. Epistola I. lib. I. Valde necessarium esse perspeximus ut, sicut decessorum nostrorum fuit iudicium, ita uni eidemque personae omnia committamus, et ut nos presentes esse non possumus, nostra per eum cui precipimus representetur auctoritas. Quamobrem Petro subdiacono sedis nostrae intra provinciam Siciliam vices nostras Deo auxiliante commisimus. Nec enim de eius actibus dubitare possumus, cui Deo auxiliante totum nostrae aecclesiae noscimur patrimonium commisisse.

XVI. Nullum concilium esse firmum sine auctoritate papae.

1. Marcellus. Cap. X. Vos licet corpora nostra possitis occidere, animas tamen non potestis interficere nec gradus divinitus collatos potestis auferre. Synodos ergo absque huius sanctae sedis auctoritate episcoporum, quamquam episcopos possitis congregare, non potestis regulariter facere neque ullum episcopum, qui hanc appellaverit apostolicam sedem, dampnare, antequam hinc sententia finitiva procedat.

2. Iulius sanctae Romanae et apostolicae aecclesiae episcopus orientalibus episcopis. Regula vestra nullas habet vires nec habere poterit, quoniam nec ab orthodoxis episcopis hoc concilium actum est nec Romanae aecclesiae legatio interfuit, canonibus precipientibus sine eius auctoritate concilia fieri non debere. Nec ullum ratum est aut erit umquam concilium, quod eius non fuerit fultum auctoritate.

3. Iulius papa orientalibus episcopis. In epistola XI. Vellem enim vos magis ad iam dictam canonicam convenire vocationem, ut coram universali concilio redderetis rationem, cur synodum ad statum aecclesiarum et fratrum in Antiochiam subvertendum et Niceni magni concilii destructionem fecistis aut cur nobis inconsultis episcopos in eam convocatis, ad quam nec Maximus Ierosolimitanus venit nec nostra interfuit legatio, canonibus quippe in Nicena synodo iubentibus non debere preter sententiam Romani pontificis ullo modo concilia caelebrari nec episcopos dampnari, aut cur in predictorum locum fratrum alios adulteros posuistis, antequam paenes nos aut nostros apocrisiarios eorum causa canonice esset examinata finemque perciperet rectum.

4. Idem. Quibus ita gestis scripsi vobis et omnibus qui in Antiochia contra apostolicam canonicamque regulam nobis inconsultis fueratis congregati, arguens vos primum de iniuriis litterarum, deinde cur Athanasium suosque consecratores ad vestrum concilium convocassetis, canonibus scilicet precipientibus nichil extra Romanum decerni pontificem, cui haec et maiora aecclesiarum negotia tam ab ipso Domino quam ab omnibus universorum conciliorum patribus speciali sunt, ut iam dictum est, privilegio contradicta. Vobis quidem refugientibus et ad concilium totiens convocatis adesse nolentibus, illis vero in sua reclamatione et iusta ratione persistentibus, vestraque cognoscentes crimina et illorum iustam examinantes rationem omnesque eos Niceno concilio comperientes et nostris apostolicis iussionibus obtemperantes, visum est nobis ac universo concilio, ut nos divinis preceptis et apostolicis monitis informati, qui pro omnium aecclesiarum statu impigro vigilare debemus affectu, si quicquam reprehensione usquam invenitur obnoxium, celeri sollicitudine aut ab ignorantiae imperitia aut a presumptionis usurpatione revocemus. His taliter consideratis atque decretis, tamquam omnium curam gerentes propter sedis propriae dignitatem suscepimus eos in communionem singulisque cum suis auctoritate huius sanctae sedis rebus proprias reddidimus aecclesias, quoniam huic sancte sedis rebus propter pravorum hominum insidias ipso Domino instituente et sanctis eorumque successoribus per singula roborantibus concilia hoc semper licuit licebitque Domino auxiliante imperpetuum. Unde qui se scit aliis esse prepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse prelatum, sed obtemperantiam, quam ab aliis requirit, gratis et ipse dependat. Quapropter increpando vobis scribo, quia non recte tractastis viros inculpatos et a nobis minime examinatos, de suis aecclesiis communione privatos pellentes et ecclesiasticae disciplinae iniuriam irrogantes constitutaque Niceni concilii minime servantes talia indisciplinatae agere non formidastis. Iccirco quoniam dudum venire vocati renuistis, modo ad certum diem, id est XV k. novembris vos iterum regulariter litteris missisque evocamus, ut coram vobis ostendamus nos iustam in eos protulisse sententiam et de cetero non talia esse passuros. Est etenim in antiquis aecclesiae statutis decretum, ut qui aliena invadit, non exeat impunitus, sed cum multiplicatione restituat. Unde in evangelio scriptum est: "Quodsi aliquid defraudavi, reddo quadruplum." In lege quoque cautum est: "Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui, et dicit omnis populus: Amen." Quare miror vos tam audaces esse et tam impudenter egisse et terminos ac iura beati Petri apostolorum principis invasisse. Sui enim, ut paulo superius prelibatum est, iuris erat, ut absque sedis auctoritate nullus deberet aut concilia caelebrare aut episcopos ad synodum convocare vel eos damnare aut propriis pellere sedibus aut alios in eorum loco ordinare, quae omnia vos temerare non timuistis. Quid, rogo, est aliud talis presumptio, nisi quod apostolorum suorumque successorum decreta transgredi et maledictionem superius comprehensam, in lege scilicet cautam, quam omnis populus uno ore consonaque responsione per Amen, id est Fiat, confirmavit, suscipere non timuistis? Nam ut reor talibus transgressionum funiculis constricti nostrum, ne vestra proderentur flagitia, examen declinastis et ad sepedictam vocationem venire distulistis. Sane manifestum est suum eos confiteri crimen, quotiens evocati absque inevitabili causa venire distulerint et purgandi se voluntate non utuntur.

5. Gelasius papa episcopis per Dardaniam constitutis. Confidimus quod nullus iam veraciter christianus ignoret uniuscuiusque synodi constitutum, quod universalis ecclesiae probavit assensus, nullam magis obsequi sedem pre ceteris oportere quam primam, quae et unamquamque synodum sua auctoritate confirmat et continuata moderatione custodit.

6. Symachus. Beatissimi atque apostolici viri papae urbis Romae, quae est caput omnium aecclesiarum, precepta habemus pre manibus, quibus precipere dignatus est eius apostolatus, ut Dioscorus Alexandrinorum episcopus non sedeat in concilio, sed audiendus intromittatur. Quod nos observare necesse est. Si ergo precipit vestra magnificentia, aut ille egrediatur aut nos exibimus. Et paulo post: Iudicii sui necesse est eum dare rationem, quia cum nec personam iudicandi surrepserit, et synodum ausus est facere sine auctoritate sedis apostolicae, quod numquam rite factum est nec fieri licuit.

7. Dilectissimis fratribus universis episcopis, qui inlicita vocatione Iohannis Constantinopolitani episcopi ad synodum Constantinopolim convenerunt, secundus Pelagius. In aepistola prima. Relatum est apud apostolicam sedem Iohannem Constantinopolitanum episcopum universalem se scribere vosque ex hac sua presumptione ad synodum convocare generalem, cum generalium synodorum convocandi auctoritas apostolicae beati Petri sedi singulari privilegio sit tradita et nulla umquam synodus rata esse legatur, quae apostolica auctoritate non fuerit fulta. Quapropter quicquid in predicto vestro conventiculo, quia synodus taliter presumpta esse non potuit, statuistis, ex auctoritate sancti Petri apostolorum principis et domini salvatoris voce, qua beato Petro potestatem ligandi et solvendi ipse salvator dedit, quae et in successores eius indubitanter transiit, precipio omnia, quae ibi statuistis vana et cassa esse, ita ut deinceps numquam appareant nec mutilentur. Ait enim ipse salvator beato Petro, sicut ipse per se veritas loquitur dicens: "Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in caelis, et quecumque solveris super terram, erunt soluta et in caelis." Multis denuo apostolicis et canonicis atque aecclesiasticis instruimur regulis non debere absque sententia Romani pontificis concilia caelebrari. Quapropter, ut iam dictum est, recte non concilium, sed vestrum conventiculum vel conciliabulum cassatur, et quicquid in eo actum est, irritum habeatur et vacuum. Vos quoque deinceps videte, ut nullius hortatu talia presumatis, si apostolicae sedis communione carere non vultis. Si vero in qualibet provincia orte fuerint quaestiones et inter ipsius provinciae episcopos discrepare ceperit ratio atque inter ipsos dissidentes non conveniat, ad maiorem tunc sedem referantur, et si illic facile et iuste non discernuntur, ubi fuerit synodus regulariter congregata, canonicae et iuste iudicentur. Maiores vero difficilioresque quaestiones, ut sancta synodus statuit et beata consuetudo exigit, ad sedem apostolicam semper referantur.

8. Pelagius secundus papa. Synodorum congregandarum auctoritas apostolicae sedi privata commissa est potestate, nec ullam synodum generalem ratam esse legimus, quae eius non fuerit auctoritate congregata vel fulta. Haec auctoritas testatur canonica, haec hystoria aecclesiastica roborat, haec sancti patres confirmant. Istud est quod a vobis poposcimus et nunc iterum postulamus, ut Paulinum Aquileiensem pseudoepiscopum et illum Mediolanensem episcopum ad clementissimum principem sub digna custodia dirigatis, ut et iste, qui episcopus esse nullatenus potest, quia contra omnem canonicam consuetudinem factus est, alios ultra non perdat et ille, qui contra morem antiquum eum ordinare presumpsit, debitae canonibus vindictae subiaceat. Sed nec licuit aliquando nec licebit particularem synodum congregari, sed quotiens aliqua de universali synodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo, quod non intelligunt, rationem aut sponte hi, qui salutem animae suae desiderant, ad apostolicam sedem pro percipienda ratione conveniant aut, si forte, sicut de talibus scriptum est: "Peccator, cum venerit in profundum malorum, contempnit", ita obstinati et contumaces extiterint, ut doceri non velint, eos ab eisdem apostolicis sedibus aut atrahi ad salutem quoquomodo necesse est aut, ne aliorum perditio esse possint, secundum canones per seculares opprimi potestates.

XVII. Ut dubiae et maiores causae ad apostolicam sedem referantur.

1. Anacletus servus Christi in sede apostolica Domino serviens omnibus episcopis et caeteris cunctis fidelibus, qui coequalem vobiscum sunt sortiti fidem, gratia vobis et pax atque consolatio multiplicetur. Cap. XVII. Si difficiliores orte fuerint quaestiones aut episcoporum vel maiorum iudicia aut maiores causae fuerint, ad sedem apostolicam, si appellatum fuerit, referantur, quoniam hoc apostoli iusserunt iussione salvatoris, ut maiores et difficiliores quaestiones semper ad sedem apostolicam deferantur, super quam Christus universam construxit aecclesiam dicente ipso ad beatum principem apostolorum Petrum: "Tu es, inquit, Petrus et super hanc petram haedificabo aecclesiam meam".

2. Yginus. Dei ordinatione taliter ordinatum esse credimus, ne omnes posteri eorum cuncta sibi vendicarent, sed semper maiores causae, sicut sunt episcoporum et potiorum curae negotiorum, ad unam beati principis apostolorum Petri sedem confluerent, ut inde suscipiant finem iuditiorum, unde acceperunt initium institutionum, ne quandoque a suo discreparent capite.

3. Dilectissimo fratri Benigno episcopo Felix primus coepiscopus in Domino salutem. Cap. XVII. Semper dubia et maiora negotia terminum ab hac sancta sede a tempore apostolorum, qui eam suis documentis instruxerunt, accipere consueverunt. Et ideo tu recte fecisti, quod huius sanctae sedis consultis te ceterosque firmari et instrui voluisti.

4. Dilectissimis fratribus universis episcopis per Antiochenam constitutis Marcellus. Cap. I. Rogamus vos, fratres dilectissimi, ut non aliud doceatis neque sentiatis, quam quod a beato Petro apostolo et reliquis apostolis et patribus accepistis. Ipse enim est caput totius aecclesiae, cui ait Dominus: "Tu es Petrus et super hanc petram haedificabo aecclesiam meam." Eius enim sedes primitus apud vos fuit, quae postea iubente Domino Romam translata est, cui amminiculante gratia divina hodierna presidemus die. Cap. II. Si vestra vero Antiochena, quae olim prima erat, Romanae cessit sedi, nulla est, quae eius non sit subiecta ditioni. Nec ab eius dispositione vos deviare oportet, ad quam cuncta maiora aecclesiastica negotia divina disponente gratia iussa sunt referenda, ut ab ea regulariter disponantur, a qua sumpsere principia.

5. Venerabilibus fratribus universis orientalibus episcopis Iulius. Primae sedis aecclesiae convocandarum generalium synodorum iura et iuditia episcoporum singulari privilegio evangelicis et apostolicis atque canonicis concessa sunt institutis, quia semper maiores causae ad sedem apostolicam multis auctoritatibus referre precepte sunt, nec ullo modo potest maior a minore iudicari.

6. Dilectissimo fratri Felici episcopo Gaius salutem. Cap. VII. Sicut a patribus nostris institutum est, sic quoque et nos fieri decrevimus, scilicet ut quaecumque difficiles quaestiones per singulas provintias exorte fuerint, semper ad sedem apostolicam referantur.

7. Leo Anastasio episcopo Thessalonicensi. Cap. VII. Si forte inter ipsos, qui presunt, de maioribus, quod absit, peccatis causa nascitur, quae comprovinciali nequeat examine diffiniri, fraternitatem tuam de totius negotii qualitate metropolitanus curabit instruere. Et si coram positis partibus nec tuo fuerit res sopita iudicio, ad nostram cognitionem, quicquid illud est, transferatur.

8. Idem. Cap. XI. Si in eo, quod cum fratribus tractandum finiendumve credideris, diversa eorum fuerit a tua voluntate sententia, ad nos omnia sub gestorum testificatione referantur, ut remotis ambiguitatibus, quid Deo placeat, decernatur. Ad hunc enim finem omnem affectum nostrum curamque dirigimus, ut quod ad unitatem concordiae et quod ad custodiam pertinet discipline, nulla dissensione violetur, nulla desidia neglegatur.

9. Leo episcopus universis episcopis per Cesaream Mauritaniam constitutis in Domino salutem. Si quae emerserint causae, quae ad statum ecclesiarum et ad concordiam pertineant sacerdotum, illic sub timore Domini volumus ventilentur et de componendis atque compositis omnibus ad nos relatio plena mittatur, ut ea, quae iuxta aecclesiasticum morem iustae et rationabiliter fuerint definita, nostra quoque sententia roborentur.

10. Gregorius. Fratres, ut honor aecclesiasticus nostris diebus non evacuetur nec umquam Romana, quae instituente Domino caput est omnium aecclesiarum, privilegiis suis umquam careat aut expolietur, maiores vero et difficiliores quaestiones, ut sancta synodus statuit et beata consuetudo exigit, ad sedem apostolicam semper referantur. Ceterum sanctorum patrum statuta sequentes synodali auctoritate omnes, qui adversus patres armantur, ut patrum invasores et mactatores infames esse censemus.

XVIII. De papa et apostolica sede non iudicandis nec contristandis.

1. Clemens. Cap. XVII. Sed et vos, fratres karissimi et conservi mei, huic, qui presidet vobis ad veritatem docendam, in omnibus obaedite, scientes quod, si quis hunc contristaverit, Christum, qui ei credidit cathedram, non recipiet, et qui Christum non susceperit, nec Deum patrem suscepisse iudicabitur, et ideo nec ipse suscipietur in regno celorum.

2. Idem. In eodem capitulo. Si ipse inimicus est alicui pro actibus suis, vos nolite expectare, ut ipse vobis dicat. Cum illo nolite amici esse, sed prudenter observare debetis et voluntati eius absque communicatione obsecundare et avertere vos ab eo, cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his, quibus ipse non loquitur.

3. Evaristus. His et aliis fulti quam pluribus argumentis, vitantes hominum perditionem cum omnibus huius sancte sedis, quam Dominus caput totius aecclesiae esse constituit, membris talia fieri prohibemus, ne confundatur populus Domini in eternum. Nam et a predecessoribus nostris inhibitum legimus, ut nemo contristet doctorem neque accusationem adversus eum suscipiat. Ipse namque princeps apostolorum in ordinatione beati Clementis populum instruens ait: Quicumque contristaverit doctorem veritatis, peccat in Christum et patrem omnium exacerbat Deum, propter quod et vita carebit. Et doctor gencium inquit: Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, sustentate illum in spiritu lenitatis. Considerans te ipsum, ne et tu tempteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

4. Gelasius Fausto magistro. Achatius non fuit novi vel proprii inventor erroris, ut in eum nova scita preciderent, sed alieno facinori suam communionem emiscuit. Itaque necesse est, ut in illam recideret iusta lance sententiam, quam cum suis successoribus per convenientiam synodalem susceperat auctor erroris. Nobis opponunt canones, dum nesciunt quid loquantur. Contra quos hoc ipsi venire se produnt, quod primae sedi sana rectaque suadenti parere fugiunt. Ipsi sunt canones, qui appellationes totius aecclesiae ad huius sedis examen voluere deferri, ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt. Ac per hoc illam de tota aecclesia iudicare, ipsam ad nullius commeare iudicium, nec de eius umquam preceperunt iudicio iudicare sententiam, quae illius constituerunt oportere dissolvi, cuius potius sequenda decreta mandarunt. In hac ipsa causa Tymotheus Alexandrinus et Petrus Antiocenus, Petrus, Paulus, Iohannes et ceteri non solum unus, sed plures utique nomen sacerdotii preferentes sola sedis apostolicae sunt auctoritate deiecti. Cuius rei testis etiam ipse docetur Achatius, qui preceptionis huius extitit exsecutor. Quod utique sicut apostolicam sedem iuxta formam synodicam fecisse manifestum est, sic neminem resultare potuisse certissimum est.

5. Symachus residens in synodo dixit. Aliorum hominum Deus causas voluit per homines terminare, sedis istius presulum suo sine quaestione reservavit arbitrio. Voluit beati Petri apostoli successores caelo tantum debere innocentiam et subtilissimi discussoris indagini inviolatam habere conscientiam. Nolite estimare eas animas de inquisitoribus non habere formidinem, quas Deus pre ceteris suo reservavit examini. Non habet apud illum reus de allegationis nitore subsidium, quando ipsorum factorum utitur teste quo iudice. Dicas forsitan omnium animarum talis erit in illa disceptatione iudicium vel conditio. Replicabo uni dictum: "Tu es Petrus et super hanc petram haedificabo aecclesiam meam, et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in caelo." Et rursum sanctorum voce pontificum dignitatem sedis eius factam toto orbe venerabilem, dum illi quicquid fidelium est, ubique submittitur, dum totius corporis caput esse designatur. De qua mihi videtur dictum per prophetam: Si haec humiliatur, ad cuius fugietis auxilium et ubi relinquetis gloriam vestram? 6. Innocentius. Quotiens fidei ratione ventilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros non nisi ad Petrum, id est sui nominis et honoris auctorem referre debere, veluti nunc retulit vestra dilectio, quod per totum mundum possit aecclesiis omnibus prodesse.

7. Silvester papa in synodo residens ait. Nemo iudicabit primam sedem iusticiam temperare desiderantem. Neque enim ab augusto neque ab omni clero neque a regibus neque a populo iudex iudicabitur.

8. Antherus, Cap. V. Facta subditorum iudicantur a nobis, nostra vero iudicantur a Domino. Deteriores sunt, qui vitam moresque bonorum corrumpunt, his qui substantias aliorum prediaque diripiunt.

9. Nicholaus papa omnibus episcopis. Nemini est de sedis apostolicae iudicio iudicare aut illius sententiam retractare permissum, videlicet propter Romanae aecclesiae primatum Christi munere in beato Petro apostolo divinitus collocatum.

XIX. Quod non sit sentiendum contra Romanam aecclesiam, et de obaedientia ei debita.

1. Yginus papa. Cap. VI. Alieni erroris societate maculatum vel a sui propositi tramite recedentem vel apostolicae sedis iussionibus inobaedientem suscipere non possumus nec impedire recte credentes vel sanctorum patrum iussionibus obtemperantes permittimus, quia inter fideles et infideles magna debet esse discretio.

2. Calystus archiepiscopus aecclesiae catholicae urbis Romae omnibus episcopis salutem. Cap. II. Non decet a capite membra dissidere, sed iuxta sacre scripturae testimonium omnia membra caput sequantur. Nulli vero dubium est, quod apostolica ecclesia mater sit omnium aecclesiarum, a cuius vos regulis nullatenus convenit deviare. Et sicut filius venit ministrare et facere voluntatem patris, sic et vos voluntatem implete vestrae matris, quae est aecclesia, cuius caput, ut predictum est, Romana existit aecclesia. Quicquid ergo sine discretione iusticiae contra huius disciplinam actum fuerit, ratum habere nulla ratio permittit.

3. Iulius venerabilibus fratribus universis orientalibus. Cap. VIIII. Inter beatissimos apostolos in similitudine fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio, uni tantum datum est, ut ceteris premineret. De qua forma episcoporum quaedam est orta distinctio et magna ordinatione previsum est, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia, et rursum quidam in maioribus urbibus constituti sollicitudinem eius susciperent ampliorem, per quos ad unam beati Petri sedem universalis aecclesiae cura conflueret et nichil usquam a suo capite dissideret. Qui ergo scit se quibusdam prepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse prelatum, sed obaedientiam, quam exigit, etiam ipse dependat. Nolite itaque errare, fratres mei, doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; et instituta apostolorum et apostolicorum virorum canonesque habetis. His fruimini, ut freti contra cuncta inimicorum iacula persistere valeatis. Satis enim indignum est quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium hanc regulam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere. Multum convenit, ut totum corpus aecclesiae in hac sibi observatione concordet, quae inde auctoritatem habet, ubi Dominus aecclesiae totius posuit principatum.

4. Dilectissimis ubique catholicis aecclesiae comministris Fabianus in Domino salutem. Cap. I. Divinis preceptis et apostolicis ammonemur institutis, ut pro cunctarum aecclesiarum statu impigro vigilemus affectu. Vnde consequens est debere vos scire, quae apud Romanam in sacro ritu aguntur aecclesiam, ut eius sequentes exempla eius veri filii inveniamini, quae vestra est mater vocata.

5. Damasus. Cap. XXIII. Huic sedi concessa nullus usurpare sine eius consultu presumat, qui non vult honore aecclesiastico indignus aut contemptor iudicari.

6. Agatho papa omnibus episcopis. Sic omnes apostolicae sedis sanctiones accipiende sunt tamquam ipsius divini Petri voce firmate.

7. Innocentius Decentio episcopo. In epistola I. Quis enim nesciat aut non avertat id, quod a principe apostolorum Petro Romane aecclesiae traditum est ac nuncusque custoditur, ab omnibus debere servari nec superduci aut introduci aliquid, quod auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum, presertim cum sit manifestum in omnem Italiam, Gallias, Hispanias et Africam atque Siciliam insulasque interiacentes nullum instituisse aecclesias nisi eos, quos venerabilis apostolus Petrus aut successores eius constituerunt sacerdotes. Aut legant, si in his provinciis alius apostolus invenitur aut legitur docuisse. Quod si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi, quod aecclesia Romana custodit, a qua principium accepisse non dubium est, ne dum a peregrinis sermonibus student, caput institutionum videantur ommittere. Sepae dilectionem tuam ad urbem venisse ac nobiscum in aecclesia convenisse non dubium est et, quem morem vel in consecrandis misteriis vel ceteris agendis archanis teneat, cognovisse. Quod sufficere arbitrarer ad informationem aecclesiae tuae vel reformationem, si precessores tui minus aliquid aut aliter tenuerint, satis certum haberem, nisi de aliquibus consulendos nos esse duxisset. Quibus iccirco respondemus, non quod te aliqua ignorare credamus, sed ut maiori auctoritate vel tuos instituas vel, si qui a Romanae aecclesiae institutionibus errant, aut commoneas aut indicare non differas, ut scire valeamus, qui sint, qui aut novitates inducunt aut alterius aecclesiae quam Romanae existimant consuetudinem esse servandam.

8. Leo. Hoc vestrae indicimus caritati, ut ab apostolicis institutis nullo ulterius recedatis excessu, quia inultum post hec esse non poterit, si quisquam apostolicas regulas in aliquo crediderit neglegendas.

9. Gelasius. Quo ausu, qua temeritate rescribis te ad Ravennam properare proficisci, cum canones precipiant evidenter nullum omnino pontificum nisi nobis ante iussis atque consultis ad comitatum se debere contendere? Quod cum longevi vel etate vel honore pontifices, id est Pistoriensis, Lucensis et Fesulanus nuper fecisse monstrentur, tu qui paucorum dierum fungi sacerdotio videaris, quemadmodum tibi putas licere quod non licet, nisi quod hoc offitio carere festinas, quo te his excessibus ostendis indignum? 10. Gelasius Dilectissimis fratribus universis episcopis per Lucaniam, Bricios et Siciliam constitutis Gelasius. Cap. VIII. Cum decreta venerabilium sanctionum nos quoque magnopere custodire nitamur ac sine eorum dispendio etiam illa, quae pro alicuius utilitatis fortasse compendio videantur laxanda, cedamus, cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nichil licere et cum sedes apostolica superior his omnibus favente Domino, quae paternis canonibus prefixa, pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere, satisque conveniens sit, ut totum corpus aecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus totius aecclesiae posuit principatum, dicente autem scriptura: Ordinate in me caritatem, et item: Omnia cum ordine fiant.

11. Leo papa. Ab evangelica apostolicaque doctrina nec in uno quidem verbo licet discedere aut aliter de scripturis divinis sapere, quam beati apostoli et patres nostri didicerunt atque docuerunt.

12. Gregorius. Preceptis apostolicis non dura superbia resistatur, sed per obaedientiam, quae a sancta Romana aecclesia et apostolica auctoritate iussa sunt, salutifere impleantur, si eiusdem sanctae Dei aecclesiae, quae est caput vestrum, communionem habere desideratis. Non novum aliquid presenti iussione precipimus, sed illa, quae olim videntur indulta, firmamus, cum nulli dubium sit, quod non solum pontificalis causatio, sed omnis sanctae religionis relatio ad sedem apostolicam quasi ad caput aecclesiarum debeat referri et inde normam sumere, unde sumpsit exordium, ne caput institutionis videatur omitti. Cuius auctoritatis sanctionem omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae petre, super quam Christus universalem fundavit aecclesiam, soliditate divelli. Si quis haec apostolicae sedis precepta non observaverit, percepti honoris esse hostis non dubitetur.

13. Gregorius. Nulli fas est vel velle vel posse transgredi apostolicae sedis precepta nec eius dispositionis ministerium, quod omnium sequi oportet caritatem. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis apostolicis voluerit contraire preceptis, nec locum inter sacerdotes habeat, sed extorris a sancto ministerio fiat nec de eius iudicio quisquam postea curam habeat, quoniam iam damnatus a sancta et apostolica aecclesia eiusque auctoritate et propria inobaedientia atque presumptione a quoquam esse non dubitetur, quoniam maioris excommunicationis deiectione extinguendus est, qui non solum prelate sanctae aecclesiae iussionibus parere debuit, sed etiam alios, ne preterirent, insinuare. Sit ergo alienus a divinis et pontificalibus offitiis, qui noluit preceptis obaedire apostolicis. Si quis super his nos voluerit arguere aut extra auctoritatem facere contenderit, veniat ad sedem apostolicam, quo omnia ecclesiastica negotia, de quibus quaestio habetur, confluere iussa sunt, ut ibi ante confessionem beati Petri mecum iuste decertet, quatenus inibi unus ex nobis sententiam suscipiat suam.

14. Hylarius. Cap. I. Nulli fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones vel apostolicae sedis decreta temerare, quia nos, qui potissimi sacerdotis administramus officia, talium transgressionum culpa respiciet, si in causis Dei desides fuerimus inventi, quia meminimus, quod timere debemus, qualiter comminetur Deus negligentiae sacerdotum. Siquidem reatu maiore delinquit, qui potiore honore fruitur, et graviora facit vitia peccatorum sublimitas dignitatum.

15. Nicholaus papa universali synodo presidens dixit. Si quis dogmata mandata interdicta sanctiones vel decreta pro catholica fide, aecclesiastica disciplina, pro correctione fidelium, pro emendatione sceleratorum vel interdictione imminentium vel futurorum malorum a sedis apostolicae presule salubriter promulgata contempserit, anathema sit.

16. Bonifatius secundus episcopus Eulalio Alexandrinae aecclesiae episcopo salutem. Nos a spe et fidutia apostolicae sedis minime separari cupientes et patrum sequentes constituta anathematizavimus omnes, qui contra sanctam Romanam et apostolicam aecclesiam superbiendo suas erigunt cervices.

XX. De regali subiectione ad pontificem Romanum et ad omnes episcopos.

1. Felix papa. Certum est hoc rebus vestris esse salutare, ut cum de causis Dei agitur, iuxta ipsius constitutum regiam voluntatem sacerdotibus Christi studeatis subdere, non preferre, et sacrosancta per eorum presules potius discere quam docere, aecclesiae formam sequi, non huic humanitus sequaenda iura prefigere neque huius sanctionibus velle dominari, cui Deus voluit clementiae suae colla submittere piae devotionis, ne dum mensura caelestis dispensationis exceditur, eatur in contumeliam disponentis.

2. Gloriosissimo et clementissimo filio Anastasio augusto Anastasius II. episcopus. Cap. VI. Illud peculiarius pro amore imperii vestri et beatitudine, quae consequi poterit regnum, pro apostolico officio predicamus, ut sicut decet et spiritus sanctus dictat, monitis nostris obaedientia prebeatur, ut bona omnia vestram rem publicam consequantur, sicut in Exodo promittitur: Si audieris vocem Domini Dei tui et quae placent feceris coram ipso et obaedieris preceptis eius et custodieris omnem iusticiam eius, omnem infirmitatem, quam inportavi AEgyptiis, non importabo in te.

3. Iohannes Si imperator catholicus est, salva pace ipsius dixerimus, filius est, non presul aecclesiae. Quod ad religionem competit, discere ei convenit, non docere. Habet privilegia potestatis suae, quae administrandis legibus publicis divinitus consecutus est, et eius beneficiis non ingratus contra dispositionem caelestis ordinis nil usurpet. Ad sacerdotes enim Deus voluit, quae aecclesiae sunt, disponenda pertinere, non ad seculi potestates, quae si fideles sunt aecclesiae suae, et sacerdotibus voluit esse subiectas. Non sibi vendicet alienum ius et ministerium, quod alteri deputatum est, ne contra eum tendat abrumpi, a quo omnia constituta sunt, et contra illius beneficia pugnare videatur, a quo propriam consecutus est potestatem. Non a legibus publicis, non a potestatibus seculi nisi a pontificibus et sacerdotibus omnipotens Deus christiane religionis clericos et sacerdotes voluit ordinari et discuti recipique de errore remeantes. Imperatores christiani subdere debent exsecutiones suas aecclesiasticis presulibus, non preferre.

4. Idem Numquam de pontificibus nisi iudicare aecclesiam debere, non esse humanarum legum de talibus ferre sententiam absque aecclesiae principaliter constitutis pontificibus; obsequi solere principes christianos decretis aecclesiae, non suam preponere potestatem; episcopis caput subdere principem solitum, non de eorum capitibus iudicare.

5. Ex pontificali. Agapitus natione Romanus ingressus Constantinopolim susceptus est cum gloria, et cepit altercationem habere de fide cum Iustiniano augusto, affirmans duas naturas in domino nostro Iesu Christo vero Deo et homine. Cui dixit augustus: "Aut consenti nobis aut exilio te deportari faciam." Tunc beatissimus papa cum gaudio dixit ad eum: "Ego quidem peccator ad Iustinianum christianissimum imperatorem venire desideravi, nunc autem Diocletianum inveni. Tamen minas tuas non pertimesco." Tunc ex precepto augusti accersito episcopo Constantinopolitano nomine Anthimo et discussione patefacta numquam voluit confiteri duas naturas in uno domino nostro Iesu Christo. Quem convicit beatus papa et glorificatus est ab omnibus. Tunc Iustinianus augustus gaudio repletus humiliavit se apostolicae sedi et adoravit beatissimum papam et segregato Anthimo a communione et pulso in exilio ex rogatu augusti consecravit in loco eius Mennam venerabilem virum.

6. Ex pontificali. Constantinus natione Syrus ingressus est Constantinopolim. Cui a VII miliario obviam venit Tyberius imperator filius Iustiniani augusti cum patriciis et omni sincletu et Cyrus patriarcha cum clero et multitudine populi, omnes letantes et omnes diem festum agentes. Pontifex vero et eius clerus et primates cum sellaribus imperialibus et frenis inauratis, simul et mapulis ingressi sunt civitatem, et apostolicus pontifex cum camelauco, ut solitus est Romae procedere. In die autem, qua se invicem viderunt, Iustinianus augustus christianissimus cum regno in capite sese prostravit et pedes obsculans pontificis. Deinde in amplexu mutuo corruerunt et facta est leticia magna in populo.

7. Ex hystoria Anastasii. Stephanus papa vi pressus et crudelitate Aistulphia coactus simul etiam ab ipso adhortatus est ire in Franciam et facere quaecumque posset. Veniens autem Pipinum provehit virum in omnibus probatissimum. Qui preherat tunc quoque rebus post regem et debellaverat Arabes et occidit etiam principem eorum Abderachman et multitudinem haud facile numerabilem iuxta Rodanum fluvium et amatur a gente non solum propter hoc, sed etiam propter alia precipua gesta, et preficitur genti non ignorabiliter primus, solvente scilicet eum a periurio in regem comisso eodem Stephano. Qui et totondit decessorem eius regem et in monasterio cum honore et requie circumscripsit.

8. Ex pontificali. Stephanus natione Romanus habiit ad excellentissimum regem Francorum Pipinum adversus Aistulphum regem Longobardorum auxilium postulans. Audiens autem idem rex eiusdem beatissimi pontificis adventum nimis festinanter in eius advenit occursum una cum coniuge et filiis et primatibus, et fere ad C miliaria misit filium suum Karolum obviam ei cum aliquibus ex suis optimatibus. Ipse quoque in palatio quod dicitur Ponticone fere ad trium miliariorum spatium descendens de equo suo cum magna humilitate terrae prostratus una cum coniuge et filiis et optimatibus eumdem suscepit pontificem. Cui et stratoris vice usque in aliquantulum locum iuxta eius sellare properavit et cum magna gloria ad suum palatium duxit et omnia, quae ab eo pontifex petiit, impetravit.

9. Iohannes papa VIII. Et quia pridem apostolicae memoriae predecessoris nostri pape Nicholai ad ipsum iam inspiratione caelesti revelatum fuisse comperimus, elegimus Karolum hunc magni Karoli nepotem et approbavimus una cum annisu et voto omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum atque sanctae Romanae aecclesiae ministrorum amplique senatus totiusque Romani populi gentisque togate. Et secundum priscam consuetudinem sollemniter ad imperii Romani populi sceptra proveximus et augustali nomine decoravimus, unguentes eum oleo extrinsecus, ut interioris quoque spiritus sancti unctionem monstraremus, constituentes ad imitationem scilicet veri regis Christi domini nostri, ita ut, quod ipse possidet per naturam, iste consequatur per gratiam. Denique non hic perpetuus augustus ad tanta fastigia se velut improbus intulit, non tamquam inportunus fraude aliqua vel machinatione prava aut hianti ambitione ad imperialem apicem aspiravit. Absit, neque enim sibi honorem presumptuose assumpsit, ut imperator fieret, sed tamquam desideratus optatus postulatus a nobis et a Deo vocatus et honorificatus ad defendendam religionem et Christi ubique servos tuendos humiliter ac obaedienter accessit, operaturus et roboraturus in imperio summam pacem et tranquillitatem et in aecclesia Dei iusticiam et exaltationem. Nisi enim nos talem eius cognovissemus intentionem, numquam animus noster fieret tam promptus ad ipsius provectionem.

10. Ex hystoria Anastasii. Gregorius papa Romanae presidente aecclesiae Leo impius imperator cepit depositionis contra sanctas imagines facere verbum. Quod cum didicisset Gregorius papa Romanus, tributa Romanae urbis prohibuit et Italie, scribens ad Leonem epistolam dogmaticam, non oportaere imperatorem de fide facere verbum et novitate violare antiqua dogmata aecclesiae catholicae, quae a sanctis patribus sunt predicata. Et infra: In seniori vero Roma Gregorius sacratissimus vir apostolicus et Petri verticis apostolorum confessor verbo et actu coruscans removit Romam et Italiam necnon et omnia tam rei publice quam aecclesiasticae iura in Esperiis ab obaedientia Leonis et imperii sub ipso constituti. Et paulo post: Sane Gregorius sacratissimus presul Romanus, quemammodum dixi, Anastasium Constantinopolitanum episcopum una cum libellis abiecit, Leonem per epistolas tamquam impiae agentem redarguens et Romam cum tota Italia ab illius imperio recedere faciens. Insaniens ergo tyrannus contra venerabiles imagines persecutionem extendit et contra papam atque recessum Romae ac Italie seviebat. Ea vero, quae dicuntur patrimonia sanctorum apostolorum in Sicilia, quae abolim in aecclesiis auri dimidium et trita conferebant talenta, publicae rationi exsolvi precepit.

11. Gregorius episcopus servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri H. Metensi episcopo, inter cetera. Quod autem postulasti te quasi scriptis nostris iuvari ac premuniri contra illorum insaniam, qui nefando ore garriunt auctoritatem sanctae et apostolicae sedis non potuisse regem Henricum christianae legis contemptorem, aecclesiarum videlicet et imperii destructorem atque hereticorum auctorem et consentaneum, excommunicare nec quemquam a sacramento fidelitatis eius absolvere. Et post pauca: Ut de multis pauca dicemus, quis ignoret vocem domini ac salvatoris nostri Iesu Christi dicentis in evangelio: "Tu es Petrus et super hanc petram" et cetera. Numquid sunt hic reges excepti? Aut non sunt de ovibus, quas filius Dei beato Petro commisit? Quis, rogo, in hac universali confessione ligandi atque solvendi a potestate Petri se exclusum esse esistimat, nisi forte infelix ille, qui iugum Domini portare nolens diaboli se subicit honeri et in numero ovium Christi esse recusat? Et infra: Quodsi beatus Gregorius doctor utique mitissimus reges, qui statuta sua super unum xenodochium violarent, non modo deponi, sed etiam excommunicari atque in aeterno examine damnari decrevit, quis nos H. non solum apostolicorum iudiciorum contemptorem, verum etiam ipsius matris aecclesiae, quantum in ipso est, conculcatorem totiusque regni et aecclesiarum improbissimum predonem et atrocissimum destructorem excommunicasse deprehendat nisi fortasse similis eius? Sicut beato Petro docente cognovimus in epistola de ordinatione Clementis, in qua sic ait: "Si quis amicus fuerit his, quibus ipse de eodem Clemente dicit non loquitur, unus est et ipse ex illis, qui exterminare Dei ecclesiam volunt, et cum corpore nobiscum esse videatur, mente et animo contra nos est, et est multo nequior hostis hic quam illi, qui foris sunt et evidenter inimici. Hic enim per amicitiarum spetiem, quae inimica sunt, gerit et aecclesiam dispergit ac vastat. Nota ergo, karissime, si eum, qui amicitia vel colloquio his, quibus papa pro actibus suis, sociatur, tam graviter iudicat, quanta illum ipsum, cui pro actibus suis ausus est, animadversione dampnat? Et infra: Talibus ergo institutis talibusque fulti auctoritatibus plerique pontificum alii reges alii imperatores excommunicaverunt. Nam si speciale aliquid de personis principum requiratur exemplum, beatus Innocentius papa Archadium imperatorem, quia consensit ut sanctus Iohannes Crisostomus a sede sua pelleretur, excommunicavit. Alius item Romanus pontifex, Zacharias scilicet, regem Francorum non tam pro suis iniquitatibus quam pro eo, quod tante potestati non erat utilis, a regno deposuit et Pipinum Karoli magni imperatoris patrem in eius loco substituit omnesque Francigenas a iuramento fidelitatis, quam illi fecerant, absolvit. Quod etiam et frequenti auctoritate sepe agit sancta aecclesia, cum milites absolvit a vinculo iuramenti. Quod factum est his episcopis, qui apostolica auctoritate a pontificali gradu deponuntur. Et beatus Ambrosius licet sanctus, non tamen universalis aecclesiae episcopus, pro culpa, quae ab aliis sacerdotibus non adeo gravis videbatur, Theodosium magnum imperatorem excommunicans ab aecclesia exclusit. Qui etiam in suis scriptis ostendit, quod aurum non tam pretiosius sit plumbo quam regia potestate sit altior dignitas sacerdotalis. Hoc modo circa principem sui pastoralis scribens ait: Honor fratris et sublimitas episcopalis nullis poterit comparationibus adequari. Si regnum fulgori compares et principum diademati, longe erit inferius quam si plumbi metallum ad auri fulgorem compares, quippe cum videas regum colla et principum submitti genibus sacerdotum et exosculata eorum dextera orationibus eorum credant se communiri. Haec cuncta, fratres, ideo nos premisisse debetis cognoscere, ut ostenderemus nichil in hoc seculo esse excellentius sacerdotibus, nichil sublimius episcopis repperiri.

12. Ex pontificali. Adrianus natione Romanus necessitate compulsus direxit marino itinere suas apostolicas litteras Karolo excellentissimo regi Francorum, deprecans ut sicut suus pater sanctae memoriae Pipinus et ipse succurreret sanctae Dei aecclesiae adversus insolentiam et tyrannidem Desiderii regis Longobardorum. Tunc ipse a Deo protectus Karolus rex aggregans universam regni sui exercituum multitudinem per VI menses obsedit eundem Desiderium in civitate Papia. Adveniente vero paschali festivitate magno desiderio ad apostolorum limina properavit. Cui pontifex venerandas cruces, id est signa, obviam misit et universas scolas militiae et pueros portantes ramos palmarum sive olivarum. Ipse vero excellentissimus rex qua hora easdem sacratissimas cruces et signa conspexit, statim de equo descendit cum suis, ad beatum Petrum pedestris perrexit. Quem venerandus pontifex in sabbato sancto paschae in gradibus ipsius apostolicae aule cum clero et populo Romano prestolatus est. Qui dum advenisset, omnibus gradibus beati Petri deobsculatis ad prenominatum pervenit pontificem, cumque mutuo se amplexati essent, tenuit idem christianissimus rex manum ipsius pontificis et ita ad beati Petri confessionem cum omnibus suis properans terre prostratus Deo et sancto eius apostolo vota persolvit. Tunc rex obnixe precatus est pontificem, ut illi licentiam tribueret Romam ingrediendi orandi gratia per diversas aecclesias. Et descendentes pariter ad corpus beati Petri cum iudicibus Romanorum atque Francorum seseque mutuo per sacramenta munientes ingressi sunt continuo Romam. Celebrata vero paschali festivitate IIII. feria oblatis magnis donis beato Petro ad obsidionem Papie reversus est et auxiliante Deo et eodem apostolo Desiderium Longobardorum regem cum coniuge secum deportavit et sibi omne regnum eius subiugavit.

13. Gregorius Mauricio imperatori. In epistola XXI lib. V. In divinis aeloquiis sacerdotes aliquando dii, aliquando angeli vocantur. Nam et per Moysen de eo, qui ad iumentum deducendus est, dicitur: "Applica illum ad deos" videlicet ad sacerdotes, et rursus scriptum est: "Diis non detrahes," scilicet sacerdotibus, et propheta ait: "Labia sacerdotis custodiunt scientiam" et reliqua. Quid igitur mirum, si illos imperialis pietas honoret, quibus in suo aeloquio honorem tribuens eos aut angelos aut deos ipse etiam appellat Deus? AE cclesiastica quoque testatur hysteria, quia cum piae memoriae Constantino principi scripto oblatae accusationes contra episcopos fuissent, libellos quidem accusationis accepit et eosdem, qui accusati fuerant, episcopos convocans in eorum conspectu libellos, quos acceperat, incendit dicens: "Vos dii estis a vero Deo constituti, ite et inter vos causas vestras disponite, quia dignum non est, ut nos iudicemus deos." In qua sententia sibi magis ex humilitate quam illis aliquid prestitit ex reverentia impensa. Et infra: Quid ergo mirum, si christianus imperator veri Dei sacerdotes honoret, dum pagani ante eum principes honorem impendere eorum sacerdotibus noverunt, qui ligneis et lapideis serviebant? Hoc ergo non tantum specialiter quantum generaliter pro omnibus sacerdotibus asserimus, quoniam adhuc nescimus, quis in terribili iudicio qualis futurus sit. Et egregius predicator dicit: "Nolite iudicare ante tempus, quoadusque veniat Dominus", et cetera. Nam sunt multa, quae de iudicio illius homines ignorant, quia fortasse quae vos laudatis, ille reprehendit, et quae vos reprehenditis, ille laudabit.

XXI. Quod Constantinus imperialem sedem apostolicae aecclesiae dimisit.

1. Melciades. Cap. VIIII. Futuram aecclesiam a gentibus apostoli previdebant. Idcirco predia in Iudaea minime sunt adepti, sed pretio tantummodo ad fovendos egentes. At vero cum inter turbines et adversa mundi succresceret aecclesia, ad hoc usque pervenit, ut cum gentes non solum, sed etiam cum Romani principes, qui paene totius orbis monarchiam tenebant, ad fidem Christi et baptismi sacramenta concurrerent. E quibus vir religiosissimus Constantinus primus fidem veritatis patenter adeptus, licentiam dedit per universum orbem suo degentes imperio non solum fieri christianos, sed etiam fabricandi aecclesias et predia tribuenda constituit. Denique idem prephatus princeps donaria inmensa et fabricam templi primae sedis beati Petri constituit, adeo ut sedem imperialem relinquaeret et beato Petro suisque successoribus profuturam concederet. Idem vero presidens sancte synodo, quae apud Nicenam congregata est, cum quaerelam quorundam conspiceret coram se dilaturam, ait: "Vos a nemine diiudicari potestis, quia Dei solius iudicio reservamini. Dii etenim vocati estis, iccirco non potestis ab hominibus iudicari." Ab illo etenim tempore et deinceps viri religiosi non solum possessiones et predia, quae possederant, sed etiam semetipsos Domino consecrarunt, haedificantes basilicas in suis fundis in honore sanctorum martyrum per civitates ac monasteria innumera, in quibus caetus Domino servientium conveniret.

XXII. Quod nemo papam audeat iudicare, etsi reprehensibilis sit.

1. Nicholaus episcopus servus servorum Dei piissimo ac dilectissimo filio Michaeli a Deo protecto semper augusto. Nunc ante divinam inspiratione non nos pigebit nec nobis impossibile erit ostendere vobis, si tamen velitis audire, non posse quemquam rite ab his, qui inferioris dignitatis vel ordinis sunt, iudicialibus submitti diffinitionibus. Si quidem tempore Diocliciani et Maximiani augustorum Marcellinus episcopus urbis Romae, qui postea insignis martyr effectus est, adeo compulsus est a paganis, ut templum eorum ingressus grana thuris super prunas poneret. Cuius rei gratia collecto numerosorum concilio episcoporum et inquisitione facta hoc idem pontifex se egisse confessus est. Nullus tamen eorum proferre sententiam ausus est, dum ei omnes sepissime perhibent: "Tuo ore iudica causam tuam, non nostro iudicio," et item: "Noli, aiunt, in nostro iudicio, sed collige in sinu tuo causam tuam", et rursus: "Quoniam ex te, inquit, iustificaberis, aut ex ore tuo comdempnaberis", et iterum dicunt: "Prima sedes non iudicabitur a quoquam". Et paulo post idem in eadem: In tantum autem hanc presumptionem sancti patres apud Calcedonam detestati sunt, ut Dioscorum Alexandrinum antistitem inter cetera iccirco potissimum sine ulla restauratione dampnaverunt, quia ponens in caelum os suum et lingua eius transeunte super terram excommunicationem in sanctum papam Leonem dictavit. Presumpsit enim excommunicationem dictare adversus sanctissimum et beatissimum archiepiscopum magnae Romae Leonem. Numquid ibi legitur inquisitionem fuisse factam, utrum iuste an iniuste Dioscorus ipsam excommunicationem dictasset? Non plane, sed absque omni controversia hoc in eo multati sunt, quia cum esset inferior, potiorem quibuslibet ausus est lacescere iniuriis, teste Anatholio Constantinopolitano presule, qui dicit: "Propter fidem non est dampnatus Dioscorus, sed quia excommunicationem fecit domno archiepiscopo Leoni."

XXIII. Quod pape aliisque presulibus sit potestas excommunicandi imperatores.

1. Gelasius episcopis Dardaniae. Nathan propheta palam publiceque in faciae regis David et commissum pronuntiavit errorem et ipsum comisisse non tacuit et confessione correptum consequenter absolvit. Beatae memoriae Ambrosius Mediolanensis sacerdos aecclesiae maiorem Theodosium imperatorem a communione publicae palamque suspendit atque ad paenitentiam redegit regiam potestatem. Beatae memoriae papa Leo, sicut legitur, imperatorem Theodosium iuniorem Epheseno latrocinio libere coarguit excedentem. Sanctae memoriae papa quoque Hilarius Anathemium imperatorem, cum Filiotheus Macedonianus eius familiaritate suffultus diversarum conciliabula sectarum in urbem vellet inducere, apud beatum Petrum apostolum palam, ne id vellet, clara voce constrinxit, in tantum ut non ea facienda cum interpositione sacramenti idem promitteret imperator. Sanctae memoriae nichilhominus papa Simplicius et post eum sanctae memoriae papa Felix non solum Basiliscum tyrannum, sed etiam imperatorem Zenonem pro isdem ipsis excessibus auctoritate libera sepius increpasse noscuntur, flectique potuisset, nisi Constantinopolitani presulis accenderetur instinctu, qui particeps externe communionis effectus necessario, in quid inciderat, iam fovebat, mallens in suae prevaricationis obstinatione persistere quam curandus ad salubria remeare, sicut ipse rerum probavit eventus. Ecce nuper Honorico regi Guandalorum nationis vir magnus et egregius sacerdos Eugenius Cartaginensis episcopus multique cum eodem catholici sacerdotes constanter resistere sevienti cunctaque extrema tollerantes hodieque persecutoribus resistere non committunt.

1. Gregorius Magno presbitero Mediolensi scribens ait. Comperimus siquidem quod Laurentius quondam frater et coepiscopus noster nullis te culpis extantibus communione privaverit. Ideoque huius precepti nostri actoritate munitus officium tuum securus perage et communionem sine aliqua sume formidine.

XXV. Ut feretrum Romani pontificis non veletur.

1. Gregorius. Feretrum, quo Romani pontificis corpus ad sepeliendum ducitur, nullo tegmine veletur. Quam decreti mei curam gerere sedis huius presbiteros ac diaconos censemus. Si quis vero ex eorum ordine hoc curare neglexerit, anathema sit.

XXVI. De precepto ammonitione et consilio.

1. Ieronimus in epistola adversus Iovinianum. Quod precipitur, imperatur; quod imperatur, necesse est fieri. Si non fit, paenam habet. Et inferius: Ubi consilium datur, offerentis arbitrium est, ubi preceptum, necessitas servientis.

2. Augustinus in libro de sancta virginitate. Precepto quisquis non obtemperat, reus est et debitor paenae. Et paulo post: Precepto non obaedire peccatum est. Consilio si uti nolueris, minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis.

3. Idem in primo libro de sermone Domini in monte. Aliud est quod iubetur, aliud quod monetur, aliud quod ignoscitur. Iubetur mulier a viro non discedere; quodsi recesserit, manere innuptam aut viro reconciliari. Aliter ergo non licet facere. Monetur autem vir fidelis, si habet uxorem infidelem consentientem secum habitare, non eam dimittere. Licet ergo et dimittere, quia non est preceptum Domini, ne dimittat, sed consilium apostoli; sicut monetur virgo non nubere, sed si nupserit, consilium quidem non tenebit, sed contra preceptum non faciet. Ideo ignoscitur, cum dicitur: Hoc autem dico secundum veniam, non secundum meritum.

XXVII. De auctoritate et ratione.

1. Calixtus papa Benedicto coepiscopo. Quicquid inreprehensibile est, catholica defendit aecclesia.

2. Augustinus in epistola ad Ieronimum. Scio non tantum in aecclesiasticis litteris, sed in omnibus recta et vera, quae invenerimus, approbanda.

3. Idem in libro de orando Deum. Quidam philosophorum vir eloquentissimus ait: Ecce autem alii, non philosophi quidem, sed promti tamen ad disputandum omnes aiunt esse beatos, qui vivant, ut ipsi velint. Falsum id quidem. Velle enim quod non deceat, idem ipsum miserrimum. Nec tam miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oportet. Quid tibi videntur hec verba? Nonne ab ipsa veritate per quemlibet hominem dicta sunt? Possumus ergo hoc dicere, quod apostolus ait de quodam propheta Cretensi, cum eius illi sententia placuisset: Testimonium hoc verum est.

4. Idem in libro secundo de ordine. Ad discendum dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione. Tempore auctoritas, re autem ratio prior est. Aliud est enim, quod in agendo anteponitur, aliud quod in appetendo estimatur. Ita quamquam bonorum auctoritas imperite multitudini videatur esse salubrior, ratio tamen aptior eruditis, quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fuit. Nullus autem imperitus novit, qualem se debeat prebere docentibus et qualis vita esse docibilis possit. Evenit ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi auctoritas ianuam. Quam quisque ingressus sine ulla dubitatione vitae optimae precepta sectatur, per quae cum docibilis factus fuerit, tum demum discet et quanta ratione predicta sunt ea ipsa, quae secutus est ante rationem, et quae sit ipsa ratio, quam post auctoritatis cunabula firmus et idoneus iam sequitur atque comprehendit, et quid intellectus, in quo universa sunt vel potius universa et quod propter universa universorum principium. Ad quam cognitionem in hac vita pervenere pauci, ultra quam vero etiam post hanc vitam nemo progredi potest. Qui autem sola auctoritate contenti bonis tamen moribus rectisque votis constanter operam dederint, aut contemnentes aut non valentes disciplinis liberalibus atque omnibus erudiri, beatos eos quidem; cum inter homines vivunt, nescio quomodo appellem, tamen inconcusse credo, mox ut hoc corpus reliquaerint, eos quo bene male minusve vixerint, eo facilius aut difficilius liberari. Auctoritas vero partim divina est, partim humana, sed secunda infima, summa est ea quae divina nominatur.

5. Idem in libro de vera religione. Auctoritas fidem flagitat et rationi preparat hominem, ratio ad intellectum cognitionemque perducit, quamquam neque auctoritatem ratio penitus deserit, cum desideratur, cui credendum sit, et certe summa est ipsis iam cognitae atque perspicuae veritatis auctoritas.

6. Idem in eodem. Rationi purgatioris animae, quae ad perspicuam veritatem pervenit, nullo modo auctoritas humana preponatur.

7. Idem in eodem. Quae vera esse perspexeris, tene et aecclesiae catholicae tribuae. Quae falsa, respue et mihi, qui homo sum, ignosce. Quae dubia, crede, donec aut respuenda esse aut vera esse aut semper credenda esse vel ratio doceat vel precipiat auctoritas.

8. Idem in eodem. Distinguamus, quam fidem debeamus hystoriae, quam fidem debeamus intelligentiae, quid mandemus memoriae verum esse nescientes, sed credentes tantum.

9. Idem in libro ad Orosium presbiterum. Quando inquirentes profari nobis aliquid volumus, testimoniis sanctorum aeloquiorum, non nobis credendum esse, etiam quod in evangelio scriptum est, si forte evangelista eum hoc dixisse commemorat, cui fides habenda non est. Nam dictum est illic a Iudeis de domino Iesu Christo: "Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es et demonium habes?" Quam vocem tanto amplius detestantur, quanto Christus est carior. Emissam tamen a Iudeis esse dubitare non possumus, qui evangelicam narrationem verissimam credimus. Ita nec aevangelistae derogamus fidem et Iudei vocem blasphemantis horremus. Nec solum impiis et nefandis hominibus, sed nec ipsis in fide parvulis atque adhuc rudibus et indoctis, qui forte ibi loquentes commemorantur, tamquam canonicae auctoritati accommodamus fidem. Neque enim quia ille, cuius cecitati oculos Dominus aperuerat, ait: Scimus quia peccatores Deus non exaudit, ideo istam sentenciam per evangelicam auctoritatem sic debemus accipere, ut piis in evangelio verbis Domini resistamus, qui eum, qui dixit: Deus propitius esto mihi peccatori, magis iustificatum descendisse de templo quam phariseum.

10. Idem in secundo libro de doctrina christiana. Divinarum scripturarum indagator in canonicis scripturis aecclesiarum catholicarum quam plurimum auctoritatem sequatur. Inter quas sane ille sint, quae apostolicas sedes habere et epistolas accipere meruerunt. Tenebit igitur hunc modum in scripturis canonicis, ut eas, quae ab omnibus accipiuntur aecclesiis catholicis, preponat eis, quas quaedam non accipiunt. In eis vero, quae non accipiuntur ab omnibus, preponat eas, quas plures gravioresque accipiunt, eis, quas pautiores minorisque auctoritatis aecclesiae tenent. Si autem alias invenerit a pluribus, alias a gravioribus haberi, quamquam hoc invenire non possit, equalis tamen auctoritatis eas habendas puto.

11. Idem in primo libro de civitate Dei. Non modo quaerimus, utrum fuerit factum, set utrum fuerit faciendum. Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda est. Cui quidem exempla concordant, sed illa, quae tanto meliora sunt immitatione, quanto excellentiora pietate.

XXVIII. De prediis Romanae aecclesiae non alienandis.

1. Simachus papa in synodo. Mansura cum Dei nostri consideratione decreta sancimus, ut nulli apostolicae sedis presuli a presenti die, donec disponente Domino catholicae fidei manserit doctrina salvatoris, liceat predium rusticum, quantecumque fuerit vel magnitudinis vel exiguitatis, sub perpetua alienatione vel commutatione ad cuiuslibet iura transferre. Nec cuiusquam excusentur necessitatis obtentu, quippe cum non sit personale quod loquimur, nec aliquis clericorum vel laicorum sub hac occasione accepta tueatur. Sed in usufructu rura aliquibus dari liceat nec data retineri preter clericos et captivos atque peregrinos, ne male tractationis ministretur occasio, cum liberalitatem ille alii tenere reserventur. Sane tamen domus quibuslibet urbibus constitute, quarum statum necesse est expensa non modica sustentari, acceptis, si offerri contigerit, sub iusta estimatione redditibus et divini timore iudicii commodentur. Pari etiam aecclesiarum per omnes Romanae civitatis titulos, qui sunt presbiteri vel quicumque fuerint, astringi volumus lege custodes, quia nefas dicta est obligatione, qua se per caritatem Christi conectit summus pontyfex, ea hominem secundi in aecclesia ordinis non teneri. Quicumque tamen oblitus Dei et decreti huius immemor in constitutum presens committens quicquam de iure tytulorum vel aecclesia superius prefata quolibet modo preter aurum argentum vel gemmas vestes quoque, si sint vel si accesserint, aliqua mobilia ad ornamenta divina minime pertinentia perpetuo iure, exceptis dumtaxat sub prefata conditione domibus, alienare temptaverit, donator alienator ac venditor honoris sui ammissione multetur. Preterea qui petierit aut acceperit vel qui presbiterorum aut diaconorum seu defensorum danti subscripserit, quo iratus Deus animas percutit, anathemate feriatur. Sitque accipienti vel subscribenti de personis superius comprehensis, id est quas anathemate feriri censuimus, instituta paena contubernium servata, quam premisimus in alienatore vindicta, nisi forte et alienator sibi, dum repetit et qui acceperit, celeri restitutione perspexerit. Quodsi minore animae suae cura quisquam remedium oblatum forte neglexerit, supra ea quae superius tenentur ascripta penarum genera contra fas, si quod conceptum fuerit documentum, universis viribus, quamvis ab initio nullas habuerit, effecetur. Sed etiam liceat quibuscumque aecclesiasticis personis voce contradictionis offerre et aecclesiastica auctoritate fulciri, ita ut cum fructibus possit alienata reposcere, nec aliquo se ante tribunal Christi obstaculo muniat, quia religiosis animabus ad substantiam pauperum derelicta contra fas sine aliqua pietatis consideratione dispergit. Huius autem constituti legem in apostolica tantum volumus sede servari, universis aecclesiis per provincias secundum animarum considerationem, quem proposito religionis convenire rectores earum viderint more servato.

XXIX. De pontificali et regali auctoritate.

1. Leo episcopus Pulcheriae auguste. Omnes res aliter tute esse non possunt, nisi quae ad divinam confessionem pertinent et regia et sacerdotalis defendat auctoritas.

2. Gelasius Anastasio imperatori. Duo sunt, imperator auguste, quibus principaliter hic mundus regitur, auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas. In quibus gravius tanto est pondus sacerdotum quanto etiam pro ipsis regiminibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti enim, fili clementissime, quoniam licet presideat humano generi dignitate, tamen presulibus divinarum rerum devotus colla submittis atque ab eis causas tuae salutis expectas. Hincque sumendis caelestibus sacramentis eiusque ut competit, exponendis subdi te debere cognosceris religionis ordine potius quam preesse, itaque inter haec illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. Et post pauca: Si cunctis generaliter sacerdotibus recte divina tractantibus fidelium convenit colla submitti, quanto potius sedis illius presuli consensus est adhibendus, quem cunctis sacerdotibus et divinitas summa voluit preminere et subsequens aecclesiae generalis iugiter pietas caelebravit.

3. Augustinus. Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Sed quid, si illud iubeat, quod non debeas facere? Hic sane contempne potestatem timendo potestatem. Ipsos humanarum legum gradus advertite. Si aliquid iusserit curator, non faciendum est; tamen si contra proconsulem iubeat, non utique. Contempnis potestatem, sed eligis maiori servire. Ne hinc debet minor irasci, si maior prelata est. Rursum si aliquid ipse consul iubeat et aliud iubeat imperator, numquid dubitatur illo contempto illi esse serviendum? Ergo si aliud imperator et aliud Deus, quid iudicatis? Maior potestas, da veniam. Tu carcerem, ille gehenna minatur. Hic iam tibi assumenda fides est tua tamquam scutum, in quo possis omnia ignita iacula inimici extinguere. Sed insidiatur contra te potens et molitur contra te potens.

4. Augustinus. Prodest ergo et severitas vestra, cuius ministerio quies adiuvatur et nostra. Prodest intercessio nostra, cuius ministerio severitas temperatur et vestra. Non vobis displiceat, quod rogavi a bonis, quia nec nobis displicet, quod timemini a malis. Nam hominum iniquitatem etiam apostolus Paulus non tantum iudicio futuro, verum etiam de presentibus vestris secularibus potestatibus terruit, asserens et ipsas ad dispensationem divinae providentiae pertinere. Omnis, inquid, anima potestatibus sublimioribus subdita sit, et cetera. Haec verba apostoli utilitatem vestrae severitatis ostendunt. Proinde sicut dilectionem iussi sunt terrentibus debere qui timent, ita dilectionem iussi sunt debere qui terrent. Nichil nocendi cupiditate fiat, sed omnia consulendi caritate, et nichil fiat immaniter, nichil inhumaniter. Ita formidabitur ultio cognitoris, ut nec intercessoris religio contempnatur, quia et plectendo et ignoscendo hoc solum bene agitur, ut vita hominum corrigatur. Quo si tanta est perversitas et impietas, ut ei corrigendae nec disciplinae nec veniae remedia suffragentur, a bonis tamen intentione atque conscientia, quam Deus cernit, sive severitate sive lenitate non nisi officium dilectionis impletur.

5. Augustinus Donatistis. Imperatores si in errore essent, quod absit, pro errore suo contra veritatem legem darent, per quam iusti et probarentur et coronarentur, non tamen faciendo quod illi iuberent, quia Deus prohiberet, sicut iusserat Nabucodonosor, ut aurea statua adoraretur. Quod qui facere noluerunt, Deo talia prohibenti placuerunt. Quando autem imperatores veritatem tenent, pro ipsa veritate contra errorem iubent. Quod quisquis contempserit, ipse sibi iudicium acquirit. Nam inter homines paenas luit et apud Deum frontem non habebit, quia hoc facere noluit, quod ei per cor regis ipsa veritas iussit, sicut ipse Nabucodonosor post miracula salutis trium puerorum commotus atque mutatus per veritatem contra errorem edictum proposuit, ut quicumque blasphemarent Deum Sydrac Misach et Abdenago, in interitum domus eorum irent in dispersionem. Et non vultis, ut aliquid tale contra vos iubeant imperatores christiani, cum sciant a vobis, quos rebaptizatis, Christum exsufflari. Idem in eodem. Videte quam perversae et impie dicatur, quod dicere soletis, quia si bonus sit homo, ipse sanctificat eum, quem baptizat, si autem malus sit et nesciat ille, qui baptizatur, tunc Deus sanctificat. Hoc si verum est, optare ergo debent homines, ut a malis ignoratis baptizentur potius quam a notis bonis, ut magis a Deo quam ab homine possint sanctificari. Sed absit a nobis ista dementia. Quare ergo non verum dicimus et rectae sapimus, quia semper Dei est ista gratia et Dei sacramentum, hominis autem solum ministerium est. Qui si bonus est, adheret Deo et operatur cum Deo. Si autem malus est, operatur per illum Deus visibilem sacramenti formam, ipse autem donat invisibilem gratiam.

6. Augustinus Bonifatio. Auxilium petivit Vagiensis episcopus ab imperatore christiano, non tam sui ulciscendi causa gratia quam tuendae aecclesiae sibi creditae. Quod si pretermisisset, non eius fuisset laudanda paenitentia, sed negligentia merito culpanda. Neque enim et apostolus Paulos vitae suae transitorie consulebat, sed aecclesiae Dei, quando contra illos, qui eum occidere conspiraverant, consilium eorum tribuno ut proderetur effecit. Vnde factum est, ut eum ad locum, quo fuerat perducendus, deduceret miles armatus, ne illorum pateretur insidias. Romanas etiam leges implorare minime dubitavit, civem Romanum se esse proclamans, quos tunc affligi verberibus non licebat. Itemque ne Iudeis eum interimere cupientibus traderetur, cesaris poposcit auxilium, Romani quidem principis, sed nondum christiani. Ubi satis ostendit, quid facere deberent postea Christi dispensatores, quando imperatores christianos periclitante aecclesia repperirent. Iulianus extitit infidelis imperator, nonne extitit apostata iniquus ydolatra? Milites christiani servierunt imperatori infideli. Ubi veniebatur ad causam Christi, non agnoscebant nisi illum, qui in caelo erat. Quando volebat, ut ydola colerent, preponebant illi Deum. Quando autem producere aciem iubebat dicendo: "Ite contra illam gentem," statim obtemperabant. Distinguebant Dominum aeternum a domino temporali et tamen subditi erant propter Dominum aeternum et domino temporali.

8. Ieronimus in epistola ad Tytum. Si bonum est, quod precipit imperator aut preses, iubentis obsequaere voluntati. Si vero malum et contra Deum sapit, responde ei illud de actibus apostolorum: "Obaedire oportet Deo magis quam hominibus." Hoc et ipsum de servis aput dominos et de uxoribus aput viros et de filiis aput patres, quod in illis tantum debeant dominis viris parentibus esse subiecti, quae contra Dei mandata non sunt.

9. Nicholaus servus servorum Dei sanctis episcopis, qui in convicinum villam publicam secus civitatem Silvanectis concilio convenistis. Lege imperatorum non in omnibus aecclesiasticis controversiis utendum esse, presertim cum conveniat evangelicae atque canonicae sanctioni aliquotiens obviare. Ad quod ostendendum duorum horum, Innocentii scilicet et Gregorii, satis sufficiunt testimonia. Sanctus quidem Innocentius in decretali epistola sua ad Alexandrum Antiochenum episcopum ait: "Nam quod sciscitaris, inquiens, utrum divisis imperiali iudicio provinciis, ut duo metropoles fiant, si duc metropolitani debeant nominari. Non ergo visum est ad mobilitatem necessitatum mundanarum Dei aecclesiam commutari honoresque aut divisiones perpeti, quas pro suis causis faciendis duxerit imperator." "Beatus Gregorius scribens ad Theotistam patriciam inter cetera:" Si enim, inquid, religionis causa coniugia debere solvi dicantur, sciendum est quia, etsi hoc lex humana concessit, lex tamen divina prohibuit. Ecce quemadmodum imperiali iudicio non possunt aecclesiastica iura dissolvi, et qualiter te, quod lex humana concessit, lex divina prohibuit. Non quod imperator leges, quibus sepe aecclesia contra hereticos utitur, sepe contra tyrannos atque contra pravos quosque defenditur, dicamus paenitus renuendas, secundum eas, quod evangelicis apostolicis atque canonicis decretis, quibus ponende sunt, nullum posse inferre iudicium asseramus.

10. Adrianus papa Engilkanno Mediomatricae urbis episcopo. Constitutiones contra canones et decreta presulum Romanorum vel bonos mores nullius sunt momenti.

Explicit liber primus.

Incipit liber secundus.

I. De prelatorum electione

1. Anacletus. Cap. XXI. Electionem quoque, ut supra memoratum est, summorum sacerdotum sibi Dominus reservavit, licet electionem eorum bonis sacerdotibus et spiritualibus populis concessisset. Electionem enim illorum taliter iubet fieri apostolus: Si quis sine crimine est, unius uxoris virum, filios habentem fideles, non in accusatione luxuriae aut non subditos.

2. Innocentius Aurelio Cartaginiensi episcopo. Miserum est eum fieri magistrum, qui numquam discipulus fuit, eumque summum sacerdotem fieri, qui in nullo gradu umquam obsecutus fuerit sacerdoti.

3. Leo episcopus Rustico Narbonensi episcopo. Cap. I. Nulla sinit ratio, ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi nec a plebibus expetiti nec a provincialibus episcopis cum metropolitani iudicio consecrati. Unde cum sepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam ab istis esse tribuendum, quod nec docetur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis pseudoapostolis in eorum aecclesiis ordinati sunt, quae ad proprios pertinebant episcopos, et ordinatio illorum consuetudo iudicio presidentium facta est, potest rata haberi, ita ut ipsis in aecclesiis perseverent. Aliter autem vana est habenda consecratio, quae nec loco fundata est nec auctoritate munita.

4. Leo episcopus Anastasio Thessalonicensi episcopo, Cap. III. In civitatibus, quarum rectores obierint, de substituendis episcopis hec forma servetur, ut is, qui ordinandus est, etiam si bonae vitae testimonio fulciatur, non laicus, non neophitus nec secunde coniugis sit maritus, aut qui unam quidem habeat vel habuerit, sed quam sibi viduam copularit. Sacerdotum enim tam excellens electio est, ut haec quae in aliis membris aecclesiae non vocantur ad culpam, in illis tamen habeantur illicita.

5. Idem Cap. V. Cum de summi sacerdotis electione tractabitur, ille omnibus preponatur, quem cleri plebisque consensus concorditer postulaverit, ita ut, si in aliam fortasse personam partium se vota diviserint, metropolitani iudicio is alteri preferatur, qui maioribus et iuvatur studiis et meritis, tantum ut nullus detur invitis et non petentibus ordinetur, ne pleps invita episcopum non optatum aut contempnat aut oderit et fiat minus religiosa quam convenit, cui non licuit habere quod voluit.

6. Leo episcopus omnibus episcopis per Cesariensem Mauritaniam constitutis. Cap. I. Principatus, quem aut seditio extorsit aut ambitus occupavit, etiam si moribus atque actibus non offendit, ipso tamen initii sui est pernitiosus exemplo; et difficile est, ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio. Quod si in quibuslibet aecclesiae gradibus providenter scienterque curandum est, ut in domo Domini nichil sit inordinatum nichilque preposterum, quanto magis elaborandum est, ut in electione eius, qui supra omnes gradus constituitur, non erretur? Nam totius familiae Domini status exorbitabit, si quod requiritur in corpore, in capite non invenitur.

7. Celestinus universis episcopis per Viennensem et Narbonensem provinciam constitutis in Domino salutem. Cap. V. Nullus invitis detur episcopus. Cleri, plebis et ordinis consensus et desiderium requiratur. Tunc alter de altera eligatur aecclesia, si de civitate ipsius clero, cui est episcopus ordinandus, nullus dignus, quod evenire non credimus, potuerit repperiri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis aecclesiis merito preferantur. Habeat unusquisque suae fructum iusticiae in aecclesia, in qua sua per omnia officia transegit aetatem. In aliena stipendia minime alter obrepat nec alii debitam alter sibi audeat vendicare mercedem. Sit facultas clericis retinendi, si se viderint pregravari, et quos sibi ingeri ex transverso viderint, non timeant refutare, qui sibi non debitum premium vel liberum de eo, qui eos recturus est, debent habere iudicium.

8. Celestinus. Cap. II. Quid proderit per singula stipendia clericos militasse et omnem egisse in dominicis castris aetatem, si hii, qui preficiendi sunt, ex laicis requirantur? Qui vacantes seculo et omnem aecclesiasticum ordinem nescientes saltu prepropero in alienum honorem ambiunt, immoderata cupiditate transcendere et in aliud vitae genus calcata reverentia aecclesiastica disciplina transire. Talibus itaque, fratres karissimi, necesse est obviemus hisque fraternitatem vestram decretis commonemus, ne quis laicum ad clericatus ordinem admittat et sinat fieri, unde et illum decipiat et sibi causas generet, quibus reus constitutorum decretalium fiat.

9. Leo omnibus episcopis per Cesaream Mauritaniae. Cap. I. Sicut boni operis sibi comparat fructum, qui rectum tenet in eligendo sacerdote iudicium, ita gravi semetipsum afficit dampno, qui ad suae dignitatis collegium sublimat indignum. Non enim in cuiusquam persona pretermittendum est, quod institutis generalibus continetur, nec putandus est honor ille legitimus, qui fuerat contra divine precepta legis collatus.

10. Leo. Statuimus, ne in aliquo apostolica et canonica decreta violentur et his regenda ecclesia Domini credatur, qui legitimarum institutionum nescii et totius humilitatis ignari non ab infimis sumere incrementum, sed a summis volunt habere principium, cum valde iniquum sit absurdumque, ut imperiti magistris, novi antiquis, rudes preferantur emeritis.

11. Hormisda Romanae aecclesiae presul omnibus episcopis per Cesaream constitutis. Cap. I. In sacerdotibus eligendis vel ordinandis curam oportet esse perspicuam. Inreprehensibiles enim esse convenit, quos preesse necesse est corrigendis. Longa debet vitam suam probatione monstrare, cui gubernacula comittuntur aecclesiae. Non negamus esse in laicis deo placitos mores, sed milites suos probatos sibi quaerunt instituta fidelia. Discere quis debet, antequam doceat, et exemplum religiosae conversationis de se potius aliis prestare quam sumere. Emendatiorem esse convenit populo, quem necesse est orare pro populo. Longa observatione religiosus cultus tradatur, ut luceat, et clericalibus obsequiis erudiendus insistit, inservit, ut ad venerandi gradus summa perductus, quis sit fructus humilitatis, ostendat. Nec tantum consecrare de laicis inhibemus, sed ne de paenitentibus quidem quisquam ad huiusmodi gradum prophanus temerator aspiret. Satis illi postulanti sit venia; qua conscientia absolvat reum, qui se peccata sua populo scit teste confessum? Quis enim, quem paulo ante vidit iacentem, veneretur antistitem, perferens venerandi criminis labem, non habens lucidam sacerdotii dignitatem?

12. Pelagius Eucarpo episcopo Mesalensi. Karitatem illam, qua dilectionem tuam semper amavimus, omnia superare secundum apostolum credimus et nullum sanctitati tuae laborem pro aecclesiastico statu honerosum existere scit fraternitas tua, quia pro peccatis nostris omnes, que sua sunt, querunt, non quae Iesu Christi. Haec ideo prelibavimus, quia tibi rursus Catinensis aecclesiae visitationem iniungimus, cuius episcopum de hac luce transisse suscepta cleri relatione didicimus. Mox ergo dilectio tua ad supradictam Catinensem aecclesiam pergat et hominem de clero, qui nec uxorem habeat nec filios nec crimen aliquod canonibus inimicum, eligi cum auxilio Dei compellat atque suadeat et statim eum ad urbem Romam cum decreto et testificatione relationis tuae transmitte.

13. Idem. Temporis necessitates canonibus prevaluisse. Fraternitatis tue suscepta relatione eius latorem secundas quidem nuptias expertum non fuisse didicimus; castitatem tamen eum non priori servasse coniugio designasti. Et quamvis multa sint, quae huiusmodi casibus observari canonicae iubeat subtilitatis auctoritas, quia defectus nostri temporis, quibus non solum merita, sed corpora hominum defecerunt, districtionis illius non patitur in omnibus manere censuram, et etas istius, de quo agitur, future incontinentiae suspicionem auferre dignoscitur, ut ad diaconatus possit ordinem provehi temporum conscendentes, ut dictum est, defectui concessisse nos noveris; ita tamen, ut de morum vita vel actu ipsius tu in die iudicii ante tribunal illud terribile reddas communi Domino rationem, quia sicut preterita pro angustia temporis mitigamus, ut cautae atque sollicitae de futuris excessibus obviemus. Propter quod Micinam ancillam eius, de qua se post uxoris transitum habere confessus est filios, neque cum ipso manere liceat et cuicumque monasterio continentiam professura tua dispositione tradatur, ut meliori sorte, ad quod promovetur officium, sub bonae possit famae merito ministrare nec aliqua opinionis eius maculandae relinquatur occasio.

14. Gregorius Brunichildae Francorum reginae. In epistola LXXVIIII lib. VIIII. Sacerdotale officium vestris in partibus in tanta, sicut didicimus, ambitione perductum est, ut sacerdotes subito, quod gravae nimis est, ex laicis ordinentur. Sed quid isti acturi, quid prestaturi sunt populo, qui non ad utilitatem, sed fieri ad honorem episcopi concupiscunt? His igitur, qui necdum didicerunt, quod doceant, quid aliud agitur, nisi ut paucorum provectus illicitus fiat multis interitus et in confusionem aecclesiasticae moderationis observantia deducatur, quippe ubi nullus regularis ordo servatur? Nam qui ad Dei regimen improvidus et precipitatus accedit, qua ammonitione subiectos aedificabit, cuius exemplum non rationem docet, sed errorem? Pudet profecto, pudet aliis imperare, quod ipse nescit custodire.

15. Nec illud quidem, quod simili emendatione tradendum est, preterimus, sed omnino execrabile et esse gravissimum detestamur, eo quod sacri illic ordines per symoniacam heresim, quae prima contra ecclesiam orta et districta maledictione dampnata est, conferantur. Hinc ergo agitur, ut sacerdotii dignitas in despectu et sanctus honor sit in crimine. Perit itaque reverentia, adimitur disciplina, quia qui culpas debuit emendare, committit, et nefaria ambitione honor sacerdotii ducitur in depravatione censurae. Nam quis denuo veneretur, quod venditur? Aut quis non vile putet esse, quod emitur? Unde valde contristor et corde illis condoleo, quia spiritum sanctum, quem per manus impositionem omnipotens Deus hominibus largiri dignatur, divino munere habere despiciunt, sed premiis assequantur, et sacerdotium illic diu subsistere non arbitror. Nam ubi dona supernae gratiae venalia iudicantur, ad Dei servitium non vita quaeritur, sed magis contra Deum peccuniae venerantur.

16. Gregorius Siagrio episcopo Augustodunensi. Idem in epistola LXXXIII. lib. VIIII. Nuntio apud nos olim discurente vulgatum est, quod in Galliarum partibus sacri ordines per symoniacam heresim conferantur, et vehementi tedio meroris afficimur, si in aecclesiasticis officiis quemquam habet locum peccunia et sit seculare, quod sacrum est. Quicumque ergo hoc pretii studet datione percipere, dum non officium, sed nomen attendit, sacerdos non esse, sed dici tantummodo inaniter concupiscit. Quod scilicet quid per hoc aliud agitur, nisi ut nulla de actu probatio, nulla sollicitudo de moribus, nulla sit de vita discussio, sed ille solummodo dignus, qui dare pretium suffecerit, aestimetur? Ex qua re si recti libraminis examinatione pensetur, dum improbe ad inanem gloriam locum festinat utilitatis arripere, eo ipse magis, quo honorem quaerit, indignus est. Sicut autem is, qui invitatus renuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit vel importunum se ingerit, est proculdubio repellendus. Nam qui sic nititur ad altiora conscendere, quid agit, nisi ut crescendo decrescat et ascendendo exterius interius in profunda descendat? Itaque, frater karissime, in sacerdotibus ordinandis sinceritas vigeat, sit simplex sine venalitate consensus, pura proferatur electio, ut ad summam sacerdotii non suffragio venditorum provectus, sed Dei credatur esse iudicio. Nam quia grave omnino sit facinus Dei donum vel pretio comparare vel vendere, evangelica est testis auctoritas. Templum autem dominus et redemptor noster ingressus, cathedras vendentium columbas evertit. Quid vero aliud est columbas vendere nisi pretium de manu impositione percipere et spiritum sanctum, quem Deus omnipotens hominibus tribuit, venundare? Quorum sacerdotium ante Dei oculos cadere, cathedrae utique patenter eversione signatum est, et tamen exerit adhuc nequitiae pravitas vires suas. Nam cogit vendere, quos decipit emere. Et dum non attenditur, quod divina vice precipitur: Gratis accepistis, gratis date, agitur ut crescat et geminata fiat in uno eodemque delicto conditio ementis scilicet et vendentis. Et cum liqueat hanc heresim ante omnes radices pestiferas subrepisse atque in ipsa sua origine apostolica detestatione esse dampnatam, cur non cavetur? Cur non perpenditur, quia benedictio illi in maledictionem convertitur, qui ad hoc, ut fiat hereticus, promovetur?

17. Gregorius Theoderico et Theodeberto regibus Francorum. In epistola LXXXI lib. VIIII. Fertur symoniaca heresis in regni vestri finibus dominari, cum in sacerdotibus fides sit eligenda cum vita. Si vita deest, fides meritum non habet, beato Iacobo attestante qui ait: Fides sine operibus mortua est. Quae enim opera esse valeant sacerdotis, qui honorem tanti sacramenti convincitur obtinere per premium? Ex qua re agitur, ut ipsi quoque, qui sacros ordines appetunt, non vitam corrigere, non mores componere studeant, sed divitias, quibus honor sacer emitur, congregare. Hinc fit etiam, ut insontes et pauperes a sacris ordinibus prohibiti dispectique sint, et dum innocentia pauperis displicet, dubium non est, quod premium illuc delicta commendet, quia ubi aurum placet, et vitium. Hinc igitur non solum in ordinatoris et ordinati anima laetale vulnus infigitur, verum etiam excellentia vestra regia episcoporum culpa, quorum magis intercessionibus iuvari debuerat, pregravatur. Si enim is dignus sacerdotio creditur, cui non actionis merita, sed premiorum copiae suffragantur, restat, ut nichil sibi in honores aecclesiasticorum gravitas, nichil defendet industria, sed totum auri prophanus amor obtineat. Et dum vitia honore munerantur, in locum ultoris is, qui fortasse fuerat ulciscendus, adducitur, atque hinc sacerdos non proficere, sed perire potius iudicatur. Vulnerato namque pastore quis curandis ovibus adhibeat medicinam? Aut quomodo populum orationis clippeo tueatur, qui iaculis se hostium feriendum exponit? Aut qualem de se fructum producturus est, cuius gravi peste radix infecta est? Maior ergo metuenda est locis illis fore calamitas, ubi tales intercessores ad locum regiminis adducuntur, qui Dei magis in se iracundiam provocant, quam per semetipsos populis placare debuerant.

18. Nec hoc quidem malum sollicitudo vestra patiatur negligenter admittere, quod quidam instinctu gloriae inanis illecti ex laico repente habitu sacerdotii honorem arripiunt, et quod nefas est dicere, regendi rectores, et qui docendi sunt, doctores nec erubescunt videri nec metuunt. Ducatum animarum impudenter assumunt, quibus via omnis doctoris ignota est, et quo vel ipsi gradiantur, ignari sunt. Quod quam sit pravum quamve sit temerarium, seculari etiam ordine et disciplina monstratur. Nam dum dux exercitus non nisi labore et sollicitudine expertus eligitur, quales animarum duces esse debent, qui episcopatus culmen inmatura cupiunt festinatione conscendere? Huius saltim rei se comparatione considerent et aggredi repente inexpertos labores timeant, nec ceca ambitio honoris et ipsis in paena sit et aliis pestifera erroris semina iaciant, quippe qui non didicere quod doceant. Proinde vero paterno salutantes affectu petimus, precellentissimi filii, ut hoc tam detestabile malum de regni vestri studeatis finibus prohibere et nulla apud vos excusatio, nulla contra animam vestram suggestio locum inveniat, quia proculdubio facientis culpam habet, qui quod potest corrigere, neglegit emendare.

19. Gregorius episcopis Galliarum. In epistola LXXXIII lib. VIIII. Fraternitate vestra auctore Deo volumus synodum congregare, ut in ea omnia, quae sanctis canonibus sunt adversa, districtae sub anathematis interpositione dampnentur, id est ut nullus pro adipiscendis aecclesiasticis ordinibus dare aliquod comodum presumat vel pro datis accipere, neque ex laico habitu quisquam repente audeat ad locum sacri regiminis pervenire, neque ut aliae mulieres cum sacerdotibus habitent, nisi ille, quae sacris canonibus sunt permissae, id est mater aut soror aut amita vel quae omni suspitione carere possint.

20. Gregorius Victori episcopo. In epistola VIIII lib. XII. Quisquis ad hoc facinus, videlicet symoniacae aut neophitorum hereseos, emendandum officii sui consideratione vehementer non arserit, cum ipso non dubitet habere portionem, a quo prius hoc piaculare flagitium sumpsit exordium.

21. Gregorius servus servorum Dei Deusdedit et clero Mediolanensi inter cetera. Nos in hominem, qui non a catholicis eligitur, nulla prebemus ratione consensum, nec si alicuius presumptionis usurpatione factum fuerit, in locum vel ordinem sacerdotis suscipimus.

22. Ex secunda actione VI. synodi CCCL episcoporum. Omnis electio episcopi vel presbiteri aut diaconi a principibus facta irrita maneat secundum regulam, quae dicit: Si quis episcopus secularibus potestatibus usus aecclesiam per ipsas obtineat, deponatur et segregetur omnesque qui illi communicant.

23. Gregorius Benenato episcopo visitatori Cumam. In epistola XX lib. II. Monere te volumus clerum plebemque Cumanae aecclesiae, ut remoto studio uno eodemque consensu expetant sacerdotem. Commonemus etiam fraternitatem tuam, ut nullum de altera elegi permittas aecclesia, nisi forte inter clericos ipsius civitatis, in qua visitationis impendis officium, nullus ad episcopatum, quod evenire non credimus, potuerit inveniri.

24. Gregorius Iohanni Corinthiorum episcopo. In epistola LV lib. V. Novit fraternitas tua, quia prius pallium nisi dato commodo non dabatur. Quod quam incongruum erat, facto concilio ante corpus beati Petri apostolorum principis tam de hoc quam de aliis ordinationibus aliquid accipere sub districta interdictione vetuimus. Oportet ergo, ut neque per commodum neque per gratiam aut quorundam supplicationem aliquos ad sacros ordines consentiatis vel permittatis adduci.

25. Gregorius generali synodo presidens dixit. Cap. V. Antiquam patrum regulam sequens nulli umquam de ordinationibus aliquid omnino accipiendum sit constituo, neque ex datione pallii neque ex datione cartarum neque ex ea, quam nova per ambitionem simulatio invenit appellatio pastelli. Quia enim in ordinando episcopo pontifex manum imponit, evangelicam vero lectionem minister legit, confirmationis autem eius notarius epistolam scribit, sicut non decet episcopum manum, quam imponit, vendere, ita minister vel notarius non debet in ordinatione eius vocem suam vel calamum venundare. Pro ordinatione ergo eius vel usu pallii seu chartis atque pastellis eundem, qui ordinandus est vel ordinatur, omnino dare aliquid prohibeo. Ex quibus predictis rebus si quis huic aliquid commodi appellatione exigere vel petere forte presumpserit, in districto omnipotentis Dei examine reatui subiacebit. Is autem, qui ordinatus fuerit, si non ex placito neque exactus aut appetitus post acceptas chartas et pallium offerre cuilibet ex clero aliquid tantummodo gratiae causa voluerit, hoc accipi nullo modo prohibemus, quia eius oblatio nullam culpae maculam ingerit, quae ex accipientis ambitu non processit.

26. Gregorius clero et nobilibus civitatis Neapolim. In epistola XVIIII lib. X. Nec novum nec reprehensibile est in eligendo episcopo populi se vota in duas partes dividere. Sed grave est, quando in huiusmodi causis non ex iudicio, sed de solo favore venit electio. Prius enim quam scripta ad nos vestra discurrerent, Iohannem diaconum, qui ab altera parte electus est, parvulam habere filiam quorundam relatione cognovimus. Unde si rationem voluissent attendere, nec alii eum eligere nec ipse debuerat consentire. Nam qua presumptione ad episcopatum audet accedere, qui adhuc longam corporis sui continentiam filiola teste convincitur non habere? Petrus autem item diaconus, quem a vobis electum asseritis, omnino, quantum dicitur, simplex est. Et nostis quia talis hoc tempore in regiminis debet arce constitui, qui non solum de salute animarum, verum etiam de extrinseca subiectorum utilitate et cautela sciat esse sollicitus. Nam de eo insuper ad nos pervenisse cognoscite, quia solidos dederit ad usuras. Quod vos oportet cum omni subtilitate requirere, et si ita constiterit, alium eligite et ab huius vos persona sine mora suspendite. Nam nos amatoribus usurarum nulla ratione manus imponimus.

27. Idem Ecolesio episcopo Clusino. In epistola XIII lib. X. Gloriosus filius noster Ansfred ad me scripta transmisit, indicans quod in castro Balneum Regis una cum habitatoribus loci ipsius sibi Iohannem diaconum elegerit episcopum ordinandum. De cuius omnino vita bona testatus est. Sed quia quae sunt canonica nescit et nos inexpertis vel incognitis manus temere non audemus imponere, fraternitas vestra cum omni sollicitudine ac vigilantia diversis, quibus potuerit, modis de vita actibusque ipsius requirere studeat. Et si nichil est, quod ei canonice possit obsistere, requirendum quoque est, si in opere Dei studium habuit vel psalmos novit; et si talis fuerit, eum ad nos cum testificationis suae epistola dirigat. Si vero aliter fuerit, vestris nobis similiter epistolis indicate et habitatores loci ipsius adortamini, ut si iste aptus non fuerit, sicut et suprascripto Ansfrid filio nostro scripsimus, alium sibi eligant, qui ad hoc officium cum Dei gratia aptus videatur inveniri.

28. Gregorius Siagrio Etherio Virgilio Desiderio episcopis. In epistola LXXXIII lib. VIIII. Omnino metuenda et cavenda est antiqui hostis astucia, ne quos aperta nequit temptatione subvertere, latenter sevius valeat trucidare. Neque in haelemosina reputanda est, si pauperibus dispensetur, quod ex illicitis rebus accipitur, quia qui hac intentione male accipit, ut bene dispenset, gravatur potius quam iuvatur. Haelemosyna redemptori nostro illa placet, quae non de illicitis inique congeritur, sed quae de rebus concessis et bene acquisitis impenditur. Unde etiam illud certum est, quia et si monasteria aut xenodochia vel quid aliud ex peccunia, quae pro sacris ordinibus datur, instruatur, mercedi non proficit, quoniam dum perversus emptor honoris in locum transmittitur et alios ad sui similitudinem sub commodi datione constituit, plura male ordinando destruit, quam ille potest aedificare, qui ab eo paeccuniam ordinationis accepit. Ne ergo sub obtentu helemosinae cum peccato aliquid studeamus accipere, aperte nos sacra scriptura nos prohibet dicens: Hostiae impiorum abhominabiles Domino, quae offeruntur ex scelere. Hinc rursum scriptum est: Honora Dominum de tuis laboribus. Hinc quoque per Salomonem dicitur: Qui offert sacrificium de substancia pauperis, ita gratum est Deo, ac si immolet filium in conspectu patris. Nimis ergo declinandum est, dilectissime frater, sub optentu haelemosinae peccata symoniacae hereseos perpetrare. Nam aliud est propter peccata haelemosinas facere, aliud propter haelemosinas peccata committere.

29. Gregorius hisdem episcopis. In eadem epistola. Hoc quoque ad nos pervenisse non dissimili dignum detestatione complectimur, quod quidam desiderio honoris inflammati defunctis episcopis tonsorantur et fiunt repente ex laicis sacerdotes atque inverecunde religiosi prepositi ducatum arripiunt, qui nec esse adhuc milites didicerunt. Quid putamus, quid isti subiectis prestaturi sunt, qui antequam discipulatus limen attingant, tenere locum regiminis non formidant? Qua de re necesse est, ut et si quamvis inculpati quisque sit meriti, ante tamen per distinctos aecclesiasticis ordinis exerceatur officiis. Videat quod imitetur, discat quod doceat, informetur quod teneat, ut postea non debeat errare, qui eligitur viam errantibus demonstrare. Diu ergo religiosa meditatione probetur, ut placeat, et sic lucerna super candelabrum posita luceat, ut adversa ventorum vis irruens conceptam eruditionis flammam non extinguat, sed augeat. Nam cum scriptum sit, ut prius quis probetur et sic ministret, multo ante probandus est, qui populi intercessor assumitur, ne fiant causa ruinae populi sacerdotes mali.

30. Gregorius Siagrio Etherio Virgilio Desiderio episcopis. In Epistola LXXXIII lib. VIIII. Sicut tunc neophitus dicebatur, qui in initio sanctae fidei erat eruditione plantatus, sic neophitus habendus est, qui repente in religionis habitu plantatus ad ambiendos sacros ordines irrepserit. Ordinate ergo ad ordines ascendendum est. Nam casum appetit, qui ad summa loci fastigia postpositis gradibus per abrupta quaerit ascensum. Et cum apostolus doceat inter alia sacri ordinis instituta discipulum manum non esse cuiquam citius imponendam, quid hoc deterius quidve precipitatius, quam ut exoriatur a summitate principium, et antequam incipiat esse discipulus, sit magister, et ante incipiat esse episcopus quam minister? Quisquis igitur sacerdotium non ad elationis pompam, sed ad utilitatem adipisci desiderat, prius vires suas cum eo, quo est subiturus, honore metiatur, ut et impar abstineat et ad id cum metu, etiam qui se sufficere existimat, accedat.

31. Ex concilio Laudocensi. Non est permittendum turbis electiones eorum facere, qui sunt ad sacerdotium provehendi.

32. Gregorius papa clero Mediolani. Nos in hominem, qui non a chatholicis et maxime a Longobardis eligitur, nulla prebemus ratione consensum nec alicuius presumptionis usurpatione, si factum fuerit, in locum vel ordinem illum sacerdotis suscipimus, quia vicarius sancti Ambrosii indignus evidenter ostenditur, si electus a talibus ordinatur.

33. Adrianus papa universali octave synodo presidens dixit. De eadem re. Promotiones et consecrationes episcoporum concordans prioribus conciliis electione et decreto fieri episcoporum hec sancta et universalis synodus diffinivit et statuit, atque iure promulgat neminem laicorum principum vel potentum semet inserere electioni vel promotioni patriarchae vel metropolite vel cuiuslibet episcopi, ne videlicet inordinata hinc et incongrua fiat confusio vel contentio, presertim cum nullam in talibus potestatem quemquem potestativorum vel ceterorum laicorum habere conveniat, sed potius silere et attendere sibi, usquequo regulariter a collegio aecclesiae suscipiat finem electio pontificis. Si quis vero laicorum ad concertandum et cooperandum ab aecclesia invitetur, licet huiusmodi cum reverentia, si forte voluerit, optemperare se ascientibus. Taliter enim dignum pastorem sibi regulariter ad suae aecclesiae salutem promoveant. Quisquis autem secularium principum et potentum vel alterius dignitatis laicus adversus communem ac consonantem atque canonicam electionem aecclesiastici ordinis agere temptaverit, anathema sit, donec obaediat et consentiat, quotquot aecclesia de ordinatione ac electione proprii presulis se velle monstraverit.

34. Siricius papa orthodoxis diversas provincias constitutis. Cap. I. Tales ad aecclesiasticum ordinem permittantur accedere, quales apostolica auctoritas iubet, non quales nunc ambitus causas conatur arripere. Curiales dico vel eos, qui cingulo militiae secularis astricti olim gloriati, qui postquam pompa seculari exultaverunt aut negotiis rei publice optaverunt militare aut curam mundi tractare, adhibita sibi quorundam manu et proximorum favore stipati. Hii frequenter ingeruntur auribus meis, ut episcopi esse possint, qui per traditionem et evangelicam disciplinam esse non possunt. Quantis hoc aliquotiens certatum viribus, sed nichil tale potuit dici. Quae ratio compellit, ut etiam de longinquo veniant ordinandi, ut digni possint et plebis et nostro iudicio comprobari.

35. Idem papa eisdem. Cap. II. Quantum illicitum sit, estimari non potest, ut transeuntes, sive simulent sive sint monachi, quod se appellant, quorum nec vitam possumus scire nec baptismum, quorum fidem incognitam habemus nec probatam, nolint sumptibus adiuvare, sed statim aut diaconos facere aut presbiteros ordinare festinent aut, quod est gravius, episcopos constituere non formidant. Carius aput illos dari sumptum est transeunti quam sacerdotium non retenti. Inde in superbiam exaltantur, inde insuper ad perfidiam cito corruunt, quia fidem veram in aecclesiasticis toto orbe peregrini discere non asseruntur.

36. Celestinus papa universis episcopis per Viennensem et Narbonensem provinciam constitutis. Cap. IIII. Nec emeritis in suis aecclesiis peregrini et extranei et qui ante ignorati sunt, ad exclusionem eorum, qui bene de suorum civium merentur testimonio, preponantur, ne novum quoddam, de quo episcopi fiant, institutum videatur esse collegium.

37. Symachus papa Cesario episcopo. Nullus per ambitum ad episcopalem honorem permittatur accedere. Nam cum hic excessus in laica conversatione culpetur, quis dubitet, quod religiosis et Deo servientibus inurat opprobrium, si quis episcopatum desiderans data pecunia potentes personas minime suffragatrices adhibeat? Nec ad decretum sibi faciendum clericos vel cives subscribere adhibito cuiuslibet generis timore compellat vel premiis aliquibus ortetur. Decretum sine visitatoris presentia nemo conficiat, cuius testimonio clericorum ac civium possit unanimitas declarari.

38. Pelagius papa Cetero patricio. Quid de ordinando aecclesiae Catinensis episcopo salubris electione iudicii fieri desiderastis, agnovimus. Confestim sequenti die eum iuxta morem discutientes tercio, quo venit, die episcopum consecrare curavimus. Simili quidem modo et de Siracusanae urbis antistitae optaveramus, nisi nos multiplex ratio ipsius non paucis temporibus ordinationem differre sacerdotii coegisset, ob hoc quod vel personae qualitas vel superstes uxor aut filii, per quos aecclesiastica solet periclitari substantia, nostros animos diutius ab eius ordinatione suspenderent, opinantes quod in melius Syracusanorum provenire electio potuisset. Sed quia in voluntatis suae proposito inrevocabiliter perstitit et nullus est alius in eadem repertus aecclesia, illud consultis iudicavimus faciendum, ut congrua providentia causam, propter quam principalis constitutio habentem filios et uxorem ad episcopatus prohibet ordinem promoveri, salva dispositione consilii muniremus. Qua de re summo studio ab eodem, prius quam a nobis eum contingeret ordinari, huiusmodi exegimus cautionem, per quam et suam fateretur, quantula esset, presentis temporis habita rerum descriptione substantiam et nichil umquam per se aut per filios aut per uxorem sive per quamlibet propinquam aut domesticam vel extraneam personam forte de rebus usurparet aecclesiae et universa episcopatus quesita tempore aecclesiae dominio sociaret.

39. Gregorius papa Mariniano archiepiscopo Ravennae. In epistola XLI lib. VIIII. Clerum plebemque Ariminensis aecclesiae non destitimus admonere, quatenus ad eligendum sibi antistitem concordi provisione concurrant. Hortamur ergo, ut fraternitas vestra eum, quem uno consensu omnes elegerint, sicut et ipsi a nobis poposcisse noscuntur, ad se faciat evocari. Quem cauta ex omnibus examinatione discutite, et si ea in eo, quae in textu Eptatici morte multata sunt, minime Domino opitulante reperta atque fidelium personarum relatione eius vobis quoque vita placuerit, ad nos eum cum decreti pagina, vestrae quoque addita testificationis epistola, destinate, quatenus eidem a nobis aecclesiae disponente Domino consecretur antistes.

40. Paulus ad Tymoteum fidelis sermo. Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, pudicum, ornatum, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum, suae domui bene prepositum, filios habentem subditos cum omni castitate. Si quis autem domui suae preesse nescit, quomodo aecclesiae Dei diligentiam adhibebit? Non neophitum, ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli. Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli.

41. Leo papa episcopis Cesariensis Mauritaniae. Merito beatorum Petrum venerabiles sanctiones, cum de sacerdotum electione loquaerentur, eos demum idoneos sacris administrationibus censuerunt, quorum omnis aetas a puerilibus exordiis usque ad perfectiores annos per disciplinae aecclesiasticae stipendia cucurrisse et unicuique testimonium prior vita preberet. Nec potest de eius provectione dubitari, cui pro laboribus multis, pro moribus castis, pro actibus strenuis celsioris loci premium debetur.

II. Quod episcopus valde debitor est eis, qui sibi eum devota mente preferunt.

1. Gregorius papa Constantio episcopo Mediolano. In epistola I lib. IIII. Quod ex superno munere in electione vestra concorditer omnium convenit assensus, hoc fraternitas tua cum summa debet veneratione pensare, quia post Deum valde est debitrix eis, qui sibi vos preferri tam subdita mente voluerunt. Decet igitur vos sacerdotali dignitate eorum moribus in omnibus respondere eorumque necessitatibus pia compassione concurrere.

III. Quod nec premio nec premii promissione vel impunitatis nec personarum patrocinio facienda sit electio.

1. Pelagius papa clero Catinensis aecclesiae. Talia quidem iamdudum ad fratrem et coepiscopum nostrum Eucarpum de visitatione Catinensis aecclesiae scripta direximus, ut in eius iudicio nostrum potuissetis agnoscere. Verumtamen quia quosdam ibi non insana intentione, sed pravis studiis dissensiones suscitare vestra etiam relatione cognovimus, qui scientes ad episcopatum nec aetate nec coniunctione nec vitae meritis posse perduci, ad hoc tantummodo inquietare aecclesiam volunt, ut sibi de his, quae ex ipsa promissa sunt, imunitatem futurus promittat episcopus et fiat rapinae securitas episcopatus ambitio, hoc etiam vos diximus commonendos, ut decretum in Helpidium diaconem factum et subscriptum ab omnibus, quos vestra relatio designavit, ad nos cum predicti visitatoris epistola et cum eodem diacono maturetis Deo propitiante perducere. Et post pauca: Quem tamen hoc per vestram dilectionem presenti iussione specialiter admonemus, ne cui se aliquid dare vel daturum esse promittat, sed nec de aecclesiasticis causis aliquam securitatem facere audeat sive promittere, ut quasi factus episcopus ea, quae direpta sunt, non repetat, sed aput eos, a quibus direpta sunt, permanere libere patiatur; sciens quod, si tale aliquid vel fecit vel fecerit, nec a nobis omnino permittetur valere ipsa promissio et cum iudicii nostri, quod de ipso habuimus, dampno pastoralis consecrationis ordinem promoveri non poterit.

2. Gregorius papa Antonino subdiacono. In epistola XXII lib. III. Illud quidem pre omnibus curae tibi sit in hac electione, nec datio quibusque modis interveniat premiorum nec quarumlibet personarum patrocinia convalescant. Nam si quorundam patrocinio fuerit quisquam electus, voluntatibus eorum, cum fuerit ordinatus, obaedire reverentia exigente compellitur. Sicque fit, ut res illius minuantur aecclesiae et ordo aecclesiasticus non servetur.

3. Idem papa clero Mediolanensis aecclesiae. In epistola XXVIIII lib. III. Officii nostri censura commoniti, ut in hac suscipiendi antistitis causa nullus vestrum neglecta utilitate communi lucro prospiciat ne si quisquam propria commoda appetit, frivola estimatione fallatur, quia nec libero iudicio preferendam sibi personam examinat mens, quam cupiditas ligat. Pensantes ergo quae cunctis expediunt, ei, quem vobis gratia divina pretulerit, integerrimam semper in omnibus obaedientiam prebete. Iudicari namque a vobis ultra non debet semel prelatus. Sed tanto nunc subtiliter indagandus est, quanto postmodum iudicandus non est.

4. Idem papa clero et nobilibus Salonitanis. In epistola XXVI lib. VI. Ego et vestre dilectioni providens et meae animae omnipotentis Dei iudicium pertimescens maxime causas subtiliter exquiri desidero. Si nullis criminibus, quae sacro ordini contradicunt, si non per symoniacham heresim, id est premia quibusdam se eligentibus prebendo, ad sacerdotale pertingere conatur, tunc liber pro vobis aput Dominum intercessor erit, si non obligatus de suis ad locum intercessionis venerit.

IV. Ut aecclesia seculari potentia seu pretio vel laicali investitura minime pervadatur.

1. Canones apostolorum cap. XXXI. Si quis episcopus secularium potestate usus aecclesias per ipsos optineat, deponatur et segregentur omnes, qui illi communicant.

2. Nicholaus papa. Per laicos nullo modo quilibet clericus aut presbiter optineat aecclesiam nec gratis nec pretio. Et per symoniacham heresim nemo ordinetur vel promoveatur ad quodlibet officium.

3. Alexander II. papa clero et populo Lucensis aecclesiae. Constituimus et presenti decreto firmamus, sicut olim nostri decessores fecisse noscuntur: nullus deinceps episcoporum beneficium aecclesiae, quod quidam canonicas vel prebendas seu etiam ordines vocant, pro aliquo pretio vel munere clericis umquam conferre, sed omnes ministros et servitores aecclesiae gratis et absque ulla venalitate in sancta aecclesia studeant ordinare. Nec eligant in domo Domini, qui maiores sacculos paecuniae conferant, sed eos, qui moribus et scientia divites pro officio suo ipsam valeant sustentare aecclesiam. Constituimus et eodem modo firmamus, ut nullus cuiusque gradus clericus pro aecclesiae beneficio audeat aliquid conferre aut ad fabricas aecclesiarum vel in donariis aecclesiae, seu etiam quod pauperibus sit tribuendum, quia teste scriptura qui aliquid male accipit, ut bene dispenset, gravatur potius quam iuvetur. Quodsi aliquis divinorum preceptorum et animarum salutis immemor prefatum iam beneficium aecclesiae iniqua cupiditate ductus vel emere vel vendere temerario ausu presumpserit, sicut in Calcedonensi definitum est concilio, gradus sui periculo eum subiacere decernimus; nec ministrare possit aecclesiae, quam pecunia venalem fieri concupivit, et insuper terribilis anathematis mucrone perfossus, nisi resipuerit, ab aecclesia Dei, quam lesit, modis omnibus abscidatur.

4. Gregorius VII. papa. Si quis prebendas, archidiaconatus, preposituras vel aliqua aecclesiastica officia vendiderit vel aliter, quam statuta sanctorum patrum precipiunt, ordinaverit, ab officio suspendatur. Dignum est enim ut, sicut gratis episcopatum accipit, ita menbra eiusdem episcopatus gratis distribuat.

5. Idem papa. Quoniam investituras aecclesiarum contra statuta sanctorum patrum a laicis personis in multis partibus cognovimus fieri et ex eo plurimas perturbationes in aecclesia oriri, ex quibus christiana religio conculcatur, decernimus, ut nullus clericorum investituras episcopatus vel abbatiae vel aecclesiae de manu imperatoris vel regis vel alicuius laicae personae, viri vel feminae, suscipiat. Quod si presumpserit, recognoscat investituram illam apostolica auctoritate irritam esse et se usque ad dignam satisfactionem excommunicationi subiacere.

V. Ut nemo per se sibi sumat honorem.

1. Paulus apostolus in epistola ad Hebreos. Nec quisquam sumat sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quemadmodum alio loco dicit: Tu es sacerdos in eternum, et cetera.

VI. Quod duo vel tres consensu ceterorum possunt episcopum eligere. 1. Gregorius papa Petro subdiacono. In epistola XXXV lib. III. Sepius a nobis Paulus frater et coepiscopus noster expetiit, ut eum ad propriam reverti faceremus aecclesiam. Quod quia irrationabile esse perspeximus, eius petitionem necessarium duximus adimplere. Proinde experientia tua clerum aecclesiae Neapolitanae conveniat, quatenus duos vel tres de suis eligere et huc ad eligendum episcopum transmittere non omittat. Sed et sua nobis relatione insinuent, quoniam hii, quos transmiserint, omnium in hac electione vice fungantur, ut aecclesiae illi Deo auctore suus antistes valeat ordinari. Nam amplius eam sine proprio non patimur esse rectore. Qui si fortasse et admonitionem tuam quolibet modo temptaverit, ecclesiasticum in eis vigorem exerce. Nam pravitatis de se dabit indicium, quisquis in hoc non sponte consenserit. Predicto autem Paulo fratri et coepiscopo nostro C solidos et unum puerulum orfanum, quem ipse elegerit, pro labore suo de eadem re facias aecclesia dari. Illos autem, qui cunctorum vice huc venerint ad eligendum episcopum, admone, ut vestiarium omne episcopii et, quantum previderint, secum argentum adducant, quod in usu suo habere possit, qui fuerit episcopus ordinatus.

VII. De electionis contradictione.

1. Cartaginense concilio cap. XL. Quando ad eligendum episcopum convenerimus, si qua contradictio fuerit aborta, quia talia tractata sunt aput nos, non presumant ad purgandum eum, qui ordinatus est, tres iam, sed postulentur ad numerum supradictorum duorum vel tres, et in eadem plebe, cui ordinandus est, discuciantur primo personae contradicentium, postremo etiam illa, quae obiciunt, pertractentur. Et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur.

VIII. De ordinatione episcoporum et archiepiscoporum vel metropolitanorum.

1. Anacletus urbis Romae episcopus omnibus episcopis. Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab omnibus, qui in eadem fuerint provincia, episcopis sunt caelebrande. Qui simul convenientes scrutinium diligenter agant ieiuniumque cum omnibus precibus caelebrent et manus cum sanctis aevangeliis, quae predicaturi sunt, imponentes dominico die hora tertia orantes sacraque unctione exemplo prophetarum et regum capita eorum more apostolorum et Moysi unguentes, quia omnis sanctificatio constat in spiritu sancto, cuius virtus invisibilis sancto est chrismati permixta, et hoc ritu sollemnem caelebrent ordinationem. Quodsi omnes simul minime convenire poterint, assensum tamen suis prebeant, ut ab ipsa ordinatione animo non desint. Porro et Ierosolimitarum primus archiepiscopus beatus Iacobus, qui Iustus dicebatur et secundum carnem Domini nuncupatus est frater, a Petro Iacobo et Iohanne apostolis est ordinatus, successoribus videlicet dantes formam eorum, ut minus quam a tribus episcopis reliquisque omnibus assensum prebentibus nullatenus episcopus ordinetur et communi voto ordinatio caelebretur. Reliqui vero sacerdotes a proprio ordinentur episcopo, ita ut cives et alii sacerdotes assensum prebeant et ieiunantes ordinationem caelebrent. Similiter et diaconi ordinentur. Ceterorum autem graduum distributio trium veracium testim, episcopi scilicet probatione, sufficere potest.

2. Anicetus Romanae aecclesiae episcopus universis episcopis. Cap. I. Si archiepiscopus diem obierit et alter ordinandus archiepiscopus electus fuerit, omnes eiusdem provinciae episcopi ad sedem metropolitani conveniant, ut ab omnibus ipse ordinetur. Oportet autem ut ipse, qui illis omnibus preesse debet, ab omnibus illis eligatur et ordinetur. Reliqui vero comprovinciales episcopi, si necesse fuerit, ceteris consentientibus a tribus iussu archiepiscopi consecrari possunt episcopis. Sed melius est, si ipse cum omnibus eum, qui dignus est elegerit, et cuncti pariter sacraverint pontificem. Et licet istud necessitate cogente concessum sit, illud autem, quod de archiepiscopi consecratione preceptum atque predictum est, id est ut omnes suffraganei eum ordinent, nullatenus immutari licet, quia ille, qui preest, ab omnibus episcopis, quibus preest, debet constitui. Sin aliter presumptum fuerit, viribus non dubium est, quia irrita erit secus acta ordinatio.

3. Innocentius papa Victrici Rotomagensi episcopo. Cap. I. Extra conscientiam metropolitani episcopi nullus audeat ordinare episcopum. Integrum est enim iudicium, quod plurimorum sententiis confirmatur. Nec unus episcopus ordinare presumat episcopum, ne furtivum beneficium prestitum videatur. hoc enim et synodus Nicena constituit atque diffinivit.

4. Ex Niceno concilio. Episcopus, si fieri potest, a totius provinciae episcopis ordinetur. Si hoc difficile est, certe non minus a tribus; ita tamen, ut metropoli maxime vel presentia vel auctoritas habeatur, absque quo ordinationem irritam esse voluerunt.

5. Ex Cartaginensi concilio. Qui episcopus ordinandus est, ante examinetur, si natura prudens, si docibilis, si moribus temperatus, si vita castus, si sobrius, si semper cavens sui negotii, si humilis, si affabilis, si misericors, si litteratus, si lege Domini instructus, si in scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus aecclesiasticis exercitatus, si ante omnia trinitatem et unitatem confirmet.

IX. Quomodo episcopus ordinandus est.

1. Ex concilio Cartaginensi. Episcopus cum ordinatur, duo episcopi ponant et teneant evangeliorum codicem super caput et cervicem eius, et uno super eum fundente benedictionem, reliqui omnes episcopi, qui adsunt, manibus suis caput eius tangant.

X. Ne ordinatio episcoporum diu differatur.

1. Damasus. Quoniam quidam metropolitanorum fidem suam secundum priscam consuetudinem sanctae sedis apostolicae exponere detractantes, usum palii neque expetunt neque percipiunt, ac per hoc episcoporum consecratio viduatis aecclesiis non sine periculo protelatur, placuit ut, quisquis metropolitanus ultra tres menses consecrationis suae ad fidem suam exponendam palliumque suscipiendum ad apostolicam sedem non miserit, commissa sibi careat dignitate, sitque licentia metropolitanis aliis post secundam et terciam commonicionem viduatis aecclesiis cum consilio Romani pontificis ordinando episcopum subvenire. Si vero consecrandi episcopi neglegentia provenerit, ut ultra tres menses aecclesia viduata consistat, communione privetur, quousque aut loco cedat aut se consecrandum prebere non differat. Quodsi ultra menses V per suam neglegentiam retinuerit viduatam aecclesiam, neque ibi neque alibi consecrationis donum percipiat, immo metropolitani sui iudicio caedat.

2. Ex concilio Calcedonensi. Placuit sanctae synodo intra tres menses ordinationes episcoporum caelebrari, nisi forte necessitas inexcusabilis preparet tempus dilationis extendi. Quodsi hoc minime fecerit, correctioni aecclesiasticae subiacebit. Verumtamen ut redditus aecclesiae viduatae paenes ychonomum eiusdem aecclesiae integri reserventur.

XI. Ut nullus episcopus alio superstite ordinetur.

1. Evaristus urbis Romae episcopus omnibus episcopis. Audivimus quosdam episcopos infamatos et dilaceratos a civitatibus propriis pulsos et alios in eis ipsis viventibus constitutos. Ideo hec vobis scribimus, ut sciatis hoc non licere fieri, sed proprios revocare et integerrime restitui debere. Illos vero, qui adulterina feditate suas sponsas, id est aecclesias, tenent, eici et adulteros atque infames fieri eosque ab aecclesiasticis honoribus arceri iubemus. Si autem aliqui adversus restitutos episcopos aliquam quaerelam habuerint, his peractis inquirendum erit et auctoritate huius sancte sedis terminandum.

2. Gelasius episcopus Dardaniae episcopis. Quis non perspiciat christianus, quod catholicis pontificibus propria sede deiectis non nisi heretici potuerunt introduci? Et infra: Catholici pontifices fuerant undique iam depulsi solique remanserunt sotii perfidorum, cum quibus iam nec licebat habere conventum, dicente psalmo: "Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo." Nec aecclesiastici moris est cum his, qui pollutam habent communionem permixtamque cum perfidis, permiscere concilium. Canonum magistris atque custodibus nobis nullum fas est inire certamen cum omnibus communionis alienae. Quid facimus de tot tantisque civitatibus, ex quibus catholici pontifices sunt repulsi? Si catholici subrogati sunt, cur catholici sunt reiecti? Sed evidenter apparet, quia cum catholici sunt eiecti, non catholici fuerunt subrogati. Restat ut catholici sint, heretici quicumque successerint.

3. Gregorius inter cetera sic ait. Iohanni defensori. In epistola XLV lib. XIII. De superscripti episcopi in exilio demorantis persona hoc statuendum est, ut si nulla contra eum criminalis causa, quae exilio vel depositione digna est, mota sive probata est, is, qui eo superstite episcopus perversae ac contra canones in aecclesia eius ordinari presumpserit, sacerdotio privatus ab omni aecclesiastico ministerio repellatur. Qui etiam eidem dilectissimo Ianuario fratri et coepiscopo nostro tradendus est, ut aut ab ipso in custodia habeatur aut certe ab eo ad nos per omnia transmittatur. Episcopi enim, qui eum ordinaverunt vel ordinationi eius consentientes interfuerunt, in VI mensibus dominici corporis et sanguinis communione privati agere paenitentiam in monasterio decernantur et suprascriptus Ianuarius loco et ordine suo modis omnibus reformetur. Si vero de communione privatis mortis contigerit imminere periculum, benedictio eis viatici non negetur. Si igitur episcopi in preiudicio condempnationis vel depositionis memorati episcopi se metu iudicis consensisse ac talia fecisse non sua sponte confessi fuerint, tempus eius adbreviandum est et modus paenitentiae temperandus. Si vero ille, qui locum eius invasit, de hac fortasse lucae migraverit et alter est ordinatus, quia levior culpa videtur non quasi isti superstiti, sed successisse defuncto, episcopatus illi officium ab eadem tantummodo aecclesia interdicatur, ut in alia aecclesia, quae a sacerdote vacaverit, si electus fuerit, esse possit episcopus, Amalatitanam tamen aecclesiam numquam alio modo reversurus.

XII. De episcopo neglegenti adire aecclesiam, ad quam ordinatus est.

1. Ex concilio Antioceno. Si quis episcopus per manus impositionem episcopatum acceperit et sibi commissum ministerio subire neglexerit nec acquieverit ire ad aecclesiam sibi commissam, hunc oportet communione privari, donec susceperit coactus officium aut certe de eo aliquid integra decreverit eiusdem provinciae synodus sacerdotum.

2. Ex concilio Arelatensi. Si quis episcopus non susceperit officium sibi commissum, hic communione privetur, quoadusque consentiat obaedientiae se commendans.

XIII. De episcopo qui non recipitur ab aecclesia, cui ordinatus est.

1. Ex concilio Aurelianensi. Si quis ordinatus per contentionem populi aut pro aliqua ratione et non pro sua culpa in parroechia, quae ei fuerat data, receptus non erit, hunc oportet honorem sacerdotii tantummodo contingere, ita ut de rebus aecclesiae, in qua convenit, sibi nichil presumat. Sustineat autem quicquid de eo sanctum concilium iudicaverit.

2. Ex concilio Antioceno. Si quis episcopus ordinatus ad parroechiam, cui est electus, minime accesserit, non suo vitio, sed quod eum aut populus vetet aut propter aliam causam, non tamen eius vitio perpetratam, hic et honoris sit et ministerii particeps, dummodo nichil molestus aecclesiae rebus assistat, cui ministrare cognoscitur. Quem etiam observare convenit, quicquid synodus perfecta provinciae iudicando decrevit.

3. Ex concilio Ancirano. Si qui episcopi ordinati sunt nec recepti ab illa parroechia, in qua fuerant denominati, voluerintque alias occupare parroechias et vim praesulibus earum inferre, seditiones adversus eos excitando, eos abici placuit. Quodsi voluerint in presbiterii ordine, ubi prius fuerant, ut presbiteri residere, non abiciantur propria dignitate. Si autem seditiones commoverit ibidem constitutis episcopis, presbiterii quoque honor talibus auferatur fiantque dampnatione notabiles.

4. Ex concilio Arelatensi. Si quis episcopus pergens ad aecclesiam sibi commissam non fuerit receptus, non pro sua sententia, sed pro malicia populi, ipse quidem maneat episcopus, clerici vero civitatis communione priventur, quod erudiendis obaedientes populis non fuerint.

XIV. Ut episcopus hostilitate expulsus ad aliam vacantem transeat aecclesiam.

1. Ex registro Gregorii. In epistola XXVI lib. II. Pastoralis officii cura nos admonet destitutis aecclesiis proprios constituere sacerdotes, qui gregem dominicum pastorali sollicitudine debeant gubernare. Propterea te Iohannem ab hostibus captivatae Lisitanae civitatis episcopum in Squillacina aecclesia cardinalem necesse duximus constituere sacerdotem, ut et susceptam semel animarum curam intuitu future retributionis impleas, et licet a tua hoste imminente depulsus sis, aliam, quae pastore vacat, debeas aecclesiam gubernare, ita tamen ut si civitatem illam ab hostibus liberam effici et Domino protegente ad priorem statum contigerit revocari, in eam, in qua et prius ordinatus es, aecclesiam revertaris. Sin autem predicta civitas continua captivitatis calamitate premitur, in hac, in qua et a nobis incardinatus es, aecclesia debeas permanere.

XV. De episcopo, qui synodo adesse neglexerit.

1. Ex concilio Spalensi. Cap. XV. Si quis autem episcoporum synodo adesse neglexerit aut caetum fratrum, antequam concilium dissolvatur, crediderit deserendum, alienum se a fratrum communione cognoscat nec eum recipi liceat, nisi in sequenti synodo fuerit absolutus.

XVI. De episcopo, qui per egritudinem synodo adesse non potest.

1. Felix papa. Cap. XI. Quodsi egrotans fuerit episcopus aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat, suscepturus salva fidei veritate, quicquid synodus statuerit.

XVII. Ne episcopus suo honore propter egritudinem privetur.

1. Gregorius papa Anatholio diacono. In epistola XXVIII lib. XI. Scripsit mihi dilectio tua me reverentissimo fratri meo Iohanni primae Iustinianae episcopo pro egritudine capitis, quam patitur, episcopum precipere succedi, ne fortasse, dum episcopi iura eadem civitas non habeat, quod absit, ab hoste deperat. Equidem nusquam canones precipiunt, ut pro egritudine episcopi episcopus succedat, et omnino iniustum est, ut si molestia corporis irruit, honore suo privetur egrotus. Sed suggerendum est ut, si quis in regimine egrotat, dispensator illi talis requiratur, qui possit eius curam omnem agere et locum illius in regimine ecclesie, ipso non deposito, conservare, ut neque Deus omnipotens offendatur neque civitas neglecta esse inveniatur.

XVIII. Quod non licet episcopo alterum pro se constituere.

1. Ex concilio Antioceno. Episcopo non licere pro se alterum successorem sibi constituere, licet ad exitum vitae perveniat. Quodsi tale aliquid factum fuerit, irritum esse huiusmodi constitutum. Servetur autem ius ecclesiasticum id continens: oportere non aliter fieri nisi cum synodo et iudicio episcoporum, qui post obitum quiescentis potestatem habent eum, qui dignus extiterit, promovere.

2. Ex concilio Spalensi. Episcopum non liceat ante finem vitae alium in loco suo constituere successorem. Si quis autem hoc usurpare temptaverit, talis constitutio irrita erit. Non ergo aliter fieri oportet nisi cum consilio et iudicio episcoporum, qui post exitum precessoris potestatem habent dignum eligere.

3. Hylarius papa. Cap. IIII. Plerique sacerdotes in mortis confinio constituti in locum suum feruntur alios designatis nominibus subrogare, ut scilicet non legitima expectetur electio, sed defuncti gratificatio pro populi habeatur assensu. Quod quam grave sit, estimate. Ab universis acclamatum est: Hec presumptio numquam fiat; quae Dei sunt, ab homine dari non possunt.

XIX. Quod in loco lapsi vel egroti episcopi alter possit episcopus ordinari.

1. Gregorius papa Mariano episcopo Ravennati. In epistola XXXVIIII lib. VII. Fraternitatis vestrae epistola nunciante comperimus Corneliensis aecclesiae filios assidua supplicatione in loco lapsi quondam episcopi sui consecrandum sibi a vobis poscere sacerdotem atque vos, quid de ea re fieri debeat, dubitare et nostrum evidens expectare mandatum. Postquam igitur quemquam criminaliter cadentem in loco, de quo lapsus est, nulla permittit ratio revocari et ultra tres menses aecclesiam vacare pontifice statuta sacrorum canonum non permittunt, ne cadente pastore dominicum gregem antiquus, quod absit, hostis insidiando dilaniet, fraternitas vestra deprecationi eorum conserite et in loco lapsi debet episcopum ordinare.

2. Idem papa clero et plebi Ariminensi. In epistola XLII lib. VIIII. Quia aecclesia vestra diu sacerdotis proprii corporis, qua nostis, impediente molestia pastorali est regimine destituta, vestris precibus permoti eundem episcopum non destitimus admonere, ut si ex eadem molestia se melioratum esse sentiret, ad suscepti sacerdotii debuisset ministerium remeare. Qui semel a nobis sepiusve commonitus eadem arguente molestia nunc scriptis nobis supplicatione porrecta noscitur intimasse nullatenus se ad regimen eiusdem aecclesiae vel ad susceptum officium impediente molestia assurgere posse. Qua personae eius desperatione compulsi necessarium duximus de ordinatione nos vestrae aecclesiae cogitare.

3. Idem papa Anatholio diacono. In epistola XXVIII lib. XI. Nusquam canones precipiunt, ut pro egritudine episcopo succedatur, et omnino iniustum est, ut si molestia corporis irruerit, honore suo privetur egrotus. Atque ideo hoc per nos fieri nullatenus potest, ne peccatum in mea anima ex eius depositione veniat. Sed suggerendum est, ut si is, qui est in regimine, egrotus est, dispensator illi talis requiratur, qui possit eius curam omnem agere et locum illius in regiminae aecclesiae, ipso non deposito, ac in custodia civitatis implere, ut neque Deus omnipotens offendatur neque civitas inveniatur esse neglecta. Si vero isdem reverentissimus Iohannes fortasse pro molestia sua petierit, ut ab episcopatus honore debeat vacare, eo peticionem scripto dante concedendum est. Aliter autem id nos facere pro omnipotentis Dei timore omnimodo non valemus.

4. Idem papa Etherio episcopo. In epistola VII lib. XIII. Pervenit ad nos quibusdam referentibus episcopum quendam ita passionem capitis incurrisse, ut quod mente alienata agere soleat, gemitus et fletus audire sit. Ne ergo languente pastore grex, quod absit, insidiatoris laniandus dentibus exponatur vel aecclesiae ipsius utilitates depereant, cauta nos necesse est provisione tractare. Et ideo quia vivente episcopo, quem ab officio suo necessitas infirmitatis, non crimen abducit, alium in loco eius nisi recusante eo nulla sinit ratio ordinari. Sed si intervalla egritudinis habere est solitus, ipse data petitione non se ulterius ad hoc ministerium subvertente infirmitate posse fateatur assurgere et alium loco suo expetat ordinandum. Quo pacto omnium sollemniter electione alter, qui dignus fuerit, episcopus ordinetur, sic tamen ut quousque eundem episcopum in hoc seculo vita tenuerit, sumptus ei debiti de eadem aecclesia ministrentur. Enimvero si nullo tempore ad sane mentis redit officium, persona fidelis ac vitae probabilis eligenda, quae ad regimen aecclesiae idonea possit existere atque de animarum utilitate cogitare, inquietos sub disciplinae vincula restringere, aecclesiasticarum rerum curam gerere et maturum atque efficacem se in omnibus exibere. Quae etiam si episcopo, qui nunc egrotat, superstes extiterit, loco eius debeat consecrari.

XX. De usu et auctoritate pallii.

1. Gregorius papa Iohanni episcopo Ravennati. In epistola LIIII in lib. III. Mota nimis vestra fraternitas atque cum timore cordis quasi satisfaciens scripsit nobis pallio te non nisi post dimissos de secretario filios aecclesiae et missarum tempore atque in letaniis uti sollempnibus, verbis aliquid te usurpasse contra generalis aecclesiae consuetudinem apertissima veritate professus es. Quomodo enim fieri potest, ut illud cineris atque cilicii tempore per plateas inter populorum strepitus agas licite, quod te agere in conventu pauperum et nobilium et in secretario aecclesiae velut illicitum excusasti? Illud tamen, frater karissime, tibi non putamus ignotum, quod prope de nullo metropolitano in quibuslibet mundi partibus sit auditum extra missarum tempus usum sibi pallii vendicasse. Et infra: Aut mos omnium metropolitanorum et a tua est fraternitate servandus, aut si tuae aecclesiae aliquid specialiter dicis esse concessum, preceptum a prioribus Romanae urbis pontificibus, quod haec Ravennati aecclesiae sunt concessa, a vobis oportet ostendi. Quodsi hoc non ostenditur, restat, postquam talia agere neque consuetudine generali neque privilegio vendicas, ut usurpasse te comprobes quod fecisti. Et infra: Oportet igitur fraternitatem tuam, si honores suos quibuslibet argumentis stabili proposuit mente defendere, aut generalitatis usum et non scripto sequi aut ex scripto privilegii se tueri vel, si postremo nichil horum est, aliis metropolitis huius te prebere nolumus presumptionis exemplum. Nam et de ipsa consuetudinae tuae, quam opponis, aecclesiae, quae vobis olim, ut a partibus vestris probaretur, scripsimus, iam satis nos sollicitudinem gessisse cognoscite, inquirentes filios nostros Petrum diaconum atque Gaudiosum primicerium necnon et Michalium defensorem sedis nostrae vel alios, qui pro diversis responsis Ravennam a nostris decessoribus sunt transmissi, et hec te in presentia sua egisse districtissime negaverunt. Apparet igitur secrete non potuisse geri, nisi quod usurpabatur illicite. Unde quod latenter subintroductum est, nulla debet stabilitate persistere. Ut enim ea, quae superius diximus, breviter colligam, admoneo quatenus, nisi decessorum meorum munificentia tibi hec per privilegium attributa docueris, uti in plateis pallio ulterius non presumas necnon habere et ad missas incipias, quod audacter et in plateis usurpas. De secretario autem, quod fraternitas tua resedisse cum pallio et filios aecclesiae suscepisse et fecit et excusavit, nunc interim nichil quaerimur, quia synodorum sententiam sequentes minores culpas, quae negantur, ulcisci recusamus. Hoc tamen, quia semel et iterum sit factum, cognoscimus, sed fieri ulterius prohibemus.

2. Idem papa Castorio notario. In epistola XXXI. lib. VI. Tua experientia nullius personam, nullius verba consideret, solum Dei timorem et rectitudinem ante oculos habere et seniores personas Ravennatis aecclesiae archidiaconem, quem non suspicor, pro alterius honore periurare et alios antiquiores, qui in sacris ordinibus ante Iohannis episcopi tempora fuerant, requirat, vel si qui maturiores sunt extra sacros ordines, et veniant ante corpus sancti Apolenaris et tacto eius sepulchro iurent, quae consuetudo ante Iohannis episcopi tempora fuerit, et quicquid a fidelioribus viris et gravibus iuratum fuerit secundum indiculum, qui subter annexus est, hoc volumus in eadem aecclesia conservari. Personas autem duas vel tres ad satisfaciendum tibi, sed quantas antiquiores et graviores inveneris, require.

3. In eadem epistola Iuramentum. Iuro ego per patrem et filium et spiritum sanctum, inseparabilis divinae potentiae trinitatem et hoc corpus beati Apollenaris martyris me pro nullius favore personae neque commodo aliquo interveniente testari, sed hoc scio et per memetipsum cognovi, quia ante tempora Iohannis quondam episcopi Ravennas episcopus presente apocrisario sedis apostolicae illis et illis atque illis diebus consuetudinem utendi pallio habuit, et non cognovi, quia hoc latenter vel absente apocrisario usurpasset.

4. Idem papa Siagrio episcopo Augustuduno. In epistola LXXXVI lib. VIIII. Rationis ordo nos ammonet, ut cum usu pallii aliqua simul privilegia largiri debeamus.

5. Idem papa Maximo episcopo Salonitano. In epistola XCV lib. VIIII. Pallium ad sacra missarum sollemnia utendum ex more transmisimus. Cuius nos volumus per omnia genus indicare. Huius enim indumenti honor humilitas atque iusticia est. Tota ergo mente fraternitas vestra se exhibere festinet in prosperis humilem et in adversis, si quando eveniunt, cum iusticia erectam, amicam bonis, perversis contrariam, nullis umquam faciem pro veritate loquentem premens, misericordiae operibus iusta virtutem substantiae insistens et tamen insistere etiam contra virtutem cupiens, infirmis compatiens, bene valentibus congaudens, aliena dampna propria deputans, de alienis gaudiis tamquam de propriis exultans, in corrigendis vitiis seviens, in fovendis virtutibus auditorum animos demulcens, in ira iudicium sine ira tenens, in tranquillitate autem severitatis suae censuram non deserens. Haec est, frater karissime, pallii accepta auctoritas, quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habes.

XXI. Qui primates vocantur et ubi ponendi sunt.

1. Anicius papa universis aecclesiis Galliae. Cap. III. Nulli archiepiscopi primates vocentur, nisi illi qui primas tenent civitates, quarum episcopos apostoli et successores eorum regulariter patriarchas vel primates esse constituerunt, nisi aliqua gens deinceps ad fidem convertatur, cui necesse sit propter multitudinem episcoporum primatem constitui. Reliqui vero qui alias metropolitanas sedes adepti sunt, non primates, sed metropolitani nominentur.

2. Nicenum concilium cap. VI. Antiqua consuetudo servetur per Egyptum, Libiam et Pentapolim, ita ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quia et urbis Romae episcopus paralismus est. Similiter autem et apud Antiochiam ceterasque provincias suis privilegia serventur aecclesiis.

3. Constantinopolitanum concilium cap. II. Constantinopolitanus episcopus habeat honoris primatum post Romanum episcopum, propterea quod urbs ipsa Roma sit iunior.

4. Leo papa Anatholio episcopo. Non convellantur provincialium iura primatuum nec privilegiis antiquitus institutis metropolitani fraudentur antistites. Nichil Alexandrinae sedi eius, quam per sanctum Marchum evangelistam beati Petri discipulum meruit, pereat dignitatis. Nec Dioscoro impietatis suae pertinatia corruente splendor tantae aecclesiae tenebris obscuretur alienis. Antiocena quoque aecclesia, in qua primum predicante beato Petro christianum nomen exortum est, in paternae constitutionis ordine perseveret et in gradu tercio collocata numquam se fiat inferior. Aliud enim sunt sedes, aliud presidentes, et magnus unicuique honor est sua integritas.

XXII. Ubi primates et metropolitani ponendi sint et qui sint.

1. Clemens. Cap. XXVIII In illis vero civitatibus, in quibus olim apud ethnicos primi flamines eorum atque primi legis doctores erant, episcoporum primates poni vel patriarchas oportet, qui reliquorum episcoporum iudicia et maiora, quotiens necesse foret, negotia fide agitarent et secundum Domini voluntatem, sicut sancti constituerunt apostoli, ita ut ne quis iniuste periclitaretur, definirent.

2. Ex registro Gregorii, Gennadio patricio et exarcho. In epistola LXXI lib. I. Concilium vero catholicorum episcoporum admoveri precipite, ut primatem non ex ordine loci postpositis vitae meritis faciat, quoniam apud Dominum non gradus elegantior, sed vitae melioris actio comprobatur. Ipse vero primas non passim, sicut moris est, per villas, sed in una iuxta eorum electionem civitate resideat.

3. Ex Niceno concilio. Primates illi et non alii sunt, quam qui in Nicena synodo sunt constituti. Reliqui vero qui metropoles tenent sedes, archiepiscopi vocantur et non primates, salva in omnibus apostolicae sedis dignitate, quae ei ab ipso Domino est concessa et postea a sanctis patribus roborata.

XXIII. In quibus locis episcopi et archiepiscopi non ordinandi sint.

1. Leo universis episcopis per Cesariensem Mauritaniam constitutis. Illud sane, quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem, inter omnia volumus per canonum statuta servari, ut non in quibuslibet locis neque quibuscumque castellis, et ubi antea non fuerint, episcopi consecrentur, cum ubi minores sunt plebes minoresque conventus presbiterorum cura sufficiat. Episcopalia autem gubernacula non nisi maioribus populis et frequentioribus civitatibus oporteat presidere, ne quod sanctorum patrum divinitus inspirata decreta vetuerunt, viculis et possessionibus vel obscuris et solitariis municipiis tribuatur et sacerdotale fastigium, et honor, cui debent excellentiora committi, ipse sui numerositate vilescat.

2. Ex concilio Sardicensi. Licentia vero danda non est ordinandi episcopum aut in vico aliquo aut in modica civitate, cui sufficit unus presbiter, quia non est necesse ibi fieri episcopum, ne vilescat nomen episcopi et auctoritas. Non debent illi ex alia provincia invitati facere episcopum, nisi aut in his civitatibus, quae episcopos habuerunt, aut si qua talis aut tam populosa est civitas, quae mereatur habere episcopum, si hoc omnibus placet. Synodus respondit: Placet.

3. Ex concilio Africano. Placuit et illud, ut plebes, quae numquam habuerunt proprios episcopos, nisi ex concilio plenario uniuscuiusque provinciae et primatis atque consensu eius, ad cuius diocesim eadem aecclesia pertinebat, decretum fuerit, minime accipiant.

4. Ex concilio Niceno. Ne in una civitate duo sint episcopi.

XXIV. De mensura metropolitanorum.

1. Anacletus. Cap. XXVI. Licet singulae metropoles civitates suas provincias habeant et suos metropolitanos habere debeant episcopos, sicut prius metropolitanos habebant iudices seculares, primates tamen, ut prefixum est, et tunc et nunc habere debent, ad quos post sedem apostolicam summa negotia conveniant, ut ibidem, quibus necesse fuerit, revelentur et iuste restituantur et hii, qui iniuste opprimuntur, iuste reformentur atque fulciantur, episcoporumque causae et summorum negotiorum iudicia, salva apostolicae sedis auctoritate, iustissime terminentur. Hec ab antiquis, hec ab apostolis, hec a sanctis patribus accepimus vobisque, ut postulastis, rimanda et futuris tenenda temporibus mittimus et reliquis fratribus predicanda ac cunctis fidelibus tradenda mandamus, ne pastorum imperitia, qui secuntur, deteriores fiant, dicente Domino per prophetam: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam.

2. Hyginus. Cap. II. Salvo in omnibus Romanae aecclesiae privilegio, nullus metropolitanus absque ceterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia audiat aliquorum causas eorum, quia irrite erunt aliter acte quam in conspectu eorum omnium ventilate; et ipse, si fecerit, coerceatur a fratribus.

3. Anitius universis aecclesiis per Galliae provincias constitutis in Domino salutem. Cap. IIII. Si quis metropolitanorum inflatus fuerit et sine omnium comprovincialium presentiali consilio episcoporum aut eorum aut alias causas agere nisi eas tantum, quae ad propriam suam pertinent parrochiam, aut eos gravare voluerit, ab omnibus districte corrigatur, ne talia deinceps presumere audeat. Si vero incorrigibilis eisque inobaediens apparuerit, ad hanc apostolicam sedem, cui omnia episcoporum iudicia terminare precepta sunt, eius contumatia referatur, ut vindicta de eo fiat et ceteri metum habeant. Si autem propter nimiam longinquitatem aut temporis incommoditatem vel itineris asperitatem grave ad hanc sedem eius causam defferre fuerit, tunc ad eius primatem causa deferatur et penes ipsum huius sanctae sedis auctoritate iudicetur. Similiter si aliquis episcoporum proprium metropolitanum suspectum habuerit, apud primatem dioceseos aut apud hanc apostolicam sedem audiatur.

4. Ex epistola Calysti pape cap. XIII. Nullus primas vel metropolitanus diocesani episcopi aecclesiam vel parrochianum aut aliquid eius parroechie presumat excommunicare vel diiudicare vel agere absque eius consilio vel iudicio, sed hoc observet, quod ab apostolis ac patribus et predecessoribus nostris est statutum et a nobis confirmatum. Id est: si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parroechiam, sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum extra aliquid agere temptaverit, gradus sui periculo subiacebit, et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quicquid de comprovincialium coepiscoporum causis eorumque aecclesiarum et clericorum atque secularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare, et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester, et reliqua. Similiter et ipsi comprovinciales episcopi cum eius consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parroechias, agant iuxta sanctorum constituta patrum, ut uno animo ore concorditer glorificetur sancta trinitas in secula. Nullus primas, nullus metropolitanus nullus que reliquorum episcoporum alterius episcopi adeat civitatem aut possessionem accedat, quae ad eum non pertinet et alterius episcopi est parroechiae, super cuiusdam rei dispositione, nisi vocatur ab eo, cuius iuris esse dignoscitur, ut quiddam ibi disponat vel ordinet aut iudicet, si sui gradus honore potiri voluerit. Sin aliter presumpserit, damnabitur et non solum ille, sed cooperantes eique consentientes, quia sicut ordinatio, ita eius et iudicatio et aliarum rerum dispositio prohibetur.

5. Lucius. Similiter auctoritate fulti apostolica precipimus, ut nullus metropolitanus absque ceterorum comprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas, quia irrita erunt et ipse causam pro facto dabit.

6. Nicenum concilium cap. VII. Quoniam mos antiquus obtinuit et vetusta traditio, ut AE liae episcopo honor deferatur, habeat consequenter honorem, manente tamen civitatis metropolitanae propria dignitate.

7. Gregorius papa Brunichildae reginae. In epistola IIII lib. VIII. Prisca consuetudo obtinuit, ut honor pallii, nisi exigentibus causarum meritis, et fortiter postulanti dari non debeat.

8. Honorius papa. Quicumque sane metropolitanorum per plateas vel in letaniis uti pallio presumpserit et non tantum in precipuis festivitatibus et ab apostolica sede indictis temporibus ad missarum solummodo sollemnia, careat illo honore.

9. Adrianus papa. Nullus metropolitanus absque ceterorum omnium provincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, quia irritae erunt, immo etiam causam in synodo profecto dabunt. Nec reliquorum aliquis episcoporum suorum sacerdotum vel clericorum causas audiat absque presentia clericorum suorum, quia irrita erit sententia episcopi, nisi presentia clericorum confirmetur.

10. Ex concilio Calcedonensi. Pervenit ad nos quod quidam preter ecclesiastica statuta facientes convolarunt ad potestates et per pragmaticam formam in duo unam provinciam diviserunt, ita ut ex hoc facto duo metropolitani esse videantur in una provincia. Statuit ergo sancta synodus de reliquo nichil ab episcopis tale temptari. Alioquin qui hoc annisus fuerit, ammissione gradus proprii subiacebit. Quaecumque vero civitates litteris imperialibus metropolitani nominis honore subnixe sunt, honore tantummodo perfruantur, et qui aecclesiam eius gubernat episcopus, salvis scilicet veris metropolis privilegiis suae.

XXV. Ne quis universalis appelletur.

1. Pelagius papa Romanus episcopis omnibus. Nullus patriarcharum universitatis vocabulo umquam utatur, quia si unus patriarcha universalis dicitur, patriarcharum nomen ceteris derogatur. Sed absit hoc, absit a fidelibus hoc sibi velle quempiam arripere, unde honorem fratrum suorum imminuere ex quantulacumque parte videatur. Quapropter caritas vestra neminem umquam suis in epistolis universalem nominet, ne sibi debitum subtrahat, cum alteri honorem offert indebitum.

2. Ex concilio Africano. Ut primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum aut summus sacerdos aut aliquid huiusmodi, sed tantum primae sedis episcopus.

3. Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino. In epistola XXVIIII lib. VIII. Ecce in prefatione epistole, quam ad me ipsum, qui prohibui, direxistis, superbae appellationis verbo universalem me papam dicentes imprimere curastis. Quod peto dulcissima mihi sanctitas vestra ultra non faciat, quia vobis subtrahitur, quod alteri plus quam ratio exigit prebetur. Ego enim non verbis quaero prosperari, sed moribus. Nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco. Meus namque est honor honor universalis aecclesiae, meus honor fratrum meorum solidus vigor. Tunc ego honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur. Si enim universalem me papam vestra sanctitas dicit, negat se hoc esse, quod me fateatur universum. Sed absit hoc, recedant verba, quae universitatem inflant, caritatem vulnerant.

XXVI. De ordine ordinandorum.

1. Gaius papa. Cap. VII. De episcoporum vero et presbiterorum diaconorumque et sequentium clericorum ordinibus sanctos apostolos et successores eorum ac precipuae Anacletum et postea alios sufficienter statuisse cognoscimus et iccirco non est necesse vos replicare, nisi quod illi non statuerunt. Illud tamen nunc statuentes vobis et omnibus observare mandamus, ut ordines aecclesiasticos sic ascendant in aecclesia, qui ordinari merentur, id est: si quis episcopus esse meretur, sit primo hostiarius, deinde lector et postea exorcista, inde sacretur acolitus, deinde vero subdiaconus, deinde diaconus et postea presbiter, exinde, si meretur, episcopus ordinetur. Et regiones, sicut in hac urbe fecimus, per singulas urbes, quae populose fuerint, diaconibus dividantur.

2. Silvester papa in generali residens synodo dixit. Si quis desiderat in aecclesia militare aut proficere, sit primum hostiarius, deinde lector, et postea exorcista per tempora, quae constituerit episcopus. Deinde acolitus annis V, subdiaconus annis V, custos martyrum annis V, diaconus annis V, presbiter annis III probatus ex omni parte, in tantum ut etiam ab his, qui foris sunt, testimonium habeat bonum, unius videlicet uxoris vir, quae tamen a sacerdote sit benedicta, et sic probatus, si fuerit dignus et vota cleri et populi occurrerint, canonice episcopus ordinetur. Quem postea nec clerus nec populus perturbare debet, quia episcopi, qui throni Dei vocantur, non sunt lacerandi, sed magis portandi et venerandi.

XXVII. De ordinandorum aetate.

1. Fabianus papa. Si quis XXX etatis suae non impleverit annos, nullo modo presbiter ordinetur, etiam si valde sit dignus, quia et ipse Dominus XXX anno baptizatus est et sic cepit docere. Oportet ergo eum, qui ordinandus est, usque ad hanc aetatem legitimam consecrari.

2. Ex concilio Agathensi. Episcopum vero vel presbiterum ante XXX annos, id est antequam ad viri perfecti aetatem perveniat, nullus metropolitanus ordinare presumat, ne per aetatem, quod aliquotiens evenit, aliquo errore detineantur.

3. Ex concilio Cartaginensi. Placuit ante XXV annos aetatis nec diaconi ordinentur nec virgines consecrentur, et ut lector populum non salutet, id est non dicat: Dominus vobiscum.

4. Ex eodem. In veteri lege ab anno XXV levitae in tabernaculis servire precipiuntur. Cuius auctoritatem in canonibus sancti patres secuti sunt. Nos et divinae legis et conciliorum precepti immemores infantes et pueros levitas facimus ante legitimam aetatem, ante experientiam vitae. Ideoque ne ulterius fiat a nobis, et divinae legis et canonum ammonemur sententiis. Sed XXV annorum aetatis levitae consecrentur et XXX annorum presbiteri ordinentur, ita ut secundum apostolicum preceptum probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes.

5. Ex Ancirano concilio. Presbiter ante trigesimum aetatis suae annum nullatenus ordinetur, licet valde sit dignus. Sed hoc tempus observet. Nam Dominus tricesimo aetatis suae anno baptizatus est et cepit predicare.

XXVIII. De tempore ordinationis.

1. Zephirinus Romanae urbis archiepiscopus omnibus episcopis. Cap. XIIII. Ordinationes presbiterorum, levitarum tempore congruo et multis coram astantibus sollemniter agite et probabiles ac doctores viros ad hoc opus provehite, ut de eorum societate et adiumento plurimum gaudeatis.

2. Leo episcopus Dioscoro Alexandrino episcopo. Cap. I. Quod a patribus nostris propensiori cura novimus esse servatum, a vobis quoque volumus custodiri, ut non passim diebus omnibus sacerdotalis vel levitica ordinatio caelebretur. Sed post diem sabbati eiusque noctis, quae in prima sabbati lucescit, exordia, consecrandi eligantur. In quibus his, qui consecrandi sunt, ieiuniis a ieiunantibus sacra benedictio conferatur. Quod eiusdem observantiae erit, si mane ipso dominico die continuato sabati ieiunio caelebretur, a quo tempore precedentis noctis initia non recedunt, quod ad diem resurrectionis, sicut in pascha Domini declaratur, pertinere non dubium est.

3. Gelasius omnibus episcopis. Cap. X. Ordinationes presbiterorum et diaconorum nisi certis temporibus et diebus exerceri nemo episcoporum audeat. Itaque primi mensis, quarti, septimi et decimi ieiunii, sed etiam quadragesimalis initii ac mediana XL die sabbati ieiunii circa vesperas ipsas ordinationes noverint caelebrandas.

4. Gelasius Petro episcopo Pontentino. Dilectionis tuae scripta suscepimus, in quibus significas Latinum diaconem ecclesie Grumentinae ad episcopatum Marcellianensis aecclesiae sive Consilinatium ab omnibus fuisse electum. Quod ante iam hoc tempus pretulistis. Et iussimus, ut veniret, credentes eos de persona eius ab episcopo suo dimissoriam impetrasse. Unde vel nunc, sicut dicis eum concorditer ab universis electum, et nichil ei sacri canones contradicunt et ab episcopo eius dimissoriam acceperit, facite eum velociter ad urbem Romam occurere, ut si Deus iusserit, in sabbato magno post horam baptismi ordinentur quia si ante memoratum diem non occurrerint, coguntur usque ad quarti mensis ieiunia sustinere.

5. Eiusdem ad Tullinum aepiscopum Grumentinum. Litteras caritatis tuae suscepimus, quibus significas Latinum diaconum tuum ad episcopatum aecclesiae Marcellianensis a clero et omnibus, qui illic conveniunt, postulari. Hoc itaque dicimus, ut si eum omnes eligunt et vis eum aecclesiae gratum esse, nobis cognosce, ut si possunt ante diem sanctum occurrere, vel sabbato ipso noctis magnae post baptismum cum Dei gratia valeat ordinari. Alioquin necesse est usque ad ieiunia quarti mensis sustinere.

XXIX. De vocatione ordinandorum.

1. Ex concilio Mannathensi. Episcopus quando ordinationes facere disponit, omnes, qui ad sacrum ministerium accedere volunt, feria IIII ante ipsam ordinationem evocandi sunt ad civitatem una cum archipresbiteris, qui eos representare debent. Et tunc episcopus e latere suo dirigere debet sacerdotes et alios prudentes viros gnaros legis divinae et exercitatos in aecclesiasticis sanctionibus, qui ordinandorum vitam, genus, patriam, aetatem, institutionem, locum, ubi educati sunt, si sint bene litterati, si in lege Domini instructi, diligenter investigent. Ante omnia, si fidem catholicam firmiter teneant et verbis simplicibus asserere queant. Ipsi autem, quibus hoc committitur, cavere debent, ne aut favoris gratia aut cuiuscumque muneris cupiditate illecti a vero devient, ut indignos et minus idoneos ad sacros gradus suscipiendos episcopi manibus applicent. Quod si fecerint, et ille, qui indigne accesserit, ab altari removebitur et illi, qui donum sancti spiritus vendere conati sunt, coram Deo iam condemnati aecclesiastica dignitate carebunt. Igitur per tres continuos dies diligenter examinentur et sic sabbato, qui probati inventi sunt, episcopo represententur.

XXX. Ubi ordinandi sint.

1. Ex concilio Meldensi. Si qui ordinari petuntur, nullatenus ordinentur, nisi in loco certo et religioso vel etiam in civitate saltem uno anno immorentur, ut de vita et conversatione atque doctrina illorum certitudo possit agnosci.

XXXI. Quibus ordines sint tribuendi quibusve negandi.

1. Clemens. Si quis post baptisma secundis fuerit nuptiis copulatus aut concubinam habuerit, non potest esse episcopus, non presbiter aut diaconus aut prorsus ex numero eorum, qui in ministerio sacro deserviunt.

2. Eiusdem. Si quis viduam et eiectam acceperit aut meretricem aut ancillam vel aliqua de his, quae publicis expectaculis mancipantur, non potest esse episcopus, non presbiter aut diaconus aut ex numero eorum, qui ministerio sacro deserviunt.

3. Felix Romanus episcopus omnibus episcopis. Qui in qualibet aetate alibi quam in aecclesia catholica aut baptizati aut rebaptizati sunt, aecclesiasticam ad militiam prorsus non permittantur accedere. Quibus satis debet esse, quod in catholicorum numero sunt recepti. Quod de suo ordine et communione videbitur ferre iudicium, quisquis hoc violaverit institutum vel qui non removerit eum, quem ex eius caetu ad ministerium clericale obrepsisse cognoverit.

4. Silvester papa in generali residens synodo dixit: Nullus aliqua ratione transmarinum hominem paenes nos in clericatus gradus suscipiat, nisi V episcoporum designatus sit cyrographis.

5. Siricius episcopus Eumerio Terraconensi episcopo. Cap. XI. Quisquis clericus aut viduam aut certe secundam duxerit uxorem, omni aecclesiasticae dignitatis privilegio mox denudetur, laica sibi tantum communione concessa, quam ita demum poterit possidere, si nichil postea, propter quod hanc perdat, admittat.

6. Idem cap. XIIII. Illud quoque nos par fuit providere, ut sicut paenitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum, ita et post paenitudinem ac reconciliationem nulli umquam laico liceat honorem clericatus adipisci, quia quamvis sint omnium peccatorum contagine mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum fuerint vasa vitiorum.

7. Anastasius urbis Romae episcopus omnibus episcopis. Transmarinos homines in clericatus honore nemo suscipiat, nisi V aut eo amplius episcoporum cyrographis fuerint designati, quia multa per subreptionem solent evenire.

8. Innocentius episcopus Victricio Rotomagensi episcopo. Cap. II. Si quis post remissionem peccatorum cingulum miliciae secularis habuerit, ad clericatum omnino admitti non debet.

9. Innocentius Felici Numeriano episcopo. Cap. I. Qui partem cuiuslibet digiti sibi ipse volens abscidit, hunc ad clerum canones non admittunt. Cui vero casu aliquo contingit, dum aut operi rustico curam impendit aut aliquid faciens se non sponte percussit, hunc canones precipiunt et clericum fieri, et si in clero repertus fuerit, non abici. In illo enim voluntas est iudicata, quae sibi ausa fuit ferrum inicere, in istis casus veniam meruit.

10. Idem. Cap. III. Ventum est ad terciam quaestionem, quae pro sui difficultate longiorem exigit disputationem, cum nos dicamus ab hereticis ordinatos vulneratum per illam manus inpositionem habere caput. Ubi vulnus infixum est, medicina est adhibenda, qua possit recipere sanitatem. Quae sanitas post vulnus secuta sine cicatrice esse non poterit, atque ubi paenitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis honorem locum habere non posse. Nam si, ut legitur, quod tetigerit immundus, immundum erit, quomodo ei tribuetur, quod mundicia ac puritas consuevit accipere? Sed econtra asseritur eum, qui honorem ammisit, honorem dare non posse nec illum aliquid accepisse, quia nichil in dante erat, quod ille posset accipere. Acquiescimus, et verum est certe, quia quod non habuit, dare non potuit. Dampnationem utique quam habuit, per pravam manus impositionem dedit. Et qui particeps factus est dampnato, quomodo debeat honorem accipere, invenire non possum. Sed dicitur vera de iusta legitimi sacerdotis benedictio auferri omne vitium, quod a vitioso fuerat iniectum.

11. Idem Victricio episcopo. Cap. VI. In qui secundam duxerit uxorem, clericus nullo modo fiat, quia scriptum est: "Unius uxoris virum", et iterum: "Sacerdotes mei semel nubant." 12. Idem Felici Numeriano episcopo. Cap. II. De digamis autem nec consuli debuit, quod manifesta lectio sit apostoli unius uxoris virum ad sacerdotium sive ad clericatum admitti debere, et hanc ipsam tamen, si virginem accepit. Nam ea, quae habuerit antea virum, licet defunctus sit, tamen si clerico postea fuerit copulata, clericus, qui eam acceperit, esse non poterit, quia in lege cautum est non viduam, non abiectam habere posse coniugem sacerdotem.

13. Innocentius Agapito, Macedonio et Marino episcopis Apulis. Multa in provincia contra canones aecclesiasticos decretaque maiorum usurpari a plurimis et relationes diversorum et suggessiones fidelissime retulerunt. Quae quidem possent facile resecari, si episcopi in his non invenirentur auctores, qui dum aut amicis aut obsequentibus gratiam prestare nituntur, religionem violant ordinesque corrumpunt. Ac sic evenit, ut indigni quique honores suscipiant aecclesiasticos et admittantur ad clerum, qui nec inter laicos quidem dignum locum habere merentur, sicuti in hunc dato nobis libello monstratum est. Modestum quendam multis criminibus involutum, propter quae etiam paenitentiam egisse dicitur, non solum clericum effectum, verum etiam ad episcopatus apicem tendere, cum canones apud Niceam constituti paenitentes ab infimis officiis clericorum excludant. Et ideo, fratres karissimi, perspecto tenore libelli eum iubente presentari ac, si vere constiterit talem, qualem libellus affirmat, non solum ab ambitione, sed etiam a clericatus removeatur officio.

14. Caelestinus episcopus omnibus episcopis. Cap. VI. Abstineatur ab illicitis ordinationibus. Nullus ex laicis, nullus bigamus, nullus qui sit aut fuerit viduae maritus ordinetur, sed irreprehensibilis et qualem elegerit populus fiat. "Virginem accipiat sacerdos uxorem." Subsequitur et supplet apostolus "unius uxoris virum" debere consecrari. Ad hanc ergo formulam eligantur sacerdotes, et si quae factae sunt ordinationes illicitae removeantur, quoniam stare non possunt.

15. Leo episcopus omnibus episcopis. Quicumque viduarum mariti vel habentes numerosa coniugia ad sacerdotium promoti fuerint, ab omnibus aecclesiasticis officiis et a sacerdotali nomine apostolicae sedis auctoritate debemus arcere.

16. Idem. Cap. I. Admittuntur passim ad ordinem sacrum, quibus nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur, et qui a dominis suis libertate consequi minime potuerunt, ad fastigium sacerdotii, tamquam servilis vilitas hunc honorem iure capiat, provehuntur, et probare Deo posse creditur, qui domino suo necdum probare se potuit. Nullus itaque episcoporum servum alterius ad clericatus officium promovere presumat, nisi forte eorum peticio aut voluntas accesserit, qui aliquid sibi vendicant potestatis. Debet enim esse immunis ab aliis, qui divinae militiae fuerit aggregandus, ut a castris dominicis, quibus nomen eius ascribitur, nullis necessitatum vinculis abstrahatur.

17. Hylarus episcopus aecclesiae catholicae urbis Romae sinodo presidens dixit. Cap. II. Cavendum est in primis, ne ad sacratos gradus quisquam, qui uxorem virginem non duxit, aspiret. Repellendi sunt etiam, quique in secunde uxoris nuptias contra apostolica precepta convenerint.

18. Idem. Cap. IIII. In quibus etiam prospiciendum est, ne duo simul sint in una aecclesia sacerdotes nec litterarum ignarus aut carens aliqua parte membrorum vel etiam ex penitentibus aliquis ad sacrum ministerium prorsus sinatur accedere. Nec tantum putetis petitiones valere populorum, ut cum his parere cupitis, voluntatem Dei nostri, quae nos peccare prohibet, deseratis, Cuius indignatio ex hoc gravius commovetur, quia benignitas eius, dum fiunt illicita per eos, qui sunt interpretes placationis, offenditur. Ut autem omnia secundum hec, quae scripsimus, corrigantur, presentes litteras Traiano subdiacono nostro veniente direximus. Deus vos incolomes custodiat, fratres karissimi.

19. Gelasius urbis Romae episcopus omnibus episcopis. Cap. II. Non confidat quisquam pontificum fas esse digamos aut coniugia sortientes ab aliis derelicta sive quoslibet post paenitentiam vel sine litteris vel corpore vitiatos vel conditionarios aut curiae publicarumque rerum nexibus implicitos aut passim nulla temporis congruentis expectatione discussos divinis servituros applicare ministeriis.

20. Idem. Cap. I. In primis eius vita, qui ordinandus est, preteritis acta temporibus inquiratur, si gravi facinore non probatur infectus, si secundam non habuit fortassis uxorem nec a marito relictam sortitus ostenditur, si paenitentiam publicam fortassis non gessit nec ulla parte corporis vitiatus apparet, si servilis aut originariae non est conditionis obnoxius, si curiae iam probatur nexibus absolutus, si assecutus est litteras, sine quibus vix fortassis hostiarii possit implere officium, ut si his omnibus, quae sunt predicta, fulcitur, clericus effici potest.

21. Gelasius Bono episcopo Savinati. In parroechia tua basilica sancti Laurentii, quae in possessione filii et consiliarii nostri viri magnifici Theodori fundata est, officium presbiterii deesse cognovimus. Et quia prefatus filius noster nobis retulit invenisse Rufinum quendam monachum olim sibi vita et moribus comprobatum, et hunc postulat ibi presbiterum consecrari, quod ad subitum fieri nos prerogata observantia non acquievimus, ideoque dilectio tua his acceptis sabbato veniente faciat eum subdiaconum, et si Deus voluerit et vixerimus, mediana ebdomada presbiterum facit, quatenus supervenienti festivitate paschali sacra misteria in memorata basilica a persona competenti valeant adimpleri.

22. Idem. Cap. XXI. Secundas nuptias, sicut secularibus inire conceditur, ita post eas nullum ad clericale sinitur venire collegium. Alia est enim humanae fragilitatis generaliter concessa licentia et alia debet esse vita divinarum rerum servitio dedicata.

23. Idem. Cap. XV. Inlitteratos quoque aut aliqua parte corporis imminutos nullus presumat ad clerum provehere, quia nec litteris carens sacris esse potest aptus officiis, et vitiosum nichil Deo prorsus offerri legalia precepta sancxerunt. Similiter qui se ipsos abscidunt.

24. Hormisda papa. Si quis baptizat aut aliquod divinum officium exercuerit per temeritatem non ordinatus, abiciatur ab aecclesia et numquam ordinetur.

25. Pelagius. Si evangelica ammonitio iracundiam ne usque ad verbum furentem prosilire permittit, ne si racha fratri suo quis dixerit, reus sit gehennae ignis, quali putamus paena plectendus est, qui non solum pugno impiae percussit in levitici hominem officii ministerio servientem, sed quasi non sufficeret ad cedem manus, ita instigante se diabolo raptus ad iracundiam est, ut fuste non solum percuteret, sed erueret oculum fratris. Et quamvis huiusmodi excessus graviori esset paena plectendus, bene tamen fraternitas tua fecit ab officio eum presbiterii removere. Hoc tamen sollicitudinis tuae sit, ut locum etiam paenitentiae constituas et in aliquo eum monasterio retrudas, laica tantummodo communione concessa. In loco illius alium te necesse est ordinare presbiterum. Nam illi, cui erutus oculus est, non possunt contra canones iura concedi sacerdotii. Neque enim aliquid ei prodest, quod oculum invitus amisit, cum nec volens quisque oculum amisisse credendus sit nec sacratissimi canones aliquem casum in amissione oculi, qui ad sacerdotium adipiscendum non impediret, suis excepisse regulis invenimus. Sed hoc tantummodo adhibitionem suffecisse videmus patribus, ut qui careret oculo, sacerdotii officium adhipisci non possit. Sed nec illi ullatenus quasi in compensationem iniuriae sacratus ordo concedi poterit, qui ad tantam sacerdotem proprium potuit iracundiam provocare, ut et ille officium, in quo erat, amitteret et iste provectus sui perderet facultatem.

26. Pelagius. Ex antiquis regulis et novella synodali explanatione comprehensum est, personas obnoxias caelesti militiae cingulo non precingi. Sed nescio ignorantia an voluntate rapiamini, ut ex hac culpa nullus paene episcoporum videatur extorris. Ita enim nos frequens et plurimorum quaerela circumstrepit, ut ex hac parte nichil putetur penitus constitutum. Actoris siquidem illustris viri filii nostri Amandiani graviter conquaeruntur homines et iuri suo debitos alios adhuc clericos, alios iam diaconos ordinatos, cum non solum post modernum quod tantorum collectione pontificum sub omnium saluberrimae provisionis assensu constat esse perfectum, huiusmodi personas suscipere non debere, verum etiam si quid forte in divinae militiae cultum ante fuerint ignorantia faciente suscepti, eliminare prorsus ex utroque religioso privilegio ad dominorum suorum possessiones iusta debueris ammonitione compellere. Et ideo, fratres karissimi, eos, quos supradicti viri actores in clericatus officio monstraverint attineri, discussos et obnoxios approbatos custodito legum tramite sine intermissione restitue, ita ut, si quis iam ex his presbiter repperitur, in eodem gradu peculii sola amissione permaneat, diaconus vero ut vicarium prestet aut, si non habuerit, ipse reddatur. Residua officia sciant neminem posse ab obnoxietate, si convincitur, vendicari, quatenus hoc ordine custodito nec dominorum iura nec privilegia ulla ratione turbentur.

27. Idem Frequens quidem et assidua nos quaerela circumstrepit de his pontificibus, qui nec antiquas regulas nec decreta nostra noviter directa cogitantes obnoxias possessoribus illigatasque personas venientes ad clericale cingulum non refutant. Nuper etenim actores illustris feminae Placidiae petitorum oblatione conquaesti sunt Sabinum Marcellianensis sive Cusillinatis urbis antistitem Antiochum servum iuris patronae suae absentis domine occasione captata ad presbiterii honorem usque perductum, eius fratrem Leontium clericalis officii privilegio decorasse. Et ideo, fratres karissimi, inter supradictos actores et eos, qui conditionis extreme repetuntur obiectum, cognitionem vobis nostra auctoritate deputamus, ut omni virtute discussa, si re vera obiectam sibi maculam iusticiae refragationis non potuerit ratione diluere, Leontium clericum, quem gradus prefinitus legibus non defendit, ad sequendam cognitionis suae necessitatem modis omnibus redhibete. Antiochum vero, qui per sacerdotium iam non potest retolli, si in suam aecclesiam in hoc, in quo est, honore desiderat collocare, non velut redditum sibi, sed habeat pro misteriorum caelebratione susceptum.

28. Eiusdem. Consuluit dilectio tua de suorum promotione clericorum, perhibens quod diaconi ad presbiterii gradum, quo aecclesiam tuam memoras indigere, venire detrectent. Quapropter quia invitos fieri aecclesiastica moderatione gravitateque didicimus, ut ex nobilibus sint volentes, ordinatio potest illa perficere, qua scilicet, si quos habes vel in acolitis vel in subdiaconibus maturioris aetatis, et quorum sit vita probabilis, hos in presbiterum studeas promovere, ut qui proficere noluerunt, reddantur suis inferioribus post minores. Ipsaque commoda presbiterum propensius quam diacones consequantur, ut hac saltem ratione constricti et honorem, quem refugerant, appetere nitantur et quaestum.

29. Gregorius urbis Romae presul Squillacino episcopo. In epistola XXVI in lib. II. Precipimus ne umquam illicitas ordinationes facias nec bigamum, aut qui virginem non est sortitus uxorem, aut ignorantem litteras vel in qualibet corporis parte vitiatum vel penitentem vel curiae aut cuilibet conditioni obnoxium ad sacros ordines permittas accedere, sed si quos huiusmodi repereris, non audeas promovere.

30. Gregorius Romanae aecclesiae presul Squillacino episcopo. In eadem epistola eiusdem libri. Afros passim et incognitos peregrinos ad aecclesiasticos ordines tendentes nulla ratione suscipias, quia Afrorum quidem aliqui sunt Manichei, aliqui rebaptizati, peregrini vero plurimi etiam in minoribus ordinibus constituti fortiores de se pretendisse honores sepe probati sunt.

31. Eugenius papa. Episcopum enim consecrari non convenit, nisi a clericis et a populo fuerit postulatus. Unde Celestinus papa dicit: Nullus episcopus detur invitis; plebis enim, clericorum et ordinis consensus et desiderium constat esse requirendum. Et Leo sanctissimus papa ait: Nulla ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi nec a plebibus expetiti. Quodsi in eadem aecclesia dignus non invenitur, tunc alter de altera eligatur aecclesia. Tamen quamvis necessitas eveniat, invidiose nullo modo conservetur invitus.

32. Augustinus. AE cclesiae dispensatorem non licere ordinari nisi unius uxoris virum acutius intellexerunt, qui nec eum, qui cathecuminus vel paganus habuit alteram, ordinandum esse consuerunt. De sacramento agitur, non de peccato. Nam in baptismo peccata omnia dimittuntur. Sed qui dixit: Si acceperis uxorem, non peccasti, et si nupserit virgo, non peccavit, et quod vult, faciat, non peccat, si nubat, satis declaravit nuptias nullum esse peccatum. Propter sacramenti autem sanctitate, sicut femina, etiam si cathecumina fuerit vitiata, non potest post baptismum inter Dei virgines consecrari, ita non absurde visum est eum, qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse, sed normam quandam sacramenti amisisse, non ad vitae bonae meritum, sed ad ordinationis aecclesiasticae signaculum necessariam. Ac per hoc, sicut plures antiquorum patrum uxores significaverunt futuras nostras ex omnibus aecclesias uni viro subditas Christo, ita noster antistes unius uxoris vir significat ex omnibus gentibus unitatem uni viro subditam Christo.

33. Idem. Maritum duarum post baptismum matronarum clericum non ordinandum neque eum, qui unam quidem habet concubinam, non matronam habuit, nec illum, qui viduam et repudiatam vel meretricem in matrimonium assumpsit, nec illum, qui semetipsum abscidens quodlibet corporis sui membrum indignatione aliqua vel iusto iniustoque tenore superatus truncaverat, neque illum, qui usuras accepisse convincitur aut qui in scena lusisse cognoscitur, neque eum, qui publica paenitentia mortalia crimina deflet, neque eum, qui aliquando in furiam versus insanuit vel afflictione diabolica vexatus est, neque eum, qui per ambitionem ad imitationem Symonis magi peccuniam offert.

34. Ieronimus. Dominus noster Iesus Christus voluit non solum de alienigenis, sed etiam de adulterinis commixtionibus nasci, nobis magnam fiduciam prestans, ut qualicumque modo nascamur, tantum ut eius vestigia immitemur, ab ipsius corpore non separemur, cuius per fidem membra effecti sumus. Et sicut ille verus est pontifex ex adulterinis nascens coniunctionibus, ita qualicumque ordine natus sit aliquis, tantum ut fidem perfectam habeat et, quod fide tenet, operibus impleat sitque litteratus et vir unius uxoris, nequaquam a sacerdotio repellit. Iudas enim patriarcha concubuit cum Thamar nuru sua, et ex illo coitu nati sunt Phares et Zara. Inde postea Salomon, qui fuit dux in deserto, inde Obeth indeque Booz, inde postea Ysai, qui fuit pater David. Ex illa autem progeniae origo ducitur Christi, qui verus sacerdos est. Ideoque filii eius sumus; quae ipse fecit, immitari debemus.

35. Anastasius. Certe illud non fuit pretermittendum, ut quod semel aut secundo necessitas hereticorum contulit, contra apostolica precepta velut lege licitum cepisse presumi, neophitum sive laicum, qui in nullo aecclesiastico functus fuerit officio, inconsiderate vel presbiterum vel diaconum ordinare, quasi meliores apostolis sint, quorum audeant mutare preceptum, et qui non didicit, iam docere compellitur. Ita nullus repperitur idoneus clericorum nec inter diaconos nec inter alios clericorum invenitur, qui sacerdotio dignus habeatur, sed ad condempnationem aecclesiae laicus postulatur. Quod ne fiat ultra, omnino interdicentes prohibemus.

36. Innocentius. Mulierem viduam clericus non ducat uxorem, quia scriptum est: Sacerdos virginem uxorem accipiat, non viduam, non eiectam; utique qui ad sacerdotium labore suo et vitae probitate contendit, cavere debet, ne hoc preiudicio impeditus pervenire non possit.

37. Idem. Victricio episcopo. Is qui viduam licet laicus duxerit uxorem seu ante baptismum sive post baptismum, non admittatur ad clerum, quia eodem vitio videtur exclusus. In baptismo enim crimina dimittuntur, non accepte uxoris consortium relaxatur. Quodsi non putatur uxor esse computanda, quae ante baptismum ducta est, ergo nec filii, qui ante baptismum geniti sunt, pro filiis habeantur.

38. Idem. Cap. III Designata sunt genera laicorum, de quibus ad clericatum pervenire non possunt, id est: si quis fidelis militaverit, si quis fidelis causas egerit, hoc est postulaverit, si quis fidelis administraverit. De curialibus autem manifesta ratio est, quoniam etsi inveniantur huiusmodi viri, qui debeant clerici fieri, tamen quoniam sepius ad curiam repetuntur, cavendum ab his est propter tribulationem, quae sepe de his aecclesiae provenit.

39. Idem. Cap. Felici Nuntiano. Laici qui habentes uxores baptizati sunt, ac si se instituerint, ut in nullo opinio eorum vaccillet, ut aut clericis iuncti sint aut monasteriis, ex quo baptizati sunt, heserint, si non concubinam, non pelicem norint, si in omnibus operibus vigilaverint, non prohibentur huiusmodi ad clericatus sortem assumi, ita sane, ut in eos tempora a maioribus constituta serventur nec cito quilibet lector, cito accolitus, cito diaconus, cito sacerdos fiat.

40. Ex concilio Calcedonensi. Nullum absolute ordinare debere presbiterum aut diaconum nec quemlibet in gradum aecclesiae, nisi civitatis aut possessionis aut martyrii aut monasterii, qui ordinandus est, nomine pronuncietur. Qui vero absolute ordinantur, decrevit sancta synodus irritam haberi huiusmodi manus impositionem et nusquam posse ministrare ad ordinantis iniuriam.

41. Ex concilio Africano. Clericus invidens fratrum provectionibus, donec in vitio est, non promoveatur.

42. Ex eodem. Seditionarios numquam ordinandos, clericos, sicut nec usurarios vel iniuriarum suarum ultores.

43. Ex concilio Cartaginensi. Ex paenitentibus, quamvis sit bonus, clericus non ordinetur. Si per ignorantiam episcopi factum fuerit, deponatur a clero. Si autem sciens episcopus ordinaverit, et ipse ab episcopatus sui ordinandi dumtaxat potestate privetur.

44. Ex concilio Aureliano. Si quis vero de laicis post uxorem aliam cuiusque conditionis cognoverit mulierem, in clero nullatenus admittatur.

45. Ex eodem. Servus si absente aut nesciente domino, episcopo sciente quod servus sit, diaconus aut presbiter fuerit ordinatus, ipso in clericatus officio permanente, episcopus eum domino duplici satisfactione compenset. Si vero episcopus eum servum nescierit, qui testimonium perhibent aut eum supplicaverint ordinari, simili redibitione teneantur.

46. Ex Triburiensi concilio. Ut nulli de servili conditione ad sacros ordines promoveantur, nisi prius a dominis propriis legitimam libertatem consequantur. Cuius libertatis carta ante ordinationem in ambone publice legatur, et si nullus contradixerit, rite consecrabuntur. Porro servus non canonice consecratus, postquam de gradu deciderit, eius conditionis sit, cuius fuerat ante gradum.

47. Ex concilio Ancirano. Si cuius uxorem adulterium commisisse, cum esset laicus, fuerit comprobatum, hic ad ministerium aecclesiasticum admitti non potest. Quodsi in celo iam constituto eo adulteravit, dato repudio dimittere eam debet. Si vero inherere eius consortio velit, non potest suscepto ministerio perfrui.

48. Ex eodem. Si quis in egritudine fuerit baptizatus, presbiter ordinari non debet. Non enim fides illius est voluntaria, sed ex necessitate, nisi forte postea ipsius studium et fides probabilis videatur aut hominum raritas cogat.

49. Ex Toletano concilio. Item placuit, ut penitentes non admittantur ad clerum, nisi tantum, si necessitas aut usus exegerit, inter hostiarios deputentur vel inter lectores, ita ut evangelia et apostolum non legant. Si qui autem ante ordinati sunt subdiacones, inter subdiacones habeantur, ita ut manum non imponant aut sacra contingant. Eum vero penitentem dicimus, qui post baptismum aut pro homicidio aut pro diversis criminibus gravissimisque peccatis publicam paenitentiam gerens sub concilio divino fuerit reconciliatus altario.

50. Gelasius. Omnibus episcopis per Lucaniam et Siciliam constitutis. Cap. I. Priscis igitur pro sui reverentia manentibus constitutis, quae ubi nulla vel temporum vel rerum perurguet angustia, regulariter convenit custodiri, quatenus aecclesiis, quae vel cunctis sunt private ministris vel sufficientibus usque adeo dispoliatae servitiis, ut plebibus ad se pertinentibus divina munera supplere non valeant, tam instituendi quam promovendi clericalis obsequii sic spacia dispensanda concedimus, ut si quis etiam de religioso proposito et disciplinis monasterialibus eruditus ad clericale munus accedit, in primis eius vita preteritis acta temporibus inquiratur, si nullo gravi facinore probatur infectus, si secundam fortassis non habuerit uxorem nec a marito relictam sortitus ostenditur, si paenitentiam publicam fortassis non gessit nec ulla parte corporis vitiatus apparet, si servilis aut originariae non est conditionis obnoxius, si curiae etiam probatur nexibus absolutus, si assecutus est litteras, sine quibus hostiarii vix fortassis posset implere officium, ut si omnibus his, quae sunt predicta, fulcitur, continuo lector vel notarius aut certe defensor effectus, post tres menses existat acolitus, maxime si huic aetas etiam suffragatur, sexto mense subdiaconii nomen accipiat, ac si modeste conversationis honesteque voluntatis existit, nono mense diaconus completoque anno fit presbiter. Cui tamen quod annorum fuerant intersticia collatura, sancti propositi sponte subiecta docetur prestitisse devotio. Si vero de laicis quispiam aecclesiasticis est aggregandus officiis, tanto sollicitius in singulis, quae superius comprehensa sunt, huiusmodi decet examinare personam, quanto inter mundanam religiosamque vitam constat esse discriminis. Si ille, qui ultro petit paenitentiam, quamvis eam perfecte agat, non potest episcopus aut presbiter ordinari, ita ut etiam si per ignorantiam ordinatus fuerit et postea convincitur paenitentiam accepisse, deiciatur: ille, qui invitus ad paenitentiam agendam in monasterio mittitur et utique aliud quam penitens dicendus non est, qua conscientia ad sacerdotium pervenire permittitur? 52. Cap. XIII. Monachos quoque, quos tamen morum gravitas et vitae ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officiis aggregari et optamus et volumus, ita ut, qui intra tricesimum annum aetatis sunt digni, minoribus per gradus singulos crescentes tempore promoveantur ordinibus et sic ad diaconatus vel presbiterii insignia maturae aetatis consecratione perveniant. Nec saltu ad episcopatus culmen ascendant, nisi in his eadem, que singulis dignitatibus superius prefiximus, tempora fuerint custodita.

53. Pelagius. Precepta canonum, quibus ecclesiastica regitur disciplina, sicut ad sacerdotium debiles corpore venire non patiuntur, ita et si quis in eo constitutus actu fuerit sauciatus, amittere non potest, quod tempore suae sinceritatis accepit. Stephanus siquidem presbiter petitorio nobis deflevit oblato, quod habetur in subditis olim sibi et ante annos plurimos collatam sibi presbiterii dignitatem, quam re vera immaculati corporis iudicio suscepisset, sed nuper provinciae vastitatem, quam Tusciae pre omnibus barbarorum diversa sectantium et ambiguitas invexit animorum, cum imminentes gladios evadere fuge presidio niteretur, acutis sudibus occurrentia sibi septa transiliens, inferiores partes corporis inseruisse suggessit, quae vix adhibita curatione biennio potuisset abstergi. Et ideo, frater karissime, supradicto locum suum dignitatemque restituae, quatenus sacrosancta misteria, sicut consuevit, exerceat. Nec enim convenit ob hoc auferri ante susceptum ordinem, in qua postmodum invalitudines corporis casu probatur faciente collapsus.

54. Ex Niceno concilio. Si quis a medicis per langorem desectus est aut a barbaris abscisus, hic in clero permaneat. Si quis autem se sanum abscidit; hunc et in clero constitutum abstinere conveniet et deinceps nullum debere talium promoveri. Sicut autem hoc claret, quod his, qui rem hanc affectant audentque semetipsos abscidere, dictum sit abstinere, sic eos, quos aut barbari aut medici castraverint, inveniuntur inter alios dignissimi talesque ad clerum suscipit aecclesia.

55. Ex registro. Videtur mihi, ut a presenti die episcopis omnibus dicatur, ut nullum facere subdiaconum presumant, nisi qui se victurum caste promiserit.

56. Ex concilio Toletano IIII. Quicumque libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum sibimet in eis obsequium patronus retentet, isti sine crimine sunt ad clericatus ordinem libere suscipiuntur, quia directa manumissione absoluti noscuntur. Qui vero retento obsequio manumissi sunt, pro eo quod adhuc a patrono servitute tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad aecclesiasticum ordinem promovendi, ne, quando voluerint eorum domini, fiant ex clericis servi.

XXXII. Quomodo presbiter, diaconus ceterique ordinentur.

1. Ex concilio Cartaginensi. Presbiter cum ordinatur, episcopo eum benedicente et manum super caput eius tenente, omnes presbiteri, qui adsunt, manus suas iuxta manum episcopi super caput illius teneant. Diaconus vero cum ordinatur, solus episcopus, qui eum benedicet, manum super caput illius ponat. Subdiaconus autem, quia manus impositionem non accipit, patenam et calicem de manu episcopi accipiat vacuum, de manu vero archidiaconi urceolum cum aqua et aquamanile ac manutergium. Acolitus ab archidiacono accipiat cereoferarium cum cereis et urceolum vacuum. Exorcista vero accipiat de manu episcopi libellum exorcismorum. Lector cum ordinatur, tradat ei episcopus codicem, de quo lecturus est. Hostiarius vero postquam ab archidiacono instructus fuerit, qualiter in domo Dei debet conversari, ad suggestionem archidiaconi tradet ei episcopus claves aecclesiae de altario.

2. Psalmista, id est cantor, absque scientia episcopi sola iussione presbiteri officium suscipere cantandi, dicente sibi presbitero: Vide ut, quod ore cantas, corde credas.

XXXIII. Ut nullus ordinetur invitus.

1. Simplicius episcopus Iohanni episcopo Ravennati. Si quis esset intuitus aecclesiasticae disciplinae vel si quid apud te sacerdotalis modestiae teneretur, numquam plectibiles perpetrarentur excessus. A quibus si nullo te paternarum regularum poteras continere precepto, saltem sanctae memoriae predecessoris tui fueras revocandus exemplo, qui cum faciendo presbiterum minus deliquisset invitum, senserat tamen dignum pro tali usurpatione iudicium. Nam privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate. Denunciamus autem, quod si post hec quicquam tale presumpseris et aliquem seu episcopum seu presbiterum seu diaconum invitum facere forte credideris, ordinationes tibi Ravennatis aecclesiae vel Emiliensis noveris auferendas.

2. Gregorius Natali episcopo Salonitano. In epistola XVIIII lib. I. Gesta, quae nobis in concilii vestri confecta secretario direxistis, in qua archidiaconus Honoratus addicitur, plena esse cognovimus semine iurgiorum. Cum vero eodemque tempore una persona nolens ad sacerdotii ordinem provehitur, quae tamquam immerita a diaconatus officio removetur, et sicut iustum est, ut nemo crescere compellatur invitus, ita censendum puto similiter, ne quisquam insons ab ordinis sui ministerio deiciatur iniuste. Verumtamen quia inimica Deo discordia tuas partes excusat, locum et administrationem suam Honorato archidiacono restituas commonemus, atque concordes divinis ministeriis competentia exhibete servitia.

XXXIV. Ut ordinatus quisque in illis locis maneat, quibus ordinatus est.

1. Anacletus servus Christi Iesu in apostolica sede a Domino constitutus episcopis omnibus. Presbiter ad qualemcumque locum vel aecclesiam in eo constitutam est preficiendus atque in ea diebus vitae suae perdurandus.

2. Leo. Illam quoque partem aecclesiasticae disciplinae, quae olim a sanctis patribus et a nobis sepe discreta est, ut nec in presbiteratus gradu nec in diaconatus nec in subsequenti ordine clericorum ab aecclesia ad aecclesiam transire cuiquam sit liberum, ut in integrum revoces, admonemus, ut unusquisque non ambitione inlectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est, perseveret, ita ut, si quis sua querens, non quae Iesu Christi, ad plebem et aecclesiam suam redire neglexerit, et ab honoris privilegio et a communionis vinculo habeatur extraneus.

3. Augustinus: Interdicendum est, ut nullus ordinatus aut ordinandus migret de sua parroechia ad aliam nec ad limina apostolorum causa ordinationis, suae aecclesiae cura derelicta, nec ad palatium causa interpellandi. Quod si fecerit, nichil valet huiusmodi aut ordinatio aut demigratio. Et hoc est omnibus denuntiandum, ut qui causa orationis ad limina beatorum apostolorum pergere cupiunt, domi confiteantur peccata sua et sic proficiscantur, quia a proprio episcopo suo aut sacerdote ligandi aut solvendi sunt, non ab extraneo.

4. Ex concilio Calcedonensi. Non licere clericum in duarum civitatum conscribi simul ecclesiis, et in qua ab initio ordinatus est et ad quam confugit quasi ad potiorem ob inanis gloriae cupiditatem. Hoc autem facientes revocari debere ad suam aecclesiam, in qua primitus ordinati sunt, et ibi tantummodo ministrare.

5. Ex Niceno concilio. Propter multam perturbationem et seditiones, quae fiunt, placuit consuetudinem omnimodo amputari, quae propter regulam in quibusdam partibus videtur admissa, ita ut de civitate in civitatem non episcopus, non presbiter, non diaconus transferatur. Si quis autem post definitionem sancti et magni concilii tale aliquid agere temptaverit et se huiusmodi negotio mancipaverit, hoc factum prorsus in irritum ducatur et restituatur aecclesiae, cui fuerit episcopus aut presbiter aut diaconus ordinatus.

<6. Quicumque clerici pro necessitatibus aecclesiarum non obtemperaverint episcopis suis volentibus eos ad honorem ampliorem in sua aecclesia promovere, nec illic ministrent in gradu suo, unde recedere noluerunt.>.

7. Quicumque temere ac periculose neque timorem Domini pre oculis habentes nec agnoscentes aecclesiasticam regulam discedunt ab aecclesia, presbiteri aut diaconi vel quicumque sub regula prorsus existunt, hi nequaquam debent in aliam aecclesiam recipi, sed omnem necessitatem convenit illis imponi, ut ad suas parroechias revertantur. Quod si non fecerint, oportet eos communione privari.

8. Ex concilio Arelatensi. In quibuscumque locis ordinati fuerint ministri, in ipsis locis perseverent. Qui si derelictis locis suis ad alium se transferre voluerint, deponantur.

9. Ex concilio Africano. Item placuit, ut quicumque in aecclesia semel legerit, ab alia aecclesia ad clericatum non teneatur.

10. Ex concilio Antioceno. Si quis presbiter aut diaconus omnino quilibet ex clero parroechiam propriam deserens ad aliam properavit, dein omnino demigrans in aliam parroechiam per multa tempora nititur immorari, ulterius ibidem non ministret, maxime si vocanti suo episcopo et regredi ad propriam parroechiam commonenti obaedire contempserit. Quodsi in hac indisciplinatione perdurat, a ministerio modis omnibus removeatur, ita ut nequaquam locum restitutionis inveniat. Si vero pro hac causa dampnatum alter episcopus suscipiat, hic etiam a comuni coherceatur synodo, velut qui aecclesiastica constituta dissolvat.

XXXV. De reordinatione.

1. Damasus. Per illicitam manus impositionem vulneratum capud illi, qui videbantur aliquid accepisse, habebant; et ubi vulnus infixum est, necesse est adhibere medicinam, qua infixa sanetur macula. Id est reiterari necesse est, quod legitime actum aut collatum minime probatur. Nam quomodo possit honorem retinere, qui ab illo accepit, qui potestatem dare non habuit, legitime invenire non possum.

2. Damasus Bonifatio episcopo. Presbiteri quos repperisti, si incogniti fuerint viri illi, a quibus sunt ordinati, et dubium est eos episcopos fuisse an non, qui eos ordinaverunt, si bone actionis et viri catholici sunt ipsi presbiteri et in ministerio Christi omnique lege sancta edocti, a patre vel episcopo suo benedictionem presbiteratus suscipiant et consecrentur et sic ministerio sacro fungantur.

3. Gregorius Iohanni episcopo Ravenne. In epistola XXXII. In lib. II. Sicut baptizatus semel baptizari iterum non debet, ita consecratus semel in eodem ordine iterum non valet consecrari. Sed si quis cum levi culpa ad sacerdotium venit, pro culpa paenitentia indici debet et tamen ordo servari.

XXXVI. De restituendis depositis.

1. Concilium Toletanum. Episcopus, presbiter aut diaconus, si a gradu suo iniuste deiectus est et in sancta synodo innocens reperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat coram altario de manu episcoporum. Si episcopus est, orarium, anulum et baculum, si presbiter, orarium et planetam, si diaconus, orarium et albam, si subdiaconus, patenam et calicem, sic et reliqui gradus eam in reparationem sui accipiant, quae cum ordinarentur, perceperant.

2. Iulius papa orientalibus episcopis. Cap. XIII. De receptione vero sedis et sacerdotii, quae dixistis Athanasium absque concilii decreto suscipere, non ita invenimus, sicut calumpniati estis, sed quorundam episcoporum consilio atque decreto suum recepit, quod iniuste perdiderat, sacerdotium et resedit in sede. Quod vero scripsistis non posse eum a pauciore numero episcoporum restitui, quam depositus fuerat, non it est neque haec regula orthodoxorum sanctae aecclesiae episcoporum; sed Arrianorum, sotiorum videlicet vestrorum, hec adinventio ad perditionem orthodoxorum episcoporum contexta est.

XXXVII. De ordinantibus et ordinatis adversus canonum formas.

1. Ex epistola Simplicii papae. Relatio nos vestre dilectionis instruxit et gestorum series plenius intimavit Gaudentium Offiniensis aecclesiae sacerdotem contra statuta canonum ac nostra precepta ordinationes illicitas perpetrasse, quarum illi totam penitus auferri precipimus potestatem. Scripsimus enim ad Severum fratrem et coepiscopum nostrum, ut, si necesse fuerit, in supradicta aecclesia consideratis patrum regulis hoc fungatur officio, quo ille abusus esse convictus est, ut hii, qui illicite ab eo sunt provecti, ab aecclesiasticis ministeriis sint remoti.

2. Innocentius papa universis episcopis in Toletana synodo constitutis. De eadem re. Si qui adversus formas canonum vel ad aecclesiasticam ordinationem vel ad ipsum sacerdotium venire temptaverint, una cum ordinatoribus suis ipso, in quo inventi fuerint, ordine et honore priventur.

3. Caelestinus papa episcopis Viennensibus et Narbonensibus. Si quae factae sunt ordinationes illicite, removeantur, quoniam stare non possunt nec discussionem nostram subterfugere poterunt.

4. Calcedonense concilium cap. II. Si quis episcopus per pecuniam fecerit ordinationem et sub precio redegerit gratiam, quae non potest vendi ordinaveritque per pecunias episcopum aut presbiterum aut diaconum vel quemlibet ex his, qui connumerantur in clero, aut promoverit per pecunias dispensatorem aut defensorem vel quemquam, qui subiectus est regulae, pro tam turpissimi lucri commodo is, cui hoc probatum fuerit, proprii gradus periculo subiacebit, et qui ordinatus est, nichil ex hac ordinatione vel promotione, quae est per negotiationem facta, proficiat, sed sit alienus a dignitate vel sollicitudine, quam pecuniis quaesivit. Si quis vero mediator tam turpibus et nefandis datis vel acceptis extiterit, si quidem clericus fuerit, proprio gradu decidat, si vero laicus aut monachus, anathematizetur.

5. Hormisda papa episcopis Hyspaniae. Hoc quoque ad priora coniungimus, ne benedictionem per impositionem manus, quae divina esse creditur, pretio quis comparet, quia ante oculos esse convenit, quod Symon spiritum sanctum volens redemptione mercari, apostoli fuerit detestatione percussus. Tunc deinde quis non vile putat esse, quod vendit? Istam sacerdotibus ordinandis reverentiam servet electio, ut in gravi murmure populorum divinum credatur esse iudicium. Ibi enim Deus, ubi simplex sine pravitate consensus. Verum ne hanc quidem partem sollicitudinis et admonitionis omittimus, ne vel ille se a culpa estimet alienum, qui etsi ipse quidem a redemptione liber initiaverit benedictione mystica sacerdotem et tamen ad altaris redempti voluntatem vel sponte vel necessitate consenserit, quid prodest illi suo errore non pollui, qui consensum prestat erranti? Proculdubio contra mandata committit, et qui habet pecatum proprium et qui sequitur alienum. Incassum animus resistit cupiditati, si non resistit et timori.

6. Gregorius Maximo presumptori in Salona. In epistola XX. in libro IIII. Licet cetera cuiuspiam talia sint vitae merita, ut nichil sit, quod ex his sacerdotalibus valeat ordinationibus obviare, tamen solius nefas ambitus severissima canonum districtione dampnatur. Cognovimus itaque, quod vel subrepta vel simulata piissimorum principum iussione, dum vita dignus non fueris, te ad sacerdotii ordinem cunctis venerabilem prorupisse. Quod nos ideo sine ulla haesitatione credimus, quia vitam aetatemque tuam non habemus incognitam, ac deinde quia serenissimi domini imperatoris animum non ignoramus, quod se in causis sacerdotalibus miscere non soleat, ne nostris in aliquo peccatis gravetur. Additur inauditum nefas, quod post interdictionem quoque nostram, quae sub excommunicatione tua teque ordinantiumque te facta est, caesis presbiteris, diaconibus ceteroque clero manu militari diceris ad medium deductus. Quare nos consecrationem nullo modo dicere possumus, quae ab excommunicatis est hominibus caelebrata. Quia igitur sine ullius exempli forma violasti talem tantamque sacerdotii dignitatem, precipimus ut, usque dum dominicis vel responsalis nostri cognoverimus apicibus, quod non presumpticia, sed vera fueris iussione ordinatus, nullatenus tu ordinatoresque tui attrectare quicquam presumatis sacerdotalis officii nec usque ad rescriptum nostrum ad cultum vos sacri altaris accedere. Quodsi contra hec agere presumpseritis, anathema vobis sit a Deo et a beato Petro apostolorum principe, ut contemplatione iudicii vestri ceteris quoque catholicis aecclesiis ultionis vestrae prebeatur exemplum.

7. Idem papa Mariniano episcopo Ravennae. In epistola LII. lib. VIIII. Excellentissimi filii mei Calinici exarchi assiduae et importunae pro persona Maximi scripta suscepi. Cuius importunitate victus nichil habui, quod amplius facere debuissem, nisi ut eiusdem Maximi causam tuae fraternitati committerem. Si igitur ad fraternitatem venerit isdem Maximus, deducatur et Honoratus eiusdem aecclesie archidiaconus, ut cognoscat sanctitas tua, si recte ordinatus est, in symoniaca heresi lapsus non est, si ei de criminibus corporalibus nichil obviat, si se non cognovit excommunicatum, quando missas facere presumpsit, et quicquid sub timore Dei tibi visum fuerit, decerne, ut nos dispositioni tuae consensum Deo auctore prebeamus. Si autem tuam fraternitatem suspectam predictus filius noster habuerit, etiam reverentissimus vir frater noster Constantius Mediolanensis episcopus Ravennam veniat tecumque resideat, et de eadem causa pariter decernite, et quod utrisque vobis placuerit, mihi placiturum esse certum tenete.

8. Idem papa eidem. In epistola LXX lib. VIIII. Quae de causa Maximi sint agenda, ex epistolis, quas ad vos ante transmisimus, agnovistis. Sed quia, qualis hac de re fraternitatis tuae voluntas sit ac magis petitio, presentium latore Castorio cartulario nostro renuntiante cognovimus, ideoque si isdem Maximus coram vobis et predicto cartulario nostro de symoniaca heresi prestito se sacramento purgaverit atque de aliis ante corpus sancti Apollenaris, sicut scripsimus, tantummodo requisitus liberum se esse responderit, causam ipsius fraternitatis vestrae de eo, quod excommunicatus missarum sollempnia agere presumpsit, iudicio committimus, qua debeat paenitentia talis culpa purgari. Et ideo quicquid vobis secundum Deum placet, securi disponite nec aliquod de nobis dubium habeatis.

9. Ex registro Gregorii pape in fine octavi libri. Levatus est Maximus presumtor in Dalmatia contra votum domni pape Gregorii a militibus per indictionem XI et in contumatia vel presumptione fuit annis VII. Post haec post castigationem et flagella Gregorii pape egressus de Dalmatia venit Ravennam ad Marinianum archiepiscopum et iactavit se extensum intra civitatem in media silice, clamans et dicens: Peccavi Deo et beatissimo pape Gregorio. Et acta paenitentia tribus horis, tunc cucurrit exarchus Calinicus aecclesiae Romanae cum archiepiscopo Mariniano, et levatus caepit ampliorem paenitentiam coram eis agere. Tunc duxit eum ad sanctum corpus beati Apollenaris et iuravit de omnibus, quae adversus eum dicta de mulieribus, vel scismatae symoniaco fuerant, mundum se esse. Tunc revertens Castorius adduxit secum diaconem eiusdem Maximi nomine Stephanum, referens omnia, quae a Maximo facta essent. Tunc motus ad misericordiam beatissimus papa Gregorius direxit pallium ad confirmationem eiusdem episcopi VIII kal. septemb. indictione II.

10. Gregorius VII. papa. Ordinationes eorum, quae ab excommunicatis sunt, sanctorum patrum sequentes vestigia irritas fieri censuimus.

11. Idem papa. Ordinationes, quae interveniente pretio vel precibus vel obsequio alicui personae ea intentione impenso vel quae non communi consensu cleri et populi secundum canonicas sanctiones fiunt et ab his, ad quos consecratio pertinet, non comprobantur, esse irritas diiudicamus, quoniam qui taliter ordinantur, non per hostium, id est Christum, intrant, sed ut ipsa veritas testatur, fures sunt et latrones.

XXXVIII. De numero diaconorum et dignitate et reverentia ad sacerdotes.

1. Evaristus omnibus episcopis. Diaconi, qui quasi oculi videntur esse episcopi, in unaquaque civitate VII debent esse, qui custodiant episcopum predicantem, ne ipse aut ab insidiatoribus, quoquomodo infestetur aut ledatur a suis aut verba divina detrahendo aut insidiando polluatur vel despiciatur, sed veritas spirituali redoleat fervore, pax predicata labiis cum voluntate animi concordet.

2. Ieronimus ad Rusticum Narbonensem episcopum. Diaconi sunt, quos in apocalipsi legis, VII angeli aecclesiarum. Hi sunt VII candelabra aurea, hi voces tonitruorum, virtutum operatione preclari, humilitate prediti, quieti, humiles, evangelizantes pacem, annunciantes bona, dissentientes et rixas et scandala resecantes, soli Deo colloquentes in templo, nichil de mundo paenitus cogitantes, dicentes patri et matri: "non novi vos", et filios suos non agnoscentes. Sine his sacerdos nomen habet, officium non habet. Hic minister Dei dicitur, quia scriptum est: Maior est qui ministrat, quam cui ministratur. Et sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro dispensatio sacramenti est. Etiam sacerdotibus propter presumptionem non licet de mensa Domini tollere calicem, nisi eis traditus fuerit a diaconibus, ita enim Deus noster omnipotens universa disposuit, ut qui maiorem se crediderit, minor esset, et qui videretur minor, maior existeret. Denique quam hoc verum sit, ipse perpende. Levitae inferunt oblationes in altario, levitae componunt mensam Domini, levitae sacerdotibus, cum sacramenta benedicuntur, assistunt, levitae ante sacerdotes orant, ut si distinctio locorum creditur in mundo, etiam in altari Dei videant sibi episcopi, qui superbi sunt, diacones anteponi; si humilitatem diligunt, maiores se esse in eo, quod sunt humiles, recognoscant. Tunc deinde, ut aures habeamus, ad Deum diaconus clamat, ipse predicat, ipse hortatur, ipse commonet astantibus sacerdotibus. Nec leviter hanc vocem, quae loquitur et pacem annuntiat, aut neglegenter aspicias. Sufficit huic ordini tantum per Dominum fuisse concessum, ut non solus sacerdos in templo Dei totum agere et implere videatur.

3. Niceni concilii cap. XVIII. In sua diaconi mensura permaneant, scientes quod episcoporum quidem ministri sunt, inferiores autem presbiteris habeantur. Per ordinem ergo post presbiteros gratiam sacre communionis accipiant, aut episcopo eis aut presbitero porrigente. Sed nec sedere in medio presbiterorum diaconis liceat, quia si hoc fiat, preter regulam probatur existere. Si quis autem etiam post has diffinitiones obaedire noluerit, a ministerio cessare debebit.

4. Concilio Laudicensi. Quod non oporteat diaconum coram presbitero sedere, sed iussione presbiteri sedeat. Similiter diaconi honorem habeant a sequentibus, id est subdiaconis et omnibus clericis.

5. Concilium Cartaginense, cui interfuit per vicarios suos papa Zosimus. Diaconi ita se presbiteri sicut episcopi ministros esse cognoscant. Item ibidem. Ut diaconus presente presbitero eucharistiam corporis Christi populo, si necessitas cogit, iussus eroget. Item in eodem. Ut diaconus iubente presbitero loco sedeat quolibet. Item. Ut diaconus in conventu presbiterorum interrogatus loquatur. Item. Ut diaconus tempore tantum oblationis et lectionis alba utatur.

6. <Ex epistola Ieronimi ad Evangelum presbiterum.>. In aecclesia etiam Romae presbiteri sedent et stant diaconi. Et infra. Qui provehitur, a minori ad maius provehitur. Aut igitur ex presbitero ordinetur diaconus, ut presbitero maior comprobetur, in quem crescit ex parvo, aut si ex diacono ordinatur presbiter, noverit se lucris minorem, sacerdotio esse maiorem.

XXXIX. Quod in initio idem fuerit presbiter qui episcopus, et de presbiteratus dignitate.

1. Ex epistola Ieronimi ad Evangelum presbiterum. Legimus in Esaya: "Fatuus fatua loquitur". Audio quendam in tantam erupisse vecordiam, ut diaconos presbiteris, id est episcopis anteferret. Nam cum apostolus perspicuae doceat eosdem esse presbiteros quos episcopos, quid patitur mensarum et viduarum minister, ut super eos se tumidus efferat, ad quorum preces Christi corpus sanguisque conficitur? Quaeris auctoritatem? Audi testimonium. "Paulus et Timotheus servi Christi Iesu omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt in Philippis, cum episcopis et diaconis ". Vis et aliud exemplum? In actibus apostolorum ad unius aecclesiae sacerdotes ita Paulus loquitur: "Attendite vobis et cuncto gregi, in quo vos spiritus sanctus posuit episcopos, ut regeretis aecclesiam Domini, quam acquisivit sanguine suo." Ac ne quis contentiose in una aecclesia plures episcopos fuisse contendat, audi et aliud testimonium, in quo manifestissime comprobatur eundem esse episcopum atque presbiterum. Propter hoc reliqui te Crete, ut quae deerant, corrigeres et constitueres per civitates presbiteros, sicut ego tibi mandavi. Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subditos. Oportet enim episcopum sine crimine esse quasi Dei dispensatorem. Et ad Timotheum: "Noli neglegere gratiam, quae tibi data est, prophetiae per impositionem manum presbiterii." Sed et Paulus in epistola: "Presbiteros, inquit, in vobis precor compresbiter et testis passionum Christi et futurae gloriae, quae revelanda est, particeps regere gregem Christi et inspicere non ex necessitate, sed voluntariae iuxta Deum." Quod quidem Grece significantius dicitur: ENICRONEYONTEC. Unde et nomen episcopi tractum est. Parva tibi videntur tantorum testimonia? Clangat tuba evangelica. Filius Tonitrui, quem Iesus amavit plurimum, qui de pectore Salvatoris doctrinarum fluenta potavit. "Presbiter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate." Et in alia epistola: Presbitero Gaio karissimo, quem ego diligo in veritate. Quod autem postea unus electus est, qui ceteris preponeretur in chrisma, hoc remedio factum est, ne unusquisque ad se trahens Christi aecclesiam rumperet. Nam et Alexandriae a Marcho evangelista usque ad Heraclium et Dionisium episcopos presbiteri semper unum de se electum et in excelsiori gradu collocatum episcopum nominabant. Quomodo si exercitus imperatorem faciat, aut diaconi eligant de se, quem industrem invenerint, et archidiaconem vocent. Quid enim facit excepta ordinatione episcopus, quod presbiter non faciat? Nec altera Romanae urbis aecclesia, altera totius orbis existimanda est, et Gallie et Britannia et Africa et Persis et omnes barbare nationes unum Christum adorant, unam observant regulam veritatis. Si auctoritas quaeritur urbis, orbis maior est urbe. Ubicumque fuerit episcopus, sive Romae sive Egubii sive Constantinopolim sive Regii sive Alexandriae sive Thanis, eiusdem meriti, eiusdem est sacerdotii. Potentia divitiarum et paupertatis humilitas vel sublimiorum vel inferiorem episcopum facit.

2. Idem super epistolam ad Titum. Idem est episcopus qui et presbiter, et antequam diaboli instinctu studia in religione fierent et diceretur in populis: "Ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephae", communi consilio presbiterorum aecclesiae regebantur. Postquam autem unusquisque eos, quos baptizaverat, suos esse putabat, non Christi, in toto orbe decretum est, ut tunc de presbiteris superponeretur ceteris, ad quem omnis cura aecclesiae pertineret et scismatum semina tollerentur.

Explicit liber secundus.

Incipit liber tertius.

I. Quid sit aecclesia quidve sit basilica.

1. Iulius papa. Ecclesia grecum est, quod in latinum vertitur convocatio, propter quod omnes ad se vocet. Catholica, id est universalis ideo dicitur, quia per universum mundum est constituta vel quoniam catholica, hoc est generalis in eadem doctrina est ad instructionem.

2. Isydorus. Grecorum rex erat. Hinc et basilica regalis, quia in primis temporibus reges tantum sepeliebantur in ea. Ideo hoc nomen sortita est. Nam tunc temporis ceteri homines sive igni combusti sive acervo lapidum sepulti sunt.

II. De institutione aecclesiarum et monasteriorum.

1. Ex concilio Calcedonensi IIII. Qui vere et sincere singularem secantur vitam, competenter honorentur. Quoniam vero quidam utentes habitu monachi aecclesiastica negotia civiliaque conturbant circumeuntes indifferenter urbes necnon et monasteria sibi instituere temptantes, placuit nullum quidem usquam aedificare aut construere monasterium vel oratorii domum preter conscientiam civitatis episcopi. Monachos vero per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo et quietem diligere et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi in locis, quibus renunciaverunt seculo, permanentes. Nec aecclesiasticis vero nec secularibus negotiis communicent vel in aliquo sint molesti propria monasteria deserentes, nisi forte his precipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis. Nullum vero recipere in monasteriis servum obtentu monachi preter sui domini conscientiam. Transgredientem vero hanc definitionem nostram excommunicatum esse cognovimus, ne nomen Dei blasphemetur. Verumtamen episcopum convenit civitatis competentem monasteriorum providentiam gerere.

2. Ex concilio Aureliano. Nemo aecclesiam aedificet, antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publicae et atrium designet. Et ante prefiniat, qui aedificare vult, quod ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat, et ostensa donatione sic domum aedificet, et postquam consecrata fuerit, atrium eiusdem aecclesiae sancta aqua conspergat.

3. Ex eodem. Ut aecclesiae antiquitus constitute nec decimis nec ulla possessione priventur, ita ut novis oratoriis tribuantur.

4. Ex concilio Vvormatiensi. Quicumque voluerit in sua proprietate aecclesiam aedificare et consensum et voluntatem episcopi habebit, in cuius parroechia fuerit, licitum sit. Verumtamen omnino previdendum est episcopo, ut aliae aecclesiae antiquiores propter novas suam iusticiam aut decimam non perdant, sed semper ad antiquiores aecclesias persolvantur.

5. Ex concilio Agathensi. Monasterium novum, nisi episcopo aut permittente aut probante, nullus incipere aut fundare presumat. Monachi etiam vagantes ad officium clericatus, nisi et testimonium abbas suus dederit, nec in civitatibus nec in parroecchiis ordinentur. Monachum, nisi abbatis sui aut permissu aut voluntate, ad alterum monasterium commigrantem nullus abbas suscipere aut retinere presumat, sed ubicumque fuerit, abbati suo canonum auctoritate revocetur. Si necesse fuerit clericum de monachis ordinare, cum consensu et voluntate abbatis presumat episcopus.

6. Gregorius Gratioso subdiacono. In epistola XVII. lib. III. Presenti auctoritate precipimus tibi, quatenus domum positam in hac urbe regione quarta iuxta locum qui appellatur Gallinas albas vel ortum iuris sanctae Romanae, cui Deo auctore presidemus, aecclesiae, in qua Campana quondam patricia mansisse dignoscitur, simul et ortum atque hospicium, quae intra eandem domum ianua concludit, Flore abbatisse tradere debeas proprietatis iure proculdubio possidendam. In qua domo monasterium, ubi cum omni congregatione sua habitare possit, Christoque adiuvante construere, ut tam ipsa, quam quae in eius honore locoque successerit, predictam domum et ortum cum omnibus ad se pertinentibus, sicut diximus, quieto et inconcusso iurae a nobis pietatis consideratione concessa valeat possidere.

7. Ex concilio Toletano VIIII. Quisquis episcoporum in parroechia sua monasterium construere forte voluerit et hoc ex rebus aecclesiae, cui presidet, ditare decreverit, non amplius ibidem quam quinquagesimam partem dare debebit. Aecclesiam vero, quae monasticis non infirmabitur regulis aut quam suis munificare voluerit sepulturis, non amplius quam centesimam partem census aecclesiae, cui presidet, ibidem conferre licebit.

8. Gregorius Vitali defensori Sardiniae. In epistola LXXIII lib. VIIII. Cognovimus quod monasteria servorum Dei vel etiam feminarum pro suo quisque libitu et diversarum causarum executione perturbent. Quod omnino non grate suscepimus tuamque ex hoc experientiam commonemus, nequaquam hoc usurpare denuo accepta nostra auctoritate permittas, sed episcopo loci illius, sub cuius degunt moderamine, cure sit causas utilitatesque disponere. Valde enim incongruum est, ut omisso eo alius quilibet illorum se causis admisceat, sed illorum vitam competenti regularique debet moderatione disponere, qui pro commissis eorum animabus compellitur reddere rationem.

III. De fundatoribus aecclesiarum.

1. Ex concilio Toletano VIIII. Decernimus ut, quamdiu fundatores aecclesiarum in hac vita superstites extiterint, pro eisdem locis curam permittantur habere sollicitam et sollicitudinem ferre precipuam atque rectores idoneos in eisdem basilicis idem ipsi offerant episcopo ordinandos. Quodsi tales forsitan non inveniantur ab eis, tunc quos episcopus loci probaverit Deo placitos, sacris cultibus instituat cum eorum conviventia servituros. Quodsi spretis eisdem fundatoribus rectores ibidem presumpserit episcopus ordinare, et ordinationem suam irritam noverit esse et ad verecundiam sui alios in eorum loco, quos idem ipsi fundatores condignos elegerint, ordinari.

IV. De consecratione aecclesiarum.

1. Evaristus. Omnes basilice cum missa debent semper consecrari.

2. Gelasius omnibus episcopis. Basilicas noviter institutas non petitis ex more sedis apostolicae preceptionibus dedicare nemo audeat, nec ambiant sibimet episcopi vendicare clericos potestatis alienae.

3. Iohannes papa. AEcclesias Arrianorum ubicumque inveneritis, catholicas eas divinis precibus et operibus absque ulla mora consecrate, sicut et nos fecimus, cum pro causa Theoderici regis Constantinopolim fuissemus.

4. Gregorius in dialogo. Arrianorum aecclesia in regione urbis huius, quae Subura dicitur, cum clausa usque biennium permansisset, placuit ut in fide catholica introductis illic beati Sebastiani et sancte Agathe martyris reliquiis dedicari debuisset. Quod factum est. Nam cum magna populi multitudine venientes et omnipotenti Deo laudes canentes eandem aecclesiam ingressi sumus, cumque in ea missarum sollempnia celebrarentur et post eiusdem loci angustias populus et turba se comprimeret, quidam ex his, qui extra sacrarium stabant, porcum intra suos pedes huc illucque discurrere senserunt. Quem dum unusquisque sentiret et iuxta se stantibus indicaret, hisdem porcus ianuas aecclesiae petiit et omnes, per quos transiit, in admirationem commovit. Sed videri nichil potuit, quamvis sentiri potuisset. Quod iccirco divina pietas ostendit, ut cunctis patesceret, quia de loco eodem immundus habitator exiret. Peracta itaque missarum sollempnia recessimus, sed adhuc nocte eadem magnus in eiusdem aecclesiae tectis strepitus factus est, acsi in ea aliquis errando discurreret. Sequenti autem nocte gravior sonitus excrevit, cum subito tanto terrore insonuit, acsi omnis aecclesia illa a fundamentis fuisset eversa. Et protinus recessit ac nulla illic ulterius inquietudo antiqui hostis apparuit. Sed per terroris sonitum, quem fecit, innotuit a loco, quem diu tenuerat, quam coactus exiebat. Post paucos autem dies in magna serenitate aeris super altare eiusdem aecclesie nubes caelitus descendit suoque illud velamine operuit omnemque aecclesiam tanto terrore ac suavitatis odore replevit, ut patentibus ianuis nullus illic presumeret intrare et sacerdos atque custodes vel hii, qui ad caelebranda missarum sollempnia venerant, rem videbant, ingredi minime poterant et suavitatem mirifici hodoris trahebant. Die vero alio, cum in ea lampades sine luminae dependerent, emisso divinitus luminae sunt accensae atque post paucos iterum dies cum expletis missarum sollempniis, extinctis lampadibus custos ex eadem aecclesia egressus fuisset, post paululum intravit et lampadas, quas extinxerat, lucentes repperit. Quas neglegenter extinxisse se credidit atque eas iam sollicitius extinxit. Qui exiens aecclesiam clausit, sed post orarum spatium regressus, lucentes lampadas, quas extinxerat invenit, ut videlicet ex ipso luminae apertae claresceret, quia locus ille de tenebris ad lucem venisset.

5. Ex concilio Toletano. Multi contra canonum constituta sic aecclesias, quas aedificaverint, postulant consecrari, ut dotem, quam aecclesiae contulerunt, censeant ad episcopi ordinationem non pertinere. Quod factum et in preteritum displicet et in futuro prohibetur, sed omnia secundum consuetudinem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.

6. Ex concilio Agathensi. Altaria vero placuit non solum unctione chrismatis, sed etiam sacerdotali benedictione sacrari.

7. Clemens. AEcclesias per congrua et utilia facite loca. Quae divinis precibus sacrari oportet, et in singulis sacerdotes divinis orationibus Deo dicatos poni, quos ab omnibus venerari oportet et non a quoquam gravari.

8. Gregorius. Comperimus nullam extitisse causam, pro qua res eorum potuissent rationabiliter occupari, atque eas esse inconsulte ac temere consecratas. Iccirco experientiae tuae precipimus, ut quia, quod semel consecratum est, eis non valet ultra restitui, sed studii tui sit, ut ipse episcopus debeat pretium dare.

9. Gregorius papa Maximo Salonitano inter cetera. Nos nullo modo consecrationem dicere possumus, quae ab excommunicatis est caelebrata.

V. De aecclesiis reconsecrandis.

1. Yginus papa. Si motum fuerit altare, denuo consecretur aecclesia. Si parietes mutantur et non altare, salibus tantum exorcizetur. Si homicidio vel adulterio fuerit violata, diligentissime expurgetur et denuo consecretur.

2. Felix papa. De aecclesiarum consecrationibus quotiens dubitatur et nec certa scriptura nec testes existunt, a quibus consecratio sciatur, absque ulla dubitatione scitote eas esse sacrandas, ne talis trepidatio faciat deteriorationem, quoniam non monstratur esse iteratum, quod nescitur factum.

VI. De restauratione aecclesiarum.

1. Yginus papa. Ut aecclesiae destructae, ubi aut plures sunt quam necesse sit aut maioris magnitudinis, quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possunt, episcopi providentia modus inveniatur, qualiter consistere possint.

2. Gregorius in registro Bacaudae episcopo Formiensi. Epistola VIII. lib. primi. Et temporalis necessitas nos perurget et imminutio exigit personarum, ut destitutis aecclesiis salubri ac provida debeamus dispositione succurrere. Et ideo quoniam aecclesiam Miturnensem funditus tam cleri quam plebis destitutam desolatione cognovimus, tuamque pro ea petitionem, quatenus Formiane aecclesiae, in qua corpus beati Erasmi martyris requiescit cuique fraternitas tua presidet, adiungi debeat, piam esse ac iustissimam providentes, necessarium duximus consulentes tam desolationi loci illius quam tuae aecclesiae paupertati redditus supradicte aecclesiae Miturnensis, vel quicquid ei antiquo modernoque iurae vel privilegio potuit potestve qualibet ratione competere, ad tuae aecclesiae ius potestatemque hac precepti nostri auctoritate concedimus, ut a presenti tempore sicuti ex propria quippe aecclesia debeas cogitare eique competentia tua provisione disponere, quatenus deinceps, quod perire nuncusque potuit, pauperum aecclesiae tuae utilitatibus clerique proficiat.

3. Vigilius papa. De fabrica vero cuiuslibet aecclesiae, si dirupta fuerit, instauranda, etsi in eo loco consecrationis sollempnitas debeat iterari, in quo sanctuaria non fuerint, nichil iudicamus officere, si per eam minima aqua exorcizata iactetur, quia consecrationem cuiuslibet aecclesiae, in qua spiritus sancti ara componitur, caelebritatem tantum scimus esse missarum. Et ideo si qua sanctorum basilica a fundamentis etiam fuerit innovata, sine aliqua dubitatione, cum in ea missarum fuerit caelebrata sollempnitas, totius sanctificatio consecrationis implebitur. Si vero sanctuaria, quae habebat, ablata sunt, rursus eorum repositione et missarum sollempnitate reverentiam sanctificationis accipiat.

VII. De imaginibus et picturis aecclesiarum.

1. Ex pontificali. Gregorius natione Syrus ex patre Iohanne natus fidei ardore accensus synodali decreto cum sacerdotali conventu coram sacrosancta confessione sanctissimi corporis Petri apostoli, residentibus cum eodem summo et venerabili papa archiepiscopis, id est Antonino Gradensi archiepiscopo, Iohanne archiepiscopo Ravennae cum ceteris episcopis istius Sperie partis seu presbiteris sanctae apostolicae sedis, astantibus diaconibus et cuncto clero, nobilibus etiam consulibus reliquisque christianis pluribus, statuit ut, si quis deinceps antique consuetudinis apostolicae aecclesiae tenentes fidelem usum contempnens adversus venerationem sacrarum imaginum, videlicet Dei et domini nostri Iesu Christi et genitricis eius Mariae, beatorum apostolorum et omnium sanctorum, depositor atque destructor et prophanator vel blasphemus extiterit, sit exterus a corpore et sanguine domini nostri Iesu Christi et totius aecclesiae unitate atque compage. Quod et subscriptione sua sollempniter firmaverunt et inter cetera instituta probabilium precessorum orthodoxorum pontificum anathema sanxerunt.

2. Ambrosius in sermone de inventione. Sapienter Helena, quae crucem in capite regum locavit, ut Christi crux in regibus adhoretur; non insolentia ista, sed pietas est, cum defertur sacrae redemptioni.

3. Gregorius Sereno episcopo Massiliensi. In epistola VIIII in lib. XI. Perlatum siquidem ad nos fuerat, quod inconsiderato zelo succensus sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confregeris. Et quidem quia eas adorari vetuisses, omnino laudavimus, fregisse vero reprehendimus. Dic, frater, a quo factum sacerdote aliquando auditum est, quod fecisti? Si non aliud, vel illud te debuit revocare, ut despectis aliis fratribus non solum te sanctum et esse credideris sapientem. Aliud est enim, picturam adorare, aliud per picturae hystoriam, quid sit adorandum, addiscere. Nam quod legentibus scriptura, hoc idiotis prestat pictura cernentibus, quia in ipsa ignorantes vident, quod sequi debeant, in ipsa legunt, qui litteras nesciunt.

<3a. In septima actione secundi Niceni concilii. Basilius Ancirae ex professione sua sic legit: Christianorum calumpniatoribus, id est ymaginum confractoribus anathema. His qui assumunt eloquia, quae divina scriptura adversus ydola proferuntur, in venerabiles yconas, anathema. His qui non salutant sanctas et venerabiles ymagines, anathema. His qui appellant sacras yconas simulacra, anathema. Et infra: His qui communicant scienter eis, qui conviciantur et exhonorant venerabiles yconas, anathema. Item infra: Si vero, quod absit, ex diabolica summissione aliquo tempore voluntarie vel non voluntarie adversus fuero ab istis, quae iam professus sum, anathema sim a patre et filio et spiritu sancto atque catholica aecclesia seu sacro ordine penitus alienus.>.

VIII. An loca vel honores sanctorum retinentibus aliquid addant.

1. Gregorius Anastasio presbitero. Non enim loca vel ordines creatori nostro nos proximos faciunt, sed et nos aut merita bona coniungunt aut mala disiungunt.

2. Idem. Nos qui presumus, non ex locorum nec generis dignitate, sed morum nobilitate innotescere debemus nec urbium claritate, sed fidei puritate.

3. Symachus. Non nos beatum Petrum, sicut dicitis, a Domino cum sedis privilegiis vel successores eius peccandi iudicamus licentiam suscepisse. Ille perhennem meritorum dotem cum hereditate innocentiae misit ad posteros. Quod illi concessum est per actuum lucem, ad illos pertinet, quos par conversationis splendor illuminat. Quis enim sanctum esse dubitet, quem apex tantae dignitatis attollit? In quo si desint bona acquisita per meritum, sufficiunt quae a loci decessore prestantur. Aut enim claros ad hec fastigia erigit, aut qui eriguntur, illustrat.

4. Ieronimus. Non facile est stare in loco Petri et Pauli et tenere cathedram regnantium cum Christo, quia hinc dicitur: non sanctorum filii sunt, qui tenent loca sanctorum, sed qui exercent opera sanctorum.

IX. De corpore Domini sacrorumque custodia.

1. Julius papa. Illud vero, quod pro complemento communionis intinctam tradunt eucharistiam populis, nec hoc prolatum ex evangelio receperunt testimonium, ubi apostolis corpus suum et sanguinem commendavit. Seorsum enim panis et seorsum calicem commendatio memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum prebuisse non legimus, excepto illi tantum discipulo, quem intincta bucella magistri proditorem ostenderet, non quae sacramenti huius institutionem signaret.

2. Paschasius ad Placidium cap. XII. Vere credere et indubitanter scire debemus infra catholicam aecclesiam, ubi catholica fide hoc ministerium caelebratur, nichil a bono maius nichilque a malo minus percipitur sacerdote nichilque aliud quam caro Christi et sanguis percipitur, dum catholicae consecratur, quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur creatoris et in virtute spiritus sancti, ut caro Christi et sanguis non alia, quam quae de spiritu sancto creata est, vera fide credatur et spirituali intelligentia degustetur. Si enim in merito esset sacerdotis, non ad Christum pertineret. Nunc autem sicut ipse est, qui baptizat, ita ipse est, qui per spiritum sanctum hanc suam efficit carnem et transfundit sanguinem. Quis enim alius in utero creare potuit, ut verbum caro fieret? Sic itaque in hoc misterio credendum est, quod eadem virtute spiritus sancti per verbum Christi caro ipsius et sanguis efficiatur invisibili operatione. Unde et sacerdotes: Iube haec perferri per manus angeli tui, et cetera. Ut quid perferenda ea deposcit, nisi ut intelligatur, quod in eius sacerdotio ista fiant? Et infra: Non ab alio aliquo recte percipitur, quod proprium Christi est, sed ab ipso summo pontifice. Neque ab alio caro eius creatur et sanguis, nisi a quo creata est in utero virginis, ut verbum caro fieret. Verbo enim patris dictum est: Crescite et multiplicamini. Et ecce adhuc hodie ex eo cuncta creantur animantia, non nova, sed ex eodem semine. Ita et caro Christi eodem verbo fit caro, quia verbum caro factum est et habitavit in nobis. Et infra: Propter quod, homo, si adtendis sacerdotem, attende Christum, verbum patris, quod caro factum est et quod semel factum est, cotidie fieri non dubites. Dum per hoc caro eius et sanguis cibus noster efficitur, ut et nos corpus Christi simus. Unde sacerdos non ex se dicit, quod ipse creator corporis et sanguinis esse possit, quia si hoc posset, quod absurdum est, creator creatoris fieret, sed obsecrans per filium patrem, per quem ad eum accessum habemus. Rogamus, ut hanc oblationem benedictam, per quam nos benedicamur, ascriptam, per quam nos omnes in caelo conscribamur, ratam, per quam in visceribus Christi censeamur, rationabilem, per quam a bestiali sensu exuamur, acceptabilemque facere digneris, quatenus et nos per hoc, quia in nobis displicuimus, acceptabiles in tuo unico filio simus.

3. Iohannes Crisostomus in sermone. Iam nos ad terribilem mensam cum debita reverentia, cum congrua vigilantia oportunum tempus invitat. Nullus ibi Iudas repperiatur, nullus malignus accedat, nullus veneno pungatur nec fucata verba lingua proferat nec insidiae mente condantur, sed quod voluntas possidet, sermo declaret. Et nunc ille presto est Christus, qui illam ornat mensam, ipse istam quoque consecrat. Non enim homo est, qui proposita corpus facit et sanguinem, sed ille, qui crucifixus est, Christus. Ore sacerdotis verba proferuntur et Dei virtute consecrantur et gratia. Hoc est, ait, corpus meum. Hoc verbo proposita consecrantur, et sicut illa vox quae dixit: Crescite et multiplicamini et complete terram, semel quidem dicta est, sed omni tempore sentit effectum ad generationem operante natura, ita et vox illa semel quidem dicta est, sed per omnes mensas aecclesiae usque ad hodiernum et usque ad eius adventum prestat sacrificii firmitatem.

4. Pelagius. Comperimus autem, quod quidam sumpta tantummodo corporis sacra portione a calice sacrati cruoris abstineant. Qui proculdubio, quoniam nescio qua superstitione docentur abstringi, aut integra sacramenta percipiant aut ab integris arceantur, quia divisio unius eiusdemque ministerii sine grandi sacrilegio non potest provenire.

5. Idem Iohanni patricio Carbutario inter cetera. Noli catholicam semper mentem aliqua scismaticorum communione polluere. Unum Christi corpus, unam constat esse aecclesiam. Divisum ab unitate altare veritatem Christi corporis non potest consecrare. Toleranda sunt in compage corporis positorum etiam illa nonnumquam vitia, quae unitati interdum parcentes resecare non possumus, quia et evangelicum agricolam minus afferentem fructum palmitem non igni ad comburendum aptum esse non posse eiusdem caelestis magistri veritate didicimus. Noli ergo eorum, qui ignibus apti sunt, non consecrationibus, sed execrationibus consentire, nec existimes illos vel esse vel dici aecclesiam posse.

6. Idem papa Viatori et Pancratio. A scismaticorum sacrificiis, potius autem sacrilegiis, abstinere debetis.

7. Cyprianus Cecilio fratri salutem. Sic in sanctificando calice Domini offerri sola aqua non potest, quomodo nec vinum solum potest. Nam si vinum tamen quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine Christo. Quando enim utrumque miscetur et adunatione confusa sibi invicem copulatur, tunc sacramentum spirituale et caeleste perficitur. Sic vero calix Domini non est aqua sola et vinum solum, nisi utrumque misceatur, quomodo nec corpus Domini nec potest esse sola farina aut aqua sola, nisi utrumque adunatum fuerit et copulatum et panis unius compage solidatum?

8. Alexander urbis Romae episcopus orthodoxis omnibus. In sacramentorum oblationibus, quae inter missarum sollempnia Domino offeruntur, panis tantum et vinum aqua permixtum in sacrificium offerantur. Non enim debet in calice Domini aut vinum solum aut aqua sola offerri, sed utrumque permixtum, quia utrumque ex latere eius in passione sua perfluxisse legitur.

9. Sother papa omnibus episcopis. Sacratas Deo feminas vel monachas sacra vasa vel sacratas pallas contingere et incensum circa altare audivimus ferre; quae omnia reprehensione et vituperatione plena esse nulli recte sapientium dubium est. Quapropter huius sanctae sedis auctoritate haec omnia resecare funditus quantotius iubemus et ne pestis hec latius divulgetur, abstergi citissimae mandamus.

10. Silvester papa omnibus episcopis. Sacrificium altaris non in serico panno aut tincto quisquam caelebrare, sed in puro lineo ab episcopo consecrato, terreno scilicet lino procreato atque contexto, sicut corpus domini nostri Iesu Christi in sindone munda linea sepultum fuit.

11. Ieronimus ad Damasum. Noverit sancta auctoritas tua, papa venerande, quia de quaestione, quam clientulo tuo proposuisti et congrua responsa per epistolam mandasti, hoc est de panibus a fidelibus altario oblatis, quis illis iurae uti debeat, quantum a precipuis aecclesiae doctoribus investigare valui, paucis tibi rescribere curavi. Testes autem idonei, quos ad hanc rem corroborandam citavi, hii sunt: Gregorius Nazanzenus mirabilis doctor, Cyrillus, Athanasius, Theophilus, Anatholius, Iohannes Chrisostomus, Eustasius, Eusebius chronografus et noster Ylarius, qui omnes uno ore eodemque consensu veluti vera spiritus sancti organa anathematis mucrone censent esse feriendos, qui in usus laicorum panes contulerint oblationum, quia omnino solis sacerdotibus debentur, ni forte religionis gratia laici pro benedictione de manu sacerdotis accipiant. Non solum autem de panibus in aecclesiam oblatis hoc sanxerunt sancti patres nostri, sed de omnibus simul, quae altaribus sacris offeruntur, dicentes atque docentes maximum nefas esse et per omnia diabolica temeritate hoc fieri, ubicumque acciderit, et valde intolerabile esse sanctae aecclesiae, ut sine vindicta sanctorum canonum remaneat. Unde sanctus Iohannes Chrisostomus in commentariis suis super Matheum aevangelistam, ubi discipuli spicas in manibus vellebant sabbato et pharisei reprehendebant, hoc modo scribit: Si, inquiens, non licuit David et viris eius adhuc sub umbra legis commedere panes propositionis, qui dicebantur sancta, quando David ab Abimelech panes petiit fame instimulante, quomodo nunc coruscante evangelio persuadere debet laicis, ut oblationem panum Deo oblatorum suis usibus rapiant? Dicit namque proinde apostolus: Qui altario deserviunt, de altario participentur. Ergo quia sacerdotes pro omnibus orare solent, quorum helemosinas et oblationes accipiunt, qua fronte presumunt laici oblationes, quas christiani pro peccatis suis offerunt, vel ipsi commedere vel aliis concedere, cum ipsi non debeant pro populo orare? Ob hoc, papa gloriosae, mittere te oportet illos presumptores in excommunicationem perpetuam, ut ceteri metum habeant et amplius in aecclesia non fiat. Scias autem, quia a sanctis patribus hii tales anathematizati sunt in Niceno concilio.

12. Damasus sanctae Romanae aecclesiae antistes omnibus episcopis, presbiteris vel ceteris ordinibus, qui statum sanctae aecclesiae regere videntur, pax in Christo. Quomodo pernitiosa inolevit consuetudo, ut sacras oblationes, quas fideles christiani pro redemptione animarum suarum infra sanctam aecclesiam offerre videntur tam de panibus quam de aliis oblationibus, que ad ritum sacerdotalem pertinent, pro quibus sacerdotes die noctuque Dominum exorare videntur pro animabus offerentium, quae non pertinent ad usus laicorum nec comedere nec contingere, postquam infra sanctam ecclesiam oblate sunt, nisi tantum ab ipsis sacerdotibus pro benedictione et caritate laicis concedantur, iccirco hanc consuetudinem, quae contra sanctam aecclesiam catholicam augeri videtur, omnino interdicimus, ut nullo modo umquam ullo tempore oblationes, quae infra sanctam aecclesiam offeruntur, sub dominio laicorum pertineant, nisi tantummodo sacerdotibus, qui cotidie Domino servire videntur. Illis solis licet comedere et habere, quia in veteri testamento prohibuit dominus panes sanctos comedere filiis Israel nisi tantummodo Aaron et filiis eius. Qui longe erant ab istis panibus, qui nunc in sancta aecclesia offeruntur, quia illi sub umbra legis erant, modo vero sub gratia spiritus sancti toto mundo evangelio coruscante lucidiores esse videntur. Qua fronte aut qua conscientia oblationes vultis auferre, qui vix valetis pro vobis, ne non pro aliis Deo preces offerre? Quia pravum est et contra dominicum preceptum detrimentum suae animae infert, qui illud agere conatur, quod ei nulla ratione conceditur, quia omnibus sanctis patribus nostrisque prioribus placuit hanc sanctionem fieri et nos similiter in eisdem persistere volumus, ut nullus audeat irritum facere hoc constitutum, si in perpetua dampnatione noluerit persistere. Si quis vero contra hanc regulam nostram et contra regulam sanctorum CCC patrum, qui in Niceno concilio hoc constituerunt, temerarius presumptor fuerit et ulterius oblationes de sacris aecclesiis auferre molierit, sub anathematis vinculo sit colligatus et condempnatus.

13. Xixtus. Cognoscat sapientia vestra, fratres carissimi, quod in hac sacra apostolica sede a nobis et reliquis episcopis ceterisque Domini sacerdotibus statutum est, ut sacra vasa non ab aliis quam a sacratis Dominoque dicatis contrectentur hominibus. Indignum enim valde est, ut sacra Domini vasa, quaecumque sunt, humanis usibus serviant, ut ab aliis quam a Domino famulantibus eique dicatis tractentur viris, ne pro talibus presumptionibus iratus Dominus plagam imponat populo suo et hi, qui etiam non peccaverunt, mala patiantur aut pereant, quia perit iustus sepissime pro impio. Attendite fratres, ne talia vestris in aecclesiis permittatis deinceps fieri, ne grex pretioso sanguine Christi redemptus in precipitium, quod absit, ruat.

14. Gelasius. Nichilhominus impatienter audivimus tantum divinarum rerum subisse despectum, ut femine sacris altaribus ministrare firmentur cunctaque non nisi virorum famulatui deputata sexui, cui non competit, exhibere.

15. Idem Usque adeo sane comperimus illicita queque prorumpere, ut demonibus similibusque passionibus irretitis misteria sacrosancta tractare tribuatur. Et post pauca: Si corpore sauciatum aut debilem nequaquam sancta contingere lex divina permisit, quanto magis doni caelestis dispensatores esse non convenit, quod est deterius, mente perculsos?

X. De baptismo et impositione manus.

1. Fabianus papa. Baptismum grece, latine tinctio interpretatur. Quod iccirco tinctio interpretatum dicitur, quia ibi homo spiritu gratiae in melius mutatur et longe aliud, quam erat, efficitur baptizatus in nomine patris et filii et spiritus sancti. Sicut in tribus testibus stat omne verbum, ita hoc sacramentum confirmat ternarius numerus nominum divinorum, id est patris et filii et spiritus sancti.

2. Clemens Iulio et Iuliano episcopis. Regeneratus per aquam postmodum septiformis spiritus gratia ab episcopo confirmetur, quia aliter perfectus esse christianus non poterit nec sedem inter perfectos habere, si non necessitate, sed incuria aut voluntate remanserit, ut a beato Petro accepimus.

3. (2.) Yginus papa. In cathecumino et in baptismo et in confirmatione unus pater potest fieri, si necessitas cogit; non est tamen consuetudo Romana, sed per singula singuli suscipiunt.

4. Victor papa. In paschali vero tempore et pentecosten baptisma caelebrandum est catholicum, sed tamen si necesse fuerit aut mortis periculum ingruerit, gentiles ad fidem venientes quoquo loco vel momento, ubicumque evenerit, sive in flumine sive in mari sive in fontibus, tantum christianae confessione credulitatis clarificata baptizentur. Ipsi quoque quod in baptismo polliciti sunt, summopere est adtendendum, ne infideles, sed fideles inveniantur. Ipsi vero, qui infidelitatis nota asperguntur, infames efficiuntur atque inter fideles minime reputantur.

5. Urbanus episcopus omnibus christianis. Omnes fideles per manus impositionem episcoporum post baptismum spiritum sanctum accipere debent, ut pleni christiani inveniantur, quia cum spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam et constantiam dilatatur.

6. Xixtus papa. Perpendant presbiteri, quanti discriminis sit animas innocentium per eorum neglegentiam a regno Dei excludi. Si enim gaudium est in caelo super uno peccatore paenitentiam agente, quid putas, quanta ira et indignatio super illum erit, qui per suam neglegentiam ianuas paradisi innocentibus claudit? Et ideo presbiteri summa diligentia caveant, ne animas, pro quibus sanguis Christi effusus est, per suam incuriam a caelesti beatitudine separent. Sed si, quod absit, evenerit, gravi paenitentiae cum luctu diebus vitae suae se submittat, per cuius evenerit neglectus.

<6a. Augustinus. Manus autem impositio non sicut baptismus repeti non potest. Quid est enim aliud nisi oratio super hominem?>

7. Melciades episcopus Maximo Benedicto Leontio presbiteris. De hoc, super quo rogastis, id est utrum maius esset sacramentum manus impositionis episcoporum aut baptismus, scitote utrumque magnum esse sacramentum, et sicut unum a maioribus fit, id est a summis pontificibus, quod a minoribus perfici non potest, ita et maiori veneratione venerandum et tenendum est. Sed ita coniuncta sunt hec duo sacramenta, ut abinvicem nisi morte preveniente nullatenus possint segregari, ut unum sine altero rite perfici non possit. Nam perveniente morte salvare sine altero potest, aliud autem non potest.

8. Eusebius papa. Manus quoque impositionis sacramentum magna veneratione tenendum est, quod ab aliis perfici non potest aut fieri debet nisi a summis sacerdotibus, nec tempore apostolorum ab aliis quam ab ipsis apostolis legitur aut scitur peractum esse neque ab aliis, sicut iam dictum est, quam ab illis, qui eorum locum tenent, umquam perfici potest aut fieri debet. Nam si aliter presumptum fuerit, irritum habeatur et vacuum nec inter aecclesiastica umquam reputabitur sacramenta.

9. Innocentius Decentio episcopo. <Cap. III.> De consignandis infantibus manifestum est non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbiteri, licet sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem pontificibus solis debetur, ut vel consignent vel paraclitum spiritum tradant. Nam presbiteris seu extra episcopum seu presente episcopo, cum baptismum donant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt spiritum paraclitum.

10. Anastasius papa. Nam secundum aecclesiae catholicae consuetudinem sacratissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum de his, vel quos baptizavit Acatius vel quos sacerdotes sive levitas secundum canones ordinavit, nulla eos ex nomine Acatii portio lesionis attingat, quo forsitan per iniquum tradita sacramenti gratia minus firma videatur. Nam et baptismum, quod procul sit ab aecclesia, sive ab adultero sive a fure fuerit datum, ad percipientem munus pervenit illibatum, quia vox illa, quae sonuit per columbam, omnem maculam humane pollutionis excludit, qua declaratur ac dicitur: "Hic est, qui baptizat in spiritu sancto et igne." Nam si visibilis solis istius radii, cum per loca fetidissima transeunt, nulla contactus inquinatione maculantur, multo magis illius, qui istum visibilem fecit, virtus nulla ministerii indignitate constringitur. Nam et Iudas, cum fuerit sacrilegus atque fur, quicquid egit inter apostolos pro dignitate commissa, beneficia per indignum data nulla ex hoc detrimenta senserunt, declarante hoc ipsum Domino manifestissima voce: "Scribae, inquit, et pharisaei supra cathedram Moysi sedent. Quae dicunt, facite, quae autem faciunt, facere nolite. Dicunt enim et non faciunt." Quicquid ergo ad hominum profectum quilibet in aecclesia minister pro offitio suo videtur operari, hoc totum continere implendo divinitatis effectum, ita ille, per quem Christus loquitur, Paulus affirmat: "Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat neque qui rigat est aliquid, sed qui incrementum dat, Deus." A Deo non queritur, quis vel qualis predicet, sed quem predicet, ut invidos etiam bene Christum predicare confirmet, quo malo diabolus ipse deiectus est, et hoc ipse predicare desinit. Ideo ergo et hic, cuius nomen dicimus esse reticendum, male bona ministrando sibi tantum nocuit. Nam inviolabile sacramentum, quod per illum datum est aliis, perfectionem suae virtutis optinuit. Unde cum sibi sacerdotis nomen vendicaverit condempnatus, in ipsius verticem superbiae tumor inflictus est, quia non populus, qui in misteriis donum ipsius sitiebat, exclusus est, sed anima sola illa, quae peccaverat, iusto iudicio propriae culpe erat obnoxia, quod ubique numerosa scripturarum testatur instructio.

11. Celestinus papa. Illud etiam, quod circa baptizandos in universo mundo sancta aecclesia uniformiter agit, non otioso contemplamur intuitu. Cum sive parvuli sive iuvenes ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius fontem vitae adeant, quam exorcismis et exsufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur, ut tunc vere appareat, quod princeps huius mundi mittatur foras.

12. Leo episcopus omnibus episcopis. Haec duo tempora, pascha videlicet et pentecosten, ad baptismum a Romanis pontificibus legitima sunt prefixa. Si qui autem necessitate mortis urguentur, id est egritudinis, obsidionis, persecutionis vel naufragii, hii omni tempore debent baptizari.

13. Leo episcopus Nicete Aquilegensi episcopo. Hii, qui baptizantur ab hereticis, cum baptizati antea non fuissent, sola sancti spiritus invocatione per impositionem manus confirmandi sunt, quia formam tantum baptismi sine sanctificationis virtute sumpserunt. Et hanc regulam servandam in omnibus aecclesiis predicamus, ut lavacrum semel initiatum nulla ratione violetur, dicente apostolo: "Unus Deus, una fides, unum baptisma." Cuius ablutio nulla iteratione violanda est, sed ut diximus, sola sanctificatio sancti spiritus invocanda, ut quod ab hereticis nemo accipit, a catholicis sacerdotibus consequatur.

14. Idem. Si nulla extant inditia inter propinquos aut familiares, nulla inter clericos aut vicinos, quibus hi, de quibus quaeritur, baptizati fuisse doceantur, agendum est, ut renascantur, ne manifeste pereant. In quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sinit, ut videatur iteratum. Qui autem possunt meminisse, quod ad ecclesiam veniebant cum parentibus suis, possunt recordari. an, quod eorum parentibus dabatur, acceperint. Sed si hec etiam ab ipsa memoria alienum est, conferendum eis videtur, quod conlatum esse nescitur, quia non temeritas intervenit presumptionis, ubi est diligentia pietatis.

15. Leo papa. Ut non plures ad suscipiendum de baptismo infantem accedant, quam unus sive vir sive mulier. In confirmationibus quoque idipsum fiat.

16. Leo Hi autem, de quibus scripsisti, qui se baptizatos sciunt, sed cuius fidei fuerint, qui eos baptizaverunt, se nescire profitentur, quoniam quolibet modo formam baptismatis acceperunt, rebaptizandi non sunt, sed per manus impositionem virtute spiritus sancti, quam ab hereticis accipere non potuerunt, catholicis copulandi sunt.

17. Idem. His vero, de quibus similiter dilectio tua nos credit consulendos, qui ad iterandum baptismum vel metu coacti vel errore traducti sunt et nunc se contra catholicae fidei sacramentum egisse cognoscunt, ea est custodienda moderatio, quia in societatem nostram non nisi per paenitentiae remedium et per impositionem episcopalis manus communionis recipiant unitatem, tempore autem paenitudinis habita moderatione tuo constituenda iudicio, prout conversorum animos inspexeris esse devotos, pariterque etiam habentes etatis senis intuitum et periculorum quorumque aut egritudinum racidentes necessitates. In quibus si quis ita graviter urgueatur, ut dum adhuc penitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem communionis gratia subveniri.

18. Gelasius omnibus episcopis. Baptizandi sibi quispiam sibi passim quocumque tempore nullam credat inesse fiduciam, preter paschale festum et pentecosten venerabile sacramentum, excepto dumtaxat gravissimi langoris incursu, in quo verendum est, ne morbi crescente periculo sine remedio salutari fortassis egrotans excidio preventus abscedat.

19. Idem Diacones propriam constituimus servare mensuram nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum quippiam temptare permittimus, nichil eorum paenitus suo ministerio applicare, quae primis ordinibus proprie decrevit antiquitas. Absque episcopo vel presbitero baptizare non audeant, nisi predictis fortassis longius constitutis necessitas extrema compellat. Quod et laicis christianis facere plerumque conceditur.

20. Idem. Ut extra statuta tempora canonum, id est in pascha et pentecosten, baptisma non caelebrentur, quia sancti canones hoc modis omnibus, nisi aliquod periculum institerit, fieri prohibent; intantum ut etiam eos, qui alio tempore baptizantur, a gradibus aecclesiasticis abstineant nec ad clerum admittantur.

21. Gregorius Quirico episcopo et ceteris in Hibernia episcopis. Ab antiqua patrum institutione didicimus, ut qui apud heresim in trinitatis nomine baptizantur, cum ad sanctam aecclesiam redeunt, aut unctione chrismatis aut impositione manus aut sola professione fidei ad sinum matris aecclesiae revocentur. Unde Arrianos per impositionem manus occidens, per unctionem vero sancti chrismatis ad ingressum aecclesiae catholice oriens reformat, Monophisitas vero et alios ex sola vera confessione recipit, quia sanctum baptisma, quod sunt apud hereticos consecuti, tunc in eis vires emundationis accipit, cum vel illi per impositionem manus spiritum sanctum acceperint vel isti per professionem vere fidei sanctae et universalis aecclesiae visceribus fuerint uniti.

22. Felix papa. De clericis autem et monachis aut puellis Dei aut secularibus servari precipimus hunc tenorem, quem Nicena synodus circa eos, qui lapsi sunt vel fuerint, servandum esse constituit, ut scilicet qui nulla necessitate, nullius rei timore atque periculo se, ut rebaptizarentur, hereticis impiae dederunt, si tamen eos ex corde paeniteat, III annis inter audientes sint, VII vero subiaceant inter paenitentes manibus sacerdotum, duobus etiam oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed tantummodo popularibus in oratione socientur nec confundantur Deo colla submittere, qui eum non timuerunt abnegare.

23. Eiusdem. Pueris autem, quibus quod adhuc inberbes sunt, a pubertate vocabulum est, seu clericis seu laicis aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus impositione detentis reddenda communio est nec eorum expectanda paenitentia, quos excipit a coercitione censura.

24. Gregorius Augustino. Mulier etenim pregnans cur non debeat baptizari, cum non sit ante omnipotentis Dei oculos culpa aliqua fecunditas carnis? Nam cum primi parentes nostri in paradyso deliquissent, omnipotens Deus immortalitatem illis abstulit, sed fecunditatem eis sobolis reservavit. Et infra in eodem: Baptizari autem enixam mulierem eadem ora, qua gignit, si mortis periculo urguetur, nullo modo prohibetur.

25. Ambrosius in I. libro de spiritu sancto ad Gratianum imperatorem. Sicut qui benedicitur in Christo, benedicitur in nomine patris et filii et spiritus sancti, quia unum nomen est, potestas una, ita etiam ubi operatio aliqua divina aut patris aut filii aut spiritus sancti designatur, non solum ad spiritum sanctum, sed etiam ad patrem refertur et filium, nec solum ad patrem, sed etiam ad filium refertur et spiritum. Denique Ethiops eunucus Candacis reginae baptizatus in Christo plenum misterium consecutus est. Et illi, qui negaverunt scire spiritum sanctum, quamvis baptizatos se dicerent in Iohannis baptisma, baptizati sunt postea, quia Iohannes in remissione peccatorum in advenientis Iesu, non in suo baptizavit nomine. Et ideo spiritum nesciebant, quia nec baptismum in Christi nomine, sicut Iohannes baptizare solebat, acceperant. Iohannes enim licet non baptizaret in spiritu, tamen et Christum predicabat et spiritum. Denique cum interrogaretur, ne forte ipse esset Christus, respondit: "Ego vos in aqua baptizo, venit autem fortior me, cuius non sum dignus calciamenta solvere, ipse vos baptizabit in spiritu et igni." Ergo isti, quia nec in Christi nomine nec cum fide spiritus sancti baptizati fuerant, non potuerunt accipere baptismatis sacramentum. Baptizati sunt itaque in nomine Iesu Christi nec iteratum est in his baptisma, sed novatum, unum enim baptisma. Ubi autem non est plenum baptismatis sacramentum, nec principium vel species aliqua baptismatis extimatur. Plenum autem est, si patrem et filium et spiritum sanctum fateare, et si unum neges, totum subruas. Et quemadmodum si unum in sermone comprehendas, aut patrem aut filium aut spiritum sanctum, fide autem nec patrem nec filium nec spiritum sanctum abneges, plenum est fidei sacramentum. Ita etiam, quamvis et patrem et filium et spiritum sanctum dicas et alicuius horum minuas potestatem, vacuum est omne ministerium.

26. Augustinus. Nec illud te moveat, quod quidam non ea fide ad baptismum percipiendum parvulos ferunt, ut gratia spirituali ad vitam regenerentur eternam, sed eos, quod putant hoc remedio temporalem retinere vel recipere sanitatem. Non enim propterea illi non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur. Offeruntur parvuli ad percipiendum spiritualem gratiam non tam ab eis, quorum gestantur manibus, quamvis et ab ipsis, si et ipsi fideles sunt, quam ab universa societate sanctorum atque fidelium. Tota ergo hoc mater aecclesia, quae in sanctis est, facit, quia tota omnes, tota singulos parit.

27. Idem. Cathecuminum, quamvis in bonis operibus defunctum, vitam habere non credimus, excepto dumtaxat nisi sacramentum martyrii compleatur.

28. Ex concilio Meldensi. Ut episcopi non nisi ieiuni per impositionem manuum spiritum sanctum tradant, exceptis infirmis et morte periclitantibus.

29. Urbanus papa II. Illud quoque precipimus, ut pro chrismate et baptismo et sepultura nichil umquam exigatur.

30. Gregorius Ianuario episcopo Karalitano. In epistola XXVI. lib. quarti. Pervenit quoque ad nos quosdam scandalizatos fuisse, quod presbiteros chrismate tangere eos, qui baptizati sunt, prohibuimus. Et nos quidem secundum usum veterem aecclesiae nostrae fecimus, sed si omnino hac de re aliqui contristantur, ubi episcopi desunt, ut presbiteri etiam in frontibus baptizatos chrismate tangere debeant, concedimus.

31. Gregorius servus servorum Dei Leandro coepiscopo. In epistola XL lib. I. In trina mersione baptismatis quod nos eum, qui baptizatur, tercio mergimus, triduanae sepulturae sacramenta signamus. Et dum tercio ab aquis, qui baptizatur, educitur, resurectio triduani temporis exprimitur.

32. (31). Gregorius in registro ad Diumarium episcopum Caralitanae sedis. Presbiteri baptizatos infantes signare in frontibus suis chrismate non presumant, sed presbiteri baptizatos tangant in vertice, ut episcopi postmodum confirment in fronte.

33. Martinus papa. Quicumque presbiter in provincia propria aut in alia vel ubicumque inventus fuerit, qui commendatum sibi infirmum baptizare noluerit vel pro intentione itineris vel de alia aliqua excusatione, et sic sine baptismo moritur, deponatur.

34. Eugenius papa. Si parvulus egrotans ad quemlibet presbiterorum baptismi gratia de cuiuslibet parroechia allatus fuerit, ei baptismi sacramentum nullo modo denegetur. Si quis hoc munus petenti concedere detrectaverit et ille parvulus absque baptismatis gratia mortuus fuerit, noverit se ille, qui eum non baptizavit, pro anima eius rationem redditurum et apud synodum acerrime corrigendum.

35. Innocentius. Nulli est aliquatenus ambigendum tunc unumquemque fidelium corporis sanguinisque dominici participem fieri, quando in baptismate membrum corporis Christi efficitur, nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiam si ante, quam panem illum commedat et calicem bibat, de hoc seculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat. Sacramenti quippe illius participatione ac beneficio non privatur, quando ipse hoc, quod ipsum sacramentum est, invenit.

36. Melciades episcopus episcopis Hispaniarum. In baptismo abluimur, post baptismum roboramur, ac si continuo transituris sufficiant regenerationis beneficia, victuris autem necessaria sunt confirmationis auxilia. Regeneratio per se salvat mox in pace beati seculi recipiendos, confirmatio armat et instruit ad agones mundi et prelia reservandos. Qui post baptismum autem cum acquisita innocentia immaculatus pervenit ad mortem, confirmatur morte, quia iam non potest peccare post mortem.

37. Augustinus super Iohannem sermone V. Si fuerit iustus minister, computo eum cum Paulo, computo illum cum Petro. Cum istis computo iustos ministros, quia vere iusti ministri gloriam suam non quaerunt. Ministri enim sunt, qui pro ducibus haberi nolunt, spem in se poni exhorrescunt. Ergo cum Paulo iustum ministrum. Quid enim dicit Paulus? "Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit." Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus." Qui vero fuerit superbus minister, cum diabolo computabitur, sed non contaminatur donum Christi. Quod per illum fluit purum, quod per illum transit liquidum, venit ad fertilem terram. Puta quia ipse lapideus est, quia ex aqua fructum ferre non potest. Sed et per lapideum canalem transit aqua ad areolas. In canali lapideo nichil generat, sed ortus plurimum fructum affert. Spiritualis enim virtus sacramenti ita est ut lux.

38. Idem in libro de baptismo sacramenta aecclesiae ab excommunicatis vel hereticis et haberi et dari posse testatur, ita in primo libro contra Donatistas disputans: Sacramentum dandi baptismi est, quod habet qui ordinatur. Sicut autem baptizatus, si ab unitate recesserit, sacramentum dandi baptismi non ammittit, sic etiam ordinatus si ab unitate recesserit, sacramentum dandi baptismi non amittit. Nulli enim sacramento iniuria facienda est. Si discedit a malis, utrumque discedit, si permanet in malis, utrumque permanet. Sicut ergo acceptatur baptismus, quem non potuit amittere, qui ab unitate discesserat, sic acceptandus est baptismus, quem dedit ille, qui sacramentum dandi, cum discederet, non ammisit. Nam sicut redeuntes, qui priusquam recederent, baptizati sunt, non rebaptizantur, ita redeuntes, qui priusquam recederent, ordinati sunt, non utique reordinantur, sed aut administrant, quod administrabant, si aecclesiae utilitas postulat, aut si non administrant, sacramentum tamen ordinationis suae gerunt et ideo eius manus inter laicos non imponitur.

39. Idem. Nullus autem negat habere baptismum etiam apostatas. Quibus utique redeuntibus et per paenitentiam conversis dum non redditur, amitti non posse iudicatur. Sic et illi, qui sacrilegium scismatis ab aecclesiae communione discedunt, habent utique baptismum, quem, priusquam discederent, acceperunt. Nam et si ipsi redeant, non eis iterum datur. Unde ostenditur illud, quod acceperunt in unitate positi, non potuisse amittere separatos. Quodsi haberi foris potest, etiam dare cur non potest? Sed dicis: non recte foris datur. Respondemus: sicut non recte foris habetur et tamen habetur, sic non recte foris datur et tamen datur. Sicut per unitatis autem reconciliationem incipit utiliter haberi, quod extra unitatem inutiliter habebatur, sic per eandem reconciliationem incipit utile esse, quod extra eam inutiliter datum est. Quod de baptismo dictum est, et ordinationi poterit applicari, ut ipsa etiam foris dari possit, quam idem doctor etiam foris haberi posse monstravit. Alioquin infirmum erit argumentum de baptismo, ut ideo foris dari possit, quia et foris habeatur, si non omne sacramentum foris poterit dari, quod et foris solet haberi.

40. Augustinus. Sacramenta, inquit, si eadem sunt, ubique sunt integra, etiam si pravae intelliguntur et discordiosae tractantur. Sicut scriptura ipsius evangelii, si eadem ipsa est, ubique integra est, etiam si innumerabili falsarum opinionum varietate asseratur.

41. Idem. Spiritus autem sanctus, quod in sola catholica per impositionem manus dari dicitur, nimirum haec intelligi maiores nostri voluerunt, quod apostolus ait: quoniam karitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum. Ipsa enim est karitas, quam non habent, qui ab aecclesiae communione precisi sunt, sine qua iuxta apostolum nichil prosunt reliqua. Non autem habet Dei karitatem, qui aecclesiae non diligit unitatem. Ac per hoc recte intelligitur dici non accipi nisi in catholica spiritum sanctum.

42. (41). Idem. Multe autem sunt operationes spiritus sancti, quas idem apostolus, cum in quodam loco commemorasset, ita conclusit: "Omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus, dividens propria unicuique, prout vult." Cum ergo aliud sit sacramentum, quod habere etiam Symon magus potuit, aliud prophetia, quae in malis etiam hominibus fieri solet ut in Saul, aliud operatio eiusdem spiritus, quam nisi boni habere non possunt, id est karitas, quilibet heretici et scismatici accipiant caritatem, que operit multitudinem peccatorum, proprium donum est catholicae unitatis et pacis, nec eius in omnibus, quia nec omnes sunt eius.

43. (42). Idem. Manus autem impositio non sicut baptismus repeti non potest. Quid est enim aliud nisi orato super hominem? 44.

(43). Idem. Remissam, inquit, peccatorum avari non dant, quae per orationem, id est per columbae gemitum datur, cuicumque baptizet, si ad eius pacem illi pertinent, quibus datur. Non enim et raptoribus et feneratoribus diceret Dominus: Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur illi, si cui tenueritis, tenebuntur. Foris quidem nec ligari aliquid potest nec solvi, ubi non sit, qui aliud ligare possit aut solvere. Sed solvitur, qui columba fecerit pacem, et ligatur, qui columba non habet pacem, sive aperte foris sit sive intus esse videatur.

45. (44). Idem. Heretici, inquit, sacramenta et scripturas habent ad speciem, non ad salutem.

46. (45.) Idem. Sicut, inquit, urgueri videor, cum mihi dicitur; Ergo hereticus dimittit peccata, cum iuxta te baptizet, sic et ego urgueo, cum dico: Ergo avarus religionis simul atque peccata dimittit. Si per vim sacramenti, sicut ille, ita et ille; si per meritum suum, nec ille nec ille. Illud enim sacramentum et in malis hominibus Christi esse cognoscitur, in corpore autem unicae columbae immaculatae nec ille nec ille invenitur.

47. (46). Augustinus in libro de baptismo. Perfidus si in perfidia permanserit, per baptismum nec extra aecclesiam remissionem accipit peccatorum. Aut si propter vim sacramenti ad punctum temporis accipit, et intus et foris eam vim operatur, sicut vis nominis Christi expulsionem demonum etiam foris operabatur.

48. (47). Idem. Ita ergo nec foris sicut nec intus quisquam, qui ex parte diaboli est, potest vel in se vel in quoquam maculare sacramentum, quod Christi est. Non itaque dat remissam peccatorum sermo, ut qui cancer serpit; quae per baptisma Christi conceditur, si baptizatus unitati catholicae compaginatur.

49. (48). Augustinus. Quomodo aquam mundat et sanctificat homicida, quomodo benedicunt oleum tenebre? Si autem Deus adest sacramentis et verbis eius; per qualeslibet administrentur, et sacramenta Dei ubique recta sunt et mali homines, quibus nichil prosunt, ubique perversi sunt, id est intus et foris.

50. (49). Augustinus. Quomodo exaudit Deus homicidam deprecantem vel super aquam baptismi vel super oleum vel super eucharistiam vel super capita eorum, quibus manus imponitur? Quae tamen omnia et fiunt et valent etiam per homicidas, id est per eos, qui hoderunt fratres, etiam in ipsa intus aecclesia. Cum dare nemo possit, quod non habet, quomodo dat homicida spiritum sanctum? Et tamen intus etiam ipse baptizat. Deus ergo dat etiam ipso baptizante spiritum sanctum. Quapropter sacramentum gratiae dat Deus etiam per malos, ipsam vero gratiam non nisi per se ipsum vel per sanctos suos. Et ideo remissionem peccatorum vel per seipsum facit vel per illius columbe membra, quibus ait: "Si cui dimiseritis, dimittentur." Manus autem impositio si non adhiberetur ab heresi venienti, tamquam extra omnem culpam esse iudicaretur. Propter caritatis autem copulationem, quod est maximum donum spiritus sancti, sine quo non valent ad salutem, quaecumque alia sancta fuerint in homine, manus hereticis correctis imponitur. Induunt autem homines Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem, aliquando et usque ad vitae sanctificationem. Atque illud primum et bonis et malis potest esse commune, hoc autem proprium est bonorum et piorum. Non ob aliud visum est quibusdam etiam egregiis viris antistibus Christi, inter quos precipuae beatus Cyprianus eminebat, non esse posse apud hereticos vel scismaticos baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur sacramentum ab effectu vel usu sacramenti; et quia eius affectus atque usus in liberatione a peccatis et cordis rectitudine apud hereticos non inveniebatur ipsum sacramentum quoque illic non esse putabatur. Sed convertentibus oculos ad interioris paleae multitudinem, cum et hii, qui in ipsa unitate perversi sunt et perditae vivunt, appareant remissionem peccatorum nec dare posse nec habere, quia non malignis, sed bonis filiis est dictum: "Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur eis, et reliqua," habere tamen et dare et accipere baptismi sacramentum satis eluxit pastoribus aecclesiae catholicae etiam ovem, quae foris errabat et dominicum caracterem foris accipiebat, venientem ad christianae unitatis salutem ab errore corrigi, caracterem tamen dominicum in ea agnosci potius quam improbari. Quando quidem ipsum caracterem multi et lupi et lupis infigunt, qui videntur intus esse, verumtamen ad illam ovem, quae ex multis una est, non pertinent. Cum malus tradit baptismum bono, id est in unitatis vinculo veraci conversatione mutato, inter bonum sacramentum, quod traditur, et bonum fidelem, cui traditur, tradentis malitia superatur. Et cum illi veraciter ad Deum converso peccata dimittuntur, ab eis dimittuntur, quibus ipse veraci conversione coniungitur. Spiritus sanctus ea dimittit, qui datus est omnibus sanctis sibi caritate coherentibus, sive se noverint corporaliter sive non noverint. Similiter cum alicuius tenentur peccata, ab eis tenentur, a quibus ille cordis pravitatis disiungitur, sive notis corporaliter sive ignotis. Omnes mali spiritualiter a bonis seiuncti sunt. Si autem etiam corporaliter aperta discessione separentur, peiores fiunt. Sed nichil interest ad baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat et quanto peiori tradat. Potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus, sed quam pernitiose habere, tam pernitiose tradere. Ille autem, cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus acceperit urguente mortis necessitate. Cur heretici foris baptizare non possunt? An quia peiores sunt eo ipso, quod foris sunt? Sed nichil interest ad integritatem baptismi, quanto peior id tradat. Neque enim tantum interest inter malum et peiorem quantum inter bonum et malum, et tamen cum baptizat malus, non aliud dat quam bonus. Ergo et cum baptizat peior, non aliud dat quam ille, cui minus sacramentum pertinet, ut foris dari non possit? Si hoc ita esset, nec haberi foris posset et totiens baptizari necesse esset, quotiens recedens quisque ab aecclesia rursus ad aecclesiam remeasse. His, qui ficto corde baptizantur, aut peccata nullatenus dimittuntur, quia spiritus sanctus discipline effugiet fictum, aut in ipso temporis puncto per vim sacramenti dimissa iterum perfectione replicantur, ut et illud verum sit: "Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis", et illud: "Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum"; id est ut et induat eum Christo sanctitas baptismi et exuet eum Christo pernities fictionis. Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna caritas non est, apertissime Dominus in evangelio docet in illo servo, a quo dominus dimissum debitum petivit, eo quod ille conservo suo debitum nollet dimittere. Sic non impeditur baptismi gratia, quominus omnia peccata dimittat, etiam si fraternum odium in eius, cui dimittuntur, animo perseveret. Solvitur enim hesternus dies, et quicquid superest, solvitur etiam ipsa hora momentumque ante baptismum et in baptismo, deinceps autem continuo reus esse incipit, non solum consequentium, sed etiam preteritorum dierum, horarum, momentorum redeuntibus omnibus, quae dimissa sunt. Sicut igitur ficti veraciter conversi recipiuntur nec tamen eorum baptisma reprobatur, sic et illa, quae scismatici vel heretici non aliter habent nec aliter agunt quam vera aecclesia, cum ad nos veniunt, non emendamus, sed potius approbamus.

51. (50). Augustinus ad Donatistas. Aecclesiae sunt omnia sacramenta dominica, quae sic habetis et datis, quomodo habebantur et dabantur etiam prius, quam inde exiretis. Non tamen ideo non habetis, quia non estis ibi, unde sunt quae habetis. Non in vobis mutamus, in quibus nobiscum estis. In multis enim nobiscum estis. Nam et de talibus dictum est, quoniam in multis erant mecum. Sed ea corrigimus in quibus non estis, et ea vos hic accipere volumus, quae non habetis illic, ubi estis. Nobiscum autem estis in baptismo, in symbolo, in ceteris dominicis sacramentis. In spiritu autem unitatis et in vinculo pacis, in ipsa denique catholica aecclesia vobis estis. Isti autem, cum quibus vel de quibus agimus, non sunt desperandi. Adhuc enim in corpore sunt. Sed non quaerunt spiritum sanctum nisi in Christi corpore, cuius habent foris sacramentum, sed rem ipsam non tenent intus, cuius illud est sacramentum, et ideo sibi iudicium manducant et bibunt. Unus enim panis sacramentum est unitatis, quoniam sicut dicit apostolus: Unus panis, unum corpus, multi sumus.

52. (51). Augustinus. Queris a me, utrum parentes baptizatis parvulis suis noceant, cum eos demoniorum sacrificiis sanare conantur, et si non nocent, quomodo eis prosit, cum baptizantur, parentum fides, quorum eius non potest obesse perfidia. Ubi respondeo tantam illius sacramenti, hoc est baptismi salutaris, esse virtutem in sancta compage corporis Christi, ut semel generatus per aliorum spiritualem voluntatem deinceps non possit vinculo alienae iniquitatis obstringi, ci nulla sua voluntate consentit. "Et anima" enim "patris mea est ", inquit, et anima filii." Anima, quae peccaverit ipsa, morietur. Non autem peccat ipsa, cum parentes ei omnino nescienti vel quilibet alius adhibet sacrilegia demoniorum. Sed ideo ex Adam traxit, quod sacramenti illius gratia solveretur, quia nondum erat anima separatim vivens, id est altera anima, de qua diceretur: "et anima patris mea est et anima filii mea est." Iam itaque cum homo in se ipso est ab eo, qui genuit, alter effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius. Quando itaque in parvulum maiores peccant offerentes eum demonum sacrilegis vinculis, non est anima utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere communem. Non enim sic communicatur culpa per alterius voluntatem, quemadmodum communicatur gratia per sancti spiritus unitatem.

XI. De decimis et oblationibus aliis.

1. Gelasius. Quattuor autem tam de redditibus quam de oblationibus fidelium, prout cuiuslibet aecclesiae facultas admittit, sicut dudum rationabiliter est decretum, convenit fieri portiones. Quarum sit una pontificis, altera clericorum, tercia pauperum, quarta fabricis amplicanda. De quibus sicut sacerdotis intererit integram ministris aecclesiae memoratam dependere quantitatem, sic clerus ultra delegatam sibi summam insolenter noverit expetendum. Ea vero, quae aecclesiasticis edificiis attributa sunt, huic operi veraciter prerogata locorum doceat instauratio manifesta sanctorum, quia nefas est, si sacris edibus destitutis in lucrum suum presul impendia his designata convertat. Ipsam nichilominus asscriptam pauperibus portionem, quamvis divinis rationibus se dispensasse monstraturus esse videatur, tamen iuxta quod scriptum est, "ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est", oportet etiam presenti testificatione predicari et bonae famae preconiis non taceri.

2. Gregorius Leoni episcopo Catanensium. In epistola VII. lib. VIII. Volumus ergo, ut quicquid aecclesiae tuae ex redditu vel quolibet alio titulo fortassis accesserit, quartam exinde portionem sine diminutione aliqua debeas segregare atque eam secundum Dei timorem presbiteris diaconibus ac clero, ut tibi visum fuerit, discrete dividere, ita sane ut unicuique, sicut meritum laboris exegerit, libera tibi sit, iuxta quod previderis, largiendi licentia, quatenus et qui merentur etiam temporali se sentiant commodo consolatos et alii adiuvante Domino eorum ad melius contendant imitatione proficere.

3. Augustinus. Decime tributa sunt egentium animarum. Quodsi decimam dederis, non solum abundantiam fructuum recipies, sed etiam sanitatem corporis consequeris. Non igitur Dominus Deus premium postulat, sed honorem. Deus enim noster, qui dignatus est totum donare, decimam a nobis dignatus est recipere, non sibi, sed nobis sine dubio profuturam. Sed tardius dare peccatum est; quanto magis peius est peccatum non dedisse? De militia, de negotio et de artifitio redde decimas. Cum enim decimas dando et terrena et caelestia possis praemia promereri, per avariciam duplicem benedictionem fraudas. Haec est enim Domini iustissima consuetudo, ut si tu illi decimam non dederis, tu ad decimam revoceris. Dabis impio militi, quod non vis dare sacerdoti. Benefacere Deus semper paratus est, sed hominum malitia prohibetur. Decimae etenim ex debito requiruntur, et qui eas dare noluerint, res alienas invadunt. Et quanti pauperes in locis suis, ubi ipse habitat, illo decimes non dante fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante aeterni iudicis tribunal apparebit, quia rem a Domino pauperibus delegatam suis usibus reservavit. Quia ergo sibi aut premium comparare aut peccatorum desiderat indulgentiam promereri, reddat decimam, etiam de VIIII partibus studeat elemosinam dare pauperibus.

4. Gregorius VII. Cap. VI. Decimas, quas in usum pietatis concessas esse canonica auctoritas demonstrat, a laicis possideri apostolica auctoritate prohibemus. Sive enim ab episcopis vel regibus vel quibuslibet personis acceperint, nisi aecclesiae reddiderint, sciant se sacrilegii crimen committere et aeternae dampnationis periculum incurrere.

5. Ex concilio Africano. Pervenit fama sinistra ad magnam conventus nostri synodum, quod etiam ipso relatu lugubre valde est satisque universali aecclesiae lacrimabile, quia quicquid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, quod quidam episcoporum suam suorumque adulatorum voluntates magis quam sacrorum canonum vel patrum decreta sectantes non sacerdotibus et presbiteris propriae diocesis decimas atque christianorum oblationes conferre renuerunt, sed potius, quod catholicis auribus absurdissimum est, laicalibus personis, militum videlicet sive servitorum, vel quod adhuc gravius est, consanguinitatis sibi gratia coniunctis inconsulte ac precipiti more concedere soliti sunt. Quod videlicet inmanissimum nefas quam monstruosum quamque execrabile sit, redemptori nostro eiusque sacrosanctae aecclesiae quam intollerabile, omnes penae utriusque testamenti paginae protestantur, in quibus terribiliter ipse rex regum et dominus pontificum omnibus intonat dicens: Si quis tetigerit sacerdotes meos, qui in tabernaculo meo deserviunt, tangit pupillam oculi mei, et rursum: Omnes, inquit, filii Israel offerunt decimas de omnibus frugibus suis ad templum Domini, quia his, qui altario deserviunt, dedi eas, ut participentur de omnibus bonis Domini, ut orare valeant, pro populo meo. Habemus autem ad hanc pessimam heresim destruendam ipsam veritatem in evangelio dicentem: Dignus est operarius mercede sua. Quod alius evangelista evidentius dicit: Dignus est operarius cibo suo. Unde apostolus: Qui, inquit, altario deserviunt, de altario participentur. Sunt quippe presbiteri sors specialis Dei, et ipse hereditas eorum, pro cuius amore atque honore arma deposuere secularia, ut ipsum habere mererentur patrem atque defensorem, dicentes cum propheta: Quis adversarius meus est? Accedat ad me. Ecce Dominus auxiliator meus, ideo non sum confusus. Quapropter placuit unanimitati vestre, ut in unum convenientes comitati et preventi gratia spiritus sancti, sine quo nichil facere possumus, quod divinitati placitum sit, uno ore eodemque consensu vigorabiliter censemus, ut si quis amodo episcopus inventus fuerit huius divini precepti transgressor, inter maximos hereticos et antichristos non minimus habeatur. Et sicut sancta Nicena synodus de simoniacis hereticis omnino censuit, et qui dat episcopus, et qui accipiunt ab eo laici sive pretio sive benefitio, aeterni incendii ignibus deputentur et a sanctae aecclesiae corpore utpote inutilia sarmenta evangelica falce precidantur, quatenus arescant. Ad haec tota synodus: Ut haec, inquit, spiritu sancto auctore fiant, qui nos congregari voluit, ad confirmandam legem mandatorum suorum simul ista fieri sancimus, et ut ascendat fumus huius rei prevaricatorum eorumque tormentorum in secula seculorum. Responsumque est ab omnibus: Amen amen, fiat fiat.

6. Ex Toletano concilio. Quoniam quidem in sacrosancto patrum conventu triste quiddam percrebuit de quibusdam fratribus nostris episcopis, qui temerario atque prepostero ordine in aecclesiis sibi commissis disponere atque dispensare solent fidelium decimas necnon oblationes, id est ut his, qui maiores vel persona vel rerum abundantis eminent, maiora concedant, his autem, qui obscurioris personae et minoris qualitatis videntur, aut minima aut nulla omnino acommodent, attendentes contra evangelicum preceptum, quid homines habeant, non quid sint, placuit spiritui sancto per nos disponere atque omnibus aecclesiis intimare, ne amplius Deo prohibente fiat. Censemus quippe et in posterum sancitum esse volumus, ut nullus episcopus personam vel qualitatem presbiteri attendat, sed potius vitae meritum et utilitatem, quam sibi Deus conferre dignatus est, quia non est personarum acceptor Deus, et ita omnia omnibus disponat, ut nullus in sua parrochia inveniatur, qui iure murmurare vel debeat vel possit contra episcopum suum. Perpendere namque episcopus debet, ut nullum presbiterorum causa avaritiae sive cupiditatis humanae contristet, sed potius hoc agere, ut omnia aecclesiae suae membra sint in pace. Altare namque et decimas pro peccunia dare et spiritum sanctum vendere symoniacam heresim esse nullus fidelium ignorat. Quapropter spiritu sancto auctorante statuimus, ut nullus episcoporum pro altaris statu pecuniam accipere presumat vel decimas ab altari auferre secundum priorum statuta pertemptet, sed ita maioribus in maioribus aecclesia concedantur, ut non minores in minoribus aecclesiis paupertate opprimantur. Et ut inter vulsa haec atque intemerata observentur, sub anathematis vinculo pariter omnes obligamus. Responderunt omnes: Volumus, statuimus, fiat, fiat.

7. Ex eodem. De his, quae ad aecclesias parroechitanas offeruntur in terris, vineis, mancipiis, peculiis, antiquorum canonum instituta serventur, ut omnia in potestate episcopi consistant. De his autem, quae altaribus offeruntur, tercia pars fideliter episcopis deferatur, duae clericis. Decimae autem secundum quosdam singulis annis tercia pars aut in tercio anno tota. Sed tamen nos sequentes Romanos, singulis annis quartam partem aut in quarto totam episcopi recipiant.

8. Gregorius servus servorum Dei Augustino episcopo. De episcopis, qualiter cum suis clericis conversentur, vel de his, qui fidelium oblationibus accedunt altario, quantae debeant fieri portiones, sacra scriptura testatur, quod bene te nosse non est dubium, et specialiter beati Pauli ad Timotheum epistolae in quibus erudire studuit, qualiter eum in domo Dei oportuisset conversari. Mos enim sedis apostolicae est, ut ordinatis episcopis precepta traderent, ut ex omni stipendio, quod accedit, IIII debeant fieri portiones; una videlicet episcopo et familiae propter hospitalitatem atque susceptionem, alia clero, tertia pauperibus, quarta aecclesiis reparandis. Sed quia tua fraternitas monasterii regulis erudita seorsum vivere non debet a clericis suis, in aecclesia Anglorum, quae auctore Deo nuper adhuc ad fidem perducta est, hanc debet conversationem instituere, quae in initio nascentis aecclesiae fuit patribus nostris; in quibus nullus eorum ex his, quae possidebant, aliquid suum esse dicebant, sed erant illis omnia communia. Si qui vero clerici sunt extra sacros ordines constituti, qui se continere non possunt, sortire uxores debent et stipendia sua exterius accipere, quia de hisdem patribus, de quibus prefati sumus, novimus scriptum, quia dividebantur singulis, prout cuique opus erat. De eorum quoque stipendio cogitandum sit atque providendum est et sub aecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus vivant et canendis psalmis invigilent et omnibus illicitis cor et linguam et corpus Deo auctore conservent. Communi vero vita viventibus iam de faciendis portionibus vel exhibenda hospitalitate aut adimplenda misericordia nobis quid erit loquendum, cum omne, quod superest, in causis piis ac religiosis erogandum est, Domino magistro omnium dicente: Quod superest, date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis.

9. Urbanus. Res singularum parrochiarum episcoporum, qui locum tenent apostolorum, erant et sunt usque adhuc et debent esse futuris temporibus. E quibus episcopi et fideles dispensatores eorum omnibus communi vita degere volentibus ministrare cuncta necessaria debent, ut nemo in eis inveniatur egens.

10. Leo III. De decimis iusto ordine non tantum nobis, sed etiam maioribus visum est, plebibus tantum, ubi sacrosancta baptismata dantur, deberi.

11. Commoneo de reditibus aecclesiae partes IIII fieri. Habeat autem aecclesia unam partem, pontifex unam, et aliam pauperes, quartam presbiteri cum diaconibus et residuo clero. Si quis de clero transierit de hoc mundo, si minime de sua generositate habet consortem, quicquid eius paupertas habet, conferat aecclesiae et exinde quattuor partes fiant.

12. Gelasius. Presulum nostrorum auctoritas emanavit, ut facultates aecclesiae episcopi ad regendum habeant potestatem, ita tamen ut viduarum, pupillorum atque pauperum necnon et clericorum stipendia distribuere debeant. Hoc eis statuimus dari, quod actenus decretum est. Reliquum sibi episcopi vendicent, ut sicut antea diximus, peregrinorum atque captivorum largitores esse possint.

13. Gregorius Iohanni Panormitano episcopo. In epistola XLIIII lib. XIII. Hortamur ut de reditibus aecclesiae quartam in integro portionem aecclesiae tuae clericis secundum meritum vel offitium sive laborem suum, ut ipse unicuique dare prospexeris sine aliqua prebere debeas tarditate. De hoc vero, quod ex fidelium oblatione accesserit, id est quartam partem in solidis vel cellario eius iuxta pristinam consuetudinem dare non differas. Reliqua autem omnia mobilia in tua retineas potestate, immobilia cuncta aecclesiasticis reditibus aggregentur, ut multiplicata quantitate clericorum tuorum quarta Deo largiente proficiunt.

XII. De iure aecclesiarum et monasteriorum.

1. Gregorius Petro subdiacono inter cetera. In epistola VIII lib. I. Si monasterium prefatum sancti Theodori fines, de quibus causatio mota est, inconcussis XL annis possedisse reppereris, nullam deinceps, etiam si quid sanctae Romanae ecclesiae competere potuit, patiaris sustinere calumpniam, sed quietem eorum inconcussam modis omnibus procurate. Sin vero actores aecclesiae non eos possedisse XL annis inconcusso iure monstraverint, sed aliquam intra tempora haec motam fuisse aliquando quaestionem eorundem finium, electis arbitris tranquille et legaliter sopiatur.

2. Silvester papa. Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium ius liceat monasterium tradere nisi ad aliud monasterium, vel commutare nisi cum alio monasterio, vel quocumque commento vendere. Hoc etiam divina et apostolica atque canonica sub anathematis paena sancxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit, sed ipsum monasterium in pristinum reformetur statum.

3. Bonifatius papa. Si quis vult monasterium suum ad meliorandum in alium locum ponere, fiat cum consilio episcopi et fratrum suorum et dimittat presbiterum in priori loco ad ministeria aecclesiae.

4. Gelasius. Facultates aecclesiae necnon et dioceses; ab aliquibus possidentur episcopis, iure sibi vindicent, quod tricenalis lex conclusit, quia et filiorum nostrorum principum ita emanavit auctoritas, ut ultra XXX annos nulli liceat pro his appellare, quos legum tempus exclusit.

5. Ex octava synodo universali. Placuit huic sanctae ac magne synodo, ut res vel privilegia, quae Dei aecclesiis ex longa consuetudine pertinent et sive ad pie recordationis imperatoribus sive ab aliis Dei cultoribus in scriptis donata et ab eis per annos XXX possessa sunt, nequaquam a potestate presulum earum quecumque persona secularis per potestatem subtrahat aut per argumenta quaelibet auferat. Sed sint omnia in potestate presulis ac usu aecclesiae presulis, quaecumque intra XXX annorum spatium ab aecclesiis possessa fuisse noscuntur. Quisquis ergo secularium contra presentem diffinitionem egerit, et tamquam sacrilegus iudicetur et, donec se correxerit et donec aecclesiae propria privilegia seu res restituerit, anathema sit.

6. Idem. Nulla presumptione statum parrochiarum, qui perpetuae aetatis firmitate duravit, patimur immutari, quia neglegentia pontificum neque temporalis obiectio, quae per incuriam forte generatur, neque ignavia faciente consensus nec surripiente supplicatione preceptio divellere potest semel diocesim constitutam, ex qua semper ad regenerationem atque consignationem plebs devota convenit, territorium etiam non facere diocesim.

7. Eiusdem. Si quid in aecclesia dampno aut in his, quae sunt preceptionis nostrae prohibita, pontificem vestrum videritis admittere, mox nostris auribus relatione signate, ut quid fieri debeat, censeamus.

8. Idem. Trigetius vero petitoria nobis insinuatione suggessit in re sua, quod Sextilianum vocabatur, basilicam se sanctorum Michahelis archangeli et Marci confessoris pro sua devotione fundasse. Et ideo, frater karissime, ad tuam pertinet parrochiam benedictionem supra memorate basilice sollemni veneratione dependere. Nichil fundator tamen ex hac basilica noverit vendicandum, nisi processionis aditum, quae christianis omnibus in commune debetur.

9. Gelasius Romanae aecclesiae episcopus dilectissimis et in Christi caritate in animis conexis fratribus, qui in Sicilia sunt. Presulum nostrorum auctoritas emanavit, ut facultates aecclesiae episcopi ad regendum habeant potestatem, ita tamen, ut viduarum, pupillorum atque pauperum necnon et clericorum stipendia distribuere debeant. Hoc eis statuimus dari, quod actenus decretum est. Reliquum sibi episcopi vendicent, ut sicut antea diximus, peregrinorum atque captivorum largitores esse possint.

10. Simachus papa in generali residens synodus. Mansuro cum Dei nostri consideratione decreto sancimus, ut nulli apostolicae sedi presuli a presente die, donec disponente Domino catholicae fidei manserit doctrina salvatoris, liceat predium aecclesiasticum, quanticumque fuerit vel magnitudinis vel exiguitatis, sub perpetua alienatione vel commutatione ad cuiuslibet iura transferre.

11. Idem. Possessiones igitur, quas unusquisque aecclesiae proprio dedit aut reliquit arbitrio, alienare quibuslibet titulis atque distractionibus vel sub quocumque argumento non patimur, nisi forsitan aut clericis bonorum meritis aut monasteriis religionis intuitu aut certe peregrinis, si necessitas largiri suaserit, sic tamen ut haec ipsa non perpetuo, sed temporaliter perfruantur.

12. Gregorius Anthemio diacono. Ratio nulla permittit, ut propriis cuiusquam usibus applicetur, quod pro communi utilitate datum esse cognoscitur.

13. Idem Savino subdiacono. Sacrilegium et contra legem est, si quis, quod venerabilibus locis relinquitur, prave voluntatis studiis tentaverit compendiis retinere.

14. Idem inter cetera. Iohanni defensori in epistola XLV lib. XIII. Gloriosus Comitiolus, si suprascriptus episcopus innocens esse claruerit, quicquid de rebus eius vel aecclesiae ipsius tulit, sine aliqua dilatione restituat. Sed et quae ipse episcopus in persecutionem ac violentiam eius expendisse vel dampnum idem episcopus pertulisse iuraverit, idem memoratus gloriosus eidem episcopo reddat ac satisfaciat. Si autem talem culpam antedictum episcopum, quod absit, commisisse constiterit, ut constet eum non inrationabiliter esse depositum, eadem eiusdem depositio confirmetur, aecclesiae res suae omnes, quae ablatae claruerint, restituantur, quia delictum personae in dampnum non est aecclesiae convertendum. Si enim, ut dicitur, comitiolus defunctus est, ab herede eius, quae ab illo iniuste tulta sunt, sine excusatione reddantur.

15. Aurelianus papa. Omnia, quae Deo offeruntur, consecrata habeantur, in vineis, terris, silvis, utensilibus, vestimentis, pecoribus et reliquis possessionibus, quia quae aecclesiis offeruntur, sine dubio Christo, qui sponsus earum est, offeruntur.

16. Prosper. Scientes autem nichil aliud esse res aecclesiae, nisi vota fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum, episcopi non has vendicare in usus suos ut proprias, sed ut commendatas pauperibus dividere debent, hoc est possidendo contempnere, non sibi, sed aliis possidere nec habendi cupiditate aecclesiae facultates ambire, sed eas pietate subveniendi suscipere. Quod habet aecclesia, cum omnibus nichil habentibus habet commune, nec aliquid debet inde eis, qui sibi de suo sufficiunt, erogari, quando nichil aliud sit habentibus dare quam perdere.

17. Sed et sententia beati Hieronimi non solum prelatis, sed etiam caeteris, qui rebus utuntur aecclesiae, vigilanter perpendenda est, qui ita in commentario Mathei evangelistae ait: Omnes igitur, qui stipe templi et his, quae conferuntur ad usus aecclesiae, abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendatium et salvatoris sanguinem effudentium.

18. Ex Toletano concilio, cap. XXXIIII. Quicumque episcopus alterius episcopi diocesim per XXX annos sine aliqua interpellatione possederit, quia secundum ius legis eius iam videtur esse diocesis, admittenda non est contra eum actio reposcendi. Sed hoc intra unam provintiam, extra vero nullo modo, ne, dum diocesis defenditur, provinciarum termini confundantur.

19. Ex eodem, cap. XXXV. Sicut diocesim alienam tricennalis possessio tollit, ita territorii conventum non adimit. Ideoque basilicae, que novae conditae fuerint, ad eum proculdubio episcopum pertinebunt, cuius conventus esse constiterit.

20. Ex eodem. Liberti aecclesiae, quia numquam moritur eorum patrona, a patrocinio eiusdem numquam discedant nec posteritas quidem eorum, sicut priores canones decreverunt. Hec ne forte libertas eorum in futura prole non pateat ipsaque posteritas saturabili ingenuitate obnitens sese ab aecclesiae patrocinio subtrahat, necesse est, ut tam idem liberti quam ab eis progeniti professionem episcopo suo faciant, per quam se ex familia aecclesiae liberos effectos esse fateantur eiusque patrocinium non relinquant, sed iuxta virtutem suam obsequium ei vel oboedientiam prebeant.

21. Ex eodem. Noverint autem conditores basilicarum in rebus, quas eisdem aecclesiis conferunt, nullam potestatem habere, sed iuxta canonum instituta, sicut aecclesiam, ita et dotem eius ad ordinationem episcopi pertinere.

22. (12). Ex eodem. Omnis itaque rei aecclesiasticae quantitas, sicut remedium veniae tribuit conferenti, ita dampnum rite preparat fraudatori. Et ideo nullus sacerdotum vel ministrorum ex rebus aecclesiae, quae in quibuscumque locis a fidelibus largiuntur, aliquid auferat et iuri suo aut cathedre propriae unitate connectat. Verum ut huius rei soliditas potior habeatur, propinquis eius, qui construxerunt vel ditaverunt aecclesiam, licitum sit hanc bonae intentionis habere solertiam, ut si sacerdotem seu ministrum aliquid ex collatis rebus previderint defraudare, aut commonitionis honesta conventione compescant aut talia episcopo aut iudici corrigenda denuntient. Quodsi talia episcopus agere temptat, metropolitano eius haec insinuare procurent. Si autem metropolitanus talia gerit, regis haec auribus insinuare non differant. Ipsis tamen heredibus in eisdem rebus non liceat quasi iuris proprii potestatem preferre, non rapinam, non fraudem ingerere, non violentiam quamcumque presumere. Si quis haec monita temerare presumpserit et male rapta cum confusione restituet et excommunicationis annue sententiam sustinebit.

23. Ex Ancirano concilio. De his, quae pertinent ad aecclesiam, quaecumquae, cum non esset episcopus, presbiteri vendiderunt, placuit rescisso contractu ad iura aecclesiastica revocari. In iuditio autem erit episcopi, si pretium debeat recipi necne, quia plerumque rerum distractarum redditus ampliorem summam pro pretio dato reddi.

24. Ex concilio Aureliano. Omnes basilicae, quae per diversa loca constructae sunt vel cotidie construuntur, placuit secundum sanctorum canonum regulam, ut in eius episcopi, in cuius territorio posite sunt, potestate consistant.

25. Ex eodem. Ut aecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec ulla possessione priventur, ita ut novis oratoriis tribuantur.

26. Ex concilio Calcedonensi, cap. XVII. Singularum aecclesiarum rusticas parrochias vel in possessionibus constitutas precipimus manere inconcussas illis episcopis, qui eas retinere noscuntur, et maxime si per tricennium eas absque vi obtinentes sub dispositione rexerunt. Quodsi intra tricennium facta fuerit de his altercatio, licere eis, qui se lesos asserunt, apud sanctam synodum provinciae de his movere certamen decrevimus.

27. Ex concilio Agathensi. Et licet superfluum sit de re nota et antiquis canonibus prohibita iterato aliquid definire, tamen quo facilius cupiditas aut inprobitas reprimatur, id statuimus, quod omnes iubent, ut civitatenses sive diocesani presbiteri vel clerici salvo iurae aecclesiae rem aecclesiae, sicut permiserint episcopi, teneant. Quod si fecerint vel fecer(unt), et facta venditio non valebit et de facultatibus, si quas habent proprias, indemnem aecclesiam reddant et communione priventur.

28. In eodem. Episcopus, qui filios aut nepotes non habens alium quam aecclesiam relinquit heredem, si quid de aecclesia non aecclesiae causa aut necessitate presumpsit, quod distraxit aut donavit, irritum habeatur. Qui vero filios habet, de bonis, quae reliquit, ab heredibus eius indemnitatibus aecclesiae consulatur.

29. Ex concilio V Cartaginensi. Placuit, ut rem aecclesiae nemo vendat. Quodsi aliqua necessitas cogit, hanc insinuandam esse primati provintiae, ut cum statuta numero episcoporum, utrum faciendum sit, arbitretur. Quodsi tanta urget necessitas aecclesiae, ut non possit ante consulere, saltim post factum curet hoc statim agere vel vicinis episcopis hoc antea indicare et ad consilium referre easdem aecclesiae necessitates. Quodsi non fecerit, reus concilii venditor teneatur.

30. Ex concilio Toletano. Abbatibus, presbiteris reliquisque ministris de rebus aecclesiasticis vel sacro misterio alienare vel obligare absque permissu et subscriptione episcopi nichil liceat. Quod si presumpserit, degradetur, et quod temere alienatum est, ordinatione episcopi revocetur.

31. Ex libro institutionum Iustiniani. De legibus. Nullius autem sunt res sacrae et religiosae et sanctae. Quod enim divini iuris est, id nullius in bonis est. Sacra sunt, quae rite et per pontifices Deo consecrata sunt, veluti edes sacre et dona, quae rite, ad ministerium Dei dedicata sunt; quae etiam per nostram constitutionem alienari et obligari prohibemus, excepta causa redemptionis captivorum. Si quis vero sua auctoritate quasi sacrum sibi constituerit, sacrum non est, sed profanum. Locus autem, in quo sacrae aecclesiae aedificate sunt, etiam dirupto edificio adhuc sacer manet, ut et Papianus scripsit.

32. Ex concilio Africano VIII. Placuit, ut episcopi, quascumque aecclesias vel plebes, quas ad suam cathedram existimant pertinere, non ita repetierint, ut causas suas episcopis iudicantibus agant, sed alio retinente inruerint sive nolentibus sive volentibus plebibus, causae suae detrimentum patiantur. Et quicumque hoc iam fecerunt, si nondum est inter episcopos finita contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde discedat, quem constiterit pretermissis iudicibus aecclesiasticis irruisse. Nec sibi quisque blandiatur, si a primate, ut retineat, litteras impetraverit. Sed sive habeat litteras sive non habeat, conveniat eum, qui tenet, et eius litteras accipiat, ut eum appareat pacifice tenuisse aecclesiam ad se pertinentem. Si autem ille aliquam quaestionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primas dederit sive quos ipsi vicinos cum consulto primatis delegerint.

33. Ex novellis Iustiniani imperatoris. Presens constitutio iubet, quod sacratissimam aecclesiam Romanam C annorum prescriptione solum in suis actionibus posse removeri. Nichil autem de ea latius exponemus, quia innovata est ab alia constitutione, quae data est a consule Belisarii.

34. Item ex eisdem. Neque decennii neque XX vel XXX annorum prescriptio religiosis domibus obponatur, sed sola XL annorum curricula non solum in ceteris rebus, sed etiam in legatis et in hereditatibus.

35. Imperator Valentinianus et Theodosius et Archadius augusti. Si quis in tantam furoris pervenit audatiam, ut possessionem rerum apud fiscum vel apud homines quoslibet constitutarum ante eventum iudicialis arbitrii violenter invaserit, dominus quidem constitutus possessionem, quam abstulit, restituat possessori et dominium eiusdem rei ammittat. Si vero alienam possessionem invasit, non solum eam possidentibus reddat, verum etiam estimationem earundem rerum restituere compellatur.

36. Ex libro digestorum. Sive autem corpore sive animo possidens quis deiectus est, palam est eum vi deiectum videri. Iccirco si quis de agro suo vel de domo processisset nemine suorum relicto, mox revertens prohibitus sit ingredi in ipsum predium, vel si quis eum in medio itinere detinuerit et ipse possederit, vi deiectus videtur. Ademisti enim ei possessionem, quam animo retinebat, etsi non corpore. Quod vulgo dicitur estivorum hybernorumque saltuum nos possessiones animo retinere, id exempli causa didici Proculum dicere. Nam ex omnibus prediis, ex quibus non hac mente recedemus, ut omisisse possessionem vellemus, idem est eum, qui neque animo neque corpore possidebat, ingredi autem et incipere possidere prohibeatur, non videri deiectum verius est. Deicitur enim qui ammittit possessionem, non qui non accipit. Vim vi repellere licere Cassius scribit idque ius natura comparatur. Apparet autem, inquit, ex eo arma armis repellere licere. Vi possidere eum diffiniendum est, qui expulso vetere possessore adquisitam rerum possessionem optinet, aut qui in hoc ipsum aptatus et preparatus venit, ut contra bonos mores auxilio, ne prohiberi possit, ingrediens possessionem facit. Sed qui per vim possessionem suam retinuit, Labeo ait non vi possidere. Idem Labeo ait eum, qui metu turbae perterritus fugerit, videri deiectum. Sed Pomponius ait vim sine corpore aliquo locum non habere. Ego etiam eum, qui fugatus est supervenientibus quibusdam, si illi vi occupaverunt possessionem, videri vi deiectum. Eum igitur, qui cum armis venit, possumus armis repellere, sed hoc statim, non ex intervallo, dummodo sciamus non solum resistere permissum, ne eiciatur, sed et si deiectus quis fuerit, eundem eicere non ex intervallo, sed ex continenti.

37. Imperator Iustinianus A. Iuliano pape. Ut inter divinum publicumque ius et privata commoda competens discretio sit, sancimus: si quis aliquam reliquaerit hereditatem vel legatum vel fideicommissum vel donationis titulo aliquid dederit vel vendiderit sive sacrosanctis aecclesiis sive venerabilibus xenodochiis vel monasteriis masculorum vel virginum vel orphanotrophiis vel brephotrophiis vel gerontochomiis necnon iuri civitatum, relictorum vel donatorum vel venditorum eis sit longeva exactio, nulla solita temporis prescriptione coartanda. Sed et si in redemptione captivorum quaedam pecuniae vel res relictae vel legitimo modo donatae sunt, et earum exactionem longissimam esse censemus et nobis quidem cordi erat nullis temporum metis huiusmodi actionem circumcludi. Sed ne videamur in infinitum hanc extendere longissimum vite hominum tempus eligimus et non aliter eam actionem finiri concedimus, nisi C annorum curricula excesserint. Tunc enim tantummodo huiuscemodi exactionem evanescere sinimus. Sive itaque memoratis religiosissimis locis vel civitatibus hereditas sive legatum sive fideicommissum fuerit relictum vel donatio vel venditio processerit in quibuscumque rebus mobilibus vel immobilibus vel se moventibus, sive pro redemptione captivorum quaedam fuerint derelicta vel donata, sit eorum penae perpetua vendicatio et ad annos C, ut dictum est, extendatur, nulla alia exceptione temporum inhibenda, sive contra primas personas sive contra heredes vel successores eorum moveantur. In his autem omnibus casibus non solum personales actiones damus, sed etiam in rem et hypothecarias secundum nostrae tenorem constitutionis, quae legatariis et hypothecariis donavit, et supradictis omnibus unum tantummodo terminum vitae suae imponimus, id est C metas annorum. Haec autem omnia observari sancimus in his casibus, qui vel postea fuerint nati vel iam in iudicium deducti sunt.

XIII. De servis aecclesiae manumittendis et de expositis.

1. Gregorius Theodoro. Aecclesiasticis utilitatibus desudantes aecclesiastica dignum est remuneratione gaudere, ut qui se voluntariis obsequiorum necessitatibus sponte subiciunt, digne nostris provisionibus consolentur. Quia igitur Theodorum virum eloquentissimum consiliarium nostrum mancipiorum cognovimus ministerio destitutum, ideo puerum nomine Acosimum natione Siculum iuri dominioque suo dari tradique precipimus. Quem quoniam traditum ex nostra voluntate iam possidet, huius necesse fuit pro futuri testimonio ac robore largitatis auctoritate fulciri, quatenus Domino protegente secure eum semper sine ullius retractionis suspitione quippe ut dominus valeat possidere.

2. Ex Toletano concilio IIII. Episcopus, qui mancipium iuris aecclesiae non retempto aecclesiastico patrocinio manumitti desiderat, duo meriti eiusdem et peculii coram concilio aecclesiae, cui preminet, per commutationem subscribentibus sacerdotibus offerat.

3. Consensus totius concilii definivit, ut sacerdotes, qui aut res suas relinquunt aecclesiae aut nichil habentes aliqua tamen predia aut familias aecclesiis suis conquirunt, licebit illius aliquos de familiis eiusdem aecclesiae manumittere iuxta rei conlatae modum, quem antiqui canones decreverunt, ita ut cum peculio et posteritate sua ingenui sub patrocinio aecclesiae maneant utilitates iniunctas sibi, iuxta quod potuerint, prosequentes.

4. Si expositus ante aecclesiam cuiusque sit miseratione collectus, contestationis ponatur aecclesia, ut si his, qui collectus est, intra X dies quesitus agnitusque non fuerit, securus habeat, qui collegit. Sane qui post predictum tempus calumniator extiterit, ut homicida aecclesiastica districtione damnabitur, sicut patrum sancxit auctoritas.

XIV. De precariis et commutationibus aecclesiarum.

1. Ut precariae et commutationes tempore viduatarum aecclesiarum factae ab his, qui loca episcoporum occupaverant, rescindantur et cum auctoritate aecclesiastica vel civili, si faciendae sunt, fiant.

2. Precariae a nemine de rebus aecclesiasticis fieri presumantur, nisi quantum de qualitate convenienti datur; ex proprio duplum accipiatur et rebus aecclesiae in suo tamen, qui dederunt, nomine, si res proprias et aecclesiasticas usu fructuario tenere voluerit. Si autem res proprias ad presens dimiserit, ex rebus aecclesiasticis triplum fructuario usu in suo tamen quis nomine sumat, quia sic eas quemque tractare, ut alienarum dispensatorem convenit, non propriarum largitorem.

3. Ex eodem. A nulla potestate quis cogatur facere precariam de rebus Deo et sanctis eius dicatis, cum ratio et usus optineat neminem, cui non vult, contra utilitatem et rationem prestitum de proprio facere beneficium.

XV. De privilegiis aecclesiarum et monasteriis observandis.

1. Anacletus servus servorum Dei omnibus episcopis et reliquis Christi sacerdotibus in Domino salutem. Privilegia aecclesiarum et monasteriorum intemerata et inviolata aeternis decrevimus manere temporibus. Leges aecclesiae apostolica firmamus auctoritate et peregrina iudicia submovemus.

2. Leo. Ad christianum et vere religiosum vereque orthodoxum principem loquor. Multum Anatholius episcopus proprio detrahit merito, si illicito crescere optat augmento. Habeat, sicut optamus, Constantinopolitana civitas gloriam suam, et protegente Dei dextera diuturno clementie vestrae fruatur imperio. Alia tamen ratio est rerum secularium, alia divinarum, nec preter illam petram, quam Dominus in fundamento posuit, stabilis erit ulla constructio. Propria perdit, qui indebita concupiscit. Satis sit predicto, quod vestrae pietatis auxilio et mei favoris assensu episcopatum tantae urbis optinuit. Non dedignetur regiam civitatem, quam apostolicam facere non potest sedem, nec ullo modo spectet, quod per aliorum possit offensiones augeri. Privilegia enim aecclesiarum et monasteriorum sanctorum canonibus instituta et venerabilis Nicenae fixa decretis nulla possint improbitate convelli, nulla novitate mutari. In quo opere auxiliante Christo fideliter exequendo necesse est me perseverantem exhibere famulatum, quoniam dispensatio mihi credita est.

3. Iulius. Amputato totius usurpationis excessu nullus debet presumere quae sibi non videntur esse concessa. Ea, quae sunt ab apostolis eorumque successoribus instituta, nulla desidia negligantur, nulla dissensione violentur, nulla concertatione turbentur.

4. Leo Martiano augusto. Ad nostrum reatum tendit, si paternarum regule sanctionum nobis consentientibus vel neglegentibus violentur.

5. Gregorius Romanae aecclesiae presul Iohanni Solonitano episcopo. In epistola XXXII. lib. VIII. Grave nimis et contra sacerdotale constat esse propositum cuiusquam monasterii privilegia olim indulta confundere et ad irritum, quae sunt pro quiete disposita, niti deducere.

6. Idem Bonifatio primo defensori. Institutionis nostrae decreta, quae sunt privilegiis et ordinatione disposita, perpetua stabilitate et sine aliqua constituimus refragatione servari, sive quae scripto decrevimus seu quae in nostra presentia videntur esse disposita, nec a quoquam pontificum in totum vel in partem ea qualibet occasione convelli decernimus vel mutari. Nam nimis est asperum et precipue bonis sacerdotum moribus inimicum niti quempiam quacumque rationis excusatione, quae bene sunt ordinata, rescindere et exemplo suo docere ceteros sua queque posse constituta dissolvi.

7. Idem Dominico Cartaginensi episcopo. In epistola XXXVIIII lib. II. De aecclesiasticis privilegiis, quod fraternitas vestra scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque aecclesiis sua iura servamus. Nec cuilibet favente gratia ultra, quam meretur, impertior nec ulli hoc, quod sui iuris est, ambitu stimulante derogabo, sed fratres meos per omnia honorare cupio sicque studeo honore singulos subvehi, dummodo non sit, quod alteri iure ab altero possit opponi.

8. Idem Vigilio Arelatensi episcopo. In epistola LXXXII lib. VIIII. Dum piae desiderium voluntatis et laudandae devotionis intentio sacerdotalibus sit semper studiis adiuvanda, cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea, quae pro quiete religiosae conversionis sunt ordinata, nec dissimulatio negligere nec quaedam valeat presumptio perturbare, sed sicut hoc, quod ratio exigebat, utiliter obtinuit diffiniri, ita quod definitum est, non debet violari.

9. Idem papa Secundino episcopo. In epistola XXX lib. VIII. Rationis ordo non patitur, ut monasterium contra voluntatem fundatorum ab eorum dispositione ad arbitrium suum quisquam debeat vendicare.

10. Idem episcopus Mariniano episcopo. In epistola XLIII lib. VII. Quam sit necessarium monasteriorum quieti prospicere et de eorum perpetua securitate tractare, anteactum nos officium, quod in regimine cenobii exhibuimus, informat. Et quia in plurimis monasteriis multa a presulibus preiudicia atque gravamina monachos pertulisse cognoscimus, oportet ut nostrae fraternitatis provisio de futura quiete eorum salubri disponat ordinatione, quatinus conversantes in illis in Dei servitio gratia illius suffragante mente libera perseverent. Sed ne ex ea, quae magis emendanda est, consuetudine quisquam monachis quicquam molestiae presumat inferre, necesse est, ut hec, quae inferius enumerare curabimus, ita studio fraternitatis episcoporum debeant custodiri, ut ex eis non possit ulterius inferende inquietudinis occasio reperiri.

11. Idem urbis Romae episcopus Castorio episcopo. In epistola XLIII lib. V. Abbatem cuilibet monasterio non alium, sed quem dignum moribus atque actibus monasticae disciplinae communi consensu congregatio poposcerit, ordinare te volumus. Missas autem publicas per episcopos vel clericos in monasteriis fieri omnino prohibemus, ne in servorum Dei recessibus popularibus occasio prebeatur ulla conventibus et simpliciores ex hoc animas plerumque, quod absit, in scandalum trahat frequentior quoque muliebris introitus.

12. Idem Iohanni Ravennati episcopo. In epistola I lib. V. Pervenit ad me, quod in aecclesiis fraternitatis tuae aliqua loca dudum monasteriis consecrata nunc habitacula clericorum aut etiam laicorum facta sunt. Dumque hi, qui sunt in aecclesiis, fingunt se religiosae vivere, monasteriis preponi appetunt et per eorum vitam monasteria destruuntur. Nemo etenim potest et aecclesiasticis obsequiis deservire et in monachica regula ordinate persistere, ut ipse districtionem monasterii teneat, qui cotidie in ministerio aecclesiastico cogitur permanere. Proinde fraternitas tua hoc, quolibet in loco factum est, emendare festinet, quia ego nullo modo patiar, loca sacra ut pro clericorum ambitu destruantur.

13. Idem Mariniano episcopo Ravennati. In epistola XL lib. VII. Dudum ad nos multorum relatione pervenerat monasteria in Ravennatibus partibus constituta omnino clericorum vestrorum dominio pregravari, ita ut occasione quasi regiminis ea, quod dici grave est, velut in proprietate possideant. Quibus non modicum condolentes predecessori vestro litteras misimus, ut hoc emendare debuisset. Sed quoniam vitae est termino citius occupatus, ne hoc onus monasteriis remaneret, fraternitati vestrae eadem nos scripsisse recolimus. Et quia, ut comperimus, in huius rei hactenus correctione cessatum est, haec ad vos iterum previdimus scripta dirigere. Hortamur ergo, ut omni mora omnique excusatione submota ita monasteria ipsa ab huiusmodi studeatis gravamine relevare, quatinus nullam deinceps in eis clerici, vel qui in sacro sunt ordine constituti, ob aliud habeant nisi orandi tantummodo causa accedendi licentiam, aut si forte ad peragenda sacra missarum fuerint invitati mysteria. Sed ne per cuiuslibet monachi aut abbatis promotionem onus aliquod fortasse monasteria sustineant, studendum vobis est, ut si quispiam monachorum ex quocumque monasterio ad clericatus officium vel ordinem sacrum accesserit, non illic aliquam ulterius habeat potestatem, nec monasteria huius occasionis velamine ea, quae prohibemus, sustinere onera compellantur. Haec itaque omnia vigilanti cura emendare iam secundo commonita sanctitas vestra non differat, ne si post haec neglegentes vos esse, quod non credimus, senserimus, aliter monasteriorum quieti prospicere compellamur. Notum enim vobis sit, quia tantae necessitati servorum Dei congregationem amplius subiacere non patiemur.

14. Idem Maximiano Siracusano episcopo. In epistola XI lib. IIII. Presbiteros diaconos ceterosque cuiuslibet ordinis, qui aecclesiis quoquomodo militant, abbates fieri per monasteria non permittas, sed aut omissa clericatus militia monachicis provehantur ordinibus, aut si in abbatis loco permanere decreverint, clericatus nullatenus permittantur habere militiam. Satis enim incongruum est, si cum unum ex his pro sui magnitudine diligenter quis non possit explere, ad utrumque videatur idoneus, sicque invicem et ecclesiasticus ordo vitae monachicae et ecclesiasticis utilitatibus regula monachatus impediat.

15. Idem Lucido episcopo. In epistola XV lib. XII. Filius noster Iohannes abbas presbiterum sibi in monasterio suo ex congregatione eadem petit ordinandum. Ideoque fraternitatem vestram presenti auctoritate duximus adortandam, quatenus virum, quem vobis de congregatione sua ad ordinationem presbiteri obtulerit consecrandum, de eo, sicut est consuetudinis, queque sunt discucienda, subtiliter perquiratis, et si nichil in eo repertum fuerit, quod ei possit obviare, canonice, sicut moris est, consecretur; nichil ei aliud privilegii concedentes, nisi ut in congregatione sua, quotiens oportunum fuerit, sacra missarum debeat tantummodo caelebrare misteria.

16. Idem Victori episcopo. Epistola XXXVIIII lib. VI. Urbicus abbas monasterii sancti Hermetis, quod Panormi situm est, a nobis cum congregatione sua magnopere postulavit in eodem monasterio presbiterum, qui sacra missarum sollempnia caelebrare deberet, ordinari. Et quia huiusmodi non est differenda petitio, fraternitatem tuam scriptis presentibus necessarium duximus adhortandam, ut eum, qui ad hoc ministerium de eadem congregatione electus fuerit, cuius vita mores et actio tanto possit ministerio convenire, sine mora auxiliante Domino debet consecrare, quatenus nec ille de monasterio suo hac pro causa egredi nec extraneum sibi ad peragendum sacrum opus cogatur adducere.

17. Imperator Valentinus et Martianus augusti. Privilegia, quae generalibus constitutionibus universis sacrosanctis aecclesiis orthodoxae religionis retro principes prestiterunt, firma et illibata in perpetuum decernimus custodiri. Omnes sane pragmaticas sanctiones, quae contra canones aecclesiasticos interventu gratiae et ambitiones elicitae sunt, robore suo et firmitate vacuatas cessare precipimus.

18. Constantinus clericis salutem dicit. Iuxta sanctionem quam dudum meruistis, perhibemini, fundos et mancipia vestra nullus novis collationibus obligabit, sed vacatione gaudebitis. <Cum enim dixit nullus nemo excipitur, verum in hac comprehensione etiam principalis potestas concluditur>

19. Constantinus quoque et Constans hanc immunitatem dederunt dicentes: In qualibet civitate, in quolibet oppido vel vico, castello, municipio quicumque voto christianae legis meritum eximiae singuleque virtutis omnibus intimaverit, securitate perpetua potiatur. Gaudere enim et gloriari ex fide volumus semper, scientes magis religionibus quam offitiis et labore corporis vel sudore nostram rem publicam contineri.

20. Valentinianus quoque et Valens decreverunt dicentes: Universos, quos constiterit custodes aecclesiarum esse vel sanctorum locorum ac religiosis obsequiis deservire, nullius attentationis molestiam sustinere decrevimus.

21. Item Archadius nichilominus et Honorius. Quaecumque, inquiunt, a parentibus nostris diversis sunt statuta temporibus, manere inviolata atque incorrupta circa sacrosanctas aecclesias precipimus. Nichil igitur a privilegiis inmutetur. Omnibus qui aecclesiis deserviunt, tuitio deferatur, quia temporibus nostris addi potius reverentiae cupimus quam ex his, quae olim prestita sunt, inmutari.

22. Ex item idem: Non tam novum aliquid presenti sanctione precipimus, quam illa, quae olim videntur indulta, firmamus. Privilegia igitur quae olim reverentia religionis obtinuit, mutilare sub paenae etiam interminatione prohibemus, ita ut hii quoque, qui aecclesiae ipsius beneficiis perfruantur.

23. Privilegium omnino meretur ammittere, qui permissa sibi abutitur potestate.

24. Gregorius. Omnimodis aecclesiasticae disciplinae vel moderationi est conveniens, ut quae ordinata fuerint vel decisa, nulla in posterum debeant refragatione turbari.

25. In Tolletano concilio. Clerici, qui monachorum propositum appetunt, quia meliorem vitam sequi cupiunt, liberos eis ab episcopo in monasteriis largiri oportet ingressus nec interdici propositum eorum, qui ad contemplationis desiderium transire nituntur.

26. Ex concilio Calcedonensi. Quae semel dicata sunt monasteria, concilio episcoporum, qui civitates tenent, manere sic placuit perpetuo monasteria et res, quae ad ea pertinent, monasteriis reservari debere nec posse ea ultra fieri secularia habitacula. Qui vero hoc fieri permiserint, canonum sententiis subiacebunt.

27. Si aecclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint vel temeritate dissimulata vel dissimulatione corrupta, commissum quinque librarum auri, sicut etiam prius constitutum est, condempnatione plectatur ipsaque privilegia nichilominus plenissimum per omnia obtineant vigorem.

XVI. De observatione ecclesiasticorum.

1. Clemens. Hic ergo, hoc est in presenti vita positos, oportet vos agnoscere voluntatem et preceptum Dei, ubi et agendi et sacrificandi sit locus, quoniam in aliis locis sacrificare et missas celebrare non licet, nisi in his, in quibus proprius episcopus iusserit, aut qui ab episcopo regulariter ordinato, tenente videlicet civitatem, consecrati fuerint. Aliter enim non sunt hec agenda nec rite caelebranda, docente nos novo et veteri testamento. Haec a Domino apostoli acceperunt et nobis tradiderunt, haec nos docemus vobisque et omnibus absque reprehensione tenere et docere, quibus agendum est, mandamus.

2. Anacletus. Sacerdotes, quando sacrificant, non soli hec agere debent, sed testes secum habeant, ut Deo perfecte in sacratis Domino locis sacrificare probentur. Ait namque auctoritas legis divine: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris, sed in loco, quem elegit Dominus Deus tuus.

3. Felix episcopus omnibus orthodoxis. Sicut non alii quam sacrati Domino sacerdotes debent missas cantare nec sacrificia super altare offerre, sic nec in aliis quam Domino sacratis locis, id est in tabernaculis divinis precibus a pontificibus dicatis et in mensis Domino sacratis et sacra unctione a pontificibus delibatis, missas cantare aut sacrificia offerre, nisi summa coegerit necessitas. Satius est ergo missam non cantare aut non audire quam in his locis, ubi fieri non oportet, nisi pre summa contingat necessitate, quoniam necessitas legem non habet. Unde scriptum est: Vide, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris, sed in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus. In domibus tamen ab episcopis sive presbiteris oblationes caelebrari nullatenus licet.

4. Silvester papa in generali residens synodo dixit. Nullus presbiter missas caelebrare presumat nisi in sacratis ab episcopo locis, qui sui particeps decreto voluerit esse sacerdotii.

5. Telesphorus papa. Missarum caelebrationes ante horam diei tertiam minime sunt caelebrandae, quia eadem hora et Dominus crucifixus est et super apostolos spiritus sanctus descendisse legitur, excepto noctae sanctae nativitatis.

6. Zacharias papa. Ut episcopus aut presbiter, dum ingressus fuerit ad missarum sollempnia caelebranda, nisi passio aliqua intervenerit, nullo modo audeat data oratione recedere, ut ab aliquo episcopo aut presbitero suppleantur missarum sollempnia, sed qui initium ponit, suppleat usque ad finem, quia scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Si quis vero presumpserit, preter quod posuimus, agere, a sacro corpore et sanguine domini nostri Iesu Christi suspensus sit.

7. Ex concilio Tolletano. Censemus vel cum a sacerdotibus missarum tempore sacra misteria consecrantur, si egritudinis accidat quilibet eventus, ut ceptum nequeat consecrationis explere misterium, sit liberum episcopo vel presbitero, ut alter consecrationem habeat officii cepti. Non enim aliud ad supplementum initiatis mysteriis competit quam aut incipientis aut subsequentis complenda benedictio sacerdotis, quia nec perfecta videri possunt, nisi perfectionis ordine compleantur. Cum enim simus omnes in Christo, nichil contrarium diversitas format, ubi efficatiam prosperitatis unitas fidei representat. Quod etiam consultum cuncti ordinis clerici inclitum vel indultum sibi esse non ambigant, sed ut permissum est precedentibus, statim alii pro complemento accedant. Nec tamen, quod naturae langoris causa consulitur, in presumptionis pernitiem convertantur.

8. Augustinus. Et hoc adtendendum est, ut missae peculiares, quae per dies sollemnes a sacerdotibus fiunt, non ita in publico fiant, ut per eas populus a publicis missarum sollempnibus, quae hora tercia canonice fiunt, abstrahatur, quia pessimus usus est apud quosdam in dominicis diebus sive in quibuslibet festivitatibus mox missam caelebrare. Quam quis, etsi pro defunctis sit, cum audierit, abscedat et per totum diem a primo mane ebrietati et commessationi potius quam Deo serviat. Admonendus est populus, ut ante publicum peractumque officium ad cibum non accedat, sed omnes ad publicam sanctam matrem aecclesiam missarum sollempnia et predicationem audituri conveniant, et ut sacerdotes missas hora tercia caelebrent, ut populus a publicis sollempnibus non abstrahatur. Sed sacerdotes, qui in circuitu ubris aut in eadem urbe sunt, et populus, ut prediximus, in unum ad publicam missarum caelebrationem conveniant, exceptis Deo sacratis feminis, quibus mos est ad publicum non egredi, sed claustris monasterii contineri.

9. Clemens. Certe tanta in altari holocausta offerantur, quanta populo sufficere debeant. Quodsi remanserint, in crastinum non reserventur, sed cum timore et tremore clericorum diligentia consumantur. Qui autem residua corporis Domini, quae in sacrario relicta sunt, consumunt, non statim ad communes sumendos cibos conveniant, nec putent sanctae portioni commiscere cibum, qui per aqualiculos digestus in secessum emittitur. Si ergo mane die dominica porrigitur, usque ad sextam ieiunent ministri, qui eam consumpserint, et si tercia vel quarta hora acceperint, ieiunent usque ad vesperam. Sic secreta sanctificatione aeterna custodienda sunt.

10. Fabianus papa. Decrevimus, ut in omnibus dominicis diebus altaris oblatio ab omnibus viris vel mulieribus fiat tam panis quam vini, ut per has immolationes a peccatorum suorum fascibus liberentur.

11. Idem. Sacrificium non est accipiendum de manu sacerdotis, qui orationes vel lectiones et reliquas observationes in missa secundum ritum implere non potest.

12. Idem. Oblationem quoque et pacem in aecclesia facere iugiter admoneatur populus christianus, quia in ipsa oblatione sibi et suis magnum remedium est animarum et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur.

13. Anicius papa. Panes, quos Deo sacrificium offertis, aut a vobismetipsis aut a vestris pueris coram vobis nitide ac studiose fiant. Et diligenter observetur, ut panis et vinum et aqua, sine quibus missae nequeunt caelebrari, mundissime atque studiose tractentur et nichil in eis vile, nichil non probatum inveniatur iuxta illud, quod ait scriptura: Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite.

14. Fabianus papa. Ut si non frequentius, vel ter laici homines communicent in anno, nisi forte quis maioribus quibuslibet criminibus impediatur, id est in pascha et pentecosten et natal(i) Domini.

15. Silvester papa. Singulis diebus dominicis in XL preter hos, qui excommunicati sunt, et preter illos, qui in publica penitentia sunt, sacramenta corporis et sanguinis Christi sumenda sunt et in cena Domini, in vigilia pasce et in die resurrectionis Domini et in pentecosten et in natali Domini penitus ab omnibus communicandum est.

16. Sother papa. In cena Domini a quibusdam perceptio eucharistiae neglegitur. Quae quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus, exceptis his quibus pro gravibus criminibus inhibitum est, percipienda sit, aecclesiasticus usus demonstrat, cum etiam penitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis dominici sacramenta reconcilientur.

17. Pius papa. Si vero per neglegentiam de calice aliquid distillaverit in terram, linguabitur, tabula radetur. Si non fuerit tabula, ut non conculcetur, locus conradetur et igne consumetur et cinis intra altare recondetur et sacerdos XL dies peniteat. Si super altare stillaverit calix, sorbeat minister stillam et III dies peniteat. Si per linteum altaris ad aliud stilla pervenerit, IIII dies peniteat. Si usque ad quartum, XV dies peniteat et linteamina, quae tetigerit stilla, minister abluat tribus vicibus, calice subterposito, et aqua ablutionis sumatur et iuxta altare recondatur.

18. Petrus. Si post illusionem, quae per somnium solet contingere, vel corpus Domini quilibet accipere valeat, vel si sacerdos sit, sacra misteria caelebrare?

19. Gregorius. Et quidem hunc testamentum veteris legis, sicut in superiori capitulo iam diximus, pollutum dicit et nisi lotum aqua et usque ad vesperum intrare aecclesiam non conceditur. Quod tamen specialiter populus spiritualis intelligens sub eodem intellectu accipiet, quo prefati sumus. Qui quasi per somnium illuditur, qui temptatus inmunditia vanis imaginibus in cogitatione inquinatur. Sed lavandus est aqua, ut culpa cogitationis lacrimis abluatur, et nisi prius ignis temptationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperum cognoscat. Sed est in eadem illusione necessaria valde discretio, quae subtiliter pensari debeat, ex qua re accidat menti dormientis. Nam aliquando ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate vel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. Et quidem cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, omnimodo hec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Cum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur atque idcirco humore receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi corporis Christi vel missarum sollempnia caelebrandi, cum fortasse aut festus dies exigit aut exhiberi misterium pro eo, quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit, mutatis vestibus cantet. Nam si adsunt alii, qui implere mysterium valeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet, sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet, si tamen dormientis mentem turpi imaginatione non concusserit. Nam sunt, quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus etiam in somno corporis positus turpibus imaginibus non fedetur. Qua in re unum inibi ostenditur: ipsa mens tamen rea fit suo iuditio libera, cum se et dormiente corpore nichil meminit in ingluviem cecidisse. Sin vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio dormientis, patet animo reatus suus. Videt enim, a qua radice inquinatio illa processerit, quia quod cogitavit sciens, hoc protulit nesciens. Propter talem pollutionem a sacro mysterio eo die abstinere oportet.

20. Sanctus Cyprianus dixit: Eucharistia quotidie ad cibum salutis accipitur. Sanctus Ambrosius dixit: Si quotienscumque effunditur sanguis Christi, in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere; qui semper pecco, debeo semper accipere medicinam. Sanctus Ylarius dixit: Si non tanta sunt peccata, ut excommunicetur quis, non se debet a medicina corporis Domini separare. Unde timendum est, ne diutius abstractus a Christi corpore alienus remaneat a salute. Nam manifestum est eos vivere, qui corpus eius adtingunt, ipso Domino dicente: Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui enim iam peccare quievit, communicare non desinat.

21. Augustinus. Quotidie eucharistiae communionem accipere nec laudo nec vitupero, omnibus tamen dominicis diebus communicandum ortor. Si tamen mens in affectu peccandi est, gravari magis dico eucharistiae perceptione quam purificari. Et ideo quamvis quis peccato mordeatur, peccandi non habeat de cetero voluntatem et communicaturus satisfaciat lacrimis et orationibus et confidens de Domini miseratione accedat ad eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico, quem mortalia peccata non gravant. Nam quem mortalia post baptismum crimina commissa premunt, hortor prius publica paenitentia satisfacere et ita sacerdotis iudicio reconciliatum communioni sociari, si vult non ad iudicium et condemnationem sui eucharistiam percipere. Sed et secreta satisfactione solvi crimina non negamus, sed mutato prius seculari habitu et confesso religionis studio perditae correctionem et iugi immo perpetuo luctu miserante Deo, ita dumtaxat in contraria pro his, quae penitet, agat et eucharistiam omnibus dominicis supplex et summissus usque ad mortem perveniat.

22. Ex concilio Aureliani. Omne sacrificium sordida vetustate perditum igne comburendum est, et cinis iuxta altare sepeliendus.

23. Ex penitentiali Romano. Si ceciderit sacrificium de manibus offerentis terratenus, ut non inveniatur, omne quodcumque inventum fuerit in loco, in quo ceciderit, comburetur et cinis ut supra abscondatur, et cui accidit, medium annum peniteat. Si vero sacrificium inventum fuerit, locus scopis mundetur et stramen ut supra ignetur et cinis ut supra recondatur et sacerdos XX dies peniteat.

24. Felix papa omnibus orthodoxis. Sollemnitates dedicationum aecclesiarum et sacerdotum per singulos annos sunt caelebrandae. De aecclesiarum consecrationibus quotiens dubitatur et nec certa scriptura nec testes existunt, a quibus consecratio sciatur, absque ulla dubitatione scitote eas esse sacrandas, ne talis trepidatio faciat deteriorationem, quoniam non monstratur esse iteratum, quod nescitur factum.

25. Ex concilio Meldensi. Ut aecclesiae vel altaria, quae ambiguae sunt de consecratione, consecrentur et ut superflua altaria destruantur.

26. Fabianus. Litteris vero vestris inter cetera insertum invenimus quosdam regionis vestrae episcopos a vestro nostroque ordine discrepare et non per singulos annos in cena Domini chrisma conficere, sed duos aut tres annos confectionem sancti chrismatis semel actam servare. Dicunt enim, ut in memoratis repperimus apicibus, nec per singulos annos balsamum posse reperire nec necesse fore per singulos annos crisma conficere, sed dum una confectio crismatis habundat, aliam fieri necesse non habere. Errant enim, qui talia excogitant et mente vesana potius quam recta senciendi hec dicunt, In illa die Dominus Iesus, postquam cenavit cum discipulis suis et pedes eorum lavit, et sicut a sanctis apostolis predecessores nostri acceperunt nobisque reliquerunt, crisma conficere docuit. Sicut paschalis sollempnitas per singulos annos est agenda et de anno in annum renovanda et tradenda, ita crisma, quia novum sacramentum est, et per singulos annos innovandum et vetus in sanctis aecclesiis cremandum. Ista a sanctis apostolis et successoribus eorum accepimus vobisque tenenda mandamus. Si quis autem his obviare temptaverit, omnem sibi per nos et per omnes recte credentes indulgentiae aditum intelligat obseratum.

28. Alexander urbis Romae episcopus orthodoxis Aquam sale conspersam populis benedicimus ut ea cuncti aspersa sanctificentur ac purificentur. Quod et omnibus sacerdotibus faciendum esse mandamus. Nam si cinis vitulae aspersus populum sanctificabat atque mundabat, multo magis aqua sale conspersa divinisque precibus sacrata populum sanctificat atque mundat.

29. Ex concilio Manatensi. Omnibus diebus dominicis quisque presbiter in sua aecclesia ante missarum sollempnia aquam benedictam faciat in vase nitido et tanto ministerio convenienti et de eadem aqua populus intrans aecclesiam aspergatur, et atrium eiusdem aecclesiae cum crucibus circuendo similiter aspergat et pro animabus ibidem quiescentibus oret. Et qui voluerit, in vasculis suis accipiat ex ipsa aqua et per mansiones et agros et vineas, super pecora quoque sua atque super pabula eorum necnon super cibos et potum suum conspergat.

30. Clemens Romanae aecclesiae presul, Iacobo Ierosolimorum episcopo. Altaris palla cathedra, candelabrum et velum, si fuerint vetustate consupta, incendio dentur, quoniam non licet ea, quae in sanctuario fuerint, male tractari, sed incendio universa tradantur. Cineres quoque eorum in baptisterio inferantur, ubi nullus transitum habeat, aut in pariete aut in fossis pavimentorum iactetur, ne introeuntium pedibus coinquinentur.

31. Iginus papa. Ligna aecclesiae dedicatae non debent ad aliud opus iungi nisi ad aliam aecclesiam vel igni comburenda vel ad profectum in monasterio fratribus. In laicorum opera non debent admitti.

32. Stephanus episcopus familiari amico Hylario. Vestimenta aecclesiae, quibus Domino ministratur, et sacrata debent esse et honesta. Quibus aliis in usibus non debent frui quam aecclesiasticis et Deo dignis officiis. Quae nec ab aliis debent contingi aut ferri nisi a sacratis hominibus, ne ultio, quae Baltasar regem percussit, super haec transgredientes veniat et corruere eos faciat ad ima.

33. Ex concilio Cartaginensi. Altaria, in quibus corpora vel reliquie martyrum non esse probantur, ab episcopis eiusdem loci destruantur.

34. Sother papa. Necessarium duximus instituere, ut ubi temporis vel loci vel clerici copia suffragatur, habeat quisquis ille est canens Deo atque sacrificans post se vicini solaminis adiutorem, ut si aliquo casu ille, qui officia impletur, accedit turbatus fuerit vel ad terram aelisus, a tergo semper habeat, qui eius vicem exequatur intrepidus et officium inceptum adimpleat.

35. Ex canone apostolorum. Omnes fideles, qui conveniunt in sollempnitatibus sacris ad aecclesiam et scripturas apostolorum et evangelium audiunt, non autem perseverant in oratione, usque dum missa peragatur, nec sanctam communionem percipiunt, velut inquietudines aecclesiae commoventes convenit communione privari.

36. Zacharia. Ut nullus episcopus aut presbiter seu diaconus ad caelebranda missarum sollempnia presumat cum baculo introire aut velato capite altario Dei adsistere, quoniam et apostolus prohibet viros velato capite orare in aecclesia. Et si temere presumpserit, communione privetur.

37. Ex concilio Remensi. Nullus sacerdos seu laicus presumat calicem vel vestimentum sacerdotale aut librum aecclesiasticum cuilibet laico in vadimonium dare, nisi iustissima necessitate urgente, quia tanta est sanctitas sacri misterii, quod etiam per prophetam Dominus prohibuerit, ne cum sanctis vestimentis sacerdos procedat ad populum.

38. Gregorius VII. cap. X. Omnis christianus procuret ad missarum sollempnia aliquid Deo offerre et duci ad memoriam, quod Deus per Moysen dixit: Non apparebis in conspectu meo vacuus. Et in collectis sanctorum patrum liquidum apparet, quod omnes christiani offerre aliquid Deo ex usu sanctorum patrum debent.

39. Ieronimus in super Daniel. Tria vero tempora, quibus Deo flectenda sunt genua, terciam horam, sextam et nonam, aecclesiastica traditio intelligit. Denique tercia hora descendit spiritus sanctus super apostolos; sexta volens Petrus commedere ad orationem ascendit cenaculum; nona Petrus et Iohannes pergebant ad templum.

40. Symmachus constituit, ut omni die dominico vel nataliciis martirum "gloria in excelsis Deo" hymnus diceretur.

XVII. De caelebratione sancti paschae.

1. Augustinus in libro de caelebratione paschae. Quinquaginta dies caelebrantur post Domini resurrectionem iam in figura non laboris sed quietis et leticie. Propter hoc et ieiunia relaxantur et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. Unde etiam diebus omnibus dominicis ad altare observatur et alleluia canitur.

2. Victor Romanae ac universalis aecclesiae archiepiscopus Theophilo episcopo et cunctis fidelibus Alexandria Domino famulantibus salutem in Domino. De eadem re. Caelebritatem sancti pasche die dominica agi debere et predecessores nostri iam statuerunt et vos illud eadem die caelebrare sollempniter mandamus, quia non decet, ut membra a capite discrepent, nec contraria generent. A quartadecima vero luna primi mensis usque vigesimumprimum eiusdem mensis diem eadem caelebretur festivitas.

3. Ambrosius super Lucam. Si Iudei sabbatum ita caelebrant, ut et mensem et annum totum quasi sabbatum habeant, quanto magis nos resurrectionem Domini caelebrare debemus? Et ideo maiores tradidere nobis pentecostes omnes quinquaginta dies ut pascha caelebrandos, quia octavae ebdomadae initium pentecosten facit. Unde apostolus, qui sciens diversitatem temporum scripsit ad Corinthios: Apud vos forsitan manebo et hic hiemabo, et infra: Manebo autem Ephesi usque ad pentecosten. Ergo per hos L dies ieiunium nescit aecclesia, sicut dominica, qua Dominus resurrexit, et sunt omnes dies tamquam dominica.

XVIII. De constitutione et ordinatione officii caelebrandi in aecclesia.

1. Gregorius VII. In die resurrectionis usque in sabbatum in albis et in die pentecostes usque in sabbatum eiusdem ebdomadae tres psalmos tantum ad nocturnum tresque lectiones antiquo more cantamus et legimus. Omnibus aliis diebus per totum annum, si festivitas est, VIIII lectiones dicimus. Aliis autem diebus XII psalmos et tres lectiones recitamus. In diebus dominicis XVIII psalmos excepto die paschae et pentecostes et VIIII lectiones caelebramus. Illi autem, qui in diebus cotidianis tres psalmos et tres tantum lectiones videntur agere, non ex regula sanctorum patrum, sed ex fastidio et neglegentia comprobantur facere. Romani autem diverso modo agere ceperunt, maxime a tempore, quo Teutonicis concessum est regimen aecclesiae. Nos autem et ordinem Romanum investigantes et antiquum morem nostrae aecclesiae, statuimus fieri, sicut supra notavimus, antiquos imitantes patres.

2. Gelasius papa. In septuagesima ponunt eptaticum usque in quintamdecimam diem ante pascha. Quintadecima die ante pascha ponunt Hieremiam usque in cena Domini. In cena Domini legunt tres lectiones de lamentatione Hieremiae: Quomodo sedet sola civitas plena populo, et cetera; et tres de tractatu sancti Augustini in psalmo LXIII: Exaudi Deus orationem meam dum deprecor; et tres de apostolo, ubi ait ad Corinthios: Convenientibus vobis in unum. Secunda lectio sic incipitur: Similiter postquam cenavit. Tercia: De spiritualibus autem nolumus vos ignorare fratres. In parasceve similiter. In sabbato sancto similiter. In octavis pasce ponunt actus apostolorum et epistolas canonicas et apocalipsin usque in octavas pentecostes. In octava pentecostes ponunt regum et paralipomenon usque in kal. aug. In dominica prima mensis augusti ponunt Salomonem usque in kal. septemb. In dominica prima mensis septemb. ponunt Iob, Tobiam, Iudith, Ester et Hesdram usque in kal. octubris. In dominica prima mensis octub. ponunt Machabeorum usque in kal. novemb. In dominica prima mensis novembris ponunt Hezechihel et Daniehl et minores prophetas usque in kal. decembris. In dominica prima mensis decembris ponunt Ysaiam prophetam usque in nativitatem Domini.

XIX. De conciliorum caelebratione.

1. Ormisda episcopis Hispaniae. Bis in anno per parrochias singulas concilia debere fieri patres docuerunt. Si autem temporum necessitas aut emergens causa hoc non patitur implere, semel saltim, quamvis non licuerit, sine ulla excusatione precipimus convenire.

2. Gregorius Siagrio episcopo, Ethereo, Virgilio, Desiderio episcopis. In epistola LXXXIII lib. VIIII. Et quidem quia de habendo bis in anno concilio patrum sit regulis statutum, non latet. Sed ne forte aliqua excusatio sit, semel tantum decernimus congregare, ut expectatione concilii nichil pravum, nichil presumatur illicitum.

3. Ex Niceno concilio cap. V. Habeatur autem concilium semel ante dies quadragesimae, ut omnibus, si que sunt, simultatibus amputatis mundum sollempne Deo munus possit offerri. Secundum vero agatur circa tempus autumni.

4. Leo papa Anastasio. Cap. VII. De conciliis autem episcopalibus non aliud indicimus, quam sancti patres salubriter ordinaverunt, ut scilicet bini conventus per annos singulos habeantur. In quibus de omnibus querelis, quae inter diversos aecclesiae ordines nasci assolent, iudicetur. Ac si forte inter ipsos, qui presunt, de maioribus, quod absit, peccatis causa nascatur, quae provinciali nequeat examine definiri, fraternitatem tuam de totius negotii qualitate metropolitanus curabit instruere, ut si corampositis partibus nec tuo fuerit res sopita iudicio, ad nostram cognitionem, quicquid illud est, transferatur.

5. Ex concilio Antioceno cap. XVIIII. Propter utilitates ecclesiasticas et absolutiones earum rerum, quae dubitationem controversiamque recipiunt, optime placuit, ut per singulas quasque provincias bis in anno episcoporum concilia caelebrentur. Semel quidem post terciam septimanam, quae consequitur, id est in medio pentecostes conveniat synodus metropolitano comprovinciales episcopos amonente. Secunda vero synodus fiat id. octub., id est XV. die mensis octubris, quem perberetheon Greci nominant. In ipsis autem conciliis assint presbiteri et diaconi et omnes, qui se lesos existimant, et synodi experiantur examen. Nullis vero liceat caelebrare apud se concilia preter eos, quibus metropolitana iura videntur esse commissa.

XX. De providentia et auctoritate atque observantia divinarum scripturarum.

1. Leo papa. Curandum est et sacerdotali diligentia maxime providendum, ut falsi codices et a sincera veritate discordes in nullo usu lectionis habeantur, qui habent semina falsitatum. Non solum hec interdicenda sunt, sed etiam paenitus auferenda atque ignibus concremanda, quia quamvis sint in illis quaedam, quae videantur speciem habere pietatis, numquam tamen vacua sunt venenis et per fabularum illecebras hoc latenter operantur, ut mirabilium narrationum seductos laqueis cuiuscumque erroris implicentur. Unde si quis episcoporum apocripha habere non prohibuerit vel eos libros, qui ab hereticis vitiati sunt, in ecclesia permiserit legi, hereticum se noverit iudicandum, quoniam qui alios ab errore non revocat, se ipsum errare demonstrat. Tractatus autem sancti Hieronimi, Ambrosii et ceterorum sanctorum patrum expositionesque veteris ac novi testamenti, que a nominatissimis doctissimis orthodoxis patribus factae sunt, prout ordo poscit, in aecclesia legantur.

2. De recipiendis libris scripta a Gelagio papa cum LXX eruditissimis episcopis in sede apostolica urbis Romae. <Similiter Innocentius capitulo septimo Exuperio episcopo Tolesano.>. Veteris testamenti: Genesis lib. unus. Exodus lib. unus. Leviticus lib. unus. Numerus lib. unus. Deuteronomii lib. unus. Iesu Nave lib. unus. Iudicum lib. unus. Regum lib. IIII. Ruth lib. unus. Paralipomenon lib. II. Psalmorum lib. unus. Salomonis lib. V. Iob lib. unus. Tobiae lib. unus. Hesdrae lib. unus. Hester lib. unus. Iudith lib. unus. Machabeorum lib. II. Ysayae cc. XVIII, de ordine prophetarum, lib. unus. Ieremiae cum cinoth, id est lamentationibus suis, lib. unus. Ezechielis lib. unus. Danihelis lib. unus. Oseae lib. unus. Amos lib. unus. Micheae lib. unus. Iohel lib. unus. Abdie lib. unus. Ionae lib. unus. Naum lib. unus. Abacuc lib. unus. Soffoniae lib. unus. Aggei lib. unus. Zachariae lib. unus. Malachiae lib. unus. Novi testamenti: Evangeliorum lib. IIII. Secundum Mattheum lib. unus. Secundum Marcum lib. unus. Secundum Lucam lib. unus. Secundum Iohannem lib. unus. Actus apostolorum lib. unus. Epistolae Pauli apostoli numero XIIII: Ad Romanos epistola I. Ad Corinthios epistola I. Ad Galathas epistola I. Ad Ephesios epistola I. Ad Philippenses epistola I. Ad Colosenses epistola I. Ad Tesalonicenses epistola I. Ad Timotheum epistola I. Ad Tytum epistola I. Ad Phylemonem epistola I. Ad Hebreos epistola I. Apocalipsis Iohannis cc. XX. Ordo VII epistolarum canonicarum: Petri apostoli epistolae II. Iacobi apostoli epistola una. Iohannis apostoli epistolae III. Iude Zelotis apostoli epistola una.

3. Ex decretis eiusdem. Quamvis aliud fundamentum nemo possit ponere preter id, quod positum est, quod est Christus Iesus, tamen ad edificationem nostram sancta Romana aecclesia post illas veteris vel novi testamenti (seu suas decretales scripturas,) quas regulariter suscepimus, etiam has suscipi non prohibet: Sanctam synodum Nicenam CCCXVIII patrum mediante maximo Constantino augusto, in qua Arrius hereticus condempnatus est. Sanctam synodum Constantinopolitanam mediante Theodosio seniore augusto, in qua Macedonius hereticus debitam dampnationem excepit. Sanctam synodum Ephesinam, in qua Nestorius dampnatus est cum consensu beatissimi Caelestini papae mediante Cyrillo Alexandrinae sedis antistite et Archadio episcopo ab Italia destinato. Sanctam synodum Calcidonensem mediante Martiano augusto et Anatholino Constantinopolitano episcopo, in quo Nestoriana et Euticiana heresis simul cum Dioscoro eiusque complicibus dampnate sunt. Sed et si qua sunt concilia a sanctis patribus hactenus instituta preter istorum IIII auctoritatem, et custodienda et recipienda decrevimus. Iam nunc subiciendum de opusculis sanctorum patrum, quae in aecclesia catholica recipiuntur: Opuscula beati Cypriani martiris et Cartaginensis episcopi. Item opuscula beati Gregorii Nazanzeni episcopi. Item opuscula beati Basilii Cappadoceni episcopi. Item opuscula beati Athanasii episcopi Alexandrini. Item opuscula beati Iohannis Constantinopolitani episcopi. Item opuscula beati Theophi Alexandrini episcopi. Item opuscula beati Cyrilli Alexandrini episcopi. Item opuscula beati Hylarii Pictavensis episcopi. Item opuscula beati Ambrosii Mediolanensis episcopi. Item opuscula beati Augustini Yppone Reginensis episcopi. Item opuscula beati Hieronimi presbiteri. Item opuscula Prosperi viri religiosissimi. Item epistola beati Leonis pape ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum destinata, cuius textum quispiam si usque ad unum iota disputaverit et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit. Item opuscula atque tractatus omnium patrum orthodoxorum, qui in nullo a sanctae aecclesiae Romanae consortio deviarunt nec ab eius fide vel predicatione seiuncti sunt, sed ipsius communionis per gratiam Dei usque ad ultimum diem vitae suae fuere participes, legendos decernimus. Item decretales epistolas, quas beatissimi pape diversis temporibus ab urbe Roma pro diversorum patrum consolatione dederunt venerabiliter suscipiendas. Item gesta sanctorum martirum, quae multiplicibus tormentorum cruciatibus et mirabilibus confessionum triumphis irradiant. Quis ita catholicorum dubitet et maiora eos in agonibus fuisse perpessos nec suis viribus, sed Dei gratia et adiutorio universa tollerasse? Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana aecclesia non leguntur, quia et eorum, qui scripsere, nomina penitus ignorantur et ab infidelibus aut idiotis superflua aut minus apta, quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur.

4. Gregorius. In epistola XXIIII in lib. primo. Sicut sancti evangelii IIII concilia suscipere et venerari me fateor. Nicenum scilicet, in quo perversum Arrii dogma destruitur, Constantinopolitanum quoque, in quo Eunomii et Macedonii error convincitur. Ephesinum etiam primum, in quo Nestorii impietas iudicatur, Calcedonense vero, in quo Euticetis Dioscorique pravitas reprobatur, tota devotione amplector, integerrima approbatione custodio, quia in his velud in quadrato lapide sanctae fidei structura consurgit et cuiuslibet vitae atque actionis norma existit. Quisquis eorum soliditatem non tenet, etiam si lapis esse videatur, tamen extra edificium iacet. Quintum quoque concilium pariter veneror, in quo epistola, quae Ibes dicitur, erroris plena reprobatur. Cunctas vero personas, quas prefata veneranda concilia respuunt, respuo, quas venerantur, amplector, quia dum universali consensu sunt constituta, se dampnat, non illa respuit, quisquis presumit aut solvere, quos religant, aut ligare, quos solvunt. Quisquis aliud sapit, anathema sit.

5. Leo quartus episcopis Brittaniae salutem. De libellis et commentariis aliorum non convenit aliquem iudicari et sanctorum conciliorum canones relinquere vel decretalium regulas, id est quae habentur apud nos simul cum illis in canone. Quibus autem in omnibus aecclesiasticis utimur iudiciis, sunt canones, qui dicuntur apostolorum, Nicenorum, Anceritanorum, Neocesariensium, Gangrensium, Antiocensium, Laudicensium, Constantinopolitanorum, Ephesinorum, Calcedonensium, Sardicensium, Cartaginensium et cum illis regulae presulum Romanorum. Isti omnino sunt, per quos iudicant episcopi et per quos episcopi simul iudicantur et clerici. Nam si tale immerserit vel contigerit inusitatum negotium, quod minime possit per istos finiri, tunc si illorum, quorum meministis dicta, Hieronimi, Augustini, Ysidori vel ceterorum similiter sanctorum, doctorum similium reperta fuerint, magnanimiter sunt retinenda ac promulganda vel ad apostolicam sedem referendum de talibus. Quam ob causam luculentius et magna voce pronuntiare non paveo, quia quae diximus sanctorum patrum statuta, quae apud nos canones pretitulantur, sive sit ille episcopus sive clericus, quae indifferenter non recipit, ipse se convinxit minime catholicam et apostolicam fidem ad effectum suae retinere salutis.

6. Epistola Athanasii ad M. papam. Domino Marco sanctae et apostolicae sedis atque Egyptiorum episcopi. Ad vos pervenisse non dubitamus, quanta et qualia ab hereticis et maxime ab Arrianis quotidie patimur, quoniam in tantum ab eis persequimur, ut etiam nos vivere tedeat. Quapropter precamur, pater beatissime, quia non dubitamus apud vos plenaria esse Niceni concilii exemplaria, ut illa nobis, quae sanctae recordationis predecessoris vestri Silvestri fuerunt, substituta mittatis stipulatione. Nam quando predictae synodo cum beatae memoriae Alexandro digne Deo pontifice nostro, id est Alexandrinae magnae civitatis episcopo, in diaconatus interfuimus offitio, sub nostrae presentiae testimonio per beatos viros Victorem et Vincentium presbiteros apostolicae sedis apocrisiarios missa sunt predicto papae Silvestro cum astipulatione subnixa capitula LXX. Sane presentibus nobis LXXX in memorata capitula tractata sunt synodo, scilicet XL Grecis Greca edita lingua et XL Latinis similiter Latina edita lingua. Sed visum est CCCXVIII patribus in predicto sancto spiritu repletis concilio congregatis et maxime iamdicto Alexandro et apostolicae sedis apocrisiariis, ut X capitula adunarentur aliis atque congruis in locis insererentur et ad formam LXX discipulorum vel totius orbis terrae linguarum LXX tanti et tam excellentis concilii fierent capitula, quae omnem christianorum informarent orbem. nunc ergo, quia inimicis sanctae Dei aecclesiae et maxime Arrianis, a quibus cotidie opprimimur, prefata LXX Niceni concilii capitula, quae de prefata synodo iubente iam fato domino meo Alexandro decreto omnium episcoporum attuli, quae etiam coram omnibus recitavi atque transscripsi, sunt igne combusta, optamus, ut a vestrae sedis auctoritate percipere per presentes legatos mereamur.

7. Athanasio et universis Egyptiorum episcopis Marcus. Requirentes in sancto nostrae et apostolicae sedis scrinio eadem, quae sanctae recordationis predecessori meo Silvestro sunt directa, LXX, sicut significastis, capitula illesa invenimus. Ipsa enim vobis propter auctoritatem et subscriptionem tantorum patrum et eius magni concilii minime misimus, sed per eadem coram apocrisiariis vestris alia similia eundem numerum eademque verba et ipsam subscriptionem continentiam vobis scribere et sub certa stipulatione et confirmatione mittere curavimus.

8. Damasus episcopus omnibus episcopis. Observetur ab omnibus, ut illa semper, quae apostolica constitutione et patrum traditione sunt constituta, sub metu inrefragabili auctoritate teneantur.

9. Origenis super cantica canticorum. Illud palam est multa vel ab apostolis vel ab evangelistis exempla esse prolata et novo testamento inserta, quae in his scripturis, quas canonicas habemus, nusquam legimus, in apocrifis tamen inveniuntur et evidenter ex ipsis ostenduntur assumpta. Sed nec sic quidem locus apocrifis dandus est; non enim transferendi sunt termini aeterni, quos statuerunt patres nostri. Potuit enim fieri, ut apostoli vel evangelistae sancto spiritu repleti scirent, quid assumendum esset ex illis scripturis, quid vero refutandum. Nobis autem non est absque periculo aliquid tale presumere, quibus non est tanta spiritus abundantia.

10. Zepherinus papa omnibus Siciliae episcopis. Privilegia, quae soli huic sanctae sedi concessa sunt, in constitutis apostolorum eorumque successorum aliis quam plurimis cum eis concinnantibus habentur inserta. Quinquaginta enim apostoli sententias prefixerunt cum aliis quam plurimis episcopis et servandas censuerunt.

11. Caelestinus papa episcopis Galliarum. Africanorum conciliorum sententias suas fecerunt apostolici antistites, cum probarunt. Concilium Tolletanum et Milevitanum ex auctoritate Innocentii pape firmata sunt. Concilium Gangrense ex auctoritate apostolica conditum est, sicut Symachus papa affirmat. Concilium Laodicense auctoritate apostolicae sedis firmatum est, sicut Felix papa in decretis suis confirmat.

12. Pelagius Romanae aecclesiae et apostolicae sedis episcopus universis Germaniarum atque Galliarum regionum episcopis. Cum in Dei nomine in Romana aecclesia synodum episcoporum sive ceterorum consacerdotum Dei fidelium congregatam habuissemus et de aecclesiasticis statutis, ut sunt ab apostolis et a sanctis patribus tradita, diligentius tractaremus, supervenere litterae vestrae et ut magis essent auctoritativae, etiam vivae voces processerunt, rogantes ut ordinem prefationum, quem sancta Romana aecclesia hactenus haberet, nostris litteris vobis remandaremus. Tunc de vestra voluntate et studio tam bono multum gavisi sumus ac sacrum ordinem Romanum sacraque constituta nostrorum antecessorum solerter relegentes invenimus has VIIII prefationes in sacro cathalogo tantummodo recipiendas, quas longa retro vetustas in Romana aecclesia hactenus servavit, id est unam in albis paschalibus, aliam de ascensione Domini, tertiam de pentecosten, quartam de natale Domini, quintam de apparitione Domini, sextam de apostolis, septimam de sancta trinitate, octavam de cruce, nonam de ieiunio in quadragesima tantummodo dicendam. Has prefationes tenet et custodit sancta Romana aecclesia, has tenendas esse vobis mandamus.

13. Adrianus papa. Hi, qui inventi fuerint libros famosos et ignotos in aecclesia legere vel cantare, excommunicentur.

14. Ex Toletano concilio. De hymnis etiam canendis et salvatoris et apostolorum habemus exemplum. Nam et ipse Dominus hymnum dixisse perhibetur, Matheo evangelista testante: Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti. Et Paulus apostolus ad Hephesios scribit dicens: Implemini spiritu sancto loquentes vobis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus. Et quia nonnulli hymni humano studio in laudem Dei atque apostolorum et martirum triumphis compositi esse noscuntur, sicut hii, quos beatissimi doctores Hylarius atque Ambrosius ediderunt, quos tamen quidam specialiter reprobant, pro eo quod de scripturis sanctorum canonum vel apostolica traditione non existunt, respuant ergo et illum hymnum ab hominibus compositum, quem quotidie publico privatoque officio in fine omnium psalmorum dicimus: Gloria et honor Deo patri et filio et spiritui sancto in secula seculorum, amen. Nam et ille hymnus, quem nato in carne Christo angeli cecinerunt: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis: reliqua, quae ibi secuntur, ecclesiastici doctores composuerunt. Ergo nec idem in aecclesiis canendus est, qui sanctarum scripturarum libris non est. Componuntur ergo hymni, sicut componuntur missae sive preces vel orationes dive commendationes seu manus impositiones. Ex quibus si nulla dicantur in aecclesia, vacant offitia aecclesiastica. Sicut igitur orationes, ita et hymnos in laudem Dei compositos nullus nostrum ulterius improbet, sed pari modo Gallia Hyspaniaque caelebret, excommunicatione plectendi, qui hymnos reicere fuerint ausi.

XXI. Quae scripturae quibus preponantur.

1. Augustinus in libro II de baptismo. Quis autem nesciat sanctam scripturam canonicam tam veteris quam novi testamenti certis suis terminis contineri eamque omnibus posterioribus episcoporum litteris ita preponi, ut de illa omnino dubitari et disceptari non possit, utrum verum rectum sit, quicquid in ea scriptum esse constitit, episcoporum autem litteras, quae post confirmatum canonem vel scriptae sunt vel scribuntur, et per sermonem forte sapientiorem cuiuslibet in ea re peritioris et per aliorum episcoporum graviorem auctoritatem doctioremque prudentiam et per concilia licere reprehendi, si quid in eis forte a veritate deviatum est, et ipsa concilia, quae per singulas regiones vel provincias fiunt, plenariae conciliorum auctoritati, quae fiunt in universo orbe christiano sine ullis ambagibus caedere, ipsaque plenaria saepe priora posterioribus emendari, cum aliquo experimento rerum aperitur, quod clausum erat, et cognoscitur, quod latebat, sine ullo typo sacrilego superbiae, sine ulla inflata cervice arrogantiae et contentione livida invidiae, cum sancta humilitate, cum pace catholica, cum caritate christiana? Et inferius: Si concilio Cypriani attenditur, huic esse universae aecclesiae posterius concilium preponendum, cuius se membrum esse gaudebat, et ut se in totius corporis compage retinenda ceteri imitarentur, sepius admonebat. Nam et concilia posteriora prioribus apud posteros preponenda et universum partibus semper optimo iure preponitur.

2. Canonum statuta sine preiudicio ab omnibus custodiantur et nemo in actionibus vel in iudiciis aecclesiasticis suo sensu, sed eorum auctoritate ducatur. In exponendis etiam vel predicandis divinis scripturis sanctorum catholicorum patrum et probatissimorum sensum quisque sequatur, in quorum scriptis, ut ait beatus Hieronimus, fidei veritas non vacillet.

3. Calcedonense concilium.Regulas sanctorum patrum per singula nuncusque concilia constitutas proprium robur obtinere decrevimus.

4. Alexandri pape. Similiter si huiusmodi personis quedam scripturae quoquomodo per metum aut fraudem aut per vim extortae fuerint, vel ut se liberare possint, quocumque ab eis conscriptae vel roborate fuerint ingenio, ad nullum eius preiudicium aut nocumento provenire censemus neque ullam eis infamiam vel calumpniam aut a suis sequestrationem bonis umquam auctore Domino et sanctis apostolis eorumque successoribus sustinere permittimus. Confessio vero in talibus non conpulsa, sed spontanea fieri debet, ipso attestante qui ait: Ex corde enim procedunt homicidia, adulteria, fornicationes, blasphemiae et cetera, quae sunt ad haec pertinentia. Nec tantum adtendenda sunt, quae fiunt, tantum quo animo fiunt. Quorum exempla, si omnia scribere ceperimus, ante dies quam exempla deficient. Unde et illud est, quod Dominus ad munera Abel respexit et non ad Cain, quia magis attendit ad offerentis animum quam ad ea, quae offeruntur. Omnis enim confessio, quae fit ex necessitate, fides non est.

5. Damasus Stephano archiepiscopo. Omnia decretalia cunctorum predecessorum nostrorum constituta, quae de aecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita omnibus episcopis a cunctis generaliter sacerdotibus custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari.

6. Ex concilio Calcedonensi. A sanctis patribus in unaquaque synodo usque nunc prolatas regulas tenere statuimus.

7. Hormisda papa. Nemo mihi quaelibet contra auctoritatem sedis apostolicae vel contra CCCXVIII episcoporum vel reliquorum canonum statuta obiciat, quia quicquid contra illorum diffinitionem, in quibus spiritum sanctum locutum esse credimus, dictum fuerit, recipere non solum temerarium, sed etiam pericolosum esse non dubito.

XXII. De predicatione.

1. Leo episcopus Theodoro episcopo. Specialiter statuentes iubemus, ut preter Domini sacerdotes nullus audeat predicare, seu monachus seu laicus, qui cuiuslibet scientiae nomine glorietur.

2. Anastasius papa Anastasio imperatori. Quicquid ad hominum profectum quilibet in aecclesia minister pro officio suo videtur operari, hoc totum continere implendo divinitatis affectum ita ille, per quem loquitur Christus, affirmat Paulus: "Ego plantavi" Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. A Deo autem non quaeritur, quis vel qualis predicet, sed quem predicet, ut invidos etiam bene Christum predicare confirmet. Quo malus diabolus ipse deiectus est et hoc ipse predicare non desinit.

3. Augustinus. Quanta sollicitudine observamus, quando nobis corpus Christi ministratur, ut nichil ex ipso de nostris manibus in terram cadat, tanta sollicitudine observemus, ne verbum Dei, quod nobis erogatur, dum aliud aut cogitamus aut loquimur, de corde nostro depereat, quia non minus reus erit, qui verbum Dei neglegenter audierit, quam ille, qui corpus Christi in terram cadere neglegentia sua permiserit.

4. Ex concilio Cartaginensi. Sacerdote in ecclesia verbum faciente, qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur.

XXIII. De consuetudine.

1. Ex epistola Ieronimi ad Lucianum Beticum in libro V. Illud breviter te admonendum puto traditiones aecclesiasticas, praesertim quae fidei non officiant, ita observandas, ut a maioribus traditae sunt, nec aliarum consuetudinem aliarum more subverti. Atque utinam omni tempore ieiunare possimus, quod in actibus apostolorum diebus pentecostes et die dominico apostolum Paulum et cum eo credentes fecisse legimus, nec tamen Manichee hereseos accusandi sunt, cum carnalis cibus preferri non debuerit spirituali. Eucharistiam quoque condempnationem nostri et pungente conscientia semper accipere et psalmistam audire dicentem: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus, et cum eo canere. Eructavit cor meum verbum bonum. Nec hoc dico, quod festis diebus ieiunandum putem et contextas L diebus ferias auferam, sed unaquaeque provincia in suo sensu habundet et maiorum precepta leges apostolicas arbitretur.

2. Sardicense concilium cap. I. De eadem re. Non minus mala consuetudo quam pernitiosa corruptela funditus eradicanda est.

3. Augustinus in III. libro de baptismo. Felix Ablaceni dixit: Consuetudinem ratio et veritas semper excludit. Augustinus: Si ratio, si veritas, optime.

4. Augustinus ad Ianuarium. Illa autem, quae non scripta, sed tradita custodimus, quae quidem toto terrarum orbe observantur, datur intelligi vel ab ipsis apostolis vel plenariis conciliis, quorum est in aecclesia saluberrima auctoritas, commendata atque statuta retineri, sicut id, quod Domini passio et resurrectio et ascensio in caelum, adventus de caelo spiritus sancti anniversaria sollemnitate caelebratur, et si quid aliud tale occurrerit, quod servatur ab universis, quacumque se diffundit aecclesia. Alia vero, quae per loca terrarum regionesque variantur, sicuti est quod alii ieiunant sabbato, alii cotidie communicant corpori et sanguini Domini, alii certis diebus accipiunt, et si quid aliud huiusmodi animadverti potest, totum hoc genus rerum liberas habet observationes. Quod enim neque contra fidem neque contra bonos mores esse convincitur, indifferenter habendum et pro eorum, inter quos vivitur, societate servandum est. Mater Mediolanum me secuta invenit aecclesiam sabbato non ieiunantem, ceperat fluctuare, quid ageret. Tunc ego consului de hac re beatissimae memoriae episcopum Ambrosium. At ille ait: Cum Romam venio, ieiuno sabbato, sic et tu, ad quam forte aecclesiam veneris, eius morem serva, si cuiquam non vis esse scandalum nec quemquam tibi. Hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa est.

5. Imperator Constantinus augustus. Consuetudinis ususque longevi non vilis auctoritas est, verum non usque adeo sui valitura momento, ut aut rationem vincat aut legem.

6. Iulianus lib. XXX IIII dig. Inveterata consuetudo pro lege non inmerito custoditur, et hoc est ius, quod dicitur moribus constitutum. Nam cum ipse leges nulla alia ex causa nos teneant, quam quod iudicio populi receptae sunt, merito et ea, quae sine ullo scripto populus probavit, tenebunt omnes. Quare rectissime etiam illud receptum est, ut leges non solum suffragio legislatoris, sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur.

7. Gregorius papa Constantino episcopo Mediolanensi. In epistola XXXVII lib. IIII. Quod scripsistis quia scandalizantur plurimi eorum, quia fratrem et coepiscopum nostrum Iohannem Revennatis aecclesiae inter missarum sollemnia nominetis, requirenda vobis consuetudo antiqua est, et si consuetudo fuit, modo a stultis hominibus reprehendenda non est. Si vero consuetudo non fuit, fieri non debet, unde quibusdam scandalum moveri possit.

8. Gregorius episcopis Numidiae. In epistola LXXIIII lib. I. De eadem re. Petistis enim per Hylarium cartularium nostrum a beatae memoriae decessore nostro, ut omnes vobis retro temporum consuetudines servarentur, quae a beati Petri apostolorum principis ordinationum initiis hactenus vetustas longa servavit. Et nos quidem iuxta seriem relationis vestrae consuetudinem laudamus, quae tamen contra fidem catholicam nichil usurpare dignoscitur.

9. Innocentius papa. Quis enim nesciat aut non avertat id, quod a principe apostolorum Petro aecclesiae Romanae traditum est ac nuncusque custoditur, ab omnibus debere servari nec superduci aut introduci aliquid, quod auctoritatem non habeat aut aliunde accipere videatur exemplum? 10. Augustinus. In his enim rebus, de quibus nichil certi statuit scriptura divina, mos populi Dei vel instituta maiorum pro lege tenenda sunt, et sicut prevaricatores legum divinarum, ita contemptores consuetudinum aecclesiasticarum coercendi sunt.

XXIV. De ritibus aecclesiasticis.

1. Anastasius urbis Rome episcopus omnibus episcopis. Audivimus quosdam sacerdotes in aecclesia, quando evangelia leguntur, sedere et domini salvatoris verba non stantes, sed sedantes audire. Quod nullatenus ut deinceps fieri sinatis, apostolica auctoritate mandamus, sed dum sancta evangelia in aecclesia recitantur, sacerdotes et ceteri omnes non sedentes, sed venerabiliter curvi et in conspectu evangelii stantes dominica verba intente audiant et fideliter adorent.

2. Ex concilio Niceno. Quoniam sunt quidam in die dominico genua flectentes et in diebus pentecostes, ut omnia in diversis locis consonanter observentur, placuit sancto concilio a pascha usque in octavas pentecostes stantes Domino vota persolvere.

3. Urbanus episcopus episcopis omnibus. Quod sedes episcoporum in aecclesiis excelsae constitutae et parate inveniuntur ut thronus, speculationem et potestatem iudicandi et solvendi atque ligandi Domino sibi traditam materiam docent.

4. Ex concilio Mogociensi. Ut laici secus altare, quo sancta mysteria caelebrantur, inter clericos tam ad vigilias quam ad missas stare vel sedere penitus non presumant, sed pars illa, quae cancellis ab altari dividitur, tantum psallentibus pateat clericis. Ad adorandum vero et communicandum laicis et feminis sicut mos est, pateant sancta sanctorum.

5. Marcellus papa. Quaecumque ergo contemptiones inter christianos orte fuerint, ad aecclesiam deferantur et ab aecclesiasticis viris terminentur, et si obaedire noluerint, quousque oboediant, a liminibus sanctae aecclesiae excludantur.

6. Ex concilio Meldensi. De opertorio dominici corporis vel altaris non umquam corpus, dum ad tumulum vehitur, obtegatur et sacro velamine, dum honorantur corpora, altaria polluantur.

7. Ex eodem. Ne ad nuptiarum ornatum ministeria divina prestentur et, dum inproborum tactu vel pompa secularis luxuriae polluuntur, ad officia sacri misterii videantur indigna.

8. Augustinus. Habebat Dominus loculos et a fidelibus oblata conservans et suorum necessitatibus et aliis indigentibus tribuebat. Tunc primum aecclesiasticae pecuniae forma est instituta, ubi intelligeremus, quod precepit non cogitandum esse de crastino, non ad hoc fuisse preceptum, ut nichil pecuniae servetur a sanctis, sed ne Deo propter ista serviatur et propter inopie timorem iusticia deseratur.

9. Ex concilio Laudocensi. Quod non oporteat in quadragesima martirum natalicia caelebrari, sed eorum sancta commemoratio in diebus sabbatorum et dominicorum fieri conveniat.

XXV. De observatione XL atque ieiunii.

1. Telesphorus Romanae urbis archiepiscopus omnibus episcopis. Statuimus ut VII ebdomadas plenas ante sanctum pascha omnes clerici in sortem Domini vocati a carne ieiunent, quia sicut discreta debet esse vita clericorum a laicorum conversatione, ita et in ieiunio debet fieri discretio. Has ergo VII ebdomadas omnes clerici a carne et deliciis ieiunent et hymnis et vigiliis atque orationibus inherere die noctuque studeant. Nocte vero sancta nativitatis domini salvatoris missas caelebrent et hymnum angelicum in eis sollemniter decantent, quoniam et eadem nocte ab angelo pastoribus est nuntiatus.

2. Eusebius. Ut in aecclesia a sacerdotibus ieiunia constituta sine necessitate rationabili non solvantur.

3. Silverius. Solent plures, qui se ieiunare putant in XL, mox ut signum audierint, ad horam nonam manducare. Qui nullatenus ieiunare credendi sunt, si ante manducaverint, quam vespertinum caelebretur officium. Concurendum est enim ad missas et auditis missarum sollemnibus et vespertinis officiis, largitis helemosinis ad cibum accedendum est. Si vero aliquis necessitate constrictus fuerit, ut ad missas venire non valeat, estimata vespertina hora completa oratione sua ieiunium absolvat.

4. Gregorius papa. Quadragesima summa observatione est observanda, ut ieiunium in ea preter dies dominicos, qui de abstinentia subtracti sunt, nisi quem infirmitas impedierit, nullatenus solvatur, quia ipsi dies decimae sunt anni. A prima igitur dominica XL usque in pascha Domini VI ebdomade computantur, quarum videlicet dies XLII fiunt. Ex quibus dum sex dies dominici abstinentiae subtrahuntur, non plus in abstinentia quam XXX et sex dies remanent, verbi gratia si per CCCLXV dies affligimur, quasi anni decimas Deo damus, et ut sacer numerus XL dierum adimpleatur, quem salvator noster suo sacro ieiunio consecraverat, IIII dies prioris ebdomadae ad suplementum XL dierum tollantur, id est IIII feria, quae caput ieiunii subnotatur, et V. feria sequens, VI et sabbatum. Nisi enim istis IIII dies superioribus XXX et VI adiunxerimus, XL dies in abstinentia non habemus.

5. Haec sunt ieiunia, quae sanctus Gregorius genti Anglorum predicare precepit. Sunt IIII ieiunia IIII temporum anni, id est veris, aestatis, autumni et hyemis. Ieiunium primum in prima ebdomada XL, ieiunium secundum in ebdomada post pentecosten, ieiunium tercium in plena ebdomada ante autumnale equinoctium, ieiunium quartum in plena ebdomada ante nativitatem Domini. Ieiunium in feria VI. per totum annum, nisi a pascha usque ad pentecosten, aut si maior festivitas fuerit.

6. Ambrosius in libro sermonum. Quadragesima VI septimanas habet cui addidit Telesphorus pontifex VII. ebdomadam, et vocatum est hoc tempus quadragesima.

7. Licet nova consuetudo aecclesiae nulla fulta auctoritate semper numeret inter ieiunia et ordinationes IIII temporum primam ebdomadam primi mensis martii et secundam quarti, id est iunii, vetusta auctoritas sanctorum patrum est, ut in initio quadragesimali et in ebdomada pentecostes debeant observari. Unde Leo papa ait: Huius observantiae utilitas, dilectissimi, in aecclesiasticis precipue est constituta ieiuniis, quae ex doctrina sancti spiritus ita per totius anni circulum distributa sunt, ut lex abstinentiae omnibus sit ascripta temporibus. Siquidem ieiunium vernale in quadragesima, estivum in pentecosten, autumnale in mense septimo, hyemale autem in hoc quidem decimo caelebremus. Item Gelasius: Ordinationes sunt presbiterorum et diaconorum IIII mensis ieiunio, VII et X, sed etiam quadragesimalis initii ac mediana XL die sabbati. Ac proinde beatus Gregorius papa et Felix attavus eius, Symachus atque Simplicius leguntur ordinationes in februario caelebrasse, scilicet quadragesimali tunc initio concurrente. De ieiunio autem IIII mensis a Gelasio dicti, quod iuxta Leonem papam semper est in ebdomada pentecostes, a multis ambigitur. Sic enim Leo papa inquit de ieiunio et ordinatione eius: Post perceptum sancti spiritus donum salubriter et necessariae consuetudo est instituta ieiunii, ut si quid forte inter ipsa festivitatum gaudia negglegens libertas et licentia immoderata presumpsit, hoc religiosae abstinentiae censura castiget. Quae ob hoc quoque studiosius exequenda est, ut illa in nobis, quae in hac die aecclesiae divinitus sunt illata, perveniant. Item: Repletis namque apostolis virtute promissa et in corda eorum spiritu veritatis ingresso, non ambigimus inter cetera caelestis doni sacramenta doctrinam ac spiritualis continentiae disciplinam de paraclyti magisterio divinitus fuisse conceptam, ut sanctificate ieiunio conferendis sibi karismatibus fierent aptiores. In quibus duobus exemplis satis ostenditur ad conferendos sacros ordines ab apostolis ieiunia constituta fuisse. Sicque ieiunia quadragesimalis initii ac pentecostes ad formam VII et X. in libris scribuntur sacramentoriis. Unde quarta feria primi termini duae lectiones locuntur de ieiunio XL. Sabbato autem pentecostes, qui est terminus secundus, duae locuntur de veteri observatione eius. Quarti vero mensis ieiunium a Gelasio ideo dicitur, quia sabbatum ebdomade pentecostes sepius in IIII, quam in tertio mense repperitur. Sic enim a tempore nomen hoc habet sicut quodlibet a loco, in quo sepius habitat. Propter quod ieiunium quoque initii quadragesimalis potest dici ieiunium primi mensis, quia sepius sabbatum eius in mense primo quam in februario invenitur. Quorum IIII mensium prophetia Zachariae significativa est dicens: Ieiunium primi et ieiunium quarti, ieiunium VII et ieiunium X erit domui Iuda in gaudium et laeticiam et in sollemnitates preclaras. Initii autem quadragesimalis ieiunio bene ordinatio sacri ordinis competit. Sicut Christus post baptismus spiritu sancto declaratus mox ieiunavit et discipulos ad sacrum ordinem elegit, sic quoque apostoli spiritu sancto baptizati mox ieiunantes diaconos consecrandos elegerunt, sic Moyses post descensum spiritus sancti in igne loquentis quinquagesimo die egressionis post ieiunium Aaron cum filiis consecravit et sic sacer est numerus IIII temporum ex numero IIII fluminum, IIII virtutum IIII elementorum et quattuor ewangeliorum.

8. Gregorius VII. Cap. VII. Quia dies sabbati apud sanctos patres nostros in abstinentia caelebris est habitus, nos eorundem auctoritatem sequentes salubriter ammonemus, ut quicumque se christianum religionis participem esse desiderat, ab aesu carnium eadem die nisi maiori festivitate interveniente vel infirmitate impediente abstineat.

9. Liberius papa. Abstinendum est enim sacratissimae quadragesimae diebus a coniugibus et caste et pie vivendum, ut sanctificato corde et corpore isti dies transigantur et sic perveniatur ad diem sanctum paschae, quia plene nichil valet ieiunium, quod coniugali opere polluitur et quod orationes, vigiliae et elemosine non commendant.

10. Ex concilio Maticensi. Ut a festivitate sancti Martini usque in vigilias nativitatis Domini secunda, IIII et VI feria ieiunetur et divina officia quadragesimali observentur ordine. His etiam diebus canones esse legendos speciali diffinitione sancimus, ut nullus fateatur se per ignorantiam deliquisse.

11. Innocencius. <Cap. IIII.> Sabbato vero ieiunandum esse ratio evidentissima demonstrat. Nam si diem dominicum ob venerabilem resurrectionem domini nostri Iesu Christi non solum in pascha caelebramus, verum etiam per singulos circulos ebdomadarum ipsius diei imaginem frequentamus, ac si VI. feria propter passionem Domini ieiunamus, sabbatum pretermittere non debemus, qui inter tristiciam et laeticiam temporis illius videtur inclusus. Nam utique constat apostolos biduo isto et in merore fuisse et propter metum Iudeorum se occuluisse, quod utique non dubium est interim eos ieiunasse biduo memorato, ut traditio aecclesiae habeat isto biduo sacramenta paenitus non caelebrari. Quae forma utique per singulas est tenenda ebdomadas propter id, quod commemoratio diei illius semper est caelebranda. Quodsi putant semel atque uno sabbato ieiunandum, ergo et dominicus et VI. feria semel in pascha erit utique caelebrandus. Si autem dominici diei ac sextae feriae per singulas ebdomadas reparanda imago est, dementis est bidui agere consuetudinem sabbato pretermisso, cum non disparem habeat causam, a sexta videlicet feria, in qua Dominus passus est, quando et ad inferos fuit, ut tertia die resurgens redderet laeticiam post biduanam tristiciam precedentem.

12. Melciades papa.Ieiunium dominici diei et quintae feriae nemo caelebrare debet, ut inter ieiunium christianorum et gentilium et veraciter credentium et infidelium atque hereticorum vera discretio habeatur.

13. Calixtus archiepiscopus aecclesiae catholicae urbis Romae Benedicto fratri et coepiscopo.Ieiunium, quod ter in anno apud nos caelebrare didicisti, convenientius nunc per quattuor tempora fieri decernimus, ut sicut annus per IIII volvitur tempore, sic et nos quaternum sollemne agamus ieiunium per IIII anni tempora.

14. Ex sermone Leonis papae. Igitur post sanctae laeticiae dies, quos in honorem Domini a mortuis resurgentis ac deinde in caelo ascendentis exegimus, postque conceptum sancti spiritus donum salubriter et necessarie consuetudo est ordinata ieiunii, ut si quid forte inter ipse festivitatis gaudia negglegens libertas et licentia inmoderata presumpsit, hoc religiosae abstinentiae censura castiget.

15. Ex tractatu Ieronimi super Zachariam. Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi, subauditur mensis, domui Iude et Ierusalem in dies festos vertetur et gaudium. Hoc loco nostrorum multi multa dixerunt et inter se dissonantia. Cogimur igitur ad Hebreos recurrere et scientiae veritatem de fonte magis quam de rivolis quaerere. Ieiunium quarti mensis, qui apud Latinos vocatur iulius, die septima et decima eiusdem mensis illud arbitramur, quando descendens Iesus de monte Syna tabulas legis abiecerit atque confregerit et iuxta Hieremiam muri primum rupti sunt civitatis. In quinto mense, qui apud nos appellatur augustus, cum propter exploratores terrae sanctae seditio orta esset in populo, iussi sunt montem non ascendere, sed per XL annos longis a terra sancta circuire dispendiis, ut exceptis duobus Caleph Iosue omnes in solitudine caderent. In hoc mense et a Nabuchodonosor et multa post secula a Tito et Vespasiano templum Hierusolimis incensum est atque destructum, capta urbe Bethel, ad quam multa milia confugerant Iudeorum. In septimo vero, qui apud nos appellatur octuber, sicut supra diximus, occisus est Godolias et Iudae tribus ac Hierusalem reliquiae dissipatae. Mense decimo, qui apud nos ianuarius dicitur, eo quod ianua anni sit atque principium, Hiezechiel in captivitate positus audivit et cunctus populus captivorum quinto mense templum esse subversum, quod plenissime in eodem propheta cognoscimus. Hoc est igitur omne, quod dicit: Dies planctus et ieiuniorum, quos hactenus habuistis in luctum, sciatis vobis, quia cogitavi, ut benefaciam Hierusalem et domui Iuda, in laeticiam et gaudium et sollemnitates esse vertendas, ita dumtaxat si veritatem diligatis et pacem. Iuxta synagogen, quia tunc ieiunamus, quando sponsus aufertur a nobis et non meremur eius habere presentiam, cum reversus fuerit ad nos Dominus et cogitaverit, ut benefaciat nobis, omnis tristicia vertetur in gaudium et fames pristina sermonis Dei presentia doctrinarum eius et caelestis panis saturitate pensabitur.

16. Urbanus II. Statuimus etiam, ut ieiunia IIII temporum hoc ordine caelebrentur: Primum ieiunium in initio XL, secundum in ebdomada pentecosten, tercium vero et quartum in septembri et decembri more solito fiat.

17. Pius papa. Nichil enim prodest homini ieiunare et orare et alia religionis bona agere, nisi mens ab iniquitate et ab obtrectationibus lingua cohibeatur.

XXVI. De ieiunii et abstinentiae discretione.

1. Non enim mediocriter errat, qui magno bono prefert mediocre bonum. Nonne rationabilis homo dignitatem amittit, qui vel ieiunium caritati aut vigiliam prefert sensus integritati, ut propter inmoderatam atque indiscretam psalmorum vel officiorum decantationem aut amentiae aut tristiciae notam incurrat? Numquid verborum flecti multitudine Deus ut homo potest? Non enim verbis tantum, sed corde orandus est Deus. Quapropter melior est V psalmorum cantatio cum cordis puritate ac serenitate et spirituali hylaritate quam psalterii modulatio cum anxietate cordis atque tristicia. Cum igitur pro centum animabus psalmus vel missa dicitur, nil minus, quam si pro uno quolibet ipsorum diceretur, accipitur. Audiant itaque, qui ea, quae necessaria sunt, corpori subtrahunt, illud, quod per prophetam Dominus loquitur: Ego Dominus hodio habens rapinam holocaustorum. De rapina vero holocaustum offert, qui vel ciborum nimia egestate vel somni penuria corpus inmoderate affligit.

XXVII. De ieiunandi vel manducandi discretione.

1. Augustinus in libro quaestionum evangelii. Iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis. Ostendit filios sapientiae intelligere de usu ciborum nec in abstinendo nec in manducando esse iusticiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam et temperantiam per habundantiam non se corrumpendi atque oportune sumendi vel non sumendi ea, quorum non usus, sed concupiscentia refrenanda est. Non enim interest omnino, quid alimentorum sumas, ut succurras necessitati corporis, dummodo congruas in generibus alimentorum his, cum quibus tibi vivendum est; neque quantum sumas multum interest, cum videamus aliorum stomachum citius satiari et eos tamen illo ipso parvo, quo satiantur, ardenter et intolerabiliter et omnino turpiter inhiare, alios autem plusculo quidem satiari, sed tolerabilius inopiam perpeti et vel ante horam positas epulas, si in tempore aut opus sit aut necesse sit, cum tranquillitate aspicere neque tangere. Magis ergo interest, non quid vel quantum alimentorum pro congruentia hominum atque personae suae et pro suae valitudinis necessitate quis capiat, cum his vel oportet vel etiam necesse est carere, ut illud in animo christianorum compleatur, quod apostolus dicit: Scio et minus habere et scio habundare. Et paulo post: Iustificatur ergo sapientia ab omnibus filiis suis, qui intelligunt utendis terrenis rebus oportuna tempora esse debere. Facilitatem vero carendi talibus et amorem fruendi aeternis non variari oportere per tempora, sed perpetuo retinere.

XXVIII. Quod bonum sit et puritati conveniens etiam corpus aqua diluere.

1. Clemens in epistola IIII. cap. VIII. Bonum est et puritati conveniens etiam corpus aqua diluere. Bonum vero dico non quasi principale illud, in quo mens purificatur, sed quod imitatio iam sit illius boni hoc, in quo caro diluitur. Et infra: Vere enim, si mens mundetur lucae scientiae, cum ipsa fuerit munda ac splendida, tunc etiam eius, qui de foris est, hominis ipsa necessario curam gerit, id est carnis suae, ut et ipsa purificetur. Ubi autem ista, quae de foris est purificatio carnis neglegitur, certum est ibi neque de puritate mentis ac munditia cordis curam geri. Ita ergo fit, ut is, qui intrinsecus mundus est, mundetur sine dubio et extrinsecus. Non semper autem is, qui mundatur extrinsecus, etiam intrinsecus mundus est, videlicet cum agit hoc, ut hominibus placeat.

XXIX. Quod medicinae sint contrariae divinis preceptis.

1. Ambrosius in psalmo CXX. Contraria divinae conditionis precepta medicinae sunt. A ieiunio revocant, lucubrare non sinunt, ab omni intentione meditationis abducunt. Itaque qui se medicis dederit, se ipsum sibi abnegat.

XXX. Ut sedes episcopalis et sanctorum loca, si necesse fuerit, transferantur.

1. Gregorius Iohanni episcopo Billitrano. Epistola XII in lib. II. Temporis qualitas admonet episcoporum sedes antiquitus certis civitatibus constitutas ad alia, quae securiora putamus, eiusdem dioceseos loca transponere, quod et habitatores nunc degere et barbaricum possit periculum facilius declinari. Propterea te Iohannem fratrem coepiscopumque nostrum Billitranensis civitatis sedemque tuam in loco, qui appellatur Renati, ad sanctum Andream apostolum, precipimus exinde transmigrare, quatenus et ab hostilitatis incursu liberior existere valeas et illic consuetudinem sollempnium festorum disponas.

2. Gelasius. Ita nos Scyllacinorum cedes geminata pontificum horrendi sceleris atrocitate confudit, ut diu constitutio nostrae deliberationis hesitaret, dum et ingerere quamquam parricidialibus exemplis detestaremur antistitem et ubicumque aecclesiam destitutam iudicaremus, non usque adeo nullatenus relinquendam. Quapropter iam velut usum consuetudinemque sacrilegam declinantes eatenus religioni duximus consulendum, ut parroechiae vice ab extrinsecus positis sacerdotibus gubernentur, quae ibidem commanentes ferro didicit necare pastores inauditoque facinore, et quod etiam in illis provinciis nusquam prorsus acciderit, quae bellorum continuis diversisque incursionibus affliguntur, haec reperta sit civitas, que presules ministrandae sibi fidei christianae sine persecutore prosternat. Curandum est igitur, ut illic funesta pernicies cessatione propriorum sanetur antistitum atque ita saltem furoris tanti materia subtrahatur, si in quam nec possit acerbitas perpetrari, consistens ibidem persona defuerit, eoque modo vel civitas illa, dum in quos deserviat, non habeat, ab huiusmodi temeritate desistat vel aliis imitandi contagia dira non prebeat. Egeat ergo episcopalibus subsidiis sibimet aliunde depensis, quae sacram in suo gremio collocatam fuso crudeliter sanguine maculat dignitatem, quia in utroque hec est ultione plectenda, sive scilicet instinctu domestico seu furiis incitata nefas hoc committit externis. Prebeat ergo vestra dilectio in hoc statu positae ministerium visitationis aecclesiae et aut conveniendo pariter aut vicissim, prout qualitas rerum causaque poposcerit, divina mysteria representet ingratis, ne cum zizaniam devitamus, dominica videamur frumenta preterire. Comperimus autem, quod quidam in eadem regione sumpta tantummodo corporis sacri portione a calice sacrati cruoris abstineant. Qui proculdubio quoniam nescio qua superstitione docentur obstringi aut integra sacramenta percipiant aut ab integris arceantur, quia divisio unius eiusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire. Cavendumque est, ne pestilentia talis obrepens multos in consensum pravitatis adducat.

3. Ambrosius. Quae dignior domus apostolicae predicationis ingressu quem sancta aecclesia? Aut quis preferendus magis omnibus videtur quam Christus? Qui pedes suis lavare consuevit hospitibus, et quoscumque sua receperit domo, pollutis non patiatur habitare vestigiis, sed meculosos licet vitae prioris, in reliquam tamen dignetur mundare processus. Hic est igitur solus, quem nemo deserere debet, nemo mutare. Cui bene dicitur: "Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes et nos credimus. Vides executorem caelestium preceptorum, qui quoniam non mutavit hospicium caelestium, consortium consecrationis emeruit. Fides ergo in primis aecclesiae quaerenda mandatur, in qua si Christus habitator sit, haud dubie sit legenda. Si vero populus perfidus aut preceptor hereticus deformet habitaculum, vitanda hereticorum communio, fugienda synagoga censetur, excuciendus pedum pulvis, ne fatiscentibus perfidiae sterilis siccitatibus tamquam humi arido harenosoque mentis tuae vestigium polluatur. Nam sicut corporeas infirmitates populi fidelis suscipere in se debet evangelii predicator et tamquam propriis inania gesta pulveri comparanda adlevare atque abolere vestigiis, iuxta quod scriptum est: "Quis infirmatur et ego non infirmor?" ita si qua est aecclesia, quae fidem respuat nec apostolicae predicationis fundamenta possideat, ne quam labem perfidiae possit aspergere, deserenda est. Quod apostolus quoque evidenter asseruit dicens: Hereticum hominem post primam et secundam correptionem devita.

4. Augustinus. Tribus ex causis loca sanctorum transmutanda sunt. Prima cum necessitas persecutorum loca eorum gravaverit. Secunda cum difficultas locorum fuerit. Tercia cum malorum societate gravantur.

5. Ex concilio Africano. Altaria, in quibus corpora vel reliquae martirum non esse probantur, ab episcopis eiusdem loci destruantur.

6. Gregorius papa Benenato episcopo. In epistola XXXI. lib. II. Et temporis qualitas et vicinitas nos locorum invitat, ut Cumanam atque Musinatium unire debeamus aecclesias, quoniam nec longe a se itineris intervallo seiunctae sunt nec peccatis facientibus tanta populi multitudo est, ut, sicut olim fuit, vel duos debeat habere sacerdotes. Quia igitur Cumani castri sacerdos cursum vitae eius explevit, utrasque nos aecclesias presentis auctoritatis pagina unisse tibique commississe cognosce propriumque utrarumque aecclesiarum scito te esse pontificem, et quaeque tibi de earum patrimonio vel clero ordinatione promotioneve iuxta canonum statuta visa fuerint, ordinare atque disponere habebis ut proprius revera sacerdos liberam ex nostrae auctoritatis consensu atque permissione licentiam. Ubi vero commodius ac utilius esse prospexeris, habitato, ita sane, ut alteram aecclesiam, a qua corporaliter ad presens absens es, sollicita providentique cura disponas, quatenus divina illic misteria sollemniter auxiliante Domino peragantur.

Explicit liber tertius.

Incipit liber quartus.

I. De fide.

1. Augustinus. Quia de peccato gravi miseria premebatur genus humanum et divinae indigebat misericordiae, gratiae Dei tempus propheta previdens ait: "Et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit." Propter hoc oratio. Sed apostolus cum ad ipsam gratiam commendandam hoc propheticum commendasset testimonium, continuo subiecit: "Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt." Propter hoc symbolum. In his duobus tria illa intuere, fides credit, spes et caritas ornant, sed sine fide esse non possunt, de per hoc et fides orat, propterea quippe dictum est: Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt? Quid autem sperari potest, quod non creditur? Porro aliquid etiam, quod non speratur, credi potest. Quis enim fidelium penas non credit impiorum nec sperat tamen? Et quisquis eas inminere sibi credit ac fugaci motu animae exorret rectius timere dicitur quam sperare. Quae duo Lucanus distinguens ait: Liceat sperare timenti. Non autem ab alio poeta quamvis meliore propriae dictum est: "Hunc ego si potui tantum sperare dolorem", denique nonnulli in arte grammatica verbi huius utuntur exemplo ad ostendendam inpropriam dictionem. Et aiunt sperare dixit pro timere. Est itaque fides et malarum rerum et bonarum, quia et bona creduntur et mala, et hoc fide bona, non mala. Est etiam fides et preteritarum rerum et presentium et futurarum. Credimus enim mortuum Christum, quod iam preteriit. Credimus sedere ad dexteram patris, quod nunc est. Credimus venturum ad iudicandum, quod futurum est. Item fides et suarum rerum est et alienarum. Nam et se quisque credit aliquando esse cepisse nec fuisse utique sempiternum. Et alia atque alia. Nec solum de aliis hominibus multa quae ad religionem pertinent, verum etiam de angelis credimus.

II. Qualiter lex Dei sit legenda.

1. Clemens papa fratribus cum Iacobo Ierusolimis habitantibus. Diligenter observandum est, ut lex Dei cum legitur non secundum propriam ingenii intelligentiam legatur vel doceatur. Sunt enim multa verba in divinis scripturis, quae possunt trahi ad eum sensum, quem sibi unusquisque sponte presumpsit, sed fieri non oportet. Non enim sensum, quem extrinsecus adulteretis, alienum et extraneum debetis querere, aut quomodo ipsum scripturarum auctoritate confirmentis, sed ex ipsis scripturis sensum capere veritatis. Et ideo oportet ab eo intelligentiam scripturarum discere, qui eam a maioribus secundum veritatem sibi traditam servat, ut ipse eam, quam recte suscepit, competenter asserere possit. Cum enim ex divinis scripturis integram quis et firmam regulam veritatis susceperit, absurdum non erit, si aliquid etiam ex eruditione communi ac liberalibus studiis, quae forte in pueritia attigit, ad asertionem veri dogmatis conferat, ita tamen ut ubi vera didicit, falsa et simulata declinet.

2. Augustinus in libro de verbis Domini. Sermone L. Domini gratia et misericordia circumsepsit veritate sua omnes sententias suas et libravit, ut quisquis inde aliquid precidere voluerit aut inducere male legendo vel interpretando, qui cor habet, quod precisum est de scriptura iungat scripturae, legat superiora et inveniet sensum, quem volebat ille male interpretari.

3. Idem. In libro I. de doctrina christiana. Si quis in scripturis aliud sentit quam ille qui scripsit, illis non mentientibus fallitur, sed tamen, ut dicere caeperam, si ea sententia fallitur, quae haedificet caritatem, quae finis precepti est, ita fallitur ac si quisquam errore deserens viam eo tamen per agrum pergat, quo etiam via illa perducit. Corrigendus est tamen et, quam sit utilius viam non deserere, demonstrandum est, ne consuetudine deviandi etiam in transversum aut perversum ire cogatur.

4. Gregorius papa Domitiano metropolitano. In intellectu sacrae scripturae respui non debet, quicquid sanae fidei non resistit. Sicut enim ex uno auro alii murenulas alii anulos alii dextralia ad ornamentum faciunt, ita ex una scripturae sacrae scientia expositores quique per innumeros intellectus quasi varia ornamenta componunt, quae tamen omnia ad decorem caelestis sponsae proficiunt.

III. Quod nichil addendum est divino mandato.

1. Ambrosius in libro de paradiso. Quantum presens lectio docet, discimus nichil vel cautionis gratis iungere nos debere mandato. Si quid enim vel addas vel detrahas, prevaricatio quaedam videtur esse mandati. Pura enim et simplex mandati forma servanda vel testimonii series intimanda est. Plerumque testis dum aliquid ad seriem gestorum ex suo adicit, totam testimonii fidem partis mendatio decolorat. Nichil igitur vel, quod bonum videtur, addendum est, tangetis enim Deus non dixerat, sed non edetis.

IV. Quod episcopi docere et comprimere illicita debeant et oppressis succurrere.

1. Evaristus papa fratribus per Egyptum. Episcopum oportet oportune et importune atque sine intermissione aecclesiam suam docere eamque prudenter regere et amare, ut a viciis se abstineat et salutem consequi possit aeternam; et illa cum tanta reverentia eius doctrinam debet suscipere eumque amare et diligere ut legatum Dei et preconem veritatis.

2. Zepherinus papa omnibus Siciliae episcopis. Divinae circa nos gratiae memores esse debemus, qui nos per dignationis suae misericordiam ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inherentes et in quadam sacerdotum eius speculatione constituti prohibeamus illicita et sequenda doceamus.

3. Fabianus papa omnibus orientalibus episcopis. Deus, fratres, ad hoc preordinavit vos et omnes, qui summo sacerdotio funguntur, ut iniusticias removeatis et presumptiones abscidatis et in sacerdotio laborantibus succuratis et obprobriis et calamitatibus eorum locum non prebeatis, sed ei qui calumniam vel obprobrium patitur adiutorium feratis; illum vero, qui calumniam vel obprobrium facit, abscidatis et Domino in suis sacerdotibus opem feratis.

V. Quod eos qui presunt canonum ignorantia non excusat.

1. Celestinus papa episcopis Apuliae et Calabriae. Nulli sacerdoti licet canones ignorare nec quicquam facere, quod patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur? 2. Leo papa Constantinopolitanis. Si vix in laicis tolerabilis videtur inscientia, quanto magis in his qui presunt nec excusatione est digna nec venia.

3. Gelasius papa universis episcopis per Lucaniam, Britios et Siciliam constitutis. Si cognitos habet canones unusquisque pontificum, intemerata debet tenere custodia; et si forsitan nescit, consulere fidenter oportet ignorantem, quo magis excusatio nulla succurrit errantibus, quia nec sciens proponit servare quod novit nec ignorans curat nosse quod gerat.

VI. De habitatione et domestica episcopi conversatione.

1. Cartaginense concilium IIII. Cap. XIIII. Episcopus non longe ab aecclesia hospitiolum habeat.

2. Idem. Cap. XV. Episcopus vilem supellectilem et mensam ac victum pauperem habeat et dignitatis suae auctoritatem fide et vitae meretis querat.

3. Canones Apostolorum. Cap. VI. Episcopus aut presbiter uxorem propriam nequaquam sub obtentu religionis ut extraneam a sua gubernatione vel solatio abiciat, salvo et per Christi gratiam conservato sancto proposito castitatis. Si vero reiecerit, excommunicetur, sed etsi perseveraverit, deiciatur.

4. Gregorius papa Romano defensori. Si qui episcoporum, quos commisi tibi patrimonii finis includit, cum mulieribus degunt, hoc omnino compescas et de cetero illic eas habitare nullo modo patiaris exceptis eis, quas sacrorum canonum censura permittit, id est matre, amita, germana, et aliis huiuscemodi, de quibus prava non possit esse suspitio. Melius tamen faciunt, si etiam se a talium habitatione contineant; nam legitur, quod beatus Augustinus nec cum sorore habitare consenserit dicens; "Quae cum sorore mea sunt, sorores meae non sunt". Docti ergo viri cautela magna nobis esse debet instructio, nam incautae presumptionis est, quod fortis pavet, minus validum non timere. Sapienter enim illicita superat, qui didicerit non uti concessis; et quidem nullos in hoc nolentes astringimus, sed, sicut solent facere medici, etsi ad tempus tristem curam, tamen pro salute dictamus; et iccirco non necessitatem inponimus, sed si imitari doctum sanctumque virum elegerint, ipsorum voluntati relinquimus. Preterea curae tuae sit eosdem fratres meos episcopos adhortari, ut subiectos sibi in sacris videlicet ordinibus constitutos, quod ipsi servant, ad similitudinem modis omnibus servare commoneant. Hoc tantummodo adiecto, ut hi, sicut canonica decrevit auctoritas, uxores, quas caste debent regere, non relinquant.

5. Cartaginense IIII. Cap. XVII. Episcopus gubernationem viduarum aut pupillorum aut peregrinorum non per seipsum, sed per archipresbiterum aut per archidiaconum agat.

6. Idem. Cap. XVIIII. Episcopus testamentorum tuitionem non suscipiat.

7. Idem. Cap. XX. Episcopus nullam rei familiaris curam ad se revocet, sed lectioni et orationi et verbi Dei predicationi tantummodo vacet.

8. Idem. Cap. XXXIIII. Episcopus quolibet loco sedens stare non patiatur presbiterum.

9. Idem Cap. XXXV. Episcopus in aecclesiaae consessu presbiterorum sublimior sedeat, intra domum vero collegam se presbiterorum esse cognoscat.

10. Gregorius papa in synodo. Presenti decreto constituo, ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubiculi pontificalis obsequantur, ut is, qui in loco est regiminis, habeat testes tales, qui vitae eius in secreto conversationem videant quique ex visione sedula exemplum profectus sumant.

VII. Ut episcopus pravorum hominum familiaritatem non habeat.

1. Gregorius papa episcopo Massiliensi. In epistola VIIII lib. X. Pervenit ad nos, quod dilectio tua libenter malos homines in societate sua recipiat, adeo ut presbiterum quendam, qui postquam lapsus est et in suae dicitur adhuc iniquitatis pollutione versari, familiarem habeas. Quod quidem nos ex toto non credimus, quia qui talem recipit, scelera non corrigit, sed magis aliis talia perpetrare videtur dare licentiam. Sed ne forte aliqua tibi subreptione vel dissimulatione ut a te reciperetur atque adhuc habeatur gratis suaserit, non solum hunc a te longius expellere, verum etiam excessus ipsius sacerdotali zelo modis omnibus convenit resecare. Alios vero, qui pravi esse memorantur, paterna adhortatione a sua pravitate compescere et ad vitam stude rectitudinis revocare. Quodsi, quod absit, salubri monitu eos videris in nullo proficere, eos quoque curabis a te procul abicere, ne pravitates eorum ex eo quod recipiuntur displicere minime videantur et non solum inemendati remaneant, sed eorum etiam receptione alii corrumpantur; et considera quam et hominibus execrabile et periculosum ante Dei sit oculos, si per eum, a quo plectenda sunt crimina, nutriri vitia videantur.

VIII. Ut libros gentilium non legat episcopus.

1. Cartaginense IIII. Cap. XVI. Episcopus gentilium libros non legat, hereticorum autem pro necessitate et tempore.

2. Gregorius papa Desiderio episcopo. In epistola XXXIII lib. XI. Pervenit ad nos, quod sine verecundia memorare non possumus, fraternitatem tuam grammaticam quibusdam exponere. Quam rem ita moleste suscepimus ac sumus vehementius aspernati, ut ea, quae prius dicta fuerant, in gemitum et tristiciam verteremus, quia in uno se ore cum Iovis laudibus Christi laudes non capiunt. Et quam grave nefandumque sit episcopis canere, quod nec laico religioso conveniat, ipse considera.

3. Ambrosius in III. libro de fide. Si quis contra licitum putat colorem disputationis eiusmodi a poeticis fabulis derivatum et cum in fide nichil, quod vituperare possit, invenerit, aliquid in sermone reprehendit, agnoscat non solum sententias, sed etiam versiculos poetarum scripturis insertos esse divinis. Inde enim illud: "Huius et genus sumus", quod Paulus usu prophetico doctus usurpat? Nam et gigantes et vallem Tytanum prophetici sermonis series non refugit. Et Esayas Syrenas et filias passerum dixit. Et Ieremias de Babylone memoravit, quia inhabitabunt in ea filiae Syrenum, ut ostenderet Babylonis hoc est secularis confusionis illecebras vetustis lasciviae fabulis comparandas, quae velut scopuloso in istius vitae litore, dulcem resonare quandam sed mortiferam cantilenam ad capiendos animos adolescentium viderentur, quam sapiens etiam ab ipso poeta greco inducitur quasi quibusdam prudentiae suae vinculis circumdatus preterisse.

4. Ieronimus super Danihelem. Qui de mensa regis et de vino potus eius non vult commedere, ne polluatur, utique si sapientiam atque doctrinam Babyloniorum sciret esse peccatum. Numquam acquiesceret discere, quod non licebat. Discunt autem non ut sequantur, sed iudicent atque convincant, quomodo si quispiam adversum mathematicos velit scribere imperitus mathematos risui pateat, et adversum philosophos disputans, si ignoret dogmata philosophorum. Discunt ergo ea mente doctrinam Chaldaicam, qua et Moyses omnem sapientiam Egyptiorum didicerat.

IX. Ut episcopus pro rebus transitoriis non litiget.

1. Cartaginense IIII. Cap. XVIIII. Episcopus nec provocatus pro rebus transitoriis litiget.

2. Felix II. papa universis spiritualibus fratribus et sacerdotibus. Non enim detrahentibus bonum est detrahere aut palo secundum vulgarem fabulam excutere palum. Absit. Non sunt nostra ista, quapropter haec avertat divinitas. Non sunt edocti habitus nostri ita vincere, sed in pacientia longanimitatis et spiritu humilitatis.

3. Gregorius papa in XXXI. libro moralium. Perfectus christianus quomodo debet iurgando res terrenas defendere, quas non precipitur possidere? Itaque cum res proprias amittimus, si perfecte Deum sequimur, in huius vitae itinere a magno onere levigati sumus. Cum vero curam rerum eiusdem nobis itineris necessitas imponit, quidam dum eas rapiunt, solummodo tolerandi sunt, quidam vero servata caritate prohibendi. Non tamen sola cura ne nostra subtrahant, sed ne rapientes non sua semetipsos perdant. Plus quippe ipsis raptoribus debemus metuere, quam rebus irrationabilibus defendendis inhiare.

4. Idem papa in synodo. Consuetudo nova in hac aecclesia et valde reprehensibilis erupit, ut cum rectores eius patrimonii urbana vel rustica predia iuri illius competere posse suspicantur, fiscali more titulos inprimant atque quod competere pauperibus estimant non iuditio, sed manibus defendant; et cum per predicatores suos veritas: "Nichil per contentionem agi precipiat", etiam ipsum litigiosae contentionis malum transcenditur et res quaelibet, cum estimatur aecclesiae posse competere, per vim tenetur. Proinde presenti decreto constituo, ut si quis ecclesiasticorum umquam titulos ponere sive in rustico sive in urbano predio sua sponte presumpserit, anathema sit. Is autem, qui aecclesiae preest, si hoc vel ipse fieri precipit, vel sine sua preceptione factum digna punire animadversione neglexerit, anathema sit.

X. De episcopo percussore et quod in qualibet causa privato zelo moveri non debeat.

1. Canones Apostolorum. Cap. XXVIII. Episcopum aut presbiterum aut diaconum percucientem fideles delinquentes aut infideles inique agentes, et per huiusmodi volentem timeri, deici ab offitio suo precipimus, quia nusquam hoc Dominus nos docuit. Econtrario vero ipse cum percuteretur, non repercuciebat, cum malediceretur, non remaledicebat, cum pateretur, non cominabatur.

2. Gregorius papa Iohanni episcopo Gallipolitano. Matriculam, quam Andreas frater et coepiscopus noster fecit fustibus castigari, quamvis exinde post octo menses obisse non credimus, tamen, quia eam contra propositi sui ordinem huiusmodi fecit affligi, duobus hunc mensibus a missarum sollemnitate suspende, ut vel hec eum verecundia, qualem se de caetero exhibere possit, instituat.

3. Idem papa Iohanni episcopo Constantinopolim. Quid de episcopis, qui verberibus timeri volunt, canones dicant, bene fraternitas tua novit. Pastores enim facti sumus, non persecutores; et egregius predicator dicit: "Argue, obsecra, increpa cum omni pacientia et doctrina." Nova vero atque inaudita predicatio ista est, quae verberibus exigit fidem.

4. Idem papa Victori episcopo. Quam gravis et aspera adversus fratrem nostrum Paulinum regis civitatis episcopum clericorum vel eorum, qui in sacro sunt ordine constituti, querela sit, fraternitati tuae liquere non dubium est, quia latere te in vicinia non potuit, quod ad nos in longinquo pervenit. Et quoniam valde cavendum est, ne hoc, quod eum frustra in se corporali iniuria quaeruntur excedere, aut licite presumatur aut fiat dissimulatione deterius, sic manifesti excessus canonica semper moderatione premendi sunt, ut una res et preteritorum correctio et esse possit regula futurorum. Proinde insimul cum dilectissimo communi fratre Columbo episcopo vel aliis sacerdotibus, quos previderis inter suprascriptum fratrem nostrum et clericos ipsius, causam subtili investigatione rimari te convenit; et si supplicantium quaerela veritate subsistit, ita hoc regulari emendatione corrigite, ut, quam sit malum quod fecit, agnoscat et offitii sui discat de caetero terminos non exire.

5. Idem papa clero et nobilibus Salonitanis. Pervenit ad me, quosdam perversae mentis homines, ut dilectionis vestrae animos vulnerarent, vobis insinuare conatos, quia ego contra Maximum quodam odio movear et non magis quae canonica, sed ea quae furoris sunt exequi concupiscam. Sed absit hoc, absit a sacerdotali animo, ut in qualibet causa privato zelo moveatur.

XI. Ut episcopi posteriores se prioribus suis non preferant.

1. Lucius papa omnibus episcopis occidentalibus. Episcopi per singulas provincias observent, ne posteriores se prioribus suis preferant nec eis inconsultis nisi quantum ad propriam pertinet parrochiam aliquid agant, sed omnes de communibus eorum causis consonam sententiam proferant et determinent, quoniam aliter actae nullas vires habebunt nec aecclesiasticae reputabuntur.

XII. Quod omnes episcopi equales sint, nisi quemquam culpa subiviat.

1. Gregorius papa Iohanni episcopo Syracusano. Si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis apostolicae sedi episcopus subiectus non sit. Cum vero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis aequales sunt.

XIII. Ut episcopus semper et ubique secum testes habeat.

1. Anacletus papa omnibus episcopis et cunctis fidelibus. Episcopus Deo sacrificans testes secum habeat et plures quam alii sacerdotes. Sicut enim maioris honoris gradu fruitur, sic maioris testimonii incrementatione indiget. In sollemnioribus quippe diebus aut VII aut V aut III diaconos, qui eius oculi dicuntur, et subdiaconos atque reliquos ministros habeat secum, qui sacris induti vestimentis in frontem et a tergo; et presbiteri e regione dextra levaque contrito corde et humiliato spiritu ac prono stent vultu custodientes eum a malivolis hominibus et consensum eius prebeant sacrificio. Peracta autem consecratione omnes communicent, qui noluerint aecclesiasticis carere liminibus.

2. Lucius papa omnibus episcopis occidentalibus. Duo presbiteri et tres diaconi in omni loco episcopum non deserant propter testimonium aecclesiasticum.

XIV. Quod episcopi vice apostolorum presint et a subditis timeantur et inter se concordes sint.

1. Clemens papa Iacobo episcopo Ierusolimorum. Episcopos vicem apostolorum gerere Dominum docuisse dicebat et reliquorum discipulorum vicem tenere presbiteros debere insinuabat. Et si quis aliquem ex his scandalizaret, gravissimam sibi paenam inferre debere predicabat. Cunctos se invicem diligere et adiuvare debere et neminem ab adiutorio fratris se subtrahere instruebat.

2. Idem papa eidem. Vestrum enim, qui legatione Christi fungimini, est docere populos, eorum vero est vobis obaedire ut Deo. Si autem vobis episcopis non obaedierint omnes presbiteri, diaconi ac subdiaconi et reliqui clerici cuncti omnesque principes tam maioris ordinis quam et inferioris atque reliqui populi tribus et lingue non obtemperaverint, non solum infames, sed et extorres a regno Dei et a regno Dei et consortio fidelium a liminibus sanctae Dei aecclesiae alieni erunt. Nam vestrum est eos instruere, eorum vero est vobis obaedire ut Deo, cuius legatione fungimini dicente Domino: "Qui vos audit, me audit et qui vos spernit, me spernit." Nam nichil iniustius vel inhonestius est quam filios patribus rebelles aut clericos vel laicos doctoribus seu discipulos magistris inobaedientes vel protervos existere.

3. Anacletus papa omnibus episcopis et reliquis sacerdotibus. Necesse est, ut rectores a subditis timeantur ab ipsisque corrigantur, ut humana formidine peccare metuant, qui divina iudicia non formidant. Deteriores quippe sunt, qui doctorum vitam moresque corrumpunt, his qui substantias aliorum prediaque diripiunt. Ipsi autem ea, quae extra nos, licet nostra sint, auferunt, nostri quoque detractores et morum corruptores nostrorum sive qui adversum nos armantur, propriae nos ipsos decipiunt, et ideo iuste infames sunt et merito ab aecclesia extorres fiunt.

4. Victor papa universis episcopis Africae. Perlatum est ad sedem apostolicam, aliquos vestrum nocere fratribus velle et ut cadant decertare, similiter in sacramentis discrepare et ob id contentiones et emulationes inter vos fieri. A quibus dissensionibus vos avertere et in his omnibus concordare et opem ferre vicissim mandamus. Nam si hoc agere cito neglexeritis et vicissim reconciliari non studueritis, ab apostolicae sedis et totius aecclesiae communione vos pelli non dubitetis.

XV. De visitandis parrochiis.

1. Spallense concilium. Singulis annis quisque episcopus parrochiam suam circumeat populumque confirmet ac doceat et ea, quae vitanda sunt, prohibeat et ea, quae agenda sunt, utiliter agere suadeat.

2. Toletanum concilium Cum episcopus suam diocesim visitat, nulli pre multitudine onerosus existat nec umquam quinquagenarium numerum evectionis excedat aut amplius quam una die per unamquamque basilicam remorandi licentiam habeat. Quodsi episcopus aut langore detentus aut aliis occupationibus implicatus, visitationem dioceseos explere nequiverit, presbiteros probabilis vitae aut diaconos mittat, qui redditus basilicarum et reparationes et ministrantium vitas inquirant.

XVI. De non relinquendo regimine vel cathedra episcopali.

1. Liberius papa universis episcopis. Suggestum nobis est, quod pro preteritis laboribus et infestationibus nonnulli vestrum asignatis sibimet a Deo commissas relinquunt plebes et in futuro plures relinquaere velint eas, quas tueri debent aecclesias, et pro ovibus sibi commissis laborare neglegant et monasteriorum se quieti contradere festinent et vacationem ab episcopatus laboribus eligere et silentio atque otio vitam degere magis appetant quam in his, que sibi commissa sunt, permanere dicente Domino: "Beatus, qui perseveraverit usque in finem." Ideoque, fratres Karissimi, non vos afflictionum amaritudo a pio mentis vestrae proposito coartet recedere. Non sit qui vos decipiat in subtilitate sermonis, ut plebes vobis commissas relinquatis et alicui propter obprobrium malorum hominum quieti vos tradatis, ut vos solummodo salvetis et filios orphanos relinquatis. Et infra. Hortamur caritatem vestram exemplo eius, qui pro nobis pati voluit, promtos vos in cunctis eius permanere servitiis nec quidem quoquomodo a commissa cura recedere, sed totis viribus in commissis vobis negotiis fortiter usque in finem perdurare.

2. Ambrosius populo Mediolanensi contra Auxentium. Quid turbamini? Volens numquam vos deseram, coactus repugnare non novi. Dolere potero, potero flere, potero gemere. Adversus arma, milites, Gothos quoque lacrimae meae arma sunt. Talia enim munimenta sunt sacerdotis. Aliter nec debeo nec possum resistere. Fugere autem et relinquere aecclesiam non soleo, ne quis gravioris paenae metu factum interpretetur.

3. Leo papa Rustico Narbonensi episcopo. Miror dilectionem tuam intantum scandalorum quacumque occasione nascentium adversitate turbari, ut vocationem episcopatus laboribus preoptare te dicas et malle in silentio atque otio vitam degere quam in his, quae tibi commissa sunt, permanere. Et infra. Quis inter fluctus maris navem diriget, si gubernator abscedat? Quis ab insidiis luporum custodiet oves, si pastorum cura non vigilet? Quis denique latronibus obsistet et furibus, si speculatorem in prospectu explorationis locatum ab intentione sollicitudinis amor quietis abducat? Permanendum est ergo in opere credito et in labore suscepto.

4. Cartaginense concilium V. Cap. V. Nemini sit facultas relicta principali cathedra ad aliquam aecclesiam in diocesi constitutam se conferre, vel in re propria diutius quam oportet constitutum curam vel frequentationem propriae cathedrae neglegere.

XVII. De profectione episcoporum.

1. Canones Apostolorum. Cap. XXXIIII. Nullus episcoporum peregrinorum aut presbiterorum aut diaconorum sine comendaticiis suscipiatur epistolis, et cum scripta detulerint, discutiantur atentius et ita suscipiantur. Si predicatores pietatis extiterint minus nec quae sunt necessaria sumministrentur eis et ad communionem nullatenus admittantur, quia per surreptionem multa proveniunt.

2. Arelatense concilium I. Cap. XVIIII. De episcopis peregrinis, qui in urbem solent venire, placuit illis locum dari ut offerant.

3. Antiocenum concilium. Cap. XI. Si quis episcopus aut presbiter aut quilibet regulae subiectus aecclesiae preter consilium et litteras episcoporum provinciae et precipue metropolitani adierit imperatorem, hunc reprobari et abici oportere non solum a communione, verum et ab honore, cuius particeps videtur existere, quia venerandi principis auribus molestiam temptavit inferre contra leges aecclesiae. Si igitur adire principem necessaria causa deposcit, hoc agatur cum tractatu et consilio metropolitani et caeterorum episcoporum, qui in eadem provintia commorantur, qui etiam proficiscentem suis prosequantur aepistolis.

4. Sardicense concilium. Cap. VIII. Episcopi ad comitatum non accedant nisi forte hi, qui religiosi imperatoris litteris vel invitati vel evocati fuerint. Sed quoniam saepe contingit, ut ad misericordiam aecclesiae confugiant, qui iniuriam patiuntur aut qui peccantes exilio vel insulis damnantur aut certe quicumque sententiam suscipiunt, subveniendum est his et sine dubitatione petenda indulgentia. Quicumque ergo quales istos memoravimus preces habuerint vel acceperint, per diaconum suum mittant, quia persona ministri invidiosa non est et quae impetraverit celerius poterit referre. Et hoc consequens esse videtur, ut de qualibet provincia episcopi ad eum fratrem et coepiscopum nostrum preces mittant, qui in metropoli consistit, ut ille et diaconum eius et supplicationes destinet tribuens comendaticias aepistolas pari ratione ad fratres et coepiscopos nostros, qui in illo tempore in his regionibus et urbibus morantur, in quibus felix beatus Augustus rem publicam gubernat. Si vero habet episcopos amicos in palatio, qui cupit aliquid, quod tamen honestum est impetrare, non prohibetur per diaconum suum rogare ac significare his, quos scit benigna intercessione sibi absenti posse prestari.

5. Cartaginense III. Cap. XXVIII. Episcopi trans mare non proficiscantur nisi consulto primae sedis episcopo suae cuiusque provinciae, ut ab eo precipue possint sumere formatam vel commendationem.

XVIII. De episcopis in alienam civitatem inmorantibus vel possessiones habentibus.

1. Sardicense concilium. Cap. XIIII. Osius episcopus dixit: Et hoc quoque statuere debetis, ut episcopus ex alia civitate cum venerit ad aliam civitatem vel ex provintia sua ad aliam provinciam et ambitioni magis quam devotioni serviens voluerit in aliena civitate multo tempore residere, forte enim evenit, episcopum loci non esse tam instructum neque tam doctum, is vero, qui advenit, incipiat contemnere eum et frequenter facere sermonem, ut dehonestet et infirmet illius personam, ita ut ex hac occasione non dubitet relinquaere assignatam sibi aecclesiam et transire ad aliam. Definite ergo tempus, quia et non recipi episcopum inhumanum est et si diutius resideat perniciosum est. Memini autem superiori concilio, fratres nostros, constituisse, ut si quis laicus in ea, in qua commoratur, civitate tres dominicos dies, idest per tres septimanas, non caelebrasset conventum, communione privaretur. Si hec circa laicos constituta sunt, multo magis episcopo non licet nec decet, si nulla sit tam gravis necessitas, quae eum detineat, ut amplius a suprascripto tempore absens sit ab aecclesia sua. Universi dixerunt placere sibi.

2. Idem concilium. Cap. XV. Osius episcopus dixit: Quia nichil pretermitti oportet, sunt quidam fratres et coepiscopi nostri, qui non in ea civitate, in qua videntur episcopi esse constituti, vel certe parvam rem illic habeant, alibi autem idonea predia habere cognoscuntur vel affectiones proximorum, quibus indulgeant, hactenus permitti eis oportet, ut accedant ad possessiones suas et disponant vel ordinent fructum laboris sui, ut post tres dominicos, id est post tres ebdomadas, si morari necesse est, in suis potius fundis morentur. Aut si est proxima civitas, in qua est presbiter, nec sine aecclesia videatur facere diem dominicum, illuc accedant, ut neque res domesticae per absentiam eius detrimentum sustineant et non frequenter veniendo ad civitatem, in qua episcopus moratur, suspitionem iactantiae et ambitionis evadant. Universi dixerunt placere sibi.

XIX. Ut excessus episcopi nuncietur Romano pontifici.

1. Gelasius. Si quid in aecclesia damni aut in his, quae sunt preceptionis nostrae prohibita, pontificem vestrum quis viderit ammittere mox nostris auribus relatione signate, ut, quid fieri debeat, censeamus.

XX. Ut si episcopus res habet proprias cui vult derelinquat non autem res aecclesiae.

1. In canonibus Apostolorum XL. Sint manifestae res propriae episcopi, si tamen habet proprias, et manifestae dominicae, ut potestatem habeat de propriis moriens episcopus sicut noverit et quibus voluerit derelinquere, ne sub occasione aecclesiasticarum rerum, quae episcopi probantur, interdicantur. Fortassis aut uxorem habet aut filios aut propinquos aut servos et iustum est hoc apud Deum et homines, ut nec aecclesia detrimentum patiatur ignoratione rerum pontificis nec episcopi vel eius propinqui sub obtentu aecclesiae proscribantur et in causas incidant, qui ad eum pertinent, morsque eius iniuriis infametur.

2. Leo IIII. Item monemus et inrefragabiliter affirmamus, ut nullus episcoporum vel sacerdotum rem tituli sui usurpare presumat, sed neque salarium a christianis sanctis locis oblatum causa amicitiae vel timoris aut muneris auferre pertemptet, ne aecclesia Dei ad nichilum redigatur. Quod qui facere presumpserit, ille episcopus vel sacerdos canonicam sine dubio ultionem subeat et, quod aecclesiae iniuste ablatum est, reddere compellantur, ut deinceps nullas vires pro eis ad litigandum vel possidendum habere possint.

3. Gregorius Deusdedit episcopo Mediolanensi. In epistola XIIII lib. XII. Nulli dubium est, quia sicut sacerdotibus res in episcopatu acquisitas nulla est alienandi licentia, ita et de his, quas ante habuerint, quicquid iudicare voluerint, non vetantur.

4. Ex concilio Cartaginensi. Ut episcopi vel quicumque cleri in eos, qui catholici christiani non sunt, etiam si consanguinei fuerint, per donationes rerum suarum nichil aliquid conferant.

XXI. Ut episcopus corrigat, quod ab antecessore suo illicite commissum est.

1. Hylarus. Sed et quod quis commisit illicite aut a decessoribus suis invenit admissum, si proprium periculum vult vitare, damnabit. Nos enim in nullo volumus severitatem ultionis exercere; sed qui in causis Dei vel contumatia vel aliquo excessu deliquerit aut ipse, quod perperam fecit, abolere noluerit, in se, quicquid in alium non resecarit, inveniet. Quod ut deinceps possit tenatius custodiri, si placet, ut omnes sententias et subscriptiones proprias commodate, ut synodali iuditio aditus claudatur. Ab universis episcopis et presbiteris acclamatum est. Exaudi, Christe, Hylaro vita. Dictum est VI: Haec confirmamus, haec docemus.

XXII. Ut non liceat episcopo a sacerdote vel alio clerico vel a sanctis locis ultra statuta patrum quicquam exigere.

1. Pelagius papa Cresconio illustri. Illud magnitudinem tuam minime volumus ignorare, Siracusanae civitatis aepiscopus inter alia, quae in cautionum suarum pagina spopondit. Hoc etiam specialiter sub interpositione paenae legitime promisisse relegitur, numquam se a quolibet diocesis suae presbitero ultra duos solidos cathedratici nomine petiturum nec per quamlibet aliam occasionem quicquam in eius se dispendio esse gesturum. Quod magnitudo tua non solum de predicto episcopo sed de omnium aepiscoporum Siciliae personis competenti sollicitudine custodire non desinat, nec ipsa queque prandia innormia fieri, sed secundum mediocritatem uniuscuiusque loci episcopo ad consignationem venienti susceptionis parare convivium, quia nec eo pretextu pauperibus incuti damna volumus aut qualibet ratione permittimus.

2. Leo papa IIII. Nulli episcoporum liceat a subiecto sacerdote vel alio quolibet clerico et piis locis dationes ultra statuta patrum exigere aut super posita in angariis inferre, sed cum sit optimus perspector, ita perspiciat, ut universae oves sibi commissae a se maxime alantur atque in necessitatibus adiuventur quam illicitis exactis dationibus opprimantur, quia Dominus pascere et docere nos docuit et omnibus ministrare non terrenis lucris vel avaritiis delectari.

3. Ex VII. synodo. Cap. IIII. Predicator aecclesiae Paulus divinus apostolus acsi canonem ponens Ephesiorum presbiteris immo vero et omni sacratae plenitudini ita fiducialiter perhibuit: "Argentum et aurum aut vestem nullius concupivi, omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos", beatius existimans dare quam accipere. Propter quod et nos edocti ab eo diffinimus, nullatenus episcopum turpis lucri gratia excogitare ad excusandas excusationes in peccatis expetere aurum vel argentum aut aliam speciem ab episcopis vel clericis vel monachis, qui sub ipso sunt. Ait enim apostolus: "Non debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis." Et apostolus Paulus: "Pascite qui in vobis est gregem Dei, non coactae sed spontaneae secundum Deum non turpis lucri gratia neque dominantes in clero, sed forma facti gregis, et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis inmarcescibilem coronam." 4. Gregorius VII. papa. Nullus episcopus gravamen seu servile servitium ex usu contra aecclesiasticam normam abbatibus seu clericis suis imponat vel interdictum sacerdotale offitium pretio interveniente restituat. Quod si fecerit, officii sui periculum subeat.

XXIII. De echonomis.

1. Ex concilio Calcedonensi. Quia in quibusdam aecclesiis, sicut ad nos pervenit, sine aeconomo episcopi res aecclesiasticas tractant, placuit, omnes aecclesias episcopos habentes habere et aeconomos de proprio clero, qui gubernent aecclesiae res cum arbitrio episcopi sui, ut non sine testimonio sit gubernatio ipsarum rerum aecclesiasticarum et ex hoc eveniat dispergi eiusdem aecclesiae res et sacerdotali dignitati obtrectatio generetur. Si vero quis haec non observaverit, divinis subiaceat regulis.

2. Gregorius Antemio subdiacono. In epistola L lib. XI. Volumus ut frater noster Paschasius et vicedominum sibi ordinet et maiorem domus, quatinus possit vel hospitibus supervenientibus vel causis, quae eveniunt, idoneus et paratus existere. Si vero neglegentem eum prospicis vel ea, quae dicimus, implere differentem, omnis clerus eius adhiberi debet, ut communi consilio ipsi eligant quorum personae ad ea, quae prediximus, valeant ordinari.

XXIV. Ut aecclesiastica officia singula singulis personis committantur.

1. Gregorius papa omnibus episcopis. Singula aecclesiastici iuris officia singulis quibusque personis siggillatim committi debere iubemus. "Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent", ita in aecclesiae corpore secundum veridicam Pauli sententiam in uno eodemque spiritu alii conferendum est hoc officium, alii committendum est illud. Neque enim quantumlibet exercitatae uni personae uno tempore duarum rerum officia sunt committenda, quia "si totum corpus oculus, ubi auditus?" Sicut enim varietas membrorum per diversa officia et robur corporis servat et pulcritudinem representat, ita varietas personarum per diversa nichilominus officia distributa et fortitudinem et venustatem sanctae Dei aecclesiae manifestat. Et sicut indecorum est, ut in corpore humano alterum membrum alterius fungatur offitio, ita nimirum noxium simulque turpissimum, si singula rerum ministeria personis totidem non fuerint distributa.

XXV. Ne officia aecclesiastica laicis committantur.

1. Gregorius Ianuario episcopo Sardiniae. In epistola LXXIIII lib. VIIII. Cavendum a fraternitate vestra est, ne secularibus viris atque non sub regula vestra degentibus cuiuslibet res aecclesiae committantur, sed probatis de vestro offitio clericis, in quibus, si quid repperiri potuerit pravitatis ut in subditis emendare, quod illicite gestum fuerit, valeatis, quos videlicet apud vos habitus sui officium magis conveniat quam excusat.

2. Idem. Si quis aecclesiasticorum umquam titulos ponere sive in rustico sive in urbano predio sua sponte presumpserit, anathema sit. Is autem, qui preest aecclesiae, si hoc vel fieri precepit vel sine sua preceptione factum digna puniri animadversione neglexerit, anathema sit.

XXVI. Ut episcopi, qui apostolicae sedis ordinationi subiacent annuae idibus Maii liminibus apostolorum presententur.

1. In concilio Zachariae papae. Iuxta sanctorum patrum statuta et canonum instituta omnes episcopi, qui huius apostolicae sedis ordinationi subiacent, qui propinqui sunt, annuae idibus Maii sanctorum principum apostolorum Petri et Pauli liminibus presententur omni occasione seposita. Qui vero de longinquo iuxta cyrographum suum impleant. Nam qui huius constitutionis contemptor extiterit preter si egritudine fuerit detentus, sciat se canonicis subiacere sententiis.

XXVII. De corepiscopis.

1. Damasus. De corepiscopis, de quibus nos consulistis, quale sit eorum ministerium aut quid eis agere liceat, quia audivimus eos iam esse prohibitos aut quid de his, qui iam ordinati reperiuntur, agendum sit, nichil vobis certius respondere videtur quam apud decessoribus nostris decretum reperimus, ut eis ad veniam nichil prorsus aliud reservetur quam privatio sacri misterii, quod inlicite assumpserunt. Nimis ergo eorum institutio improba, quid, ut hi de summo sacerdotii misterio aliquid presumant, omni auctoritate caret. Quod ipsi idem sint, qui et presbiteri sufficienter invenitur, quod ad formam et exemplum LXX inveniuntur prius instituti. Sed quia Deo gratias modo necessarii sicut in primitiva aecclesia propter studium, quod erga pauperes exigebant, non sunt et quia illicita presumebant et, quod agebant, actum non erat, ideo tam ab hac sancta sede quam ab omnibus totius orbis episcopis a pontificalibus sunt remoti officiis. Non amplius quam duos ordines inter discipulos Domini esse cognovimus. Unde iste tercius processit, funditus ignoramus et, quod ratione caret, extirpare necesse est. Quod enim episcopi non sunt, qui minus quam a tribus aut qui ab uno vel a duobus sunt ordinati episcopis, nec nominentur episcopi. Si nomen non habent, qualiter officium habent? Quicquid enim inter episcopos aut de rebus ad eos solummodo pertinentibus egerint, necesse est, ut irritum sit, quia quod non habent, dare nequaquam possunt, presertim cum nullus ex LXX discipulis, quorum spetiem isti antequam prohiberentur in aecclesia gerebant, nil de hoc, quod apostolis eorumque successoribus specialiter debeatur, legitur assumsisse. Nec in lege Domini de his, quae summis sacerdotibus, id est Moyses et Aaron, erant specialiter concessa, filii Aaron quicquam presumebant. Sic et modo, quia umbra legis transiit et lux evangelii corruscat, de his, quae summis sacerdotibus, id est episcopis, quorum Moyses et Aaron formam, tenuerunt, illi qui LXX discipulorum formam gestant, in quorum videlicet tipo filii Aaron erant, nichil presumere debent. Benedictionem, quam predicti corepiscopi ante suam prohibitionem per manus impositionem dabant, magis nobis videtur vulnus inferre quam salutem. Et illi, qui pontificatus apicem non habeant, dare quid poterant, quoniam nichil in dante erat, quod ille posset accipere. Aut quis hominum, ut more humano loquar, dare potest, quod non habet? Et ideo, quod presumebant, irritum erat et nil tangenti proficiebat, sed magis maledictionem pro benedictione conferebant.

2. Leo episcopus omnibus episcopis. De eadem re. Quamvis corepiscopis et presbiteris plurima cum episcopis ministeriorum communis sit dispensatio, quaedam tamen sibi prohibita noverint, sicut est presbiterorum diaconorum ac virginum consecratio, sicut constitutio altaris ac benedictio vel unctio. Sic quidem nec exigere eis altaria, nec aecclesias consecrare licitum est, nec per impositiones manuum fidelibus rebaptizatis vel conversis ex heresi paraclitum spiritum sanctum tradere, nec crisma conficere, nec crismate baptizatorum frontes signare, nec publice quidem in missa quemquam paenitentem reconciliare, nec formatas cuilibet aepistolas mittere. Haec enim omnia illicita sunt coraepiscopis, qui ad exemplum et formam LXX duorum discipulorum esse noscuntur, vel presbiteris, qui eandem gestant figuram, quoniam quamquam consecrationem habeant, pontificatus tamen apicem non habent. Quae nimirum omnia solis debere summis pontificibus precipitur, ut per hoc et discretio graduum et dignitatis fastigium summi pontificis demonstretur. Sed neque coram episcopo licet presbiteris in presbiterium introire, nec presente antistite infantem tinguere aut signare, nec penitentem sine preceptione episcopi sui reconciliare, nec eo presente nisi illo iubente sacramentum corporis et sanguinis Christi conficere, nec eo coram posito populum docere vel benedicere aut salutare, neque plebem utique exhortari.

XXVIII. De pactis, quae inter se vel cum aliis episcopi contrahunt.

1. Pelagius. Eleutherius frater et coepiscopus noster dicit, quod mater eius in casa, quae Castellum dicitur oratorium construxisset ac dedicaverit et in eodem loco monachos constituerit, ex quibus unus est presbiter. Hoc autem tempore dedicationis inter episcopum Cardelum, cuius ipsa diocesis est, et matrem suam asserit convenisse, ut quicquid dedicationis vel martirum die, quorum in eius monasterio reliquiae sunt, per fidelium oblationes intraverit, medietatem quidem monasterium ipsum habeat, medietas autem episcopo offeratur. Contra quam conventionem Marium presbiterum sive sciente sive nesciente aepiscopo suo monachis ipsis vel presbitero, qui ex ipsis monachis est, vim dicitur intulisse et frequentes molestias generare, ita ut et memoratum presbiterum prope ceciderit et missas eum facere nullomodo permittat dicens, ut quasi pensionis nomine aliquid statuere debeat. Haec igitur omnia diligenter te examinare iubemus, et si apud te evidenti veritati constiterit, quia tempore, quo dedicatum est ipsum monasterium, conditiones superius positae convenerint, servari eas ex nostra auctoritate precipimus nec amplius aliquid exinde ab aliquo tentetur exigere. Sin vero nil tale convenit mediante te, quid episcopo ipsi eulogiae nomine offerri debeat, inter ipsos monachos et presbiterum volumus definiri. Salvo tamen eo, ut presbiter Gaudentius, qui etiam monachus est, missas in monasterio suo, sicut consuevit, facere a nullo ulterius debeat prohiberi.

XXIX. De quaerela et reprehensione subditorum adversus prepositos.

1. Gregorius papa Paulino, Proculo, Palumbo, Venerio, Mordano episcopis. In epistola XXXVIII lib. VIIII. Mediis sacrosanctis evangeliis fraternitas vestra una cum Savino subdiacono nostro resideat et sicut est offitio sacerdotali conveniens sine cuiusquam personae respectu, tam clericorum aecclesiae Regitanae quaerelam, quam adversus Bonefatium episcopum suum habent, vel si quam forte ille contra eos habuerit, cum omni equitate ac sollicitudine perscrutetur et, quicquid in veritate cognoverit, nobis subtiliter diligenterque significet, ut renuntiatione fraternitatis vestrae redditi certiores, quid fieri debeat, decernamus.

2. Idem papa Siagrio episcopo Augustuduno. In epistola LXXXVII lib. VIIII. Satis noxium atque pernitiosum est, ut imitatione episcopi qui edificari debuerant, destruantur. In qua re non solum ille culpabilis, sed etiam qui non restiterit invenitur. Nam consentire videtur erranti, qui corrigenda, ut resecari debeant, non concurrit.

3. Idem papa Theoctissae patriciae. In epistola XXVI lib. XI. Petrus potestatem regni caelestis acceperat, ut queque in terra ligaret vel solveret, essent in caelo ligata vel soluta. Super mare ambulavit, egrotantes umbra curabat, peccantes verbo occidebat, mortuos oratione suscitabat. Et quia ex admonitione spiritus ad Cornelium gentilem fuerat ingressus, contra eum a fidelibus quaestio facta est, cur ad gentiles intrasset et comedisset cum eis, cur eos in baptismate recepisset. Et tamen idem apostolorum princeps tanta donorum gratia repletus, tanta miraculorum potestate suffultus quaerelae fidelium non ex potestate, sed ex ratione respondit. Si enim, cum a fidelibus culparetur, auctoritatem, quam in sancta aecclesia acceperat, attendisset, responderet, ut pastorem suum oves, quae ei commissae fuerant, reprehendere non auderent. Sed si in quaerela fidelium aliquid de sua potestate diceret, profecto doctor mansuetudinis non fuisset. Humili ergo eos ratione placavit atque in causa reprehensionis suos etiam testes exhibuit dicens: "Venerunt autem sex fratres isti mecum." Si igitur pastor aecclesiae apostolorum princeps signa et miracula singulariter faciens non dedignatus est in causa reprehensionis suae rationem humiliter reddere, quanto magis nos peccatores, cum de re aliqua reprehendimur, reprehensores nostros ratione humili placare debemus.

4. Idem papa universis episcopis concilii. In epistola XX lib. XII. Sicut laudabile discretumque est reverentiam et honorem debitum exhiberi prioribus, ita rectitudinis et Dei timoris est, si qua in eis correctionis indigent, nulla dissimulatione postponere, ne totum, quod absit, corpus incipiat morbus invadere, si langor non fuerit curatus in capite. Ante multum siquidem temporis quaedam ad nos de fratre nostro Crementio primate vestro perlata sunt, quae cor nostrum non modico merore transfigerent. Unde fraternitatem vestram his hortamur affatibus, ut cum omni sollicitudine ac vivacitate veritatis suae indagare substantiam multis modis debeatis. Quapropter, ne quis desidiae tepor in requisitione sit, admonemus. Nam si quis in hoc aut piger esse aut neglegentem se presumpserit exhibere, dictis criminibus apud omnipotentem Dominum se noverit esse participem, cuius zelo ad perscrutandas subtiliter nefandi causas facinoris non movetur.

XXX. Quod prelati subditos vi vel necessitate constringere non debeant.

1. Ieronimus ad Nepotianum. Esto subiectus pontifici tuo et quasi animae parentem ama. Sed et episcopi sacerdotes se sciant esse, non dominos. Honorent clericos quasi clericos ut ipsis episcopis a clericis quasi episcopis honor deferatur. Scitum est illud oratoris Domitii: Cur ergo, inquit, te habeam ut principem, cum tu me non habeas ut senatorem? Quod Aaron et filios eius hoc esse episcopum et presbiteros novimus. Unde Dominus unum templum, unum sit ministerium. Recordemur semper, quod apostolus Petrus precepit sacerdotibus: "Pascite eum, qui in vobis est gregem Domini previdentes non coacte, sed spontaneae secundum Deum neque turpis lucri gratia, sed voluntariae neque ut dominantes in clero, sed forma facti gregi ex animo, ut, cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis inmarcescibilem coronam." Pessimae consuetudinis est in quibusdam aecclesiis tacere presbiteros et presentibus episcopis non loqui, quasi eis invideant aut non dignentur audire. "Et si alii", inquit apostolus Paulus, "fuerit revelatum sedenti, prior taceat. "Gloria patris est filius sapiens". Gaudeat episcopus in iudicio suo, cum tales elegerit sacerdotes.

2. Gregorius Nazanzenus in apologetico suo. Huic vero, qui preest aliis, omni opere peccati post tergum relicto proficere in optimis convenit, ita ut possit profectus sui exemplo invitare et illicere ceteros ad virtutem precipue per humilitatis a Domino nobis traditam formam. Non enim oportet vi vel necessitate constringere, sed ratione et vitae exemplis suadere, quia omne, quicquid extorquaetur invitis, cum eo quod tyrannicum videtur, nec perseverare quidem potest. Solet enim quicquid violenter attrahitur, sicut novellae arboris si quis vi cacumen inclinet relaxata rursum in id, quod fuerat, redit. Quod autem ex proposito sit et voluntate, tam legitimum quam certum est validissimis scilicet vinculis propriae voluntatis astrictum. Unde et regere gregem voluntariae et non ex necessitate ad Hebreos scribens apostolus precipit.

3. Leo papa Anastasio Thessalonicensi episcopo. Licet nonnumquam accidant, quae in sacerdotalibus sunt reprehendenda personis, plus tamen erga corrigendos agat benivolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus caritas quam potestas. Sed ab his, qui, quae sua sunt, quaerunt, non quae Iesu Christi, facite ab hac lege disceditur et dum dominari magis quam consulere subditis placet, honor inflat superbiam et, quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam.

4. Gregorius Iohanni Constantinopolitano et reliquis patriarchis. In epistola XXIIII lib. I. Summus locus bene regitur, cum is, qui preest, vitiis potius quam fratribus dominatur. Bene acceptam potestatem regit, qui et tenere illam novit et impugnare. Bene hanc regit, qui scit per illam super culpas erigi, scit cum illa ceteris in aequalitate componi. Sic autem servanda est virtus humilitatis, ut non solvantur iura regiminis, ne dum prelatus quisque plus se quam decet deicit, subditorum vitam restringere sub disciplinae vinculo non possit. Et sic servanda est disciplinae severitas, ne dum plus quam necesse est zelus accenditur, mansuetudo funditus amittatur.

XXXI. Quod minor maiorem non audet benedicere.

1. Nicholaus papa ad Michaelem imperatorem. Denique si in epistola ad Hebreos legimus, quod minor a maiore benedicatur, siquidem hec utique prenoscentes periculosa tempora illi, qui ante nos fuerunt, providam in aecclesiis consuetudinem tradiderunt hodieque in Romana aecclesia, quae magistra est omnium aecclesiarum, in pretermisse servatur, ita ut nullus sacerdos maiore suo non innuente consacerdote cuilibet rei benedicere nitatur. Sed anterior stans ad pronuntiandam aliquam lectionem benedictionem quidem postulat, sed ei quilibet inferior non audet benedicere. Cur hoc? Numquid benedicere peccatum est? Absit. De maledicis enim non de benedicis dicit apostolus, quia regnum Dei non possidebunt. Sed per hoc innuitur quante censurae freno inferiores quique ad suos iudicandos prepositos cohercendi sunt, si his nec etiam benedicendi ius ullum paenitus obtineant.

XXXII. De vita et moribus et munditia sacerdotum clericorumque vel subiectorum.

1. Ex dictis Petri apostoli per Clementem prolatis. Ministri altaris, presbiteri sive diaconi, ad dominica tales eligantur officia, qui ante ordinationem coniuges suas reliquaerunt vel absque coniugibus continentes vixerunt. Quod si post ordinationem ministro contigerit propriae invadere cubile uxoris, sacrarii non intret limina, nec sacrificii portitor fiat, nec altare contingat, nec ab offerentibus holocausti oblationem suscipiat, nec ad dominici corporis portionem accedat, aquam sacerdotum porrigat manibus, ostia forinsecus claudat, minora gerat officia. Urceum sane ad altare vel calicem non suggerat. Clericus vero solus ad feminae tabernaculum non accedat nec properet neque sine maioris natu principis iussione. Nec presbiter solus cum sola femina fabulas misceat, nec archidiaconus aut diaconus sub pretextu humilitatis officii frequenter domicilia matronarum ingrediatur aut forte per clericos aut domesticos matronae mandet secretum aliquod. Si agnitum fuerit, et ille deponatur et illa a liminibus arceatur aecclesiae. Sane ad visitandam mulierem infirmam nullus clericus ingrediatur nisi cum duobus aut tribus testibus. Nemo tamen cum extranea habitet femina, nisi soror aut proxima fuerit; et hoc cum magna sollicitudine fiat, non enim ignoramus malicias sathanae. Universa hec cum mansuetudine aecclesiastica complenda sunt misteria. Negotium enim Dei non decet neglegenter expleri. Tales ad ministerium eligantur clerici, qui digne possint dominica sacramenta tractare. Melius est enim Domini sacerdoti paucos habere ministros, qui possint digne opus Dei exercere, quam multos inutiles, qui onus grave ordinatori adducant. Si quis hec precepta non integra custodierit, sit anathema usque ad adventum domini nostri Iesu Christi.

2. Idem. Quapropter cunctis fidelibus et summopere omnibus presbiteris et diaconibus ac reliquis clericis adtendendum est, ut nichil absque episcopi proprii licentia agant. Non utique missas sine eius iussu quisquam presbiterorum in sua parrochia agat, non baptizet nec quicquam, quod ad episcopum pertineat, absque eius permissu faciat. Similiter et reliqui populi maiores scilicet et minores per eius licentiam, quicquid agendum est, agant nec sine eius permissu a sua parrochia abscedant vel in ea adventantes morari presumant. Anime vero eorum ei credite sunt, ideo omnia eius consilio agere debent et eo inconsulto nichil. Quicumque enim obediunt episcopis suis, videntur quidem obedire et Deo. Qui autem eis non obediunt, indubitanter rei et reprobi existunt.

3. Idem. Nullum enim presbiterum in alicuius episcopi parrochia aliquid agere debere absque eius permissu docebat. Cunctos presbiteros propriis episcopis in omnibus absque mora obaedientes instituente Domino esse debere docebat. Nullum aliena concupiscere aut presumere eorum, sed unumquemque suis sibique commissis contentum esse docebat. Neminem etiam alicui aliquid facere, nisi quod sibi vult fieri, instruebat.

4. Innocentius papa Exuperio episcopo. Cap. I. Proposuisti quid de his observari debeat, quos in diaconii ministerio aut in officio presbiterii positos incontinentes esse aut fuisse generati filii prodiderunt. De his et manifesta divinarum legum est disciplina et beatae recordationis viri Siricii episcopi monita evidentia commearunt, ut incontinentes in officiis talibus positi omni honore aecclesiastico privarentur nec admittantur ad tale ministerium, quod sola continentia oportet impleri. Est enim vetus admodum sacrae legis auctoritas iam inde ab initio custodita, quod in templo anno vicis suae habitare precepti sunt sacerdotes, ut servientes sacris oblationibus puros et ab omni labe purgatos sibi vendicent divina mysteria. Neque eos ad sacrificia fas sit admitti, qui exercent vel cum uxore carnale consortium, quia scriptum est: "Sancti estote, quia ego sanctus sum dominus Deus vester." Nam si priscis temporibus de templo Dei sacerdotes anno vicis suae non discedebant, sicut de Zacharia legimus, nec domum suam omnino tangebant, quibus utique propter sobolis successionem uxoris usus fuerat relaxatus, quia ex illa tribu ad sacerdotium nullus fuerat preceptus accedere, quanto magis hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debent, quibus vel sacerdotium vel ministerium sine successione est. Nec preterit dies, qua vel a sacrificiis divinis vel baptismatis officio vacent. Nam si Paulus ad Corinthios scribit dicens: "Abstinete vos ad tempus ut vacetis orationi", et hoc utique laicis precepit, multo magis sacerdotes, quibus et sacrificandi et orandi iuge officium est, semper debebunt se ab huiusmodi consortio abstinere. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore forsitan vel sacrificare usurpabit? Aut qua conscientia, quove merito exaudiri posse se credit, cum dictum sit: "Omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nichil mundum, sed coinquinata est eorum mens et conscientia", sed fortasse hoc licere credit, quia scriptum est: "Unius uxoris virum." Non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter continentiam futuram. Neque enim integros corpore non admisit, qui ait: "Vellem autem omnes sic esse sicut et ego." Et apertius declarat dicens: "Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem iam non estis in carne, sed in spiritu." Et habentem filios, non generantem dixit. Sed ea plane dispar et divisa sententia est. Nam si ad aliquos forma illa aecclesiasticae vitae pariter et disciplinae, quae ab episcopo Syricio ad provincias commeavit, non probabitur pervenisse, his ignorationis venia remittetur, ita ut de caetero paenitus incipiant abstinere, et ita gradus suos, in quibus inventi fuerint, sic retentent, ut eis non liceat ad potiora conscendere, quibus in beneficio esse debet, quod hunc ipsum locum, quem retinent, non amittunt. Si qui autem scisse formam vivendi missam a Syricio deteguntur neque statim cupiditates libidinis abiecisse, illi sunt modis omnibus submovendi, qui post admonitionem cognitam preponendam arbitrati sunt voluptatem.

5. Anacletus. Sacerdotes quando sacrificant, non soli hoc agere debent, sed testes secum habeant, ut Deo perfecte in sacratis Domino locis sacrificare probentur. Ait namque auctoritas legis divinae: "Vide, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris, sed in omni loco, quem elegit dominus Deus tuus." 6. Alexander papa. Ut nemo presbiterorum xenium vel quodcumque emolumentum temporale immo detrimentum spiritale a quocumque publice peccante vel incestuosa accipiat, ut episcopo vel ministris eius peccatum illius reticeat. Nec pro respectu cuiusque personae aut consanguinitatis vel familiaritatis alienis communicans peccatis hoc episcopo innotescere detractet, nec a quoquam penitente aut gratia aut favore aut munus suscipere presumat aut minus dignae paenitentem ad reconciliationem adducat et ei testimonium reconciliationis ferat vel quocumque livore alium quemlibet dignius paenitentem a reconciliatione removeat, quia hoc symoniacum et Deo et hominibus contrarium est.

7. Pius papa. Bene siquidem maiorum regulis definitum est, ut demoniis aliisque passionibus irretitis ministeria sacra tractare non liceat. Cui precepto consensu rationis adhibito id communiter definimus, ut nullus de his, qui aut in terra arrepti a demonibus eliduntur aut quolibet modo vexationis incursibus efferuntur, vel sacris audeant ministrare altaribus vel indiscussi se divinis ingerant sacramentis exceptis illis, qui corporum incommoditati dediti sine huiusmodi passionibus in terram approbantur elisi. Qui tamen et ipsi tandiu erunt ab officii sui et ordine est loco suspensi, quousque unius anni spatio per discretionem episcopi inveniantur ab incursu demonum alieni.

8. Annitius papa. Prohibite, fratres, per universas regionum vestrarum aecclesias, ut clerici iuxta apostolum comam non nutriant, sed desuper capud in modum spere radant, quia sicut discreti debent esse in conversatione, ita et in tonsura et omni habitu discreti debent apparere.

9. Sother papa. Hoc quoque statutum est, ut nullus presbiterorum missarum sollempnia caelebrare presumat, nisi duobus presentibus sibi respondentibus ipse tertius habeatur, quia cum pluraliter ab eo dicitur: "Dominus vobiscum" et illud in secretis: "Orate pro me" aptissime convenit, ut et ipsius respondeatur salutationi.

10. Calixtus papa. Conspirationum vero crimina vestris in partibus vigere audivimus, et plebes contra episcopos suos conspirare nobis mandatum est. Criminis cuius astutia non solum inter christianos abhominabilis est, sed etiam inter ethnicos et ab exteris lege prohibita. Et iccirco huius criminis reos non solum aecclesiasticae sed etiam seculi dampnant leges et non solum conspirantes, sed consentientes eis. Antecessores nostri cum turba plurima episcoporum, quicumque eorum in sacerdotali ordine sunt constituti, honore quo utuntur carere preceperunt. Ceteros vero comunione privari et ab ecclesia extorres fieri omnesque simul utriusque ordinis viros infames esse censuerunt et non solum fatientes, sed et consentientes.

11. Urbanus papa. Et quicumque vestram communem vitam susceptam habet et novit se nichil proprium habere, videat, ne pollicitationem suam irritam fatiat, sed hoc quod Domino est pollicitus fideliter custodiat, ne dampnationem sibi adquirat, quoniam satius est non vovere quam votum prout melius potest non perficere. Gravius enim puniuntur, qui votum fecerunt aut fidem perceperunt et votum non perfecerunt aut in malis vitam finierunt quam illi, qui sine voto aut fide mortui sunt et tamen bona egerunt opera. Ad hoc enim sensum rationabili nature munere et secundum nativitatis reparationem suscipimus, ut secundum apostolum magis quae sursum sunt sapiamus, non quae super terram, quia sapientia huius mundi stulticia est apud Deum.

12. Siricius papa. Cap. VII. Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos in venerande religionis iniuriam ita per vestras provincias calcatos atque confusos caritate tua insinuante reperimus, ut Hieremie nobis voce dicendum sit: "Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et flebo populum hunc nocte ac die?" Si ergo beatus propheta ad lugenda populi peccata non sibi ait lacrimas posse sufficere, quanto nos possumus dolore percelli, cum eorum, qui in nostro sunt corpore, compellimur facinora deplorare, quibus precipue secundum beatum Paulum instantia cotidiana et sollicitudo omnium aecclesiarum indesinenter incumbit? Quis enim infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur et ego non uror? Plurimos enim sacerdotes Christi atque levitas post longa consecrationis suae tempora tam de coniugiis propriis quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse et crimen suum hoc perscriptione defendere, quam in veteri testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa. Dicat mihi nunc quisque, ille est sectator libidinum preceptorque vitiorum si estimat, quia in lege Moysi passim sacris ordinibus a Deo nostro laxata sunt frena luxuriae. Cur eos, quibus committebantur sancta sanctorum, premonet dicens: "Sancti estote, quia ego sanctus sum dominus Deus vester." Cur etiam procul a suis domibus anno vicis suae in templo habitare iussi sunt sacerdotes? Hac videlicet religione ne cum uxoribus possint carnale exercere commertium, ut conscientiae integritate fulgentes acceptabile Deo munus offerrent. Quibus expleto deservitionis suae tempore uxoris usus solius necessitatis causa fuerat relaxatus, quia non ex alia nisi ex tribu Levi quisquam ad Dei ministerium fuerat preceptus adduci. Unde et dominus Iesus, cum nos suo illustrasset adventu, in evangelio protestatur, quia legem venerat implere non solvere. Et ideo aecclesiam, cuius sponsus est claritatis, voluit splendore radiare, ut in die iudicii, cum rursus advenerit, sine macula et ruga eam possit sicut per apostolum suum instituit repperire. Quarum sanctionum omnes sacerdotes atque levite insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostre sobrietati ac pudicitiae et corda nostra mancipemus et corpora, dummodo per omnia Deo nostro in his, quae cotidie offerimus sacrificiis placemus. "Qui autem in carne sunt", dicente electionis vase, "Deo placere non possunt. Vos autem iam non estis in carne, sed in spiritu si tamen spiritus Dei habitat in vobis." Et ubi poterit nisi in corporibus sicut legimus sanctis Dei spiritus habitare? Et quia aliquanti, de quibus loquimur, ut tua sanctitas retulit, ignoratione lapsos esse deflent, his hac conditione misericordiam dicimus non negandam, ut sine nullo honoris augmento in hoc, quo detecti sunt quamdiu vixerint, officio perseverent, si tamen postea continentes se studuerint exhibere. Hii vero, qui inliciti privilegii excusatione nituntur, ut sibi asserant hoc veteri lege concessum, noverint se ab omni aecclesiastico honore, quo indigni usi sunt, apostolice sedis auctoritate deiectos. Nec umquam posse veneranda adtractare misteria, a quibus se ipsi, dum obscenis cupiditatibus inhiant, privaverunt. Et quia exempla presentia cavere nos premonent in futurum, quilibet episcopus presbiter atque diaconus, quod non optamus, deinceps fuerit talis inventus, iam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum obseratum, quia ferro necesse est excidantur vulnera, quae fomentorum non senserint medicinam.

13. Idem. Cap. XII. Feminas vero non alias esse patimur in domibus clericorum nisi eas tantum, quas propter solas necessitatis causas habitare cum hisdem synodus Nicena permisit.

14. Idem. Statutum est ab episcopis de presbiteris, qui feminas secum indiscrete habitare permittunt et propter hoc male opinionis suspicione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.

15. Fabianus urbis Rome episcopus omnibus episcopis. Statuimus, ut si aliquis clericorum suis episcopis infestus aut insidiator fuerit, ut mox ante examinatum iudicium submotus a clero curiae tradatur, cui diebus vitae suae deserviat et infamis absque ulla restitutionis spe permaneat.

16. Gaius papa. Oves vero, quae pastori suo commissae fuerint, eum nec reprehendere nisi a recta fide exorbitaverit debent nec ullatenus accusare possunt, quia facta pastorum eorum gladio ferienda non sunt, quamquam recte reprehendenda videantur.

17. Eusebius papa. Necesse enim est, ut rectores a subditis timeantur ab ipsisque corrigantur, ut humana formidine peccare metuant, qui divina iudicia non formidant. Deteriores quippe sunt, qui doctorum vitam moresque corrumpunt, his, qui substantias aliorum prediaque diripiunt. Ipsi quidem ea, quae extra nos licet nostra sint, auferunt, nostri quoque detractores et morum corruptores nostrorum sive qui adversum nos armantur, propriae nos ipsi decipiunt. Et ideo iuste infames sunt et merito ab aecclesia extorres fiunt.

18. Silvester papa omnibus episcopis. Nemo presbiter a die honoris presbiterii sumat coniugium. Quodsi quis hoc neglecto aliter egerit, XII annos eum dicimus privari honore. Quodsi quis contra hoc cyrographum presens et publice dictum egerit, dampnabitur in perpetuum.

19. Idem. Ita, fratres, iubet auctoritas divina et affirmat, ut a subdiacono usque ad lectorem omnes subditi sint diacono cardinali urbis Romae, in aecclesia honorem representantes tantum. Pontifici vero presbiter diaconus subdiaconus acolitus exorcista lector abbas monachus in omni loco representent obsequium sive in publico sive in gremio aecclesiae.

20. Iulius papa. Quicumque enim tempore messis vel vindemiae non necessitate sed propter cupiditatem comparat annonam vel vinum, verbi gratia de duobus denariis comparat modium unum et servat usque dum venundetur denariis IIII aut sex aut amplius, hoc turpe lucrum dicimus.

21. Syricius. Cap. XI. Quisquis sane clericus aut viduam aut certe secundam coniugem duxerit, omni aecclesiasticae dignitatis privilegio mox nudetur, laica tantum sibi communione concessa, quam ita demum poterit possidere, si nichil postea quam hanc perdit, admittat.

22. Coelestinus universis episcopis per Apuliam et Calabriam constitutis. Nulli sacerdoti suos liceat canones ignorare nec quicquam facere, quod patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur? 23. Leo papa. Lex continentie eadem est altaris ministris, quae episcopis atque presbiteris. Qui cum essent laici sive lectores licito et uxores ducere et filios procreare potuerunt, sed cum ad predictos pervenerint gradus, caepit eis non licere, quod licuit. Unde, ut de carnali fiat spirituale coniugium, oportet eos nec dimittere uxores et quasi non habeant sic habere, quo et salva sit caritas conubiorum et cesset operatio nuptiarum.

24. Idem. Principatus autem, quem aut seditio extorsit aut ambitus occupavit, etiamsi moribus atque actibus non offendit, ipsius tamen initii sui est pernitiosus exemplo. Et difficile est, ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio.

25. Idem. Illud etiam duximus premonendum, ut sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum exercere fenus atemptet.

26. Idem. Nec hoc quoque pretereundum esse duximus, quosdam turpis lucri cupiditate captos usurariam exercere paeccuniam et faenore velle ditescere. Quod didici in eos, qui in clericali offitio constituti sunt, sed et in eos, qui in clericali offitio constituti sunt, sed et in laicos cadere, qui Christianos se dici cupiunt, condolemus.

27. Idem. Quibus licentia uxores ducendi non est, alienarum nuptiarum evitent convivia.

28. Idem. Nam cum extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati et procreationi filiorum studere sit liberum arbitrium, ad exhibendum tamen perfecte continentiae puritatem nec subdiaconis quidem conubium carnale conceditur, ut et, qui habent, sint tamquam non habentes et, qui non habent, permaneant singulares. Quodsi in hoc ordine, qui quartus est a capite, dignum est custodiri, quanto magis in primo et secundo et tercio versandum est, ne aut levitico aut presbiterali honore aut temporali excellentia quisquam idoneus estimetur, qui se a voluptate uxoria necdum frenasse detegitur.

29. Leo episcopus Anatholio episcopo. Virum catholicum et precipue Domini sacerdotem sicut nullo errore implicari, ita nulla oportet cupiditate violari dicente sancta scriptura: Post concupiscentias tuas non eas. Mens etiam potentiae avida nec abstinere novit vetitis nec gaudere concessis nec pietati adhibere consensum.

30. Idem. Qualitas negotiantem aut excusat aut arguit, quia est honestus quaestus et turpis. Verumtamen penitenti utilius est dispendia pati, quam periculis negotiationis astringi, quia difficile est inter ementis vendentisque commercium non intervenire peccatum.

31. Idem. Alienum clericum invito episcopo ipsius nemo suscipiat, nemo sollicitet nisi forte ex placito caritatis id inter dantem accipientemque conveniat. Nam gravis iniuriae reus est, qui de fratris aecclesia id, quod est utilius aut pretiosus, audet vel abicere vel tenere. Itaque si intra provinciam res agatur transfugam clericum de aecclesia sua metropolitanus redire compellat. Si autem longius recessit, tum precepti auctoritate revocabitur, ut nec cupiditati nec ambitioni relinquatur.

32. Gelasius. Consequens fuit, ut illa quoque, quae de Piceni partibus nuper ad nos missa relatio nuntiavit, non pretereunda putaremus, id est plurimos clericorum negotiationibus inhonestis et lucris turpibus inminere nullo pudore censentes evangelicam lectionem, quia ipse Dominus negotiatores e templo verberatos flagellis asseritur expulisse nec apostoli verba recolentes, quibus ait: "Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus." Psalmistam quoque David surda dissimulantes aure cantantem: "Quoniam non cognovi negotiationes, introibo in potentias Domini." Proinde huiusmodi aut ab indignis post hac quaestibus noverint abstinendum et ab omni cuiuslibet negotiationis ingenio cupiditateque cessandum aut in quocumque gradu sint positi, mox a clericalibus officiis abstinere cogantur, quoniam domus Dei domus orationis esse debet et dici, ne officia negotiationis et spelunca potius sit latronum.

33. Hormisda papa. Ut nullus presbiter in aecclesia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab episcopo loci vel illius permissu sanctificatum est, ut sit discretio inter sacratum et non sacratum, nec dedicationem fingat, nisi sit. Quod si fecerit, si clericus est, degradetur, si laicus, anathematizetur.

34. Gregorius papa. Oportet sacerdotes, ad quorum domini populus curam commissus est, cum magna constantia animi vigilare super dominicas oves, ut lupinis morsibus, id est diaboli stimulis non lanientur. Neque enim hoc silere debeo, quod cum grandi tristicia animi dico, sacerdotes cum feminis habitare conspicio, quod nefarium est dicere vel audire et contra sanctorum canonum sancta. Ubi enim talis fuerit commorantium habitatio, antiqui hostis stimuli non desunt. Ideoque admonendi sunt, ut non antiqui hostis decipiantur fraude, quatenus iuxta apostoli vocem: "Non vituperetur ministerium nostrum." Cavere enim nos oportet, fratres, ab illicitis, ut mundas valeamus ad Deum levare manus. Scriptum est enim: "Sancti estote, quoniam ego sanctus sum." Si quis vero presumpserit aliter agere, sacerdotii sui honore privetur. Unde omnino cavendum est, fratres, ne fallamus populum et impleatur in nobis prophetae dictum: "Sacerdotes mei contaminant sancta et reprobant legem." Quos et alius propheta increpat dicens: "Vos sacerdotes, qui fallitis nomen meum et dixistis: In qua re fallimus nomen tuum?" Quibus responsum est: "Offerentes ad altare meum panes pollutos. Non est michi voluntas in vobis" dicit dominus "et sacrificium non accipiam de manibus vestris, quia polluti estis." 35. Idem. In epistola XXIIII lib. I. Sacerdos semper vocem predicationis habeat, ne superni expectatoris iudicium ex silentio offendat. Sacerdos in tabernaculum ingrediens vel egrediens moritur, si de eo sonitus non auditur, quia iram contra se occulti iudicis excitat, si sine predicationis sonitu incedit. Apte tintinabula vestimentis pontificis describuntur inserta. Vestimenta et enim sacerdotis, quid aliud quam recta opera debemus accipere, propheta attestante, qui ait: "Sacerdotes tui induantur iusticiam?" Vestimentis itaque illius tintinnabula inherent, ut vitae viam cum linguae sonitu ipsa quoque opera sacerdotis clament.

36. Idem. Clericus ammonendus est quatenus sic vivat, ut bonum exemplum vitae suae secularibus prebeat, ne in clerico si quid iuste reprehenditur, ex eius vitio ipsa religionis nostrae estimatio generetur. Clerici discant, ut, quae a senioribus suis iubentur, impleant et humiliter eorum imperiis subiaceant, ut nec subiectio eos conterat nec locus superior extollat. Clerici discant, quomodo ante occulti arbitris oculos per humilitatem et obaedientiam sua interiora componant, quatenus non cum reprobis puniantur, sed cum electis aeterna premia sortiantur. Ammonendi sunt clerici, ut tanto circa se sollicitius vivant, quanto eos aliena cura non inplicat. Dicendum est clericis, ne prepositorum suorum vitam temere iudicent, si quid eos fortasse agere reprehensibiliter vident, ne unde recte mala redarguunt, inde per elationis inpulsum in profundiora mergantur. Ammonendi sunt clerici, ne, cum culpam suorum prepositorum considerant, contra eos audatiores fiant, sed sic eorum prava apud semetipsos diiudicent, ut tamen divino timore constricti ferre sub eis iugum reverentiae non recisent, quia facta prepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum recte reprehendenda iudicantur. Plerosque clericos ab inpudentiae vitio non nisi increpatio dura compescit, quia dum se delinquaere nesciunt, necesse est, ut a plurimis increpentur.

37. Idem. Ammonendi sunt subditi, ne prepositorum suorum vitam temere reprehendant, si quid eos fortasse agere reprehensibiliter vident, ne unde recte mala redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora mergantur. Ammonendi sunt subditi, ne, cum culpas prepositorum considerant, contra eos audatiores fiant, sed sic si qua valde sunt eorum prava apud semetipsos diiudicent, ut tamen divino timore constricti ferre sub eis iugum reverentiae non recusent. Quod melius ostendimus, si David factum ad medium deducamus: Saul quippe persecutor cum ad purgandum ventrem speluncam fuisset ingressus, illic cum viris David inerat, qui iam tam longo tempore persecutionis eius mala tolerabat. Cumque enim viri sui ad feriendum Saul accederent, fregit eos responsionibus, quia manum mittere in Christum deum non deberet. Qui tamen occulte surrexit et oram clamidis eius abscidit. Quid per Saul nisi mali rectores, quid per David nisi boni subditi designantur? Saul igitur ventrem purgare est pravos prepositos conceptam in corde maliciam usque ad opera miseri odoris ostendere et cogitata apud se noxia factis exterioribus exequendo monstrare. David namque Saulem ferire metuit, quia piae subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes prepositorum vitam nullo linguae gladio percutiunt, etiam cum de inperfectione reprehendunt. Boni subditi, quando pro infirmitate sese abstinere vix possunt ut extrema quaedam atque exteriora prepositorum mala, sed tamen humiliter loquantur quasi oram clamidis silenter incidunt. Qui videlicet dum prelatae dignitatis saltim innoxie et latenter derogant quasi regis superpositi vestem secant, sed tamen ad semetipsos redeunt seque vehementissime vel de tenuissima verbi laceratione reprehendunt. Unde bene et illic scriptum est: "Post hec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram clamidis Saul." Facta prepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum recte reprehendenda iudicantur. Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur, necesse est, ut per afflictionem paenitentiae cor prematur, quatenus ad semetipsum redeat. Et cum preposite potestati deliquaerit eius, contra se iudicium, a quo sibi prelatus est, perorrescat. Nam cum prepositis delinquimus, eius ordinationi, qui eos nobis pretulit, obviamus. Unde Moyses, cum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset, ait: "Nos enim quid sumus, nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Deum." Ammonendi sunt benivoli subditi, ut sic alienis bonis gaudeant, quatenus habere et propria concupiscant, sic proximorum facta diligendo laudent, ut etiam inmitando multiplicent, ne, si in hoc presentis vitae stadio ad certamen alienum devoti fautores, sed pigri expeccatores adsistant et post certamen sine bravio maneant, quod nunc in certamine non laborant tunc eorum palmas afflicti respiciant, in quorum nunc laboribus otiose perdurant. Valde peccamus, si aliena bene gesta non diligimus, sed nichil mercedis agimus, si ea quae diligimus in quantum possumus non imitamur. Dicendum est benivolis subditis, quia si inmitari bona minime festinant, quae laudantes approbant, sic eis virtutum sanctitas sicut stultis expectatoribus ludicrarum artium vanitas placet. Illi namque aurigarum ac istrionum gesta favoribus offerunt nec tamen tales esse desiderant, quales illos conspiciunt esse, quos laudant. Mirantur eos placita egisse, sed tamen similiter devitant placere. Dicendum est benivolis subditis, ut, cum proximorum facta conspiciunt, ad suum cor redeant et de alienis actibus non presumant, ne bona laudent et agere recusent. Gravius quippe extrema ultione feriendi sunt, quibus placuit, quod imitari noluerunt.

38. Idem. Plerumque subditi sub pastorali regimine constituti, dum valde de se elati presumunt, exprobrando ceteros dedignantur, dum singulariter summa existimant cuncta, quae agunt. Subtiliter itaque ab arguente discutienda sunt opera protervorum, ut in quo sibi placent ostendantur, quia Deo displicent. Tunc protervos melius corrigimus, cum ea, quae bene egisse se credunt, male acta monstramus, ut unde adepta gloria creditur, inde utilis confusio subsequatur. Non numquam subditi, cum se vitium proterviae minime perpetrare cognoscunt, compendiosius ad correctionem veniunt, si alterius culpae manifestioris ex latere requisitae improperio confunduntur, ut ex eo, quod defendere nequeunt, cognoscant se tenere inprobe, quod defendunt. Cum proterve Paulus Corinthios adversum se tenere invicem videret inflatos, ut alius Apollo alius Pauli alius Cephae alius Christi se esse diceret, incestus culpam in medium deduxit, quae apud eos et perpetrata fuerat et incorrepta remanebat dicens: "Auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris quis habeat, et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut tolleretur de medio vestrum, qui hoc opus fecit." Ac si aperte dicat: Quid vos per proterviam huius vel illius dicitis, qui per dissolutionem neglegentiae nullius vos esse monstratis? Ammonendi sunt invidi subditi, ut perpendant quantae cecitatis sunt, qui alieno profectu deficiunt, aliena exultatione contabescunt, quantae infelicitatis sunt, qui melioratione proximi deteriores fiunt, dumque augmenta aliene prosperitatis aspiciunt apud semetipsos, anxiae afflicti cordis sui peste moriuntur. Quid invidis infelicius, quos dum conspecta felicitas afficit, paena nequiores reddit. Aliorum vero bona, quae habere non possunt, si diligerent, sua fecissent. Nostra nimirum sunt bona aliorum, quae, etsi immitari non possumus, amamus in aliis et amantium fiunt queque amantur in nobis. Hinc ergo pensent invidi, caritas quantae virtutis est, quae alieni laboris opera nostra sine labore facit, dum se invidi a livore minime custodiunt, in antiquam versuti ostis nequitiam demerguntur. De illo namque scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum, quia enim ipse caelum perdidit, condito hoc homini invidit et damnatione sua perditus adhuc alios perdendo cumulavit. Cognoscant invidi quantis lapsibus succrescentis ruinae subiaceant, quia dum livorem a corde non proiciunt, ad apertas operum nequitias devolvuntur. Nisi enim Kain invidisset acceptam fratris hostiam, minime pervenisset ad extinguendam vitam. Unde scriptum est: "Et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius, ad Kain vero et ad munera eius non respexit." Iratusque est Kain vehementer et concidit vultus eius, itaque livor sacrificii fratricidii seminarium fuit. Nam quem meliorem se esse doluit, ne utrumque esset amputavit. Dicendum est invidis, quia dum se ista intrinsecus peste consumunt, etiam quicquid in se aliud boni habere videntur interimunt. Unde scriptum est: "Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia." Per livoris vitium ante Dei oculos pereunt etiam quae humanis oculis fortia videntur. Ossa quippe per invidiam putrescere est quaedam etiam robusta deperire. Ille est vere humilis subiectus in bonis, qui non est defensor in malis. Nam dum de malis suis subiectus arguitur et contra verba arguentis accenditur, quando de bonis suis quasi humiliter titubat per humilitatis vocem ornari, appetit non emendari.

39. Idem. Petro subdiacono Siciliae. In epistola XLI lib. I. Ante triennium subdiaconi omnium aecclesiarum Siciliae prohibiti fuerant, ut more Romanae suis uxoribus nullatenus miscerentur; quod michi durum atque incompetens videtur, ut qui usum eiusdem continentiae non invenit neque castitatem ante proposuit, compellatur a sua uxore separari atque per hoc, quod absit, deterius cadat. Unde videtur michi, ut a presenti die episcopis omnibus dicatur, ut nullum facere subdiaconem presumant nisi qui se victurum caste promiserit, quatenus et preterita, quae per propositum mentis appetita non sunt, violenter non exigantur et futura caute caveantur. Qui vero post eandem prohibitionem, quae ante triennium facta est, continenter cum suis coniugibus vixerunt, laudandi atque remunerandi sunt et, ut in bono suo permaneant, exortandi. Eos autem, qui post prohibitionem factam se a suis uxoribus continere noluerunt, pervenire ad sacrum ordinem nolumus, quia nullus debet ad ministerium altaris accedere nisi cuius castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata.

40. Idem. In sancta hac Romana aecclesia, cui divina dispensatio preesse me voluit, dudum consuetudo est valde reprehensibilis exorta, ut quidam a sacri altaris misterio cantores eligantur et in diaconatus ordine constituti modulationi vocis inserviant, quos ad predicationis officium et helemosinarum studium vacare congruebat. Unde fit plerumque, ut ad sacrum ministerium, dum blanda vox quaeritur, quaeri congrua vita neglegatur et cantor minister Deum moribus stimulet, cum populum vocibus delectat. Qua de re presenti decreto constituo, ut in sede hac sacri altaris ministri cantare non debeant solumque evangelicae lectionis officium inter ipsa missarum sollemnia exsolvant. Si quis autem contra hoc decretum meum venire temptaverit, anathema sit.

41. In epistola XXXIIII lib. IIII. Multorum relatione comperimus, hanc apud vos olim consuetudinem tenuisse, ut subdiacones suis licite miscerentur coniugibus. Quod ne denuo quisquam presumeret a servo Dei sedis nostrae diacone ex auctoritate nostri decessoris est isto modo prohibitum, ut eodem tempore hi, qui iam uxoribus fuerant copulati, unum e duobus eligerent, id est aut a suis uxoribus abstinerent aut certe ministrare nulla ratione presumerent.

42. Gregorius Siagrio episcopo. In epistola LXXXVII lib. VIIII. Cum sacerdotis dignitas aliis videatur dignitatibus eminere, ita quisquis ea ornatus est cunctis se imitandum debet ostendere, ut exemplo sui nulli nocere, sed vitam potius valeat componere subiectorum. Nam si actus dissentiat a nomine, quanto pontificatus ipse eum plus erigit, tanto magis abicit. Itaque Menantem quendam episcopum, qui illuc de dioceseos nostrae ordinatione profectus est, in tanta se lenitate didicimus exhibere, ut et nobis de eo maior sit verecundia et illi episcopatus nomen non sit in honore sed honere. Quod quia pudoris nobis est de eo illa cognoscere, quae in aliarum provinciarum omnino reprehendimus sacerdotibus, fraternitas vestra eum illic immorari amplius non permittat, sed ad nos quantotius reverti compellat ac magis inventa per omnia occasione transmittat, ut sub ea, qua dignus est, observantia refrenatus seculares mores ad sacerdotalem studeat convertere gravitatem. Nam satis noxium atque pernitiosum est, ut imitatione ipsius, qui edificari debuerant, destruantur. In qua re non solum ille culpabilis, sed etiam, qui non restiterit, invenitur. Nam consentire videtur erranti, qui corrigenda ut secari debeant, non concurrit. Quia ob idem quidam Theodorus episcopus de diocese reverentissimi fratris nostri Constantii Mediolanensis aecclesiae episcopi disciplinam, ut dicitur, evitans illuc evenisse firmatur, hortamur, ut et isto diligentius requisito ad episcopum suum vestra fraternitas retransmittat. Et quia sicut legitur: "Qui abicit disciplinam infelix est", nulla eum illic excusatione patiamini retinere, quatenus et hii, qui levitatis eorum vito possunt decipi, liberentur et de ipsis habere mercedem, ne in hac stulticia pereant, valeatis.

43. Idem. Licet caetera cuiuspiam talis vitae sint merita, ut nichil sit, quod ex his sacerdotalibus valeat ordinationibus obviare, tamen solius nefas ambitus severissima canonum districtione dampnetur.

44. Eugenius papa. Presbiteri et diaconi vel etiam subdiaconi indocti a suo episcopo, ut doceri possint, admoneantur et interim tales ab officio suspendantur, ut docti valeant ad ministerium suum redire. Ille vero qui discere non valet, canonice iudicetur.

45. Idem. Clerici iuxta aecclesiam habeant claustra, quibus unum sit dormitorium ac refectorium et reliquae officinae.

46. Melciades. Decrevit supradicta synodus nullum deinceps clericum aut possessiones ducere aut negotiis secularibus se miscere, nisi propter curam pupillorum et orphanorum ac viduarum aut si forte episcopus civitatis aecclesiasticarum rerum sollicitudinem habere precipiat, ubi patet, quia alia sunt negotia secularia, alia aecclesiastica.

47. Leo. Sine ornatu sacerdotali extra domos sacerdotes apparere nullomodo convenit, ne ut aliquis secularium iniurias patiatur. Contrarius denique inventus aut desinat aut canonice subiaceat disciplinae.

48. Dionisius papa. aecclesias vero singulas singulis presbiteris dedimus, parrochias et cimiteria eius divisimus et unicuique ius proprium habere statuimus, ita videlicet, ut nullus alterius parrochiae terminos aut ius invadat, sed unusquisque suis terminis sit contentus et taliter aecclesiam et plebem sibi commissam custodiat, ut ante tribunal aeterni iudicis ex omnibus sibi commissis rationem reddat et non iudicium sed gloriam pro suis actibus recipiat. Hanc quoque normam, Karissime, te et omnes episcopos sequi convenit et, quod tibi scribitur, omnibus, quibuscumque potueris, notum facias, ut non specialis sed generalis fiat ista preceptio.

49. Martinus papa. Non liceat sacerdotibus vel clericis aliqua spectacula in nuptiis vel conviviis spectare, sed oportet antequam ingrediantur ipsa spectacula surgere et redire inde.

50. Lucius. Si quispiam sacerdotum, id est presbiter, diaconus vel subdiaconus, de quacumque femina crimen fornicationis suspicatus post primam secundamque et terciam admonitionem inveniatur fabulari cum ea vel aliquo modo conversari, excommunicetur, femina canonice iudicetur.

51. Synodus Romana. Si quis a se vel parentibus suis voluntariae se Deo voverit et clericus effectus fuerit et postea dimiserit se et caput tondere neglexerit, ipse et omnia eius sub anathemate fiant et proiciatur de aecclesia donec digna satisfactione emendaverit, alioquin nec inter christianos recipiatur, sed et ipse et omnia eius sub CCCXVIII patrum sanctorum anathemate maledictionis maneant.

52. Augustinus. Quae ipsis sacerdotibus necessaria sunt ad discendum, id est liber sacramentorum, lectionarius, baptisterium compotus, kanon penitentiales, psalterium, omeliae per circulum anni dominicis diebus et singulis festivitatibus aptae. Ex quibus omnibus, si unum defuerit, sacerdotis nomen vix in eo constabit, quia valde periculosae sunt evangelicae minae, quibus dicitur: "Si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foveam cadunt." 53. Idem. Presbiteri, oportet vos assiduitatem habere legendi et instantiam orandi, quia vita viri iusti lectione instruitur, oratione ornatur et assiduitate lectionis munitur homo a peccato iuxta illum, qui dicebat: "In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi." Haec sunt enim arma videlicet lectio et oratio, quibus diabolus expugnatur, haec sunt instrumenta, quibus aeterna beatitudo adquiritur; his armis vitia comprimuntur, his alimentis virtutes nutriuntur. Sed et si quando a lectione cessatur, debet manuum operatio subsequi, quia otiositas inimica est animae, et antiquus hostis, quem a lectione sive ab oratione vacantem invenerit, facile ad vitia rapit. Per usum namque lectionis discetis, qualiter et vos vivatis et alios doceatis, per usum orationis et vobis et his, quibus in caritate coniuncti estis, prodesse valebitis, per manuum operationem et corporis macerationem et vitiis alimenta negabitis et vestris necessitatibus subvenietis et habebitis, unde necessitatem pacientibus porrigatis.

54. Idem. Ammonendi sunt presbiteri, ut perpendant, quia quicquid a fidelibus datur, redemptio peccatorum est. Et ideo non glorientur talibus sumptibus uti, sed magis timeant quod in veteri testamento de sacerdotibus dictum est, iniquitatem populi eos debere portare. Et ideo cum magno timore super eos solliciti sint, quorum donis participantur, quia magnum periculum est iudicem fieri vitae alienae, qui nescit tenere moderamine vitae suae.

55. Idem. Presbiteri, diaconi, subdiaconi vel deinceps, quibus ducendi uxores non est licitum, etiam alienarum nuptiarum evitent convivia. Neque his cetibus admisceantur, ubi amatoria cantantur et turpia aut obsceni motus corporum choris et saltationibus offeruntur, ne auditus et obtutus sacris misteriis deputatus turpium spectaculorum atque verborum contagione polluatur.

56. Idem. Presbiteri ammonere debent plebem sibi subiectam, ut omnis, qui se sentit mortifero peccati vulnere sauciatum feria IIII. ante quadragesimam cum omni festinatione recurrat ad vivificatricem matrem aecclesiam, ubi quod male commisit cum omni humilitate et contritione cordis simpliciter confessus suscipiat remedia paenitentiae secundum modum canonicis auctoritatibus prefixum. Non solum autem ille, qui mortale aliquid commisit, sed etiam omnis homo, quicumque se cognoscit inmaculatam Christi tunicam, quam in baptismo accepit, peccati macula polluisse, ad proprium sacerdotem festinet venire et cum puritate mentis omnes transgressiones omniaque peccata, quibus Dei offensam se incurrisse meminit, humiliter confiteatur et, quicquid ei a sacerdote fuerit iniunctum, ac si ab ipso omnipotentis Dei ore esset prolatum ita diligenter intendat, ut cautissime observet.

57. Idem. Vos presbiteri veraciter nosse debetis et semper meminisse, quia nos, quibus regendarum animarum cura commisa est, pro his, qui nostra neglegentia pereunt, rationem reddituri sumus, pro his vero, quos verbis et exemplis lucrati fuerimus, premium aeternae vitae percipiemus. Nobis enim a Domino dictum est: "Vos estis sal terrae." Quodsi populus fidelis cybus est Dei, eiusdem cybi condimentum nos sumus. Scitote vestrum gradum nostro gradui secundum et paene coniunctum esse. Sicut enim episcopi apostolorum in ecclesia, ita nimirum presbiteri ceterorum discipulorum Domini vicem tenent. Et ille tenet gradum summi pontificis Aaron, isti vero filiorum eius. Unde oportet vos semper memores esse tantae dignitatis, memores vestrae congregationis, memores sacrae quam in manibus suscepistis unctionis, ut nec ab eadem dignitate degeneretis nec vestram consecrationem irritam faciatis nec manus sacra unctione delibutas peccando polluatis, sed cordis et corporis munditiam conservantes plebibus exemplum bene vivendi prebentes his, quibus preestis, ducatum ad caelestia regna prebeatis.

58. Origenis in tractatu super Genesis.Denique vis scire, quid sit inter sacerdotes Domini et sacerdotes Pharaonis. Pharao terras concedit sacerdotibus suis, Dominus autem sacerdotibus suis partem non concedit in terra, sed dicit eis: "Ego sum pars vestra." Observate ergo, qui haec legitis, Domini sacerdotes et videte, quae sit differentia sacerdotum, ne forte qui partem habeant in terra et terrenis cultibus ac studiis vacant, non tam Domini quam Pharaonis sacerdotes esse videantur. Ille est enim, qui vult sacerdotes suos habere possessiones terrarum et exercere agrorum non hominum culturam, ruri et non legi operam dare. Christus autem dominus noster sacerdotibus suis, quid precepit, audiamus: "Qui non renuntiaverit, inquit, omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus." Contremisco hec dicens. Meus enim primo omnium, meus inquam accusator existo, meas condempnationes loquor. Negat Christum suum esse discipulum, quem viderit aliquid possidentem et eum, qui non renuntiat omnibus, quae possidet. Quomodo haec aut ipsi legimus aut aliis exponimus, qui non solum non renuntiamus his, quae possidemus, sed adquirere volumus, quae numquam habuimus antequam veniremus ad Christum? Numquidnam quia redarguit nos conscientia tegere et non proferre, quae scripta sunt, possumus? Noli dupplicati criminis fieri reus. Confiteor et palam populo audiente haec scripta esse, etiamsi non adimplesse me novi, sed ex hoc saltem commoniti festinemus implere, festinemus transire a sacerdotibus Pharaonis, quibus terrena possessio est, ad sacerdotes Domini, quibus in terra pars non est, quibus portio Dominus est.

59. Ex Niceno concilio. Quoniam multi sub regula constituti avariciam et turpia lucra sectantur oblitique divinae scripturae dicentis: "Qui peccuniam suam non dedit ad usuram", mutuum dantes centesimos exigunt, iuste censuit sancta et magna synodus, ut si quis inventus fuerit post hanc diffinitionem usuras accipiens aut ex adinventione aliqua vel quolibet modo negotium transigens aut aemiolia, id est sescupla exigens vel aliquid tale prorsus excogitans turpis lucri gratia, deiciatur a clero et alienus existat a regula.

60. Ex Calcedonensi concilio. Qui semel in clero deputati sunt aut monachorum vitam expetiverunt, statuimus neque ad miliciam neque ad dignitatem aliquam venire mundanam. Ad hoc temptantes et non agentes penitentiam quo minus redeant ad hoc, quod propter Deum primitus elegerunt, anathema sint.

61. Ex eodem. Si quis clericus adversum clericum habet negotium, non deserat episcopum proprium et ad secularia percurrat iudicia, sed prius actio ventiletur apud episcopum proprium vel certe consilio eiusdem episcopi, apud quos utraeque partes voluerint, iudicium continebunt. Si quis autem preter haec fecerit, canonicis correptionibus subiacebit. Quodsi clericus habet causam adversus episcopum proprium vel adversus alterum, apud synodum provinciae iudicetur. Quodsi adversus eiusdem provinciae metropolitanum episcopus vel clericus quaerelam habet, petat primatem dioceseos aut sedem regie urbis Constantinopolitanae et apud ipsum iudicetur.

62. Ex eodem. Clericos in aecclesiam ministrantes, sicut iam constituimus, in alterius civitatis aecclesiam statutos fieri non oportet, sed contentos esse, in quibus ab initio ministrare, meruerunt, exceptis illis, qui proprias ammittentes provincias ex necessitate ad aliam aecclesiam transierunt.

63. Ex eodem. Non licere clericis post obitum sui episcopi res ad eum pertinentes diripere sicut antiquis est quoque canonibus constitutum. Quodsi qui hoc facere temptaverint, graduum suorum periculo subiacebunt.

64. Ex eodem concilio. Peregrinos clericos et lectores in alia civitate preter commendaticias litteras sui episcopi nusquam penitus ministrare debere.

65. Ex eodem. Pervenit ad sanctam synodum, quod quidam, qui in clero videntur electi, propter lucra turpia conductores alienarum possessionum fiant et secularia negotia sub cura sua suscipiant Dei quidem ministerium parvipendentes secularium vere discurrentes domos et propter avariciam patrimoniorum sollicitudinem sumentes. Decrevit itaque sanctum concilium nullum deinceps non episcopum, non clericum, non monachum aut possessiones conducere aut negotiis secularibus se miscere preter aecclesiasticarum rerum sollicitudinem.

66. Ex Agathensi concilio. Id etiam ad custodiendam vitam et famam speciali ordinatione precipimus, ut nullus clericorum extraneae sit mulieri qualibet consociatione aut familiaritate coniunctus. Et non solum in domum illius extranea mulier non accedat, sed nec ipse frequentandi extraneam mulierem habeat potestatem, sed cum matre tantum et sorore et neptae, si habuerit aut voluerit, vivendi liberam habeat potestatem, de quibus nominibus non fas est aliud quam natura constituit suspicari.

67. Ex Toletano concilio. Presbiter vel diaconus vel subdiaconus vel quilibet aecclesiae deputatus clericus si intra civitatem fuerit vel in loco, in quo aecclesia est, aut in castello aut in vico aut in villa, si ad aecclesiam ad sacrificium vel officium cotidianum non venerit, clericus non habeatur, si castigatus non emendaverit.

68. Ex Agatensi concilio. Presbiter aut diaconus, qui in fornicatione aut periurio aut in furto aut homicidio captus est, deponatur, non tamen a communione privetur. Dicit enim scriptura: "Non iudicabit Deus bis in idipsum." 69. Ex Toletano concilio. Quando presbiteri aut diaconi per parrochias constituuntur, oportet eos professionem episcopo suo facere, ut caste et pure vivant sub Dei timore, ut, cum eos talis professio alligat, vitae sanctae disciplinam retineant.

70. Ex eodem. Si quis presbiter ab episcopo suo fuerit degradatus aut ab officio pro certis criminibus suspensus et ipse per contemptum et superbiam aliquid de ministerio sibi interdicto agere presumpserit et postea ab episcopo suo correptus incepta presumptione perduraverit, hic omnimodis excommunicetur et ab aecclesia expellatur et quicumque cum eo communicaverit, similiter se sciat esse excommunicatum. Similiter de clericis, laicis vel feminis excommunicatis observandum est. Quodsi aliquis ista omnia contempserit et episcopus minime emendare potuerit, regis iudicio exilio dampnetur.

71. Ex concilio Cartaginensi. Placuit, ut clericus, si commodaverit pecuniam, pecuniam accipiat, si speciem, eandem speciem quantum dederit, accipiat.

72. Ex eodem. Item placuit, ut lectores, cum ad annos pubertatis venerint, cogantur aut uxores ducere aut continentiam profiteri.

73. Ex concilio Ancirano. Diaconi quicumque ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt et dixerunt velle coniugio copulari, quia sic manere non possunt; hi, si postmodum uxores duxerint, in ministerio maneant, propterea quod eis episcopus licentiam dederit. Quicumque sane tacuerunt et susceperunt manus impositionem professi continentiam et postea nuptiis obligati sunt, a ministerio cessare debebunt.

74. Ex concilio Arelatensi. Investigandum est, si nichil patrimonii habens presbiter quando provectus est ad ordinem aecclesiasticum postea emerit predia, cuius iuris sint, quoniam aecclesiae, ad quam de nichil habenti promotus est, esse debent iuxta canonicam auctoritatem.

75. Ex concilio Cartaginensi. Placuit, ut episcopi, presbiteri, diaconi vel quicumque clerici qui nichil habentes ordinantur et tempore episcopatus vel clericatus sui agros vel quaecumque alia suo nomine comparant tamquam rerum dominicarum invasionis crimine teneantur obnoxii nisi ad aecclesiam, ad quam titulati sunt, eadem ipsa contulerint. Si autem ipsis propria liberalitate alicuius vel successione cognationis aliquid evenerit, faciant inde, quod velint.

76. Ex eodem. Ut unusquisque presbiter res, quas post diem consecrationis adquisierit, propriae aecclesiae relinquat.

77. Ex concilio Remensi. Presbiter, cum diocesim tenet, de his, quae emerit, ad aecclesiae nomen scripturam faciat aut ab eius, quam tenet aecclesiae ordinatione discedat.

78. Leo augustus. Generaliter sanccimus omnes viros reverentissimos episcopos necnon presbiteros seu diaconos et subdiaconos et precipue monachos licet non sint clerici immunitatem ipso iure omnis habere tutelae sive testamentarie sive legitime sive dative et non solum tutelae esse eos expertes, sed etiam curae, non solum pupillorum et adultorum, sed et furiosi et muti et surdi et aliarum personarum, quibus tutores vel curatores a veteribus legibus dantur. Eos tamen clericos et monachos huiusmodi habere beneficium sanccimus, qui ad sacrosanctas aecclesias vel monasteria permanent non devagantes neque circa divina misteria desides, cum propter hoc ipsum beneficium eis indulgemus, ut aliis omnibus derelictis Dei omnipotentis inhereant ministeriis. Et hoc non solum in veteri Roma vel in hac civitate regia, sed in omni terra, ubicumque christianorum nomen colitur, obtinere sanccimus.

79. Augustinus. Nemo quippe amplius in aecclesia nocet quam qui perverse agens nomen vel ordinem sanctitatis et sacerdotis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus presumit et in exemplum culpa vehementer extenditur, quoniam pro reverentia ordinis peccator honoratur.

80. Ex concilio Triburiensi. Si quis quocumque ex gradu aecclesiastico sine testamento et sine cognatione discesserit, hereditas eius ad aecclesiam, ubi servivit, devolvatur; similiter de sanctimonialibus.

81. Ex synodo habita Rome ab Eugenio papa. Quamquam sacerdotum testimonium credibile habeatur, tamen ipsi in secularibus negotiis pro testimonio aut conficiendis instrumentis non rogentur, quia eos in talibus rebus esse non convenit. Si enim eventae causae aliquid viderint vel audierint, ubi nulle idoneae secularium inveniantur personae, ne veritas occultetur et malus ut bonus estimetur, in providentia proprii sit episcopi aut coram se et competentibus iudicibus aut aliter veritatem honorifice attollat.

82. Urbanus papa secundus. Duae, inquit, leges sunt: una publica, altera privata. Publica lex est, quae a sanctis patribus scriptis est firmata, ut est lex canonum, quae quidem propter transgressores est tradita. Verbi gratia: Decretum est in canonibus, clericum non debere de suo episcopatu ad alium transire nisi commendaticiis litteris episcopi sui, quod propter criminosos constitutum est, ne videlicet infames ab aliquo episcopo suscipiantur personae. Solebant enim officia sua, cum non poterant in suo, in episcopatu altero caelebrare, quod iure preceptis et scriptis detestatum est. Lex vero privata est, que instinctu sancti spiritus in corde scribitur sicut de quibusdam dicit apostolus: "Qui habent legem Dei scriptam in cordibus suis" et "ipsi sibi sunt lex." Si quis horum in aecclesia sua sub episcopo suo proprium retinet et seculariter vivit, si afflatus spiritu sancto in aliquo monasterio se salvare voluerit, quia lege privata ducitur, nulla ratio exigit, ut a publica lege constringatur. Dignior est enim privata lex quam publica. Spiritus quidem Dei lex est et qui spiritu Dei aguntur, lege Dei ducuntur. Et quis est, qui possit spiritui sancto digne resistere? Quisquis ergo hoc spiritu ducitur, etiam episcopo suo contradicente eat liber nostra auctoritate. Iusto enim lex non est posita et ubi spiritus Domini, ibi libertas et si spiritu Dei ducimini, non estis sub lege.

83. Idem Urbanus. Mandamus et mandantes universaliter interdicimus, ne quisquam canonicus regulariter professus nisi, quod absit, publice lapsus fuerit, monachus effitiatur. Quodsi decreto nostro contraire presumens facere temptaverit ad ordinem canonicum, precipimus, ut redeat et deinceps memoriale suae presumptionis cucullam deferat et ultimus in choro maneat.

XXXIII. Quibus in locis magistri liberalium artium constituantur.

1. Ex sinodo habita Rome ab Eugenio papa. In episcopiis et in plebibus vel in aliis locis oportunis magistri et doctores constituantur, qui studia litterarum liberaliumque artium habeant, quia in his maxime divina manifestantur atque declarantur mandata.

XXXIV. De electione abbatum.

1. Gregorius papa Mariniano episcopo. In epistola XLIII lib. VII. Defuncto vero abbate cuiusquam congregationis non extraneus eligatur nisi de eadem congregatione quem sibi propria voluntate concors fratrem societas elegerit. Et qui electus fuerit sine dolo vel venalitate aliqua, ordinetur. Quodsi aptam inter se personam invenire nequeunt, solerter sibi de aliis monasteriis eligant ordinandum. Neque constituto abbati quaecumque persona qualibet occasione preponatur nisi forte extantibus, quod absit, criminibus, quae sacri canones punire monstrantur. Pariter autem custodiendum est, ut invito abbate ad ordinanda alia monasteria aut ad ordines sacros vel clericatus officium tolli exinde monachi non debeant. Et infra. Descriptiones quoque rerum aut cartarum monasterii ab episcopo aecclesiasticas fieri omnino denegamus, sed si quando res exigit, abbas loci cum aliis fratribus abbatibus causas rerum inventarum faciat et ad eorum consilium sive iudicium faciat. Obeunte quoque abbate episcopus in describendis previdendisque rebus monasterii acquisitis vel datis acquirendisve nullatenus se permisceat. Missas quoque publicas ab eo in cenobio fieri omnimodo prohibemus, ne in servorum Dei recessibus et eorum receptaculis ulla popularis prebeatur occasio conventus vel mulierum fiat novus introitus, quod omnino non expedit animabus eorum. Nec audeat ibi cathedram collocare vel quamlibet potestatem habere imperandi nec aliquam ordinationem quamvis levissimam faciendi nisi ab abbate loci fuerit rogatus, quatenus monachi semper maneant in abbatum suorum potestate. Nullusque monachus sine testimonio vel concessione abbatis aecclesiam aliquam teneat vel ad aliquem promoveatur honorem.

2. Gregorius urbis Romae episcopus Castorio episcopo. In epistola XLIII lib. V. Abbatem cuilibet monasterio non alium sed quem dignum moribus atque aptum monasticae disciplinae communi consensu congregatio tota poposcerit, ordinari volumus.

XXXV. De monachis et sanctimonialibus.

1. Pelagius papa. Nullus quoque monachus talia usquam arripiat nec secularia aut aecclesiastica negotia perturbare presumat, quia mortua in talibus est vox eorum. <Similiter et omnes quos divinae leges mortuos appellant summovendos esse ab accusationae et publice paenitentiae summittendos iudicamus.>.

2. Leo papa ad Rusticum episcopum Narbonensem. Capitulo duodecimo. Propositum monachi proprio arbitrio aut voluntate susceptum deseri non potest absque peccato. Quod enim quis vovit Deo, debet et reddere. Unde qui relicta singularitatis professione ad militiam vel ad nuptias devolutus est, publicae paenitentiae satisfactione purgandus est, quia etsi innocens militia et honestum esse potest coniugium, electionem meliorem deseruisse transgressio est. Quod suum susceptum fuerit nulla rationis lege si nec ad oram consensit tenetur. C.

3. Idem ad Theoderitum episcopum Cipri. De his vero, quae in sepedicto concilio illicita contra venerandos Nicenos canones presumptione temptata sunt, ad fratrem et coepiscopum nostrum Antiocenae sedis presulem scripsimus adicientes et illud, quod nobis propter improbitatem monachorum quorundam religionis vestrae verbo mandastis per vicarios nostros, et hoc specialiter statuentes, ut preter Dei sacerdotes nullus audeat predicare seu monachus sive ille laicus sit, qui in cuiuslibet scientiae nomine glorietur.

4. Idem. De his autem, quae in sacro virginitatis proposito constitute barbaricam pertulere violentiam et integritatem pudoris non in animo sed corpore perdiderunt, ea nobis videtur servanda moderantia, ut neque in viduarum deiciantur gradum neque in sacrarum et perseverantium virginum numero censeantur. Quibus si in omnibus virginalibus observationibus perseverant et castimoniae soliditatem mente custodiunt, sacramentorum eis non est neganda communio, quia iniustum est illas in eo vel argui vel notari, quod non voluntas admisit, sed vis hostilis eripuit.

5. Gregorius Sergio defensori. In epistola VIIII lib. VIII. Omni ergo dilatione omnique excusatione postposita filiam gloriosi Tuliani magistri militum, quae proiectis, quas sponte assumpsit, religiosis vestibus indumentis se laicis deturpavit, una cum fratre et coepiscopo nostro Vitaliano festina comprehendere atque ad religiosum rursus habitum revocare ac in monasterium mittere, ubi districte omnino valeat custodiri.

6. Euticianus papa. Nichilominus etiam in quibusdam locis inolitum invenimus usum stultitiae plenum et aecclesiasticae auctoritati contrarium, eo quod videlicet nonnullae abbatissae et alique ex sanctimonialibus viduis et puellis virginibus contra fas velum imponere presumant et ideo nonnullae iniustae velatae putant se liberius suis carnalibus desideriis posse inservire et suas voluntates explere. Quapropter statuimus, ut si abbatissa aut quelibet sanctimonialis post hanc definitionem in tantam audatiam proruperit, ut aut viduam aut puellam virginem velare presumpserit, iudicio canonico usque ad satisfactionem subdatur.

7. Syricius papa ad Eumerium episcopum Tarraconensem. Inpudicas detestabilesque personas monachorum scilicet atque monacharum, quae abiecto proposito sanctitatis illicita atque sacrilega contagione se miscuerunt et in abruptum conscientiae desperatione perductae de illicitis complexibus libere filios procrearunt, a monasteriorum caetu aecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus, quatinus retruse in suis ergastulis tantum facinus continua lamentatione deflentes purificatorio possint penitudinis igne decoquaere, ut eis vel ad mortem saltim solius misericordiae intuitu per communionis gratiam possit indulgentia subveniri.

8. Eugenius papa. Mulieres obtentu religionis velatae aut in monasterio regulariter vivant aut in domibus suis susceptum habitum castae observent.

9. Idem. Si qui sine ostenso crimine inviti in monasterium mittuntur, non nisi volentes teneantur.

10. Gregorius Iohanni episcopo. Epistola XI lib. I. Agapitus abbas monasterii sancti Georgii insinuavit nobis plurima se a vestra sanctitate gravamina sustinere et non solum in his, quae necessitatis tempore aliquod monasterio possint ferre subsidium, verum etiam in eodem monasterio missas prohibeas celebrari, sepeliri etiam interdicas ibidem mortuos. Quod si ita est, a tali vos hortamur inhumanitate suspendi et sepeliri ibidem mortuos vel caelebrari missas nulla ulterius habita contradictione permittas nec denuo quaerelam de his, que dicta sunt, predictus vir venerabilis deponere compellatur.

11. Idem. In nullo loco monachos et monachas permittimus unum monasterium habere, sed nec ea, quae dupplicia vocant. Et si quid tale est, religiosus episcopus mulieres quidem in suo studeat manere loco, monachis autem aliud monasterium aedificare cogat. Sin autem plurima sint talia monasteria, separentur in aliis monasteriis monachae et in aliis monachi. Res autem, quas habent communes, secundum iura eis competentia distribuantur.

12. Ieronimus. Monachum autem perfectum esse nolle, delinquaere est. Sed me hoc gradu pulsus provocabis ad clericos, an de his aliquid audeam dicere, qui certe in suis urbibus commorantur. Absit autem, ut quicquam de his sinistrum loquar, qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos etiam christiani sumus, qui claves regni caelorum habentes ante iudicii diem iudicant, qui sponsam Domini sobria castitate conservant; sed et alia, quae ante perstrinxi, monachi causa est, alia clericorum. Clerici oves pascunt, ego pascor. Illi de altario vivunt, michi quasi infructuosae arbori securis ponitur ad radicem, si munus ad altare non defero nec possum obtendere paupertatem, cum in evangelio anum viduam duo, quae sibi sola supererant aera mittentem laudat Dominus. Michi ante presbiterum sedere non licet. Illi, si peccavero, licet tradere me sathanae in interitu carnis, ut spiritus salvus sit in die domini Iesu. Et in veteri quidem lege quicumque sacerdotibus non obtemperasset aut extra castra positus lapidabatur a populo aut gladio cervice subiecta contemptum expiabat cruore. Nunc vero inobaediens spiritali animadversione truncatur aut eiectus de aecclesia rabido demonum ore decerpitur.

13. Idem. Monachus non doctoris, sed plangentis offitium, qui vel se vel mundum lugeat et Domini pavidus prestoletur adventum. Qui sciens inbecillitatem suam et vas fragile, quod portat, timeat offendere, ne inpingat et corruat atque frangatur.

14. Isidorus. Monachi filios procreantes in carcere recludantur tantum facinus continua lamentatione deflentes, ut eis vel ad mortem sola misericordia in communionis gratia possit indulgeri.

15. Basilius. Monacho non liceat votum vovere sine consensu abbatis sui. Si autem voverit, frangendum est.

16. Ex concilio Calcedonensi. Monachos vero per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo et quietem diligere et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi in locis, quibus renuntiaverunt seculo, permanentes. Nec aecclesiasticis vero nec secularibus negotiis communicent vel in aliquo sint molesti propria monasteria deserentes, nisi forte his precipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis. Nullum vero recipere in monasteriis servum obtentu monachi preter sui domini conscientiam, transgredientem vero hanc definitionem nostram excommunicatum esse cognovimus, ne nomen Dei blasphemetur. Verumptamen episcopum convenit civitatis competentem monasteriorum providentiam gerere.

17. Ex eodem. Clerici, qui preficiuntur ptochiis vel qui ordinantur in monasteriis et basilicis martyrum, sub episcoporum, qui in unaquacumque civitate sunt secundum sanctorum patrum traditiones, potestate permaneant nec per contumatiam ab episcopo suo dissiliant. Qui vero audent evertere huiuscemodi formam quocumque modo nec proprio subiciuntur episcopo, siquidem clerici sunt, canonum correptionibus subiacebunt, si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur.

18. Ex eodem. Virginem, quae se Deo consecravit, similiter et monachum non licere nuptialia iura contrahere. Quodsi hoc inventi fuerint perpetrantes, excommunicentur. Confitentibus autem decrevimus, ut habeat auctoritatem eiusdem loci episcopus misericordiam humanitatemque largiri.

19. Ex Tolletano concilio. Clerici, qui monachorum propositum appetunt et meliorem vitam sequi cupiunt, liberos eis ab episcopis in monasteriis largiri oportet ingressus nec interdici propositum eorum, qui ad contemplationis desiderium transire nituntur.

20. Ex eodem. Monachum autem paterna devotio aut propria professio facit. Quicquid horum fuerit, alligatum tenebit. Proinde his ad mundum revertendi recludimus aditum et omnes ad seculum interdicimus regressus.

21. Ex concilio Tolletano. Si monachi vel clerici inventi fuerint conspirantes aut per coniurationem calumpniam machinantes, episcopis vel clericis proprium amittant gradum.

22. Si quis sacerdotum vel monachorum suo episcopo inobaediens fuerit aut ei insidias paraverit aut contumeliam calumpniam vel convitia intulerit, mox depositus curiae tradatur. "Qui autem facit iniuriam, recipiet hoc, quod inique gessit." 23. Ex concilio Calcedonensi. Si qui clerici vel monachi reperti fuerint coniurantes aut conspirantes aut insidias ponentes episcopis aut clericis, gradu proprio penitus abiciantur.

24. Placuit omnibus residentibus in sancta Nicena sinodo, ut monachorum conversatio et vita secundum ethimologiam nominis ab omnibus discrepetur. Monachus enim Grece, latine dicitur singularis. Unde monachum per omnia singulariter vivere et singulariter agere oportet. Quam ob rem firmiter et insolubiliter omnes precipimus, ut aliquis monachus paenitentiam nemini tribuat nisi invicem ut iustum est, mortuum non sepeliat nisi monachum secum in monasterio commorantem vel fortuitu quemquam advenientium fratrum ibi morientium, quia per omnia ei interdictum est non alios sepelire mortuos nisi tantummodo illos suos familiares, qui infra claustra septi sunt. Si dehinc facere presumpserint, canonum sententiis subiacebunt.

25. Leo nonus omnibus fidelibus per totam Italiam. Relatum est auribus nostris esse quosdam perverse agentes, qui subvertere nituntur atque dividere conantur aecclesiae unitatem, videlicet abbates et monachi, qui non studio caritatis, sed zelo rapacitatis invigilant et docent et subvertere non cessant seculares homines, quos inlaqueare possunt, ut res suas sive in morte sive in vita in monasteriis illorum tradant et aecclesiis, quibus salvati esse videntur et a quibus baptismum et paenitentiam acceperunt, nichil de bonis suis relinquant. Ideoque precipimus atque iubemus, ut quicumque ammodo in monasterio se converti voluerit sive in vita sive in morte, ut omnium rerum, quas pro salute animae suae disponi decreverit, medietatem aecclesiae, cui ipse pertinere dinoscitur, relinquat et sic demum in monasterium eundi habeat licentiam. Quicumque autem huius nostri decreti contradictor extiterit, gladio anathematis subiaceat. Data Romae.

26. Bonifatius papa. Sunt nonnulli fulti nullo dogmate audacissime quidem, zelo magis amaritudinis quam dilectionis inflammati asserentes monachos, quia mundo mortui sunt et Deo vivunt, sacerdotalis officii potentia indignos. Neque paenitentiam neque christianitatem largiri neque absolvere posse per sacerdotale offitium divinitatis iniunctam potestatem, sed omnino labuntur. Nam si ex hac causa veteres emuli vera predicant, apostolicae compar sedis beatissimus Gregorius monachico cultu pollens ad summum nullatenus apicem conscenderet. Augustinus quoque eiusdem sanctissimi Gregorii discipulus Anglorum predicator egregius ac Panoniensis Martinus beatissimus, cuius sanctitatem fama longe lateque diffusa totus personat mundus, aliique quam plurimi viri sanctissimi pretiosissimo monachorum habitu fulgentes nequaquam anulo pontificali subarrarentur, sed quia monachi fuerunt predictis ut prohiberentur. Neque enim Benedictus monachorum preceptor almificus huiusmodi rei aliquo modo fuit interdictor, sed eos secularium negotiorum edixit expertes fore solummodo. Quod quidem apostolicis documentis et omnium sanctorum patrum institutis non solum monachis, verum etiam canonicis maximopere imperatur; tantorum igitur patrum instituti exemplis, quibus periculosissimum est refragari, credimus a sacerdotibus monachis ligandi solvendique officium Deo operante haud indigne amministrari, si eos digne contigerit hoc ministerio sublimari.

27. Gregorius in registro. Venantio exmonachio Patricio. In epistola XXXIII lib. I. Teste evangelio scis, quia divina severitas de otioso sermone nos arguit et de verbo inutili rationes subtiliter exquirit. Pensa ergo, quid factura est de perverso opere, si quosdam in iuditio suo reprobat de sermone. Ananias Deo peccunias voverat, quas post diabolica victus persuasione subtraxit. Sed qua morte mulctatus est, scis. Si igitur ille mortis periculo dignus fuit, qui eos, quos dederat, nummos Deo abstulit, considera, quanto periculo in iudicio divino dignus eris, qui non nummos, sed temetipsum omnipotenti Domino, cui te sub monachico habitu devoveras, subtraxisti.

28. Eiusdem. In epistola XXXVIIII libro primo. Si quos autem a clericatu in monachicam conversationem venire contigerit, non liceat eis ad eandem vel aliam aecclesiam, quarum pridem milites fuerant, sua voluntate denuo remeare nisi si talis vitae monachus fuerit, ut episcopus cui, ante militaverat, sacerdotio dignum previderit, ut ab eo debeat eligi et in loco, quo iudicaverit, ordinari.

29. Gregorius Anthemio subdiacono. In epistola XLVIIII lib. I. Quia dura est in insulis congregatio monachorum, etiam pueros in eisdem monasteriis ante XVIII annorum tempora suscipi prohibemus, vel si qui nunc sunt, tua eos experientia auferat et in Romanam urbem transmittat. Hoc et in Palmaria aliisque insulis te per omnia volumus custodire.

30. Innocentius Victricio episcopo. Cap. VIII. De monachis, qui diu morantes in monasteriis, si postea ad clericatus ordinem pervenerint, non debere eos a priori proposito discedere. Aut enim, sicut in monasterio fuit et quod diu servavit, in meliore gradu positus amittere non debet, aut si corruptus postea baptizatus in monasterio sedens ad clericatus ordinem accedere voluerit, uxorem omnino habere non poterit, quia nec benedici cum sponsa potest iam ante corruptus. Quae forma servatur in clericis maxime cum vetus regula hoc habeat, ut quisque corruptus baptizatus clericus esse voluisset, sponderet se uxorem omnino non ducere.

31. Iustinianus. Hoc etiam cognitum nobis correctione nostra dignum esse iudicamus, ut si quis in parentum potestate constitutus vel constituta vel forsitan huiusmodi iure absolutus vel absoluta elegerit se vel monasterio vel clero sociare et per reliquum vitae suae tempus sanctimonialiter degere voluerit, non liceat parentibus easdem personas quocumque modo abstrahere vel propter hanc tantummodo causam quasi gratum vel ingratum a sua hereditate vel successione repellere, sed necesse sit eis omnimodo, cum ultima voluntate sue sive per scripturam sive alio legitimo modo conficiant, quartam quidem portionem secundum leges nostras eis relinquere. Sin autem et amplius voluerit eis largiri, hoc eius voluntati concedimus. Si vero ultimam voluntatem parentes neque testamento neque alio ultimo elogio declarasse monstrati sunt, omnem parentum substantiam heredes, quibus ab intestato competit, secundum leges nostras sibi defendant; nullo eis impedimento ex sanctimoniali conversatione generando sive soli sive cum aliis ad successionem vocantur. Huius legis nostrae perpetuae beneficia eos volumus optinere, qui in monasterio vel clericatu perseveraverint. Nam si qui eorum, de quibus presentem legem posuimus, sanctimonialem vitam elegerint, ad secularem autem conversationem remeaverint, iubemus omnes eorum res ad iura eius aecclesiae vel monasterii, ex quo recesserint, pertinere.

32. Item legem in perpetuum valituram iubemus, ut si quis sponsus vel sponsa desideraverit seculi istius vitam contempnens sanctimonialem conversationem vivere, sponsus quidem omnia, quae arrarum nomine futuri causa coniugii dedisset, sine ulla imminutione recipiat, sponsa autem non duplum sicut actenus, sed hoc sponso restituat, quod arrarum acceperat nomine et nichil amplius reddere compellatur nisi quod probate fuerit accepisse. Nam et maritis et uxoribus, qui seculo renuntiant, iam anteriore lege a nobis provisum est, ut sive maritus sive uxor religionis causa a coniugio recesserit et solitariam vitam elegerit, unusquisque eorum res suas accipiat, quas vel pro dote vel ante nuptias donatione prestiterat. Et hoc tantummodo lucri nomine consequatur ab eo, qui solitariam vitam elegerit, quod debuit legitime vel ex pacto per casum mortis exigere.

33. Gelasius. Generalis etiam quaerelae vitanda presumptio est, qua propemodum causantur universi, passim servos et originarios dominorum iura possessionumque fugientes sub religiose conversationis obtentu vel ad monasteria sese conferre vel ad aecclesiasticum famulatum conventibus quoque presulibus indifferenter admitti. Quae modis omnibus est amovenda pernities, ne per christiani nominis institutum aut aliena pervadi aut publica videatur disciplina subverti, precipue cum nec ipsam ministerii clericalis hac obligatione fuscari conveniat dignitatem cogaturque pro statu militantium sibi conditioneque iurgare aut videri, quod absit, obnoxia. Quibus sollicita competenter interdictione prohibitis quisquis episcopus, presbiter, diaconus vel eorum, qui monasteriis preesse noscuntur, huiusmodi personas apud se tenentes non restituendas patronis aut deinceps vel aecclesiasticae servituti vel religiosis congregationibus putaverint applicandas, nisi voluntate forsitan dominorum sub scripturae testimonio primitus absolutas vel legitima transactione concessas periculum se honoris proprii non ambigant communionisque subituros, si super hac re cuiusquam verax nos querela pulsaverit.

34. Gregorius Secundino episcopo. Epistola LVI in libro III. Pridem precepimus, ut de monasterio sancti Andreae, quod est super Mascalas, baptisterium propter monachorum insolentias debuisset auferri atque in eodem loco, quo fontes sunt, altare fundari. Cuius rei perfectio hactenus est protracta. Ammonemus igitur fraternitatem tuam nullam iam moram post susceptas presentes litteras nostras inserere, sed repleto loco ipsorum fontium altare illic sine aliqua dilatione fundetur, quatenus et predictis monachis opus Dei securius liceat caelebrare et non de neglegentia tua contra fraternitatem tuam noster animus excitetur.

35. Ex Tolletano concilio. Si in qualibet minori aetate vel religionis tonsuram vel religioni debitam vestem in utroque sexu filiis aut unus aut ambo parentes dederint, vel certe nolentibus aut nescientibus susceptam et non mox visam in filiis abdicaverint, vel coram se vel coram aecclesia palamque in conventu eosdem filios talia habere permiserint, ad secularem reverti habitum ipsis filiis quandoque penitus non licebit, sed convicti, quod tonsuram aut religiosam vestem aliquando habuerint, mox ad religionis cultum habitumque revocentur et sub strenua districtione huiuscemodi observantie inservire cogantur. Parentibus sane filios suos religioni tradere non amplius quam usque ad duodecimum aetatis eorum annum licentia poterit esse. Postea vero an voluntate parentum an suae devotionis sit solitarium votum, erit filiis licitum religionis sumere cultum. Quisquis autem vel abolitione tonsure vel secularis vestis assumptione detectus fuerit attigisse transgressionem, excommunicationis censuram accipiat et religioni semper inhereat.

36. Ex concilio Africano. Si quis de alterius monasterio repertum vel ad clericatum promovere voluerit vel in suo monasterio maiorem constituere, episcopus, qui hoc fecerit, a communione ceterorum contemptus sit et ille neque clericus neque prepositus sit.

37. Ex novellis Iustiniani. Si quis in monasterium consecratus fuerit posteaque in alium monasterium transire maluerit, substantia quidem eius a priore monasterio vindicetur.

38. Gregorius papa VII. Ut nullus abbas decimas et primicias et reliqua, quae secundum statuta canonum ad episcopos pertinent, detineat sine auctoritate Romani pontificis seu episcopi, in cuius diocesi habitat, apostolica sanctione firmamus.

39. Pelagius papa Paulino Solatino. Probinum Sariae et Milianum atque Probianum vel alios pseudomonachos Iohanni defensori precipimus, ut eos debeat detinere, quatenus, si quam desiderant contentionis suae cognoscere rationem, ad nos ut informentur debeant exhiberi. Certe, si sola obstinatione ab aecclesiastico corpore sunt scissi, in Reatina, sicut petisti, insula, ut exulentur predicto defensori, duximus iniungendum.

40. Gregorius papa Fortunato episcopo Neapolitano. In epistola VIIII lib. X. Monasteriis omnibus fraternitas vestra districtius interdicat, ut eos, quos ad conversionem susceperint, priusquam biennium in conversatione compleant, nullomodo audeant tonsorare, sed hoc spatio vita moresque eorum sollicite comprobentur, ne quis eorum aut non sit contentus, quod voluit, aut ratum non habeat, quod elegit. Nam dum grave sit inexpertos hominum obsequiis sotiari, quis possit dicere, quanto sit gravius ad Dei servitium improbos applicari? Miles vero si converti voluerit, priusquam nobis renuntietur, nullus eum sine nostro concensu qualibet presumat ratione suscipere.

41. Gregorius papa Ianuario episcopo Caralitano. In epistola LXXI lib. VIIII. Quia ingredientibus monasterium convertendi gratia ulterius nulla sit testandi licentia, sed, ut res eorum eiusdem monasterii iuris fiant, aperta legis diffinitione decretum est.

42. Gregorius papa Valentino abbati. In epistola XL lib. IIII. Pervenit ad nos, quod in monasterio tuo passim mulieres ascendant et, quod adhuc est gravius, monachos tuos mulieres sibi commatres facere et ex hoc incautam cum eis communionem habere. Ne ergo hac occasione humani generis inimicus sua eos, quod absit, calliditate decipiat ideoque huius te precepti serie commonemus, ut neque mulieres in monasterio tuo deinceps qualibet excusatione permittas ascendere neque monachos tuos commatres sibi facere.

43. Gregorius Anthemio subdiacono. In epistola XL libri primi. Et quia aliquos monachorum usque ad tantum nefas prosilisse cognovimus, ut uxores publice sortiantur, precipimus, ut sub omni vigilantia requiras et inventos habita coercione in monasteriis, quorum monachi fuerant, retransmittas.

44. Gregorius Eusebio Thessalonicensi. In epistola X lib. VIII. Si qui vero ex militaribus numeris in monasteriis converti festinant, non sunt temere suscipiendi nisi eorum vita subtiliter fuerit inquisita. Et iuxta normam regularem debent in suo habitu per triennium probari et tunc monachicum habitum Deo auctore suscipere.

XXXVI. De velandis virginibus et viduis.

1. Pius papa. Ut virgines non velentur ante XXV annos aetatis, nisi forte necessitas periclitantis pudicitiae virginalis, et non sunt consecrandae alio tempore, nisi in epyphania et albis paschalibus et in apostolorum nataliciis nisi causa mortis urguente.

2. Innocentius papa. Quae Christo spiritaliter nubunt et a sacerdote velantur, si postea vel publice nupserint vel se clanculo corruperint non eas admittendas esse ad paenitentiam agendam nisi is, cui se iunxerat, de mundo recesserit. Si enim de hominibus haec ratio custoditur, ut quecumque vivente viro alteri nupserit, habeatur adultera nec ei agende penitentiae licentia concedatur nisi unus ex his fuerit defunctus, quanto magis de illa tenenda est, quae ante immortali se sponso coniunxerat et postea ad humanas nuptias transmigravit.

3. Innocentius papa. He vero, quae necdum sacro velamine tecte tamen in proposito virginali se simulaverant permanere, licet velate non fuerint, si forte nupserint. His agenda aliquanto tempore paenitentia est, quia sponsio earum iam a Domino tenebatur. Nam si inter homines solet bone fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non debet. Nam si apostolus illas, quae a proposito viduitatis discesserunt, dixerat habere dampnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, quanto magis has, quae fidem frangere conatae sunt.

4. Gelasius papa. Devotis quoque virginibus nisi in epyphania aut in albis paschalibus aut in apostolorum nataliciis sacrum minime velamen imponatur, et non ante XXV annos nisi forte, sicut de baptismate dictum est, gravi langore correptis, ne sine hoc munere de seculo exeant, implorantibus non negetur.

5. Idem. Nam de viduis sub nulla benedictione velandis superius latius duximus disserendum. Quae si propria voluntate professam pristini coniugii castitatem mutabili mente calcaverint, periculi earum intererit, qualiter Deum debeant satisfactione placare. Sicut enim, si se forsitan continere non poterant, secundum apostolum nullatenus vetabantur nubere, sic habita secum deliberatione permissam Deo pudicitiae fidem debuerunt custodire. Nos autem nullum talibus laqueum debemus inicere, sed solas adortationes premii sempiterni penasque proponere divini iudicii, ut nostra sit absoluta conscientia et illarum pro se rationem Deo reddat intentio. Cavendum est quippe, quod de earum moribus actibusque beatus Paulus apostolus testatur, quod plenius exponere preterimus, ne sexus instabilis non tam deterreri quam admoneri videatur.

6. Simachus papa. Neque viduas ad nuptias transire patimur, quae in religioso proposito diuturna observatione permanserint. Similiter virgines nubere prohibemus, quas annis plurimis in monasteriis aetatem peregisse contigerit.

7. Leo. Puelle, quae non parentum coacte imperio, sed spontaneo iudicio virginitatis propositum atque habitum susceperunt, si postea nuptias eligunt, prevaricantur, etiam si nondum eis gratia consecrationis accessit. Cuius utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent.

8. Eiusdem. Ambigi non potest, magnum crimen admitti, ubi et propositum deseritur et consecratio violatur. Nam si humana facta non possunt impune calcari, quid eis manebit, qui corruperint divini faedera sacramenti?

9. Ex eodem. Ille autem famulae Dei, quae integritatem pudoris oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate ac verecundia, si se incontaminatis non audeant comparare virginibus. Quamvis enim omne peccatum ex voluntate nascatur et potuerit corruptione carnis mens invita non pollui, minus tamen hoc illis obaerit, si quod potuerunt animo non amittere doleant se vel corpore perdidisse.

10. Gregorius ex registro. Maximo episcopo Siracusano. In epistola XI lib. IIII. Iuvenculas fieri abbatissas vehementissime prohibemus. Nullam igitur fraternitas tua nisi sexagenariam virginem, cuius vita atque mores hoc exegerint, velare permittat.

11. De eodem. Virgines sacre, si a parentibus, a quibus custodiebantur, privatae fuerint, episcopi providentia vel presbiteri, ubi episcopus absens est, pro monasterio virginum vel gravioribus feminis commendentur, ut simul habitantes invicem se custodiant, ne passim vagando aecclesiae ledant opinionem.

12. Ex Cartaginensi concilio IIII. Sanctimonialis virgo cum ad consecrationem suo episcopo offertur, in talibus vestibus applicetur, qualibus semper usura est.

13. Cartaginensi II. Chrismae confectio et puellarum consecratio a presbiteris non fiat, vel reconciliare quemquam publica missa a presbitero non licere, hoc omnibus placet.

14. Imperator Iovianus augustus. Si quis non dicam rapere sed attemptare tamen matrimonii iungendi causa sacratissimas virgines ausus fuerit, capitali feriatur paena.

15. Augustinus Honorato episcopo. Magis timeamus, ne sensu interiore corrupto pereat castitas fidei quam ne femine constuprate violentur in carne, quia violentia non violatur pudicitia, si mente servatur, quoniam nec in carne violatur, quando voluntas pacientis turpiter carne non utitur, sed sine consensione tolerat, quod alius operatur.

XXXVII. Ut diaconissa ante XL annos non ordinetur.

1. Ex Calcedonensi concilio. Diaconissam non debere ante XL annos ordinari et hanc cum diligenti probatione. Si vero susceperit ordinationem et quantocumque tempore observaverit ad ministerium et postea se nuptiis tradiderit iniuriam faciens Dei gratiae, haec anathema sit cum eo, qui in illius nuptias convenerit.

XXXVIII. De sustentatione viduarum.

1. Ex concilio Cartaginensi IIII. Viduae adulescentes, quae corpore debiles sunt, sumptu aecclesiae, cuius viduae sunt, substententur.

2. Ex eodem. Ad reatum episcopi pertinet vel presbiteri, qui parrochie preest, si sustendande vitae presentis causa adulescentiores viduae vel sanctimoniales clericorum familiaritatibus subiciantur.

3. Ex concilio Cartaginensi IIII. Viduae, quae stipendio aecclesiae sustentantur, tam assidue in Dei opere esse debent, ut et meritis et orationibus suis aecclesiam adiuvent.

4. Ex eodem. Si quae viduae, quamlibet adhuc in minoribus annis posite et inmatura etate a viro relicte, se devoverint Deo et veste laicali abiecta sub testimonio episcopi et aecclesiae religioso habitu apparuerint, postea vero ad nuptias seculares transierint, sint a christianorum communione aliene, quae etiam nec in convivio cum christianis communicent.

XXXVIIII. De raptu religiosarum mulierum.

1. Ex novellis Iustiniani imperatoris. Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corruperit ascitriam vel diaconissam vel monastriam vel aliam mulierem religiosam vitam vel habitum habentem, bona ipsius et eorum, qui huius sceleris communione contaminati sunt, religioso loco vendicentur, in quo talis mulier habitabat per religiosos episcopos et iconomos et presides provintiarum et offitiales eorum. Ipse autem capitali periculo subiciatur. Mulier autem, ubique investigetur, et cum suis rebus monasterio cautiori tradatur. Sin autem diaconissa fuerit liberos habens legitimos, pars legitima liberis eius prestetur.

[XL.] De dote, que aecclesiis vel monasteriis datur.

1. De VII. synodo. Cap. XVIIII. Porro de his, quae filiis a parentibus dantur more dotis in monasteriis, vel si qua ex propriis rebus adquisita offeruntur profitentibus, his, qui ea offerunt Deo dicanda, diffinivimus, sive perseveraverint sive exierint, manere illa in monasterio secundum repromissionem ipsorum nisi fuerit culpa prelati.

[XLI.] De lapsu clericorum.

1. Calixtus papa. Errant enim, qui putant sacerdotes post lapsum, si condignam egerint paenitentiam, Domino non posse ministrare et suis honoribus frui, si bonam deinceps vitam duxerint et suum sacerdotium condigne custodierint. Et ipsi, qui hoc putant, non solum errant, sed etiam traditas aecclesiae claves dissipare et abigere videntur, de quibus dictum est: Quaecumque solveritis in terra, erunt soluta et in celo. Alioquin haec sententia aut Domini non est aut vera non est. Nos vero indubitanter tam Domini sacerdotes quam reliquos fideles post dignam satisfactionem posse redire ad honores credimus testante Domino per prophetam: "Numquid qui cadit, non adiciet, ut resurgat, et qui adversus est, non revertetur?" Et alibi: "Nolo, inquid Dominus, mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat." Et propheta David paenitentiam agens dixit: "Redde michi leticiam salutaris tui et spiritu principali confirma me." Ipse namque post paenitentiam et alios docuit et sacrificium Deo optulit dans exemplum doctoribus sanctae aecclesiae, si lapsi fuerint et condignam paenitentiam Deo gesserint, utrumque facere posse. Docuit enim, quando dixit: "Doceam iniquos vias tuas et impii ad te convertentur." Et sacrificium pro se Deo optulit dum dicebat: "Sacrificium Deo spiritus contribulatus." Videns enim propheta scelera sua mundata per paenitentiam non dubitavit predicando et Domino libando curare aliena. Lacrimarum ergo effusio movetur animi passione, satisfactione autem impleta avertitur animus ab ira. Qui enim non ignoscit alteri, quomodo sibi putat subveniri? Superhabundant ergo peccata, superhabundet et misericordia, quoniam apud Dominum misericordia est et copiosa apud eum redemptio. Paenes Dominum enim omnium habundantia est, quia Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Sententiam igitur, fratres, quae misericordiam vetat, non solum tenere, sed et audire refugite quia potior est misericordia omnibus holocaustomatibus et sacrificiis. Consultis vestris breviter respondimus, quia oppressos nimis et aliis preoccupatos iudiciis littere nos invenere vestrae.

2. Leo Rustico Narbonensi. Alienum est a consuetudine aecclesiastica, ut qui in presbiterali honore aut in diaconii gradu fuerint consecrati, hi pro crimine aliquo suo per manus impositionem remedium accipiant paenitendi. Quod sine dubio ex apostolica traditione descendit secundum quod dictum est: "Sacerdos si peccaverit, quis orabit pro illo?" Unde huiusmodi lapsis ad promerendam misericordiam Dei privata est expetenda successio, ubi illis satisfactio si fuerit digna sit etiam fructuosa.

3. Innocentius Maximo et Severo episcopis per Britios. Aecclesiasticorum canonum norma nulli esse debet incognita sacerdoti, quia nesciri hanc a pontifice satis est indecorum, maxime cum a laicis religiosis viris et sciatur et custodienda esse dicatur. Nuper quidem Maximillianus filius noster agens in rebus huiusmodi qualem querelam detulerit, libelli eius series annexa declarat. Qui zelo fidei ac disciplinae ductus non patitur aecclesiam pollui ab indignis presbiteris, quos in presbiterio filios asserit procreasse. Quod non licere exponerem nisi nossem vestram prudentiam legis totius habere noticiam. Et ideo, fratres Karissimi, libelli qui subiectus est tenore perfecto, eos, qui talia perpetrasse dicuntur, iubebitis in medio collocari discussisque obiectionibus, quae ipsis presbiteris inpinguntur, si convincti fuerint, a sacerdotali removeantur offitio. Quia qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt atque alieni efficiantur a ministerio quod vivendo illicite polluerunt.

4. Gregorius Petro subdiacono Siciliae. In epistola XLI libro primo. De lapsis sacerdotibus ac laevitis vel quolibet ex clero observare te volumus, ut in rebus eorum nulla contaminatione miscearis, sed pauperrima regularia monasteria require, quae secundum Deum vivere sciunt, et in eisdem monasteriis ad paenitentiam lapsos trade et res lapsorum in eo loco proficiant, in quo agere paenitentiam truduntur, quatenus ipsi ex rebus illorum subsidium habeant, qui de correctione eorum solliciti sunt. Si vero parentes habent, res eorum legitimis parentibus dentur, ita autem ut eorum stipendium, qui in paenitentia dantur, sufficienter debeant procurare. Si qui vero ex familia aecclesiastica sacerdotes vel laevite vel monachi vel clerici vel quilibet alii lapsi fuerint, dari eos in paenitentiam volumus, sed res eorum aecclesiastico iuri non subtrahi, ad usum tamen suum accipiant, unde ad paenitendum subsistant, ne si nudentur locis, in quibus dati fuerint, onerosi sint. Si qui parentes in possessione habent, ipsis res eorum tradende sunt, ut in ipsis iuri aecclesiae conserventur.

5. Idem Ianuario episcopo Caralitano. In epistola XXVI lib. IIII. Pervenit ad nos, quosdam de sacris ordinibus lapsos vel post paenitentiam vel ante paenitentiam ad ministerii sui officium revocari, quod omnino prohibemus et in hac re sacratissimi quoque canones contradicunt. Qui igitur post acceptum sacrum ordinem lapsus in peccatum carnis fuerit, sacro ordine ita careat, ut ad altaris ministerium non accedat.

6. Idem Andreae episcopo Tarentino. Epistola XLIIII libro III. Tribunal iudicis aeterni securus aspiciet, quisquis reatus sui conscius digna eum modo paenitentia placare contendit. Habuisse te siquidem concubinam manifesta veritate comperimus, de qua etiam contraria est quibusdam nata suspitio. Sed quia in rebus ambiguis absolutum non debet esse iudicium, hoc tuae conscientiae eligimus committendum. Qua de re, si in sacro ordine constitutus eius te permixtione esse recolis maculatum sacerdotii honore deposito, ad administrandum nullo modo presumas accedere, securus in animae tuae periculo ministrare et Deo nostro te sine dubio reddere rationem, si huiusmodi sceleris conscius in eo quo es ordine celans veritatem, permanere volueris. Unde iterum adhortamur, ut, si te deceptum hostis antiqui calliditate cognoscis, competenti eum dum licet paenitentia superare festines, ne cum eo particeps, quod non optamus, in die iudicii deputeris. Si vero huius reatus tibi conscius non es, in eo te necesse est, quo es ordine permanere. Preterea quoniam mulierem de matriculis contra ordinem sacerdotii cedi crudeliter fustibus deputasti, quam licet post octo menses exinde minime arbitremur fuisse defunctam, tamen quia ordinis tui habere noluisti respectum, propterea duobus te mensibus ab administratione missarum statuimus abstinere, in quibus ab offitio tuo suspensum flere te convenit, quod fecisti. Nam valde dignum est, ut, postquam te ad vitae istius tranquillam rectitudinem laudabilium sacerdotum exempla non provocant, saltem correctionis medicina compellat.

7. Idem Venantio Lunensi episcopo. In epistola V libri V. Accedens ad Gorgonam insulam fraternitas vestra discutiat id, quod ad nos de Saturnino expresbitero est perlatum. Pervenit namque, ad nos, quia postquam pro crimine lapsus sui sacerdotii ordine est deiectus, ad explendum presbiterii ministerium presumpsit accedere et omnipotenti Deo hostias immolare. Quod si ita factum fraternitas vestra reppererit, eum sacri corporis et sanguinis dominici participatione privatum in paenitentiam redigat, ita ut usque ad diem obitus sui in eadem excommunicatione permaneat et viaticum tantummodo exitus sui tempore percipiat. Sin autem eum talem paenitentiam agere fraternitas tua cognoverit, ut ei iuste ad recipiendam communionem inter laicos et ante exitum debeat misereri, hoc in tuae fraternitatis ponimus potestate.

8. Idem supradicto episcopo. In epistola XVI lib. V. Preterea ad fraternitatis consulta respondentes statuimus diaconem et abbatem, quem de Portu-Veneris indicas cecidisse, ad sacrum ordinem non debere vel posse aliquo modo revocari. Quem quidem sacro ordine privatum in paenitentia deputare te convenit. Cuius si postea actus conversatioque meruerit, priorem inter alios monachos, ubi tu tamen decreveris, standi locum obtineat. Subdiaconi quoque, quos similis culpa constringit, ab offitio suo inrevocabiliter depositi inter laicos communionem accipiant. In Portu autem Veneris loco lapsi diaconi alium, qui hoc officium implere debeat, ordinabis. Saturninum vero expresbiterum, ut numquam ad sacri ordinis ministerium presumat accedere, scriptis cavere decrevimus, sed eum in insula Gorgona atque Capraria sollicitudinem de monasteriis gerere et in eo quidem statu sine cuiusquam adversitate manere permittimus. Fraternitas ergo tua de commisso sibi vigilanti cura custodiat, a malis actibus sua ut valet predicatione corripiat, quatenus et officii sui inveniatur sicut decet implere propositum et Deum sibi retributorem suae faciat actionis existere. Nos vero omnino videre vos cupimus atque in Deum de vestra presentia et salute gaudere. Vestem vero eius, quae baptizandi est, direximus atque ut nobis talia scribatis, semper optamus. Codicem vero regulae pastoralis domno Columbo presbitero transmittendum per harum portitores dirigimus, quem vos nolite detinere, nam alium sub celeritate usui vestro transmittemus.

9. Idem Constantio episcopo Mediolanensi. In epistola XVII lib. V. Si lapsis ad suum ordinem revertendi licentia conceditur, vigor canonicae proculdubio frangitur disciplinae dum per eversiones prave actionis desideria quisque concipere non formidat.

10. Eiusdem Sabiniano episcopo. In epistola XXIIII lib. VIII. Presbiterum nulla ratione in sacro ordine post lapsum aut permanere aut revocari posse cognoscas.

11. Domino sancto meritisque beato Masono episcopo Ysidorus episcopus. Veniente ad nos famulo vestro viro religioso Nicetio litteras honorificentiae vestrae nobis detulit, in quibus agnitio salutis vestrae nichilominus perpatuit maxime per eum portitorem, cuius lingua vivens epistola erat. Unde pro salute vestra gratiarum actionibus Deo nostro repensis, in quantum valuit mediocritas nostra, vice inquisitionis studuimus poscentes meritorum suffragiis divinis nos commendare conspectibus. Verum quod consequentibus in epistolis venerabilis fraternitas tua innotuit. Nulla est in huiusmodi sententiis decretorum diversitas intelligenda, quod alibi legitur in canone Anciritano cap. XVIIII.: "Post lapsum corporalem restaurandum honoris gradum post paenitentiam." Alibi vero legitur post huiusmodi delictum nequaquam reparandum antiqui ordinis meritum. Haec enim diversitas hoc modo distinguitur: Illos enim ad pristinos officii gradus redire canon precipit, quos paenitentiae precesserit satisfactio vel digna peccatorum confessio. At contra hii, qui neque a vitio corruptionis emendantur atque hoc ipsum carnale delictum, quod admittunt, etiam vendicare quadam superstitiosa temeritate nituntur, nec gradum utique honoris nec gratiam communionis recipiunt. Ergo ita est utraque dirimenda sententia, ut necesse sit illos restaurari in loco honoris, qui per paenitentiam reconciliationem merentur divinae pietatis. Hii nec inmerito consecuntur adepte dignitatis statum, qui per emendationem paenitentiae recepisse noscuntur vitae remedium. Id enim, ne forte magis ambiguum sit, divinae auctoritatis sententia confirmetur. Ezechiel enim propheta sub typo prevaricatricis Hierusalem ostendit post paenitentiae satisfactionem pristinum restaurare honorem. "Confundere, inquit, o Iuda et porta ignominiam tuam." Et post paululum: "Et tu et filiae tuae revertimini ad antiquitatem vestram." Quod dixit confundere, ostendit post confusionem, id est peccati opus debere quemquam erubescere et admissis sceleribus verecundam frontem humo prostratam demergere pro eo, quod dignum confusione perpetraverit opus. Deinde precepit, ut post ignominiam, id est deiectionem nominis sive dignitatis, revertatur ad antiquitatem. Ergo dum quisque post opus confusionis suae confunditur atque ignominiam portat et depositionem suam luget, cum humilitate revocari secundum prophetam ad priorem statum poterit. Item Iohannes evangelista Angelo Ephesi aecclesiae inter cetera similia quaedam scribit: "Memor esto, unde cecideris et age paenitentiam et prima opera fac", ut non moveatur candelabrum. Nam candelabrum doctrina sacerdotalis vel honor potestatis, quem gestat, intelligitur iuxta quod scriptum est apud Samuhelem in damnatione Heli. Oculi eius caligaverunt nec poterat videre lucernam Dei antequam extingueretur. Lucerna quippe Dei fuit, quando dignitate sacerdotali pollens iusticiae claritate fulgebat. Extinctam propheta asserit, dum ob scelus filiorum sacerdotii potestatem meritorumque amisit. Candelabrum ergo sive lucerna sacerdotis, quae intelligitur Karisma honoris, tunc paenitus iuxta Iohannem extinguitur vel movetur, quando post delicti casum neglecta paenitentia admissa scelera non delentur. Non enim dixit: Pro eo, quod cecidisti, commovebo candelabrum tuum, sed nisi paenitentiam egeris, movebo candelabrum tuum. Ergo quemquam prepositum peccantem, si pervenerit, paenitentia delicti utique sequitur et reparatio meriti. Et in proverbiis: "Qui abscondit scelera sua, non dirigetur. Qui vero confessus fuerit et dereliquerit ea, misericordiam consequetur." Nam et ipse, quod canonum censura post VII annos remeare paenitentem in statum pristinum precipit, non hoc ex lectione proprii arbitrii sancti patres, sed potius ex sententia divini iudicii sanxerunt. Nam legitur, quod Maria soror Moysi prophetissa, dum obtrectationis adversus Moysen incurrisset delictum, ilico lepra percussa est. Cumque peteret iterum Moyses, ut emundaretur, precepit eam Deus extra castra VII diebus egredi et post emundationem rursus eam in castris admitti. Maria ergo soror Aaron caro intelligitur sacerdotis. Quae dum superbiae dedita sordidissimis corruptionum contagiis maculatur, extra castra VII diebus, id est extra collegium sanctae aecclesiae VII annis, proicitur, quibus post emundationem vitiorum loci sive pristinae dignitatis recipit meritum. Ecce in quantum valui concilii Anciritani antiquam plane et plenam auctoritate sententiam sacris testimoniis explanavi ostendens eum posse restaurare in proprio ordine, qui per paenitentiae satisfactionem novit propria delicta flere. Qui vero nec luget, quae gessit, sed lugenda sine ullo pudore religionis vel timore divini iudicii committit, eum nullomodo posse ad pristinum gradum restaurari. In fine autem huius epistole hoc adiciendum putavi, ut quotienscumque in gestis conciliorum discors sententia invenitur, illius concilii magis teneatur sententia, cuius antiquior aut potior extat auctoritas.

12. Quicumque dignitatem divini gradus non custodiunt, contenti fiant animam salvare. Reverti enim in eum gradum, in quo antea fuerant, difficile est.

13. Inter cetera, quae de ordine sanctarum aecclesiarum sancita sunt, sancta Yberniensis synodus, cui prefuit Leo sanctae Romanae aecclesiae episcopus tempore Caroli regis Francorum cum Theoderico Anglorum et Yberniensium archiepiscopo multisque aliis illarum regionum episcopis, de lapsu sacerdotum sic ait: Sed et hoc in omni paenitentia non solum laicali sed etiam sacerdotali sollerter est intuendum, quanto quis tempore in delictis remaneat, qua eruditione imbutus, quali impugnatus passione vel aetate, quali etiam compulsus est peccare gravitate aut necessitate. Omnipotens etenim Deus, qui corda omnium novit diversisque gentibus, quas creavit, diversas naturas indidit, non aequali lance paenitudinis pondera peccaminum pensabit ut est illud propheticum: "Non enim in seris triturabitur gith neque rota plaustri super ciminum circuiet, sed virga excucietur gith, et ciminum in baculo, panis comminuetur." Ac proinde considerata humanae fragilitatis infirmitate sacerdos si suggerente diabolo in fornicationem cecidit et Deo miserante ad paenitentiae remedia confugit, IIII annis in hunc modum expiabitur: In primis XL diebus et noctibus se purificet tuto loco remotus in solo pane et aqua. Quibus exactis primo anno sequitur similiter, in pane et aqua luat exceptis dominicis diebus et paschalibus atque precipuis festis, in quibus vino et omnibus pulmentis uti poterit excepta sola carne. Ceteris vero diebus solo pane et aqua sit contentus, tamen considerata personae qualitate in his etiam feriis indulgeatur ei de modico vino, legumine, lacte, pomis, pisciculis et oleribus sicut confessori suo visum fuerit. Decurso igitur primo anno statim sacrosancti corporis et sanguinis particeps fiat, psalmos cum fratribus in choro ultimus canat et ad pacem veniat, minora gerat officia. Secundo anno tres legitimas ferias in unaquaque ebdomada expleat in pane et aqua. Expletis duobus annis, si iuxta prefixos gradus perpenituit, episcopus eum in suum gradum revocare poterit.

14. Item presbiter, si fornicationem fecerit, quamquam secundum apostolorum canones deponi debeat, tamen iuxta auctoritatem beati Silvestri papae si in vitio non perduraverit, sed sua sponte confessus, adiecit, ut resurgeret, X annis in hunc modum paeniteat: Tribus siquidem mensibus privato loco a ceteris remotus solo pane et aqua a vespera in vesperam utatur. Diebus autem dominicis et precipuis festis modico vino et pisciculis atque leguminibus recreetur sine carne, sagimine, ovis et caseo. Sacco indutus humi adhereat, die et nocte iugiter omnipotentis Dei misericordiam imploret. Finitis tribus continuis mensibus exeat, tamen in puplicum non procedat, ne grex fidelis ni eo scandalum patiatur. Nec etiam debet sacerdos publice penitere sicut laicus. Postea aliquantisper resumptis viribus unum annum et dimidium in pane et aqua expleat exceptis dominicis diebus et precipuis festis, in quibus vino, sagimine, ovis et caseo iuxta canonicam mensuram uti poterit. Finito primo anno et dimidio corporis et sanguinis Domini, ne indurescat, particeps fiat et ad pacem veniat, psalmos cum fratribus in choro ultimus canat, ad cornu altaris non accedat, iuxta beati Clementis vocem minora gerat offitia. Deinde vero usque ad expletionem septimi anni omni quidem tempore exceptis paschalibus diebus tres legitimas ferias in unaquaque ebdomada in pane et aqua ieiunet. Expleto septimi anni circulo si sui confratres, apud quos paenituit, eius condignam paenitentiam conlaudaverint, episcopus in pristinum honorem iuxta beati Calixti pape auctoritatem eum revocare poterit. Sane sciendum, quia secundam feriam unum psalterium canendo aut unum denarium pauperibus dando, si operarius est, redimere poterit. Finitis VII annis deinde usque ad finem decimi anni sextam feriam nulla interveniente redemptione observet in pane et aqua. Eadem quoque paenitentia erit sacerdoti de omnibus aliis peccatis et criminibus, quae eum in depositionem adducunt. Neque hoc cuilibet videatur onerosum, si sacerdos post lapsum digne, ut supradictum est, penitens ad pristinos redeat honores.

15. Ex concilio Tolletano IIII. Quidam clerici legitimum non habentes coniugium mulierum vel ancillarum suarum interdicta sibi coniugia appetunt. Ideoque quaecumque clericis taliter coniuncte sunt, ab aepiscopo auferantur et venundentur. Illis pro tempore legatis ad paenitentiam, quos sua libidine infecerunt.

16. Ex concilio eodem VIIII. Quam multae super incontinentiam ordinis clericorum usque hactenus ipsorum formam quiverit correctio morum usque adeo sententiam iudicantium pro texere commissa culparum, ut non tantum ferretur ultio in auctoribus scelerum, verum et in progenie dampnatorum. Ideoque quilibet ab episcopo usque ad subdiaconum deinceps vel ex ancille vel ex ingenuae detestando conubio in honore constituti filios procrearint, illi quidem, ex quibus geniti, probabuntur, canonica censura damnentur. Proles autem tali nati pollutione non solum parentum hereditatem nusquam accipiant, sed etiam in servitutem eius aecclesiae, de cuius sacerdotis vel ministri ignominia nati sunt, iure perhenni manebunt.

17. Ex concilio Neocesariensi. Qui admiserit corporale peccatum et hic postea presbiter ordinatus est, si confessus fuerit, quod ante ordinationem suam peccaverit, non quidem offerat, maneat autem in aliis officiis propter eius studii utilitatem. Nam cetera peccata censuerunt plurimi ordinatione privari. Quodsi de his non fuerit confessus nec ab aliquo poterit manifeste convinci, huic ipsi de se potestas est permittenda.

18. Ex eodem. Similiter et diaconus, si in eodem culpae genere fuerit involutus, est a ministerio cohibendus.

19. Celestinus papa. Si quis sacerdos cum filia spiritali fornicatus fuerit, sciat se grave adulterium commisisse. Iccirco femina, si laica est, omnia derelinquat et totas res suas pauperibus tradat et conversa in monasterio Deo usque ad mortem serviat. Sacerdos autem, quia malum exemplum dedit, ab omni offitio deponatur et peregrinando XV annos peniteat. Postea vero ad monasterium vadat.

20. Idem. Non debet episcopus aut presbiter aut diaconus commisceri mulieribus, quae ei sua fuerint confessae peccata. Si forte, quod absit, hoc contigerit, sic paeniteat quomodo de filia spiritualia, episcopus XV annos, presbiter XII, diaconus X, et deponatur, si tamen in conscientia populi devenerit.

21. Innocentius papa Victorio episcopo. Cap. VIIII. Si sacerdos aut levita contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore vel sacrificare forsitan usurpabit aut qua conscientia, quove merito exaudire se posse credit, cum dictum sit: "Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nichil mundum?" Sed fortasse licere hoc credit, quia scriptum est: "Unius uxoris virum." Non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter continentiam futuram. Neque integros corpore non admisit, qui ait: "Vellem autem eos omnes sic esse sicut et ego." Et apertius declarat dicens: "Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem iam non estis in carne, sed in spiritu." 22. Hylarus papa. Reatu maiore delinquunt, qui potiore honore fruuntur, et graviora facit vitia peccatorum sublimitas dignitatum.

[XLII.] De inobaedientibus et canonum violatoribus.

1. Damasus. Violatores canonum voluntarii graviter a sanctis patribus iudicantur et a spiritu sancto, cuius instinctu ac dono dictati sunt, dampnantur, quoniam blasphemare spiritum sanctum non incongrue videntur, qui contra eosdem sacros canones non necessitate compulsi, sed libenter ut prefixum est aliquid aut proterve agunt aut loqui presumunt aut facere volentibus sponte consentiunt. Talis enim presumptio manifeste unum genus est blasphemantium spiritum sanctum, quoniam ut iam prelibatum est contra eum agit, cuius nisu et gratia idem sancti canones sunt editi.

2. Adrianus papa. Generali decreto constituimus, ut exsecrandum anathema fiat et velud prevaricator fidei catholicae semper apud Deum reus existat, quicumque regum seu episcoporum vel potentum deinceps Romanorum pontificum decretorum censuram, in quocumque crediderit, vel violandum permiserit.

3. Gregorius. Haec consona sanctis patribus diffinitione sancimus, ut qui sacris nescit obaedire canonibus nec sacris amministrare vel communionem capere sit dignus altaribus.

4. Clemens papa Iacobo Hierusolimorum episcopo. Si quis hec precepta non integra custodierit, sit anathema usque ad adventum domini nostri Iesu Christi.

5. Anacletus papa omnibus episcopis et sacerdotibus. Si quis haec precepta non observaverit, hostis est animae suae et non tantum infamis, sed excommunicatus atque alienus ab aecclesia efficiatur, quia necesse est ea vitia ferro abscidere, quae medicaminibus non sanantur.

6. Leo papa Ianuario episcopo Aquileiensi. Non dubitet dilectio tua nos si, quod non arbitramur, neglecta fuerint, quae pro custodia canonum et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos, quia inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referende sunt quam ad desides neglegentesque rectores, qui multam sepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam.

7. Symachus papa in V synodo. Si quis haec, quae hodie in hac sancta synodo prohibita sunt, infringere presumpserit aut voluntariae transgredi temptaverit, si clericus est, gradu proprio penitus careat, si vero monachus aut laicus fuerit, communione privetur. Et si non emendaverit vitium, anathemate feriatur.

8. Adrianus papa Engilcanno episcopo. Quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis predampnari. Laici contemptores canonum excommunicentur, clerici vero honore priventur.

Explicit liber quartus.

Incipit liber quintus.

I. De accusatione et circumstantiis eius.

1. Clemens Iacobo domino et episcopo episcoporum, regenti Hebreorum sanctam aecclesiam Ierusolimis, sed et omnes aecclesias, quae ubique Dei providentia fundatae sunt, cum presbiteris et diaconibus et ceteris omnibus fratribus, pax tibi sit semper. Notum tibi facio, domine, quia Symon Petrus, qui vere fidei merito et integre predicationis obtentu fundamentum esse aecclesiae diffinitus est, qua de causa etiam ore dominico cognominatus est Petrus, hic inquam homicidas et adulteros ac cunctos criminalibus nexibus alligatos, et qui eis coequales non erant, ab episcoporum vexatione et accusatione docente Domino prohibebat et non nisi a coequalibus aliquid sibi inferre debere docebat, quia discipulus super magistrum esse aut ullam ei iniuriam inferre nullatenus debere oportet. Infames namque omnes et quos primates et leges seculi non suscipiunt, sed et laicos ab eorum accusatione et vexatione semper repellere debere rogabat et cunctos sibi subditos esse precipiebat. Cunctorum sacerdotum vitam superiorem sanctioremque ac discretam a secularibus et laicis hominibus esse et spirituales atque sacerdotes super carnales ac laicos semper constituere et fore debere docebat, quoniam pro minimo nobis esse debet, ut a talibus arguamur et iudicemur vel ab humano die. Maiores vero a minoribus nec accusari vel iudicari nullatenus posse dicebat, quoniam non solum hoc divinas, sed et leges seculi inhibere docebat.

2. Idem. Ipsi autem episcopi, si exorbitaverint, ab istis non sunt reprehendendi vel arguendi, sed portandi, nisi in fide erraverint. Hi ergo super hos sunt, non illi super istos, quoniam maior a minore non argui nec iudicari potest. Nullus se extollat erga doctores ac magistros suos, quia discipulus supra magistrum esse nec debet nec potest. Nullus velit dici sanctus, antequam sit, sed prius sit, quo verius dicatur. Precepta Domini doctorumque ac magistrorum factis cotidie adimplere et in Christi nomine pro inimicis orare oportet.

3. Anacletus urbis Romae episcopus omnibus episcopis. Accusandi vel testificandi licentia denegetur his, qui christianae religionis et nominis dignitatem et suae legis vel sui propositi normam aut regulariter prohibita neglexerint. Transgressores enim sponte legis suae eiusque violatores apostate nominantur. Omnis autem apostata refutandus est, non in accusatione recte agentium suscipiendus.

4. Idem cap. XXXV. Accusatores esse et testes non possunt, et qui hesternum diem aut nudiustercius inimici fuerunt, ne irati nocere cupiant, ne lesi ulcisci se cupiant. Inoffensus igitur accusatorum et testium affectus querendus est et non suspectus.

5. Anacletus urbis Romae episcopus omnibus episcopis. Si quis adversus pastores vel aecclesias eorum commotus fuerit aut causas habuerit, prius ad eos recurrat karitatis studio, ut familiari colloquio commoniti ea sanent, quae sananda sunt, caritative emendent, quae iuste emendanda sunt, agnoverint. Si autem aliqui eos, priusquam haec egerint, lacerare, accusare aut infestare presumpserint, excommunicentur et minime absolvantur, antequam per satisfactionem condignam egerint paenitentiam, quoniam iniuria eorum pertinet, cuius legatione funguntur.

6. Evaristus urbis Romae episcopus omnibus per Egyptum Domino conglutinatis fratribus in Domino salutem. Non est a plebe aut a vulgaribus hominibus arguendus episcopus, licet sit inordinatus, quia pro meritis subditorum disponitur a Deo vita rectorum. Sacerdotes enim exquirere debent peccata populorum et sagaci sollicitudine unumquemque probare, iuxta testimonium Domini ad Ieremiam dicentis: "Probatorem, inquit, dedi te populo meo robustum, ut scias et probes eorum viam. Ideo ista dico quia insidiator bona sepissime solet convertere in malum et in electis ponit maculam. Unde si qui sunt vituperatores aut accusatores episcoporum vel reliquorum sacerdotum non oportet eos a iudicibus aecclesiae audiri, antequam eorum discutiatur estimationis suspitio vel oppinio, qua intentione, qua fide, qua temeritate, qua vita, qua conscientia quove merito, si pro Deo aut pro vana gloria aut inimicitia vel hodio aut cupiditate ista sumpserit necne. Haec omnia fideliter sunt perscrutanda et diligenter pertractanda. Nam sunt nonnulli, qui prepositos suos perverse reprehendunt, vel si parum ipsi molesti extiterint. Iccirco recto oculo primates aecclesiarum utiliter previdere debent, ne quisquam eorum innocens vexetur aut scandalizetur, intendentes sententiae Domini, que ait: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris, et reliqua.

7. Omnibus in Deo patre et domino nostro Iesu Christo dilectis fratribus in caritate domini nostri Iesu Christi Sixtus Romanae urbis archiepiscopus salutem. De cetero placuit propter malorum hominum infestationem, ut in accusatione ministrorum Domini primo persona, fides, vita et conversatio blasphemantium enucleatim perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis precedere debet, quia dubius in fide infidelis est. Nec eis omnino esse credendum, qui veritatis fidem ignorant nec recte conversationis vitam ducunt, quoniam tales facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et piae viventes. Ideo suspicatio eorum discutienda est prius et corrigenda neque accusatoribus suspectis vel de inimicorum domo prodeuntibus est credendum.

8. Clarissimis fratribus et dilectissimis episcopis Telesphorus Romanae urbis archiepiscopus salutem in Domino. Credimus sanctam fidem vestram in apostolorum eruditione fundatam hanc tenere et hanc populis universis exponere, quae videlicet a constitutis apostolorum eorumque successorum nulla ratione dissentit, per quos iustum est ceteros erudire. Quapropter cognoscite a nobis et cunctis episcopis in hanc sanctam et apostolicam sedem congregatis statutum esse, ut VII ebdomadas plenas ante sanctum pascha omnes clerici in sorte Domini vocati a carne ieiunent, quia sicut discreta debet esse vita clericorum a laicorum conversatione, et in ieiunio ita debet fieri discretio. Et sicut laico et seculares homines nolunt eos recipere in accusationibus et infamationibus suis, ita nec clerici debent eos recipere in pulsationibus suis, quoniam in omnibus discreta debet esse et segregata vita et conversatio clericorum ac secularium laicorum. Et sicut hii amplius sunt aplicati divinis cultibus et familiares dicuntur domini salvatoris, ita moribus et conversatione atque sanctitate debent esse distincti. Ipsi enim, qui proprio ore corpus Domini conficiunt, ab omnibus obaediendi et timendi et non dilacerandi sunt aut detrahendi, quia quibus se Domini populus benedici et salvari et instrui cupit, nullatenus debet eos arguere nec vulgus in eorum accusatione suscipi. Populus enim ab eis docendus est et corripiendus, non ipsi ab eo, quia non est discipulus super magistrum. Nullo modo igitur Domini pontifices et reliqui sacerdotes, quibus Domini commisa est plebs, rite populum possunt corrigere, si deceptionis se cognoverint laqueo infestari. Unde iustum est omnes in universo orbe doctores legis ea, quae legis sunt, sapere et non sacerdotes Domini labiis suis aut quibuslibet machinacionibus maculare. Dum ipsos disponunt aut cupiunt maculare, potius se ipsos maculant et vulnerant. Dei ergo accusat ordinationem, qua constituuntur, qui sacerdotes accusat vel damnare cupit. A quibus se omnes fideles cavere debent, quia non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, rei sunt. Accusatores vero et accusationes, quas leges seculi non admittunt, et nos submovemus et accusatori omni non credi dicernimus, qui absente adversario causam suggessit ante utriusque partis iustam discussionem. Nec hii, qui non sunt idonei, suscipiantur ad accusationem, et omnes qui contra patres armantur, infames esse censemus. Patres enim omnes venerandi sunt, non respuendi aut insidiandi. Hii vero cum inimicis morantur aut qui suspecti habentur, minime recipiantur, quia eorum emulatio lacerat etiam innocentes. Hunc murum firmissimum statuerunt patres nostri et nos cum eis contra persecutores nostros, ut hoc remedio eorum pellantur machinamenta et vos sanciores et securiores famulari mereamini vestro salvatori. De talibus enim insidiatoribus et accusatoribus servorum suorum loquitur Dominus per prophetam dicens: Os tuum misisti ad malitiam et lingua tua concinabat dolos.

9. Omnibus aecclesiis in eadem, qua sumus, fide manentibus Pius apostolice sedis archiepiscopus. Oves suum pastorem non reprehendant. Plebs vero episcopum non accuset nec vulgus eum arguat, quia non est discipulus super magistrum neque servus super dominum suum. Episcopi autem a Deo sunt iudicandi, qui eos sibi oculos elegit, non a subditis aut pravae vitae hominibus arguendi vel accusandi aut lacerandi, ipso Domino exemplum dante, quando per seipsum et non per alium vendentes sacerdotes eiecit de templo. Et sicut alibi per prophetam loquitur dicens: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos diiudicat. Si quis vero suo proposito retrorsum exorbitaverit et iussa apostolicae sedis libenter transgressus fuerit, infamis efficitur. Reprobari ergo oportet eorum redargutiones, qui in recta fide suspecti sunt. Fides autem et conversatio primum scrutanda est et denuo, qui inreprehensibiles apparuerint, sunt recipiendi non prius.

10. Eleutherius episcopus episcopis omnibus. Nichil contra quemlibet accusatum absque legitimo et idoneo accusatore fiat. Nam et dominus noster Iesus Christus Iudam furem esse sciebat, sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus, sed quicquid inter apostolos egit, pro dignitate ministerii ratum permansit.

11. Idem episcopus universis aecclesiis per Galliae provincias Domino militantibus in Domino salutem. De accusationibus clericorum, super quibus consulti sumus, quia omnes eorum accusationes difficile est ad sedem apostolicam deferre, finitiva episcoporum tantum iudicia huc deferantur et huius sanctae sedis auctoritate finiantur, sicut ab apostolis eorumque successoribus multorum consensu episcoporum iam definitum est. Nec in eorum aecclesiis alii aut preponantur aut ordinentur, antequam hic eorum in ista terminentur. De accusationibus comprovincialium ita legitur esse statutum: Si quis super quibuslibet criminibus quemlibet clericum pulsandum crediderit, in provincia, in qua consistit ille, qui pulsatur, suas exerat rationes, nec estimet eum alibi aut longius ad iudicium pertrahendum. Illi vero, qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare. Caveant etiam iudices aecclesiae, ne absente eo, cuius causa ventilatur, sententiam proferant, quia irrita erit, quippe et causam in synodo pro facto dabunt. Proditoris vero nec calumpnia nec vox audiatur. Nemo enim debitorem amplius potest cognoscere quam ille, quam iniuriam eius quaeque sustinuit nequitiam. Oppressis namque ab omnibus in cunctis subveniatur causis. Haec omnia summopere sunt adtendenda nec criminatio minorum quanto magis episcoporum facile est recipienda, dicente Domino: "Non sequeris turbas ad faciendum malum."

12. Zephirinus Romanae urbis archiepiscopus omnibus episcopis. Summorum quispiam minorum accusationibus non impetatur aut dispereat neque in re dubia certa iudicetur sententia nec ullum iudicium nisi ordinabiliter habitum teneatur. Absens vero nemo iudicetur, quia et divinae et humanae hoc prohibent leges.

13. Calixtus papa dilectis episcopis per Galliam constitutis. Rimande sunt accusatorum enucleatim personae, qui sine scripto difficile, per scriptum autem numquam recipiantur, quia per scripturam nullus accusari potest, sed propria voce et presente eo, quem accusare voluerit, suam quisque agat accusationem. Nec absente eo, quem accusare voluerit, quicumque accusat, credatur. Similiter testes per quamcumque testimonium non proferant, sed presentes ex his, quae viderint et noverint, veraciter testimonium dicant. Nec de aliis causis vel negotiis testimonium dicant nisi de his, quae sub presentia eorum adesse noscuntur. Accusatores vero consanguinei mei adversus extraneos testimonium non dicant nec familiares vel de domo prodeuntes, sed si voluerint et invicem consenserint, inter parentes tantummodo testificentur et non in alienos. Nec accusatores vel testes suspecti recipiantur, quia propinquitatis et familiaritatis ac dominationis affectio veritatem inpedire solet. Amor carnalis et timor atque avaritia plerumque sensus habent humanos et pervertunt oppiniones, ut questum pietatem putent et peccuniam quasi mercedem prudentiae.

14. Pontianus sanctae et universalis aecclesiae episcopis omnibus rite Deum colentibus et divinum cultum amantibus salutem. Suspectos aut inimicos aut facile litigantes et eos, qui non sunt bonae conversationis, aut quorum vita est accusabilis et qui recta non tenent et docent fidem, accusatores esse et antecessores nostri apostoli reppulerunt auctoritate et nos submovemus atque temporibus futuris excludimus, ne libenter labi possint, quos nos tenere et salvare debemus, ne quod absit predictum Dei iudicium notandum super utrosque veniat et vos eorum vitio, quod Deus avertat, pereatis.

15. Dilectissimis ubique catholicae aecclesiae comministris Fabianus salutem in Domino. Omnes, qui rectam non tenent fidem, accusatores neminem recte credentium accusare possunt, quia infamia sunt notati et a sinu sanctae matris aecclesiae apostolico mucrone usque ad rectam conversationem et reversionem eorum abscisi. Unde apostolica auctoritate cum omnibus eiusdem apostolicae atque universalis aecclesiae filiis statuentes sancimus, ut omnes, qui in catholica fide suspecti sunt, in accusationem recte credentium non suscipiantur, quia suspecti omnes semper sunt amovendi et non recipiendi. Merito ergo eorum reprobatur accusatio, qui in recta fide suspecti sunt, nec eis omnino est credendum, qui veritatis fidem ignorant. Similiter omnes, quos sanctorum patrum statuta tam preteritis quamque futuris temporibus anathematizent, submovemus et ab omni accusatione fidelium alienamus. Discreti ergo debent semper esse fideles ab infidelibus et iusti ab iniustis, quoniam infideles et malivoli modis, quibus possunt, semper infestant fideles et perdere nituntur, et ideo non sunt suscipiendi, sed suspendendi et procul abiciendi, ne perdere fideles aut infamare possint.

16. Fabianus episcopus urbis Romae omnibus orientalibus episcopis et cunctis fidelibus in Domino salutem. Ipsi apostoli et successores eorum olim statuerunt eos ad accusationem non recipi, qui sunt suspecti vel qui heri aut nudiustercius vel dudum fuerunt inimici, quoniam suspecti facti sunt, et qui non sunt bonae conversationis vel quorum vita est accusabilis aut dubius in recta fide. Similiter quorum fides et vita et libertas nescitur et qui infamiae maculis sunt notati aut sceleribus irretiti. Neque eos sacerdotes debere aut posse accusare, qui rite sacerdotes fieri non possunt nec sui sunt ordinis, quoniam sicut sacerdotes vel reliqui clerici a secularium laicorum excluduntur accusatione, ita illi ab istorum sunt excludendi et alienandi criminatione; et sicut illi ab istis, ita et isti ab illis non recipiantur, quoniam sicut domini sacerdotum segregata debet esse conversatio ab eorum conversatione, ita et litigatio, quia servum Dei non oportet litigare. Tales, karissimi fratres, accusationes et iniustas aut nocivas emulationes pro viribus prohibete, quia contentio summopere et vitanda, cavete.

17. Dilectissimo fratri Hylario episcopo Fabianus. Statuentes decernimus, ut hii, qui non sunt bonae conversationis aut quorum fides vita et libertas nescitur, non possint Domini sacerdotes accusare nec viles personae ad accusationem eorum admittantur. Similiter hii, qui in aliquibus criminibus irretiti sunt, vel qui sunt suspitiosi, vocem adversus maiores natu non habeant accusandi, qui suspitiosa vox inimica veritatem solent opprimere. Peregrina vero iudicia, salva in omnibus apostoli auctoritate, generali sancione prohibemus, quia indignum est, ut ab externis iudicetur, qui provintiales et a se electos debet habere iudices, nisi fuerit appellatum. Unde oportet, si aliquis episcoporum super certis accusetur criminibus, ut ab omnibus audiatur, qui sunt in provincia, episcopis, quia non oportet accusatum alicubi quam in foro suo audiri. Si quis vero iudicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat. Appellantem autem non debet afflictio ulla aut detentionis iniuriare custodia, sed licet appellatori viciatam causam appellationis remedio sublevare, liceat etiam in causis criminalibus appellare nec appellandi vox denegetur ei, quem in supplicium sententia destinarit. Pulsatus ante suum iudicem causam dicat, et non ante suum iudicem pulsatus, si voluerit, taceat; et ut pulsatis, quotiens appellaverint, indutiae dentur. Si quis ergo iratus crimen aliquid cuilibet temere obiecerit, convitium non est pro accusatione habendum, sed permisso tractandi spatio id, quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur, ut si fortasse resipiscens, quae pro iracundia dixit, iterare aut scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur. Omnis ergo qui crimen obicit, scribat se probaturum. Revera ibi semper causa agatur, ubi crimen admittitur, et qui non probaverit quod obiecit, paenam, quam intulerit, ipse patiatur.

18. Fabianus. Nullus umquam presumat accusator simul esse et iudex vel testis, quoniam omni iudicio IIII personas necesse est semper adesse, id est iudices electos, accusatores idoneos, defensores congruos atque testes legitimos. Iudices autem debent uti equitate, testes veritate, accusatores intentione ad amplificandam causam, defensores extenuatione ad minuendam causam.

19. Fabianus presul omnibus episcopis. Statuentes apostolica auctoritate iubemus, ne pastorem suum oves, quae ei commissae fuerant, nisi in fide erraverit, reprehendere audeant. Si autem a fide deviaverit, erit corrigendus prius secrete a subditis. Quodsi incorrigibilis, quod absit, apparuerit, tunc erit accusandus ad primates suos aut ad sedem apostolicam. Pro aliis vero actibus suis magis est tollerandus ab ovibus et subditis suis quam accusandus aut publice derogandus, quia cum in eis a subditis delinquitur, eius ordinationi obviatur, qui eos pretulit eis, dicente apostolo: Dei ordinationi resistit, qui potestati resistit.

20. Stephanus Romanae aecclesiae episcopus dilectissimo fratri atque amico Hylario. Infames esse eas personas dicimus, quae pro aliqua culpa notantur infamia, id est omnes, qui christianae legis normam abiciunt et statuta aecclesiastica contempnunt, similiter fures, sacrilegos et omnes capitalibus criminibus irretitos, sepulchrorum quoque violatores et apostolorum atque successorum eorum reliquiorumque sanctorum patrum statuta libenter violantes et omnes, qui adversus patres armantur, qui in omni mundo infamia notantur, similiter et incestuosos, homicidas, periuros, raptores, maleficos, veneficos, adulteros, de bellis publicis fugientes, et qui indigna sibi petunt loca tenere aut facultates aecclesiae auferunt iniuste et qui fratres calumpniantur aut accusant et non probant vel contra innocentes principum animos ad iracundiam provocant et omnes anathematizatos vel pro suis sceleribus ab aecclesia pulsos et omnes, quos aecclesiasticae vel seculi leges infames pronuntiant, hii nimirum omnes nec servi ante legitimam libertatem nec paenitentes nec bigami nec illi, qui curiae deserviunt vel non sunt integri corpore aut sanam non habent mentem vel intellectum aut inobaedientes sanctorum decretis existunt aut furiosi manifestantur, hii omnes umquam nec ad sacros gradus debent provehi nec ad accusationem seu ad testimonium nullatenus possunt iustae recipi.

21. Stephanus sancte et universalis apostolicae Romanae aecclesiae episcopus omnibus episcopis. Per scripta nullius accusatio suscipiatur, sed propria voce, si legitima et condigna accusatoris persona fuerit, presente videlicet eo, quem accusare desiderat, quia nullus absens aut accusari potest aut accusare.

22. Stephanus episcopus episcopis omnibus. Clericus, qui episcopum suum accusaverit aut ei insidiator extiterit, non est recipiendus, quia infamis est, et a gradu debet recedere ac curiae tradi serviturus.

23. Dionisius episcopus Severo episcopo salutem. Crimina, que episcopis inpingere dicis, per alios non sinas ullo modo fieri, nisi per ipsos, qui crimina intendunt, si tamen ipsi digni et inreprehensibiles apparuerint et actis docuerint publicis omni se carere suspicione ac inimicitia et inreprehensibilem fidem conversationemque ducere. Nemini enim de se confesso credere potest super crimen alienum, quoniam rei professio periculosa est et admitti non debet. Similiter alieni erroris socium vel a sui voluntariae propositi tramite recedentem aut sacris patrum regulis et constitutionibus inobaedientem suscipere non possumus nec debemus nec impetere recte credentes vel sanctorum patrum sanctionibus obtemperantes permittimus, quia infames omnes esse censemus, qui suam aut christianam prevaricantur legem aut apostolicam vel regularem libenter postponunt auctoritatem.

24. Felix episcopus universis episcopis. Infamis persona nec procurator potest esse nec cognitor. Absente vero adversario non audiatur accusator nec sententia absente parte alia a iudice dicta ullam obtinebit firmitatem neque absens per alium accusare aut accusari potest nec affinis testis admittatur. Si quis autem iudicem adversum sibi senserit, vocem appellatonis exibeat, quam nulli oportet negari.

25. Euticianus urbis Romae episcopus episcopis omnibus. Non ita in aecclesiasticis agendum est negotiis sicut in secularibus. Nam et in secularibus, postquam legibus quis venerit et in foro quis decertare ceperit, non licet ei ante peractam causam recedere. In aecclesiasticis vero dicta causa recedere licet, si necesse fuerit aut si se viderit pregravari.

26. Marcellinus episcopus orthodoxis omnibus. Episcopi pontifici, a quo consecrari probantur, preiudicium inferre nullum possunt. Quod si presumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est nec posse inter aecclesiastica ullo modo statuta censeri.

27. Eusebius Romanae et apostolicae aecclesiae episcopus dilectissimus et in Christi caritate unianimes caritatis glutino connexis fratribus per Alexandriam et Egyptum Domino militantibus et rectam fidem tenentibus in Domino salutem. Errorem vestrum corrigite, fratres, et ab omni erroris macula vos custodite, ut purum Deo munus offerre valeatis. Servos Dei nolite persequi, episcopos nolite infamare neque accusare, quia Deus eos suo iudicio voluit reservare. Quod enim non ab humanis aut pravae vitae hominibus eos depravari voluit, ipse dedit exemplum, quando per seipsum et non per alium negotiantes eiecit sacerdotes de templo et mensas nummulariorum proprio evertit flagello et eiecit de templo. Et sicut alibi ait: "Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit." Dei ergo accusationem accusat, qui episcopos accusat vel condempnat, dum minus spiritualia quam terrena sectantur. De occultis enim cordis alieni temere iudicare iniquum est et eum, cuius non videntur opera nisi bona, peccatum est ex suspitione reprehendere, nisi a recta fide exorbitaverit; nec ullatenus accusare possunt, quia facta pastorum oris gladio ferienda non sunt, quamquam reprehendenda videantur.

28. Silvester papa in generali residens synodo dixit. Ut nullus laicus episcopo vel alicui in ordinibus posito crimen presumat aliquod inferre, et presbiter adversus episcopum, diaconus adversus presbiterum, subdiaconus adversus diaconum, exorcista adversus acolitum, lector adversus exorcistam, hostiarius adversus lectorem nullo modo aliquam presumat dare accusationem. Presul autem non dampnetur, nisi in LXXII testibus; presbiter autem cardinalis nisi in LXIIII testibus non dampnabitur; diaconus cardinalis urbis Romae nisi in XXVI non condempnabitur; subdiaconus, acolitus, exorcista, lector hostiarius nisi in VII testibus non condempnabitur. Testes autem et accusatores sine aliqua sint infamia.

29. Ut nullus quemlibet clericorum in publico examinare presumat nisi in ecclesia. Nemo enim clericus vel diaconus aut presbiter aut episcopus propter quamlibet causam intret in curiam nec ante iudicem cinctum causam dicere presumat, quoniam omnis curia a cruore dicitur et immolatione simulacrorum. Quod si quis clericus in curiam introierit, anathema suscipiat, numquam rediens ad matrem aecclesiam; a communione non privetur propter tempus turbidum. Testimonium quoque clerici adversus laicum nemo recipiat.

30. Damasus servus servorum Dei atque per gratiam eius episcopus sanctae catholicae atque apostolicae urbis Romae Stephano archiepiscopo, concilio Mauritano et universis episcopis Africanae provinciae. Accusatores episcoporum et testes, super quibus rogitastis, absque ulla infamia aut suspitione vel manifesta macula et vere fidei pleniter structi esse debent et tales, quales ad sacerdotium eligere iubet divina auctoritas. Quoniam sacerdotes, ut antiqua tradit auctoritas, criminari non possunt nec in eos testificari, qui ad eundem non debent nec possunt provehi honorem. Vocatio enim ad synodum iuxta decreta patrum canonica eius, qui inpetitur, rationabilibus scripturis per spatium fieri debet congruum atque canonicum, quia nisi canonicae vocatus fuerit suo tempore et canonica ordinatione, licet venerit ad conventum quacumque necessitate, nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus, quoniam nec seculi leges hoc permittunt fieri, quanto magis divine. Nullus autem introducatur personaliter, sed accusatores et accusati equa audiantur ratione, iuxta quod gestorum ordo exigit. Accusatores vero et iudices non idem sint, sed per se accusatores, per se iudices, per se testes, per se accusati, unusquisque ordinabiliter in suo ordine. Nam inscriptio semper primo fiat, ut talionem calumpniator recipiat, quia ante inscriptionem nemo debet iudicari vel dampnari, cum et seculi leges haec eadem retineant. De quibus omnibus vera semper fiat equitas, quatinus accusationis et iudicii ac testimonii mercedem per veritatem consequi valeant. Scriptum est enim: "Abhominatio Domini labia dolosa."

31. Universis episcopis per Italiae provintias constitutis Damasus episcopus in Domino salutem. Relatum est ad sedem apostolicam vos accusationes fratrum per scripturas suscipere absque legitimo accusatore. Quod deinceps in omni orbe terrarum fieri apostolica auctoritate prohibemus, et quod nuper factum est, absque ulla retardatione corrigere rogamus nec umquam prius per scripta eorum, qui accusantur, causas discutere, quam per querelantium institutiones vocati canonice ad synodum veniant et presens qui presentem agnoscat veraciter et intelligat, quae ei obiciuntur. Quod bene et per sapientiam Salomonis dicitur: "Antequam scruteris, non reprehendas." Intellige prius et tunc increpa. Antequam audieris, ne respondeas. Et licet apertissime sit contrariorum reprehensio, verumtamen oportet his qui clari sunt, ad eorum examinationem ordinem servari ab his, qui seculum scrutari deputati sunt, quatinus ita cum oratione cooperante inveniamus et confessorem Deum, qui dicit: "Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum." Nam et dominus noster Iesus Christus Iudam furem esse sciebat; non est presentialiter accusatus, ideo non est eiectus. Nec vos ullo modo agere oportet, quod ille noluit facere. Leges enim seculi accusatores presentes exigunt et non per scripta absentes. Unde canonica patrum constituta non semel sed sepissime clamant nec accusationes nec testimonia ullum per scripta posse proferre, ne de aliis negotiis quicumque testimonium dicant nisi de his, quae sub presentia eorum esse noscuntur. Similiter et qui accusare alium elegerit, presens per se et non per alium accuset, inscriptione videlicet promissa. Neque ullus umquam iudicetur, antequam legitimos accusatores presentes habeat locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Curandum quoque est, ne ira quempiam subripiat faciatque citius omne, quod non licet.

32. Gelasius. Placuit etiam, ut semper primo in accusatione clericorum fides et vita blasphemantium perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis debet precedere, quia dubius in fide infidelis est. Nec eis omnino est credendum, qui veritatis fidem ignorant aut non recte conversationis vitam deducunt, quoniam tales facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et piae viventes, ideo suspitio eorum discutienda est primo et corrigenda. Sancta synodus Romana dixit: Haec sunt quae deinceps propter malorum hominum insidias, qui in aecclesiam et aecclesiasticos indifferenter seviunt viros conservari firmissime volumus in secula. Si quis episcopus ab illis accusatoribus, qui recipiendi sunt, fuerit accusatus, postquam ab eis caritative convictus fuerit, ut ipsam causam emendari debeat et eam corrigere voluerit, non olim, sed tunc ad summos primates causa eius canonicae deferatur, qui congruo loco infra ipsam provintiam tempore in canonibus prefixo Niceni concilii, canonicae convocare debebunt, ita ut ab omnibus eius provinciae episcopis in ea audiatur, in qua et ipse canonicae convocetur. Si eum aut infirmitas aut alia gravis necessitas non detinuerit, adesse debebit, quia ultra provinciae terminos accusandi ante licentia non est, quam audientia rogetur. Nam si suis fuerit rebus expoliatus aut, quod absit, quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus, a propria sede deiectus aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, tunc canonicae, antequam in primo restituatur honore et sua omnia, quae ab insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerint, redintegrentur, convocari nec diiudicari debet, nisi ipse pro sua necessitate, minime tamen diiudicandi advenire sponte elegerit. Nec omnino a quoquam respondere rogetur, antequam integerrimae omnia, quae super suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur et presul prius statui pristino reddatur et ipse dispositis ordinatisque libere ac secure suis, tunc canonice <id est infra IIII aut V aut VII menses, iuxta quod fuerit possibilitas> canonice convocatus ad tempus synodo in legitima et canonica veniat ad causam, et si ita iuste videtur, accusantium propositionibus respondeat. Nam hoc summopere providendum est, ne antequam haec omnia fiant, coactus respondeat, quia contentio semper vitanda est. Adimi namque episcopo episcopatum, antequam causae eius exitus appareat, nulli christiano videri iure potest. Quodsi egrotans fuerit episcopus aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, per se legatum ad synodum mittat. Nec a communione suspendatur, cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum iudicum die statuta litteris evocatus minime occurrerit, hoc est nisi alia preoccupaverit necessitas, infra spatium duorum vel trium mensium vel eo amplius, prout causa dictaverit. Quodsi ex utraque parte ad causam dicendam venerint, quia unus absque altero audiri non debet, querendum est in iudicio, cuius sint conversationis et fidei atque suspitionis accusatores aut qua intentione hoc faciant, quia ad hoc admitti non debent, nisi bonae vitae clareant neque infames existant. Quodsi accusatorum personae in iudicio episcoporum culpabiles apparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas, non tamen criminales vel aecclesiasticas. Infamis enim persona nec procurator potest esse nec cognitor. Absente vero adversario, non audiatur accusator nec sententia absente parte alia a iudice dicta ullam obtinebit firmitatem. Neque absens per alium accusare potest nec affinis testis admittatur. Nemini ergo exiberi de provincia ad provintiam vel ad comitatum oportet nisi ad relationem iudicis, ad quem fuerit appellatus, id est ut actor rei forum sequatur. Si quis autem iudicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exibeat, quam nulli oportet negari. Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioceseos aut apud Constantinopolitanae civitatis sedem agat iudicium, et reliqua. Accusationis ordinem dudum canonicis institutum decretis servare iubemus, ut si quis clericorum in accusatione pulsatus fuerit, non statim reus estimetur, qui accusari potuit, nec subiectam innocentiam facta. Sed si quis ille est, qui crimen intendit, in iudicium veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, custodiat similitudinem habitam, tamen dignitatis estimationem patiatur nec sibi noverit licentiam mentiendi, cum calumpniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii. Si quis clericus super quibuslibet criminibus pulsatus fuerit, in provincia, in qua consistit ille qui pulsatur, suas exerat actiones nec estimet eum accusator suus alibi aut longius pertrahendum ad iudicium. Ille vero qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare, salvo Romanae aecclesiae in omnibus primate. Manifestum est quod illa, quae sunt per unamquamque provinciam, ipsius provinciae synodus dispenset, sicut Niceno constat decretum esse concilio. Ultra provinciae terminos accusandi licentia non progrediatur. Omnis accusatio intra provintiam audiatur et a comprovincialibus terminetur. Accusationes et accusatores atque eorum negotia, quae seculares non asciscunt leges, divina ac synodica funditus a clericis reppellere auctoritate censemus, quia indignum est superiores pati ab inferioribus, quae inferiores ab eis uti despitiunt. Prudentissime iustissimeque Nicena sive Affricana decreta finierunt quaecumque negotia in suis locis, ubi orta sunt, finienda, maxime quia unicuique concessum est, si iuditio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suae provintiae vel etiam universale provocare. Placuit episcopos eiectos atque suis rebus expoliatos aecclesias proprias primo recipi et suas eis res reddi et postea eos, si quis accusare velit, aequo periculo facere, iudices esse decernentes episcopos, recta sapientes, in aecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum, qui oppressi videbantur. Nullus metropolitanus absque ceterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, quia irrite erunt, immo etiam causam in synodo pro facto dabunt, nec reliquorum aliquis episcoporum suorum sacerdotum causas audiat, si non presentia clericorum confirmetur. Primo semper vita et persona accusantium diligenter inquiratur et postea, quae obiciuntur, fideliter pertractentur, quia nichil aliter fieri debet, nisi impetitorum vita prius discutiatur. Hii qui non sunt bonae conversationis vel quorum fides, vita et libertas nescitur, non possunt sacerdotes accusare nec viles personae in accusationem eorum admittantur. Hii qui in aliquibus criminibus irretiti sunt vel qui sunt suspitiosi, vocem adversus maiores natu non habent accusandi, sed hii qui omni suspitione careant. Nullus episcopus alterius parrochianum presumat retinere aut ordinare absque eius voluntate vel iudicare, quia sicut irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio, quoniam censemus nullius alterius iudicis nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare nullatenus poterit. Peregrina iudicia generali sanctione prohibemus, quia indignum est, ab externis ut iudicetur, qui provinciales et a se electos debet habere iudices. Nullus episcopus extra suam provinciam ad iudicium devocetur, sed vocato eo canonicae in loco omnibus congruo tempore synodali ab omnibus comprovincialibus episcopis audiatur, qui concordem super eum canonicamque proferre debent sententiam, quia si hoc minoribus tam clericis quam laicis concessum est, quanto magis de episcopis servare convenit. Nam si ipse metropolitanum aut iudices suspectos habuerit aut infestos senserit aut primatem dioceseos, apud Romanae sedis pontificem iudicetur. Placuit ut nullus servus, nullus, libertus, nulla infamis persona sacerdotem accuset. Omnes vero infames esse dicimus, quos leges seculi infames appellant, et omnes qui culpis exigentibus ad sacerdotium non possunt provehi. Indignum est enim, ut illi eos accusent, qui esse non possunt, quod ipsi sunt, quoniam sicut maiores a minoribus non iudicantur, ita nec criminari possunt. Placuit ut nullus episcoporum quemquam clericorum iudicare aut dampnare presumat, nisi accusatus legitimos accusatores presentes habeat locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Placuit ut, si episcopus accusatus appellaverit Romanum pontificem, ad statuendum, quod ipse censuerit. Si quis episcopus presbiter aut diaconus vel quilibet ex clero apud episcopos, quia alibi non oportet, a qualibet persona fuerint accusati, quicumque fuerit sive ille sublimis vir honoris sive ullius alterius dignitatis, qui hoc genus inlaudabilis intentionis arripuerit, noverit docenda probationibus, monstranda documentis se debere inferri. Si quis ergo contra huiusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intelligat se iacturam infamiae sustinere, ut dampno pudoris, existimationis dispendio discat sibi alienae verecundiae insidiari saltim de cetero non licere, sed qualem fratri paraverit dampnationem, talem in se suscipiat. Nullus archiepiscoporum nisi qui primas sedes tenuerit, appelletur primas aut princeps sacerdotum aut summus sacerdos vel aliquid huiusmodi, sed tantum ille, qui in metropoli sedet, aut metropolitanus aut archiepiscopus vocetur et suum in canonibus prefixum non excedens teneat cum humilitate modum, et ille, qui primam sedem retinet, tantummodo primae sedis appelletur episcopus, salva semper in omnibus auctoritate beati Petri apostoli. Iudicantem oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere interrogandi ac proponendi adiciendique patientia debita ab eo, ut ibi actio partium liminata sit pleniter, nec prius litigantibus sua velit sententia obviare, nisi quando ipse peractis omnibus iam nichil amplius habuerint in quaestione, quod proponant, et tamdiu actio ventiletur, quousque rei veritas inveniatur. Frequenter ergo interrogari oportet, ne aliquid pretermissum forte remaneat, quod adnecti conveniat. Sunt nonnulli, qui indiscusso, potestate tyrannica, non canonica auctoritate dampnant, et sicut nonnullos gratia favoris sublimat, ita quosdam hodio invidiaque permoti humiliant et levi oppiniones aura condempnant, quorum crimina non approbant. Ideoque communi decreto censemus, ut quandocumque aliquis episcoporum criminatur, congregatis omnibus eiusdem provinciae episcopis causa eius audiatur, ut non occulte iudicetur vel condempnetur, quia ab aliis iudicari prius non potest nisi ab his, quibus ordinari potuit. Quodsi aliter factum fuerit, nullas vires habebit. Si clericus vel laicus habuerit causam adversus episcopum proprium vel adversus alterum aut episcopus adversus quemquam, apud synodum provinciae iudicetur. Quodsi adversus eiusdem provinciae metropolitanum episcopus vel clericus habuerit quaerelam, petat primatem dioceseos et apud ipsum iudicetur aut apud sedem apostolicam. Si quis episcopus super certis accusatur criminibus, ab omnibus audiatur vel iudicetur, qui sunt in provincia, episcopis. Si quis episcopus iudicaverit vel ordinaverit alterius parrochianum sine consilio et voluntate episcopi sui, oportet eum non sine increpatione in communi concilio admitti, ita ut aecclesiasticum ultra non solvat canonem.

33. Pelagius papa Romanus episcopis omnibus. Scitote certam provinciam esse, quae habet X vel XI civitates et unum regem et totidem minores potestates sub se et unum metropolitanum aliosque suffraganeos X vel XI episcopos iudices, ad quorum iudicium omnes causae episcoporum et reliquorum sacerdotum ac civitatum causae referantur, ut ab his omnibus iustae consona voce discernatur, nisi ad maiorem auctoritatem fuerit ab his, qui iudicandi sunt, appellatum. Unde non oportet, ut degradetur vel dehonoretur unaquaque provincia, sed apud semetipsam habeat iudices sacerdotes et episcopos singulos, videlicet iuxta ordines suos. Et quicumque causam habuerit, a suis iudicibus iudicetur et non ab alienis, id est a suae iustis iudicibus provinciae et non ab externis, nisi, ut iam prelibatum est, a iudicandis fuerit appellatum.

34. Iohannes urbis Romae episcopus Zachariae archiepiscopo salutem. Oves, quae pastori suo commissae fuerint, eum nec reprehendere, nisi a recta fide exorbitaverit, debent nec ullatenus accusare possunt, quia facta pastorum oris gladio ferienda non sunt, quamquam rectae reprehendenda videantur. Ideo ista dicimus, quia in scripturis vestris repperimus quosdam episcopos vestris in partibus a propriis ovibus accusatos, aliquos videlicet ex suspitione et aliquos ex certa ratione, et idcirco quosdam suis rebus esse expoliatos, quosdam vero a propria sede pulsos. Quos scias nec ad synodum comprovincialem posse convocare nec aliquo iudicare, antequam cuncta, quae eis ablata sunt, potestati eorum redintegrentur. Prius ergo oportet omnia illis legibus redintegrari et aecclesias, quae sibi sublatae sunt, cum omni privilegio suo restitui et postmodum non sub angusti temporis spatio, sed tantum temporis spatium eis indulgeatur, antequam ad synodum convocentur, ut ab omnibus suae provinciae episcopis audiantur. Nam convocari nec ad causam nec diiudicari possit expoliatus vel expulsus, quia non est privilegium, quo expoliari iam nudatus. Unde et antiquitus decretum est: Omnes possessiones et omnia sibi sublata atque fructus cunctos ante litem contestatam preceptor vel primas possessori restituat. Et alibi scriptum habetur: Ille qui violentiam pertulit, universa in statu, quo fuerant, recipiat, et quae possidet, securus teneat. Et alibi in synodalibus patrum decretis et regum edictis legitur statutum: Redintegranda sunt omnia expoliatis vel eiectis episcopis presentialiter ordinatione pontificum et in eorum, unde abscesserunt, funditus revocanda, quaecumque conditione temporis aut dolo aut captivitate aut virtute maiorum aut per quascumque iniustas causas res aecclesiae vel proprias aut substantias suas perdidisse noscuntur ante accusationem aut regularem ad synodum vocationem eorum, et reliqua.

35. Reverentissimis fratribus Gelasius in Domino salutem. Sanctorum patrum statuta sequentes synodali auctoritate omnes, qui adversus patres armantur, ut patrum invasores infames esse censemus. Horum igitur vitiorum auctores vel patratores non sunt in accusatione pontificum recipiendi, sed penitus repellendi, quoniam iubent canonica decreta patrum, ut accusatio vel testimonium eorum, qui odio quoslibet secuntur vel qui inimici aut suspecti habentur, nullo modo recipiantur. Quorum statuta et nos firmantes eadem in omnibus inviolabiliter futuris temporibus tenere censemus. Quicquid autem super hac causa patres nostri decernendum duxere dignum, ut condecet, necesse est, cum labefactari vel infirmari ceperit, apostolica denuo auctoritate firmari fratribusque dari ac renovari.

36. Gregorius Iohanni defensori inter cetera. In epistola XLV lib. XIII. Quia igitur Stephanus episcopus in odio suo quaedam ficta et de falsis se capitulis accusatum neque aliquid ordinabiliter factum, sed iniustae se asserit condempnatum, diligenter querendum est, primum si suum iudicium rationabiliter est habitum, aut si alii accusatores et alii testes fuerunt; deinde causarum qualitas, si digna exilio vel depositione fuit, aut si eo presente sub iureiurando contra eius testimonium dictum est seu scriptis actum est vel ipse licentiam respondendi et defendendi se habuit; sed et de personis accusantium ac testificantium subtiliter quaerendum est, cuius conditionis cuiusve opinionis, autne inopes sint autne forte aliquas contra predictum episcopum inimicitias habuissent, et utrum ex auditu testimonium dixerint aut certe specialiter se scire testati sunt vel si scriptis iudicatum est et partibus presentibus sententia recitata est. Quodsi forte haec sollempniter acta non sunt neque causa probata est, quae exilio vel depositione digna sit, in aecclesia sua modis omnibus revocetur. Hii vero, qui eum contra Dei timorem et statuta canonum condempnaverunt, excommunicati in monasterium ad agendam paenitentiam in sex mensibus sunt mittendi, ita sane ut, si cuiquam eorum partis contigerit imminere discrimen, viatici benedictio non negetur. Ipse autem, qui eo vivente locum eius temerariae ambiit, privatus sacerdotio ab omni ministerio aecclesiastico repellatur atque eidem dilectissimo filio et fratri coepiscopo nostro tradatur, ut eum aecclesiastico iudicio aut ipse ad nos transmittat aut apud se in custodia habeat. Episcopi vero, qui eum ordinare presumpserunt vel perversae ordinationi ipsius prebuere consensum, communione privati in sex mensibus ad agendam paenitentiam in monasterio deputentur. Si autem episcopi in preiudicio condempnationis vel depositionis memorati Stephani metum iudicis consensisse ac talia fecisse non sua sponte professi fuerint, tempus eius adbreviandum est et modus paenitentiae temperandus.

37. Gregorius Romano defensori Siciliae. In epistola XXIII lib. X. Pervenit ad nos, quod si quis contra quoslibet clericos causam habeat, despectis eorum episcopis eosdem clericos in tuo facias iudicio exhiberi. Quodsi ita est, valde esse constat incongruum. Sed hac tibi auctoritate precipimus, ut hoc denuo facere non presumas. Sed si quis contra quemlibet clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat, ut aut ipse cognoscat aut certe ab ipso iudices deputentur, aut si fortasse ad arbitros eundum est, partes ad eligendos iudices ab ipso executio deputata compellat. Si quis vero clericus vel laicus contra episcopum causam habuerit, tunc te interponere debes, ut inter eos aut ipse cognoscas aut certe te admonente sibi iudices eligant. Nam si sua unicuique episcopo iurisdictio non servatur, quid aliud agitur, nisi ut per vos, per quos aecclesiasticus custodiri illic ordo debuit, confundatur, et cetera.

38. Gregorius Antemio subdiacono Campaniae. In epistola L lib. XI. Cum fortius punienda sint crimina, quae insontibus et maxime sacratis ordinibus ingeruntur, quam sitis culpabiles omnes, qui in causa Iohannis diaconi resedistis, atende, ut Ylarium criminatorem ipsius nulla ex diffinitione vestra paena veniens castigaret. Nec illud ad excusationem vestram credatis esse idoneum, quod vobis quasi iudicare volentibus solus frater et coepiscopus noster Paschasius dicitur distulisse. Nam si zelus in vobis rectitudinis viguisset, facilius uni a multis rationabiliter suaderi quam multi ab uno poterant sine causa differri. Quia ergo tantae nequitiae malum sine digna non debet ultione transire, suprascriptum fratrem nostrum Paschasium volumus ammoneri, ut eundem Ylarium subdiaconatus prius, quo indignus fungitur, privet offitio atque verberibus publice castigatum faciat in exilium deportari, ut unius paena multorum possit esse correctio.

39. Adrianus papa. Placuit eorum accusandi sacerdotes et testificandi in eos vocem constituere, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus, quia vocem funestam potius interdici quam audiri oportet. Placuit ut accusatio, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare, quia non oportet negari audientiam rogandi. Non est credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus implicantur, nisi se prius probaverint innocentes, quia periculosa est et admitti non debet rei adversus quaecumque professionem. Si quis iudicem adversus sibi senserit, vocem appellationis exhibeat, ut cum ei confessum fuerit integrum negotium, apud alium iudicem amotis dilationibus possit audiri. Clericus sive laicus, si crimine aut lite pulsatus fuerit, non alicubi quam in foro suo provocatus audiatur. Appellantem non debet afflictio ulla aut carceris aut detentionis iniuriare custodia, et liceat appellatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare. Liceat etiam in causis criminalibus appellare. Nec appellandi vox denegetur, quem in supplitio sententiam destinarit. In criminalibus causis nec accusator, nisi per se aliquem accusare potest, nec accusatus per aliam personam se defendere permittitur. Constitutiones contra canones et decreta presulum Romanorum vel bonos mores nullius sunt momenti. In clericorum causa huiusmodi forma servetur, ut ne quemquam eorum sententia non a suo iudice dicta constringat. Omnis qui aliis falsa intulerit, puniatur et falsitate ferat infamiam. Ut provintialis synodus retractetur per vicarios urbis Romae episcopi, si ipse decreverit. De his, qui in accusatione maioris natu venerint, et ut episcopum nulli criminoso liceat accusare. Si quando in causa capitali vel causa status interpellatum fuerit, exploratores sed ipsos est agendum. Placuit ut a quibuscumque iudicibus aecclesiasticis ad alios iudices aecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, audientia non negetur. Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parrochiam, sine concilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum extra aliquod agere temptaverit, gradus sui periculo subiacebit, et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quicquid de provincialium coepiscoporum causis suarumque aecclesiarum et clericorum atque secularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omni consensu comprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi amministratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare, et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester, et reliqua. Similiter et ipsi comprovinciales episcopi cum eius consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parrochias, agant iuxta sanctorum constituta patrum, ut uno animo, uno ore sancta glorificetur trinitas in secula. Quod in alterius famam publico scripturam aut verba contumeliosa confixerit et repertus scripta non probaverit, flagelletur. Et qui eam prius invenerit, rumpat, si non vult auctoris facti causam incurrere. Si quis iratus crimen aliquod cuilibet temere obiecerit, convitium non est pro accusatione abendum, sed permisso tractandi spatio id, quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur, ut si fortasse resipiscens post iracundiam, quae dixit, iterare ac scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur. Qui crimen obicit, scribat se probaturum, revera ut ibi causa agatur, ubi crimen admittitur. Ut qui non probaverit, quod obiecit, paenam, quam intulerit, ipse patiatur. Caveant iudices aecclesiae, ne absente eo, cuius causa ventilatur, sententiam proferant, quia irrita erit, immo et causam in synodo pro facto dabunt. Eius, qui frequenter litigat et ad accusandum est facilis, accusationem nemo absque grandi examine recipiat. De accusationibus episcoporum Constantinus imperator inter cetera sic ait: Vestrae quaedam accusationes tempus, inquit, habebunt proprium, id est diem magni iudicii. Iudicem vero illum, qui tunc futurus est, omnibus iudicare. Michi ergo homini constituto de huiusmodi rebus non licet habere adiutorium, sacerdotum scilicet accusantium et simul accusatorum, quos minime convenit tales debere monstrari, qui vel iudicentur ab aliis, cum ab ipso Domino magis ipsi sunt iudicandi, de quibus ait propheta: "Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem Deus discernit." Neque possunt humano condempnari examine, quos Deus suo reservavit iuditio, et reliqua talia et his similia. Neque presul summus a quoquam iudicabitur, quia dicente Domino non est discipulus super magistrum. Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur. Irritam esse iniustam episcoporum dampnationem idcirco synodo retractandam, ut ne quis, dum in ea durare poterit, qualibet necessitate suam relinquat aecclesiam. Pulsatus ante suum iudicem causam dicat, et non ante suum iudicem pulsatus, si voluerit, taceat, et ut pulsatus, quotiens appellaverit, inducias habeat. Si quis contra suam professionem vel conscriptionem venerit, si clericus fuerit, deponatur, si laicus, anathematizetur. Si quis episcopum aut presbiterum vel diaconem falsis criminibus appetierit et probare non potuerit, nec in fine ei dandum esse communionem. Si qui inventi fuerint libros famosos legere vel cantare, excommunicentur. Ut nullus episcopus vel infra positus die dominico causas iudicare presumat. Et si quis potentum quemlibet expoliaverit et admonente episcopo non redderit, excommunicetur. Ut nullus clericus ab episcopo suo recedat et ad alium se transferat. Homicidae malefici fures sacrilegi raptores venefici adulteri et qui raptum fecerint vel falsum testimonium dixerint seu qui ad sortilogos magosque cucurrerint, nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi. Qui crimen intendit, agnoscendum est, si ipse ante non fuit criminosus, quia periculosum est et admitti non debet rei adversus quemcumque professio. Occurrere quisque fidelium erumpnis miserorum debet subsidio, quo valet, et revelatione alienae vindictae a se Dei removere vindictam. Libat enim Domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa. Maius periculum est iudicantis quam eius, qui iudicatur. Unde unicuique providendum est, ne aliquem iniuste iudicet aut puniat. Accusatores adversus doctorem nemo suscipiat, quia non potest humano condempnari examine, quem Deus suo iudicio reservavit. Presbiter non adversus episcopum, diaconus non adversus presbiterum, non acolitus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolitum, non lector adversus exorcistam, non hostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam. Et non dampnabitur presul nisi in LXX duobus. Neque presul summus a quoquam iudicatur, quia scriptum est: "Non est discipulus super magistrum." Presbiter autem in cardine constitutus non nisi in LXIIII testibus dampnabitur, diaconus cardine constitutus urbis Romae nisi in XXVIII non condempnabitur, subdiaconus acolitus exorcista lector nisi, sicut scriptum est, in septem testibus non condempnabitur. Testes autem sine aliqua sint infamia, uxores et filios habentes et omnino Christum predicantes. Testimonium clerici adversus laicum nemo suscipiat, nemo enim clericum quemlibet in publico examinare presumat nisi in aecclesia, et reliqua. Episcopi pontifici, a quo consecrari probantur, preiudicium inferre nullum possunt. Quod si presumptum fuerit, viribus carere non dubium est nec posse inter aecclesiastica ullo modo statuta censeri. Non licet imperatori vel cuiquam pietatem custodiendi aliquid contra mandata divina presumere. Providendum est, ne in aliquo apostolica aut decreta canonica violentur. Iniustum iudicium et definitio iniusta regio metu vel iussu a iudicibus ordinata non valeat. Sic odit Deus eos, qui adversus patres armantur, ut patrum invasores, qui in omni mundo infamia notantur. Item generali decreto constituimus, ut execrandum anathema fiat et velud prevaricator catholicae fidei semper apud Deum reus existat, quicumque regum vel potentum deinceps canonum censuram in quocumque crediderit vel permiserit violandam.

40. Plerique autem boni christiani propterea tacent et sufferunt aliorum peccata, quae noverunt, quod documentis sepe deseruntur, ut ea, quae ipsi sciunt, iudicibus aecclesiasticis probare non possunt. Quamvis vera sint quaedam, non tamen iudici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur. Nos vero a communione quemquam prohibere non possumus, quamvis haec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis, nisi aut sponte confessum aut in laico sive seculari sive aecclesiastico iudicio nominatum atque convictum. Quisquis enim utrumque sibi audet assumere, ut quique ipse sit et accusator et iudex?

41. Anacletus papa. Accusatio quoque episcoporum, super qua nos consulere voluistis, non nisi ab idoneis et probatissimis viris, qui et suspitionibus et sceleribus careant, fieri debet, quia Dominus sacri sui corporis tractatores a vilibus et reprobis ac non idoneis personis infamari noluit nec calumpniari permisit, sed ipse proprio flagello peccantes sacerdotes a templo eiecit. Unde liquet, quod summi sacerdotes, id est episcopi, a Deo sunt iudicandi, non ab humanis aut prave vitae hominibus lacerandi, sed potius ab omnibus fidelibus portandi, ipso Domino exemplum dante, quando per se ipsum et non per alium vendentes et ementes eiecit de templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium proprio evertit flagello, et eiecit de templo, et sicut alibi legitur: "Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit."

42. Stephanus papa. Repellantur cohabitantes inimici et omnes laici, quia infestationem blasphemiae affectio amicitiae incitare solet. Nec illi, videlicet laici, in vestra sunt recipiendi accusatione, qui vos in sua nolunt accipere infamatione.

43. Eusebius. Neganda est accusatis licentia criminandi, priusquam se crimine, quo premuntur, exuerint, quia non credendum est contra alios eorum confessioni, qui criminibus impliciti sunt, nisi se prius probaverint innocentes, quoniam periculosa est et admitti non debet rei adversus quaecumque professio. Familiares vero et sponte confessi atque sceleribus irretiti non debent admitti nec hi, qui hesterna aut perhendie aut ante fuerunt inimici.

44. Nulli umquam infamiam atque sacrilego de quocumque negotio licet adversus religiosum christianum, quamvis humilis servilisque persona sit, testimonium dicere nec de qualibet re actione vel inscriptione christianum impetere. Omnibus quoque similiter causandi vel testificandi licentia denegetur, qui christianae religionis et nominis dignitatem et suae legis vel sui propositi normam aut regulariter prohibita neglexerint. Similiter prohibemus, ut nullae causae a iudicibus aecclesiasticis audiantur, quae legibus non continentur, quia omnes, qui piae volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur.

45. Ex concilio Africano. Item placuit, quotienscumque clericis ab accusatoribus multa crimina obiciuntur et unum ex ipsis, de quo prius egerant, probare non valuerint, ad cetera non admittantur.

46. Gregorius papa. De presbitero vel quolibet clerico a populo accusato, si certi non fuerint testes, qui crimini illato veritatem dicant, iusiurandum erit in medio et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt, sicque maneat in proprio gradu.

47. Idem Constantio episcopo Mediolanensi. In epistola XI lib. X. Relictis epistolis, quas ad nos per Marianum latorem presentium transmisistis, gratam nobis sollicitudinem vestram fuisse rescripsimus, quod ea, quae ad vos de fratre et coepiscopo nostro Pompeio, qui adhuc ita a nobis est nominandus, pervenerit, dissimulare minime pertulistis. Sed si, qualis fuit in requisitione cura, talis fuisset in discussione subtilitas, nichil ex hoc, quod de eo dictum est, fuisset ambiguum, sed utrum verum an esset compositum, patuisset, quia iam contra ipsum dudum in Sicilia apud reverendae fratrem nostrum Maximianum episcopum talis quaestio, ut cognovimus, morta est. Sed quia causa ipsius subtili omnino investigatione quesita est, inventus est innocens, qui fuerat accusatus in crimine. Nunc igitur quoniam illa, quae contra eum dicta sunt, non sub illa, quae decuit, districtione quaesita sunt et gesta, quae exinde apud fraternitatem vestram confecta sunt, neque ad condempnationem neque ad absolutionem eius probantur posse sufficere, levis res agitur, ut incaute vel in transcursu debeat definiri. Nam grave est satis et indecens, ut in re dubia certa dicatur sententia. Et haec quidem gesta esse poterant ad definiendum idonea, si accusati ea confessio sequaeretur, si tamen eandem confessionem subtilitas examinis ex occultis eiceret et non afflictio vehemens extorquaeret, quae frequenter hoc agit, ut noxios se fateri etiam cogantur innoxii. Nam postquam prefatus episcopus, ut dicitur, cruciari custodia cremarique se fame asserit, scire debetis, si ita est, utrum noceat, si sic fuerit extorta confessio. Numquid quando sententiam tales causae suscipiunt et sedes apostolica appellatur, nonne persona, quae iudicatur, presens est, ut distinctissime atque ab omni latere veritas quaeratur, utrum si debeat manere sententia necne decernatur? Et si predictus episcopus sedem apostolicam appellare voluerit, causa ipsius interius et cum omni diligentia perscrutanda et ideo, postquam persona absens est et gesta, quae ad nos transmisisti, nobis, sicut prefati sumus, idonea esse satisfacere non videntur, temere aliquid de episcopi persona decernere non debemus nec possumus, ne, quod absit, reprehensibiles inveniamur in nostris, quibus aliorum iure competit retractare sententias, et cetera.

48. Gaius Felici episcopo. Si quis accusaverit episcopum, presbiterum aut diaconum vel quemlibet clericum apud episcopos, quia alibi non oportet, et non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intelligat se iacturam infamiae sustinere.

49. Fabianus. Omnes illi sunt ab accusatione repellendi, quos apostolus commemorat dicens: "Cum his nec cibum sumere", et ante satisfactionem aecclesiae non sunt suscipiendi.

50. Ex concilio Africano VII. Definimus eum rite ad accusationem non admitti, qui postea, quam excommunicatus fuerit, in ipsa excommunicatione constitutus, sive sit clericus sive laicus, accusare voluerit.

51. Ex eodem. Item placuit, quotienscumque clericis ab accusatoribus multa crimina obiciuntur et unum ex ipsis, de quo prius egerint, probare non valuerint, ad cetera non admittantur.

52. De eodem. Testes autem ad testimonium non admittendos, qui nec ad accusationem admitti precepti sunt, vel etiam quos ipse accusator de sua domo produxerit. Ad testimonium autem intra annos XIIII aetatis sue non admittantur.

53. Clemens. Infames sunt omnes presbiteri, diaconi et subdiaconi omnesque principes tam maioris ordinis quam inferioris atque reliqui populi, tribus et linguae, qui non obtemperaverint episcopis.

54. Stephanus sanctae apostolicae et universalis Romanae aecclesiae episcopus omnibus episcopis. Accusatores vero et accusationes, quas seculi leges non recipiunt, et antecessores nostri prohibuerunt et nos submovemus. Nullus enim alienigena aut accusator eorum fiat aut iudex. Unde et de Loth scriptum est: Ingressus es ut advena, numquid ut iudices? Accusator autem vestrorum nullus sit servus aut libertus, nulla suspecta aut infamis persona.

55. Dilectissimis fratribus universis episcopis per Campaniam et Tusciam constitutis Eusebius. Constituimus iterum cum omnibus, qui nobiscum sunt, episcopis, sicut dudum decretum repperimus, ut homicide malefici fures sacrilegi raptores adulteri incesti venefici suspecti criminosi domestici periuri et qui raptum fecerint vel qui falsum testimonium dixerint seu qui ad sortilogos divinosque concurrerint similesque eorum nullatenus ad accusationem vel ad testimonium sunt admittendi, quia infames sunt et iuste reppellendi, quia funesta est vox eorum.

56. Similiter et in prefixa synodo est decretum, ne suspecti aut infames aut criminosi aut gratiosi aut calumniatores vel affines aut scelerati aut facile litigantes suscipiantur accusatores, sed tales, qui omni careant suspitione, quia columnas suas Dominus firmiter stare voluit nec a quibuscumque agitari. Similiter prefata statuit synodus, ut nullum sententia non a suo iudice dicta constringat.

57. Reverentissimis atque dilectissimis fratribus Athanasio et universis AE gyptiorum Thebaidorum Libiorum episcopis in sancta Alexandrina synodo congregatis, Felix alme Romanae urbis et universalis aecclesiae episcopis et sancta synodus, quae in urbem Romam convenit in Domino salutem. Ut accusandi vel testificandi licentia denegetur, qui christianae religionis et nominis dignitatem et suae legis vel sui propositi normam aut regulariter prohibita neglexerint.

58. Ex decretis Silvestri. In civilibus vero vel in criminalibus causis probationum copia nulla alia, nisi quae in veteri novoque testamento legitur, requirenda est, id est tres ingenui et veridici testes uno sermone veridicum testimonium proferentes. Nam et in accusatione Susannae duorum presbiterorum testimonium quamvis perversum obiectum est. In novo testamento ipse Dei filius omne verbi testimonium in ore duorum vel trium testium stare perhibuit. In omni autem negotio non plus quam duorum vel trium testium una veritas exprimatur. Si quis autem aliter sibi testes adhibere voluerit, non solum dominicis preceptis reus efficiatur, sed etiam communione privetur.

59. Ex octava synodo Cartaginensi. Item placuit, ut accusatus vel accusator in eo loco, unde est ille qui accusatur vel qui accusat, audiatur. Si metuit aliquam vim temerariae multitudinis, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes perducere, ibi causa finiatur.

II. De vocatione accusatorum ad iudicium vel ad sinodum.

1. Iulius papa. Nullus episcopus extra suam provinciam ad iudicium devocetur, sed vocato eo canonice in loco omnibus congruo tempore synodali ab omnibus comprovincialibus episcopis audiatur, quia concordem super eum canonicamque proferre debent sententiam, quia si minoribus tam de clericis quam de laicis concessum est, quanto magis de episcopis servari convenit. Nam si ipse metropolitanum aut iudices suspectos habuerit aut infestos senserit, apud primatem dioceseos aut apud Romanae sedis pontificem iudicetur.

2. Damasus papa. Vocatio enim ad synodum iuxta decreta patrum canonica eius, qui impetitur, rationabilibus scriptis per spatium fieri debet congruum atque canonicum, quia nisi canonicae vocatus fuerit suo tempore et canonica ordinatione, licet venerit ad conventum, in quacumque necessitate, nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus, quoniam nec seculi leges hoc permittunt fieri, quanto magis divinae.

3. Bonifatius papa. Nullus episcopus neque pro civili neque pro criminali causa apud quemvis iudicem sive civilem sive militarem producatur vel exhibeatur. Magistratus enim, qui hoc iubere ausus fuerit, amissione cinguli condempnatione plectetur.

III. De induciis criminatorum, qui ad synodum vel ad satisfactionem vocantur.

1. Felix almae Romae episcopus Athanasio ceterisque episcopis. De indutiis vero episcoporum, super quibus consuluistis, diversas a patribus regulas invenimus institutas. Quidam enim ad repellenda imperitorum machinamenta et suas preparandas responsiones et testes confirmandos et concilia episcoporum atque inimicorum querenda annum et VI menses mandaverunt concedi, quidam autem annum, in quo plurimi concordant. Minus vero quam VI menses non repperi, quia et laicis hec indulta sunt, quanto magis Domini sacerdotibus. Nam et a nostris antecessoribus atque reliquis sanctis patribus multotiens inibitum est, ne quis Domini sacerdotes detractionibus non ex radice caritatis prolatis vexet.

2. Idem. Indutiae namque non sub angusto tempore, sed sub longo spatio concedendae sunt, ut accusati se preparare et universos communicatores in provinciis positos convenire et testes preparare atque contra insidiatores se pleniter armare valeant.

3. Silvester papa. Constituimus et presenti decreto censemus, ut in primis paternaliter vocentur et per VII dies expectentur, nullius aecclesiasticae rei interdicta licentia. Huic vero expectationi iterum addantur dies septem, interdicta licentia aecclesiam intrandi et omnia divina offitia audiendi. Post vero adiciantur duo dies a pace et a communione sanctae aecclesiae suspensis. Deinde vero iterum aliis duobus diebus sub eadem expectatione deportentur. Quibus uno die superaddito, omni expectatione veluti iam desperata, reus mox anathematis gladio feriatur.

[IV.] De his qui se studiose absentant.

1. Bonifatius episcopus Patroclo Remigio et ceteris episcopis per Galliam constitutis. Valentinae civitatis clerici nos adierunt proponentes per libellum crimina, quae Maximum teste tota provincia asserunt commisisse, <delegata totiens cognitione illum constituta semper subterfugisse iudicia nec confusum conscientia festinasse, ut si esset innocens, examinatis omnibus purgaretur, quae totiens decreta ex nostrarum cartarum instructione cognovimus.>. Qui e contrario probavit vera esse de se illa, quae dicta sunt, quia ad ea confutanda adesse minime voluit, cum esset innumera, a decessoribus meis provinciali delegata cognitio. Conventus etiam evitasse dicitur et adesse minime voluisse. Sed astuta cavillatio eorum, qui versutiosis agendum credunt esse conciliis, numquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus, quisquis se subterfugere iudicium dilationibus putat. <Item. Qui adiendus hic, ne convinci forsitan ab accusantibus se clericis possit, digna tandem presentatus aliquando episcopali iudicio pronuntiationis congrue feriri sententia.>. Decrevimus vestrum debere intra provinciam esse iudicium et congregari synodum ante diem novembrium kalendarum, ut si adesse voluerit presens, si confidit, ad obiecta respondeat. Quodsi adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri eum, qui indulto et delegato iuditio purgandi se occasione non utitur. Nichil enim interest, utrum in presenti examine omnia, quae dicta sunt, comprobentur, cum ipsa quoque professione procurata totiens constet absentia.

2. Iulius episcopus Eusebio Theognio Theodoro Berintho et ceteris orientalibus episcopis. Nullus dubitat, quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum qui est innocens, ut absolvatur, quaerit. Nec suspitione caret, qui alium calumniis derogat falsa dixisse, cum ipse ad iudicium, ut probet quae intulit, evocatus venire distulerit.

3. Aurelius episcopus dixit. Ex concilio Cartaginensi cap. VI. Quisquis episcoporum accusatur, ad primatem provintiae ipsius causam deferat accusator. Nec a communione suspendatur, cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum iudicum vel primae sedis litteris evocatus die statuta minime occurrerit, hoc est intra spatium mensis ex ea die, qua eum litteras accepisse constiterit. Quodsi aliquas veras necessitatis causas probaverit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, causae suae dicendae inter alium mensem integram habeat facultatem. Verumtamen post mensem secundum non communicet, donec purgetur. Si autem nec ad concilium universale anniversarium occurrere voluerit, ut vel ibi causa eius terminetur, ipse in se sententiam damnationis dixisse iudicetur. Tempore sane, quo non communicat, nec in sua aecclesia vel parrochia communicet. Accusator autem eius, si numquam diebus cause dicendae defuerit, a communione non removeatur. Si vero aliquando defuerit, subtrahens se restituto in communione episcopo, ipse removeatur a communione, ita tamen ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se ad diem occurrere non noluisse, sed non potuisse probaverit. Illud vero providendum est, ut cum agere ceperit in episcoporum iudicio, si fuerit accusatoris persona culpabilis, ad arguendum non admittatur, nisi proprias causas, non tamen aecclesiasticas, asserere voluerit.

[V.] De iudiciis.

1. Victor papa Theophilo episcopo. Placuit ut accusatus vel iudicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus licenter appellet et adeat apostolice sedis pontificem, qui aut per se aut per suos vicarios eius retractari negotium procuret, et dum iterato iudicio pontifex causam suam agit, nullus in loco eius ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam quamquam comprovincialibus episcopis accusati causa pontificis scrutari liceat, non tamen diffinire inconsulto Romano pontifice permissum est.

2. Zephirinus Romanae urbis archiepiscopus omnibus episcopis. Patriarchae vel primates accusatum discutientes episcopum non ante sententiam proferant finitam, quam apostolica fuerint fulti auctoritate, aut per se ipse confiteatur aut per innocentes et regulariter examinatos convincatur testes. Qui nimirum testes minori non sint numero quam illi discipuli fuerunt, quos Dominus adiumentum apostolorum elegit, id est LXXII.

3. Zephirinus Romane urbis archiepiscopus omnibus episcopis. Duodecim iudices quilibet episcopus accusatus, si necesse fuerit, eligat, a quibus eius causa iuste iudicetur. Nec prius audiatur aut excommunicetur, quam ipsi per se eligantur et regulariter vocatus ad suorum primo conventum episcoporum per eos eius causa iustae audiatur et rationabiliter discernatur. Finis vero eius causae ad sedem apostolicam deferatur, ut ibidem terminetur, nec antea finiatur, quam eius auctoritate fulciatur.

4. Fabianus Romanae aecclesiae episcopus omnibus episcopis. Statuimus, ne episcopi a propriis sedibus aut aecclesiis sine auctoritate Romani pontificis eiciantur. Quod si quomodo presumptum fuerit, antequam proprius locus et sua omnia eis legibus redintegrentur, nullatenus a quoquam accusentur aut criminentur. Et nisi sponte elegerint, nulli pro talibus respondeatur, sed postquam restituta fuerint et sua omnia eis legibus redintegrata, dispositis ordinatisque suis magnum spatium tractandi causam eis concedatur, et postea, si necesse fuerit, regulariter vocati veniant ad causam, et si iustae visum fuerit, accusantium propositionibus per sustentationem fratrum respondeant. Nulla enim permittit ratio, dum ad tempus eorum bona vel aecclesiae atque res ab emulis aut a quibuscumque detinentur, ut aliquid illis obici debeat. Nec quicquam potest eis quilibet maiorum vel minorum obicere, dum aecclesiis vel rebus aut potestatibus carent suis.

5. Felix almae Romanae aecclesiae archiepiscopus omnibus episcopis. Quotiens pastor vel rector aecclesiae super certis accusatur criminibus, si tales fuerint accusatores, qui iustae et canonicae recipi debeant, legitima in synodo suo tempore constituta ab omnibus canonicae audiatur, qui sunt in provincia, episcopis. Quodsi legitimi non fuerint accusatores, non fatigetur accusatus, quia sacerdotes ad sacrificandum vacare debent, non ad litigandum, nec illi, qui throni Dei vocantur, pravorum hominum insidiis debent turbari, sed libere Christo domino famulari.

6. Felix episcopus episcopis omnibus. Si accusatus episcopus et accusatores eius ad causam dicendam invitati venerint, quia unus absque altero audiri non debet, querendum est in iudicio, cuius sint conversationis et fidei atque suspitionis accusatores aut qua intentione hoc faciant, quia ad hoc non debent admitti, nisi bonae conversationis et rectae fidei viri, hii videlicet, qui omni suspitione careant et bonae vitae fama clareant neque infames existant. Quodsi accusatorum personae in iudicio episcoporum culpabiles apparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas asserere, non tamen criminales vel aecclesiasticas voluerint.

7. Felix almae Romanae aecclesiae episcopus Athanasio ceterisque episcopis. Si quis episcopus legitime accusatus ad concilium canonicae convocatus fuerit, absque ulla trepidatione ire debebit. Et si ire non poterit, pro se legationem ad synodum mittat. Accusatus autem non prohibeatur a communione, nisi ad electorum iudicium canonicae convocatus infra tres aut sex vel plures menses pro suis rationem redditurus venire distulerit. Quodsi probare potuerit, quod non noluerit, sed non potuerit venire, nichil ei nocebit. Ille vero qui vi aut timore a sede pulsus aut suis rebus expoliatus fuerit, non prius vocetur ad synodum, quam ei omnia legibus redintegrentur, et tandiu in sede propria pacifice et potestative cuncta disponens resideat, quamdiu expulsus vel expoliatus suis carere visus et rebus. Cum autem ad iudicium venerit, si voluerit, ei paetenti a patribus constitutae absque impedimento concedantur et iudices a se electi tribuantur.

8. Marcellinus episcopus episcopis omnibus. Omne quod inreprehensibile est, catholica defendit aecclesia. Non ergo licet imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina presumere nec cuiquam, quod evangelicis propheticisque et apostolicis regulis obviatur, agere. Iniustum iudicium et definitio iniusta regio metu vel iussu a iudicibus ordinata non valeat.

9. Bonifacius papa. Si inter episcopos eiusdem concilii dubitatio emerserit de aecclesiastico iure vel de aliis negotiis, primum metropolitanus eorum cum aliis quibusdam in concilio considerans rem iudicet, et si non adquiescat utraque pars iudicatis, tunc primas alius regionis item ipsos audiat, et quod aecclesiasticis canonibus et legibus nostris consentaneum sit, hoc definiat et nulla pars valeat calculo eius contradicere.

10. Iulius urbis Romae episcopus Eusebio ceterisque episcopis. Iudices alii esse non debent, nisi quos ipse, qui impetitur, elegerit aut quos suo consensu haec sancta Romana sedes aut primates eius auctoritate huius sedis delegaverint.

11. Damasus papa Stephano archiepiscopo. Accusatores et iudices non idem sint, sed per se accusatores, per se iudices, per se testes, per se accusati, unusquisque in suo ordine ordinabiliter. Nam inscriptio primo semper fiat, ut talionem calumpniator recipiat, quia ante inscriptionem nemo debet iudicari vel dampnari, cum et seculi leges haec eadem retineant. De quibus omnibus vera semper fiat aequitas, quatinus et accusationis et iudicii ac testimonii mercedem per veritatem gestorum consequi valeant.

12. Gregorius Domitiano episcopo metropolitano. Sicut sine iudicio quemquam nolumus condempnari, ita, quae stultae diffinita sunt, nulla patimur excusatione differri.

13. Iulius papa universis episcopis. Non oportet quemquam iudicare aut dampnare, antequam suos accusatores presentes habeat locumque defendendi atque spatiosum ad abluenda crimina.

14. Damasus papa Stephano archiepiscopo. Discutere episcopos et summas aecclesiasticorum causas negotiorum metropolitanos una cum omnibus suis comprovincialibus, ita ut nemo ex eis desit et omnes singulorum concordent negotiis, licet, sed diffinire eorum atque aecclesiarum summas quaerelas causarum vel dampnare episcopos absque huius sanctae sedis auctoritate minime licet, quoniam omnes appellare, si necesse fuerit, et eius fulciri auxilio oportet. Nam ut nostis, synodum sine eius auctoritate fieri non est catholicum nec episcopus nisi legitima synodo et suo tempore apostolica vocatione congregata diffinite dampnari potest, neque ulla concilia umquam rata leguntur, quae apostolica non fuerint fulta auctoritate.

15. Innocentius Rufo Gerontio Soffronio Flaviano Macedonio Prosdocio et Aristeo episcopis per Macedoniam constitutis. Grave non oportuit videri mentibus vestris piissimis cuiuscumque retractare iudicium, quia veritas sepius exagitata magis splendescet in luce et pernicies revocata in iudicium gravius et sine paenitentia condempnatur. Nam fructus divinus est, in iusticiam sepius recenseri, fratres karissimi.

16. Eleutherius papa. Non prius iudex litigantibus sua velit sententia obviare, nisi quando ipsi peractis omnibus nichil habeant in questione, quod proponant. Et tamdiu actio ventiletur, quousque ad rei veritatem perveniatur. Frequenter enim interrogari oportet, ne aliquid pretermissum forte remaneat, quod adnecti conveniat. Induciae enim non modicae ad inquirendum dandae sunt, ne aliquod prepropere agi a quacumque partae videatur, quia per supreptionem multa proveniunt.

17. Adrianus papa. Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat finitivam, quam aut reus ipse confiteatur aut per testes idoneos convincatur.

18. Idem. Caveant iudices aecclesiae, ne absente eo, cuius causa ventilatur, sententiam proferant, quia irrita erit, immo et causam in synodo pro facto dabunt.

19. Ex dictis Augustini in libro de civitate Dei. Omnes causae primitus per auctoritatem veritatis ventilandae sunt, quae sint, cuius sint, quomodo sint, quales sint, docte aut indocte, parvae an magnae, note sint aut ignote, longi temporis an parvi, aut antiqui hostis consuetudinis reperte sint. Haec omnia iudex cum equalitate discernere debet.

20. Ex concilio Cartaginensi. Si autem presbiteri vel diacones fuerint accusati, adiuncto sibi ex vicinis locis proprius episcopus legitimo numero collegarum, una secum in presbiteri nomine episcopi sex, in diaconi tres, ipsorum causam discutiant, eadem dierum et dilationum et a communione remotionum et discussione personarum inter accusatores et eos, qui accusantur, forma servata. Reliquorum autem clericorum causas etiam solus episcopus loci agnoscat et finiat.

21. De eodem. Hoc etiam placuit, ut a quibuscumque iudicibus aecclesiasticis ad alios iudices aecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis obsit, quorum fuerit soluta sententia, si convinci non potuerint vel inimico animo iudicasse vel aliqua cupiditate aut gratia depravati. Sane si ex consensu partium iudices electi fuerint, etiam a pautiori numero, quam constitutum est, non liceat provocari.

22. Ex VII. libro codicis Iustiniani. Cessante quoque causa peremptorii edicti adversus eos, qui ammoniti iudicio adesse noluerunt, sententiam ab iudice posse ferri certum est.

23. De eodem. Si, ut proponis, preses provinciae certum locum causae cognoscendae dedisset, alibi per correptionem aditus sententia adversus te absentem protulit, quod ita gestum est, ad effectum iuris expectare minime oportet.

24. Ex eodem. Ea, quae statuuntur adversus absentes, non per contumatiam, scilicet denuntiationibus, nequaquam ex more conventos, iudicatae rei firmitatem non optinere certum est.

25. De eodem. Cum non voluntatis tuae arbitrio, sed necessitate profectus es, quicquid contra absentem statutum fuerit, quando absentiae necessaria causa sit, officere tibi iuris ratio non permittit.

26. Ex eodem. Cum presentibus partibus litem inchoatam proponas, si postea quam contra te licet absentem pronuntiatum est, intra prefinitum diem non appellasti, latam sententiam rescindi postulanti multae sacrae constitutiones refragantur.

27. De eodem. Constitit in quacumque causa sive privata sive publica sive fiscali, ut cuicumque data fuerit peccunia vel iudici vel adversario, amittat actionem is, qui diffidentia iustae sententiae in pecuniae corruptelas spem negotii reposuerit.

28. Ex eodem. Neque suam neque decessoris sui sententiam quemquam posse revocare, in dubium non venit. Nec necesse est ab huiusmodi decreto interponere provocationem, explorati iuris est.

29. De eodem. Sententia, quae dicta fuerit, cum scripta non esset, nec nomen quidem sententiae habere mereatur, nec ad rescissionem perperam decretorum appellationis sollemnitas requiratur.

30. Ex eodem. De eo qui pretio depravatus vel gratia perperam iudicaverit, ei vindicta, quem leserit, non solum estimationis dispendii, sed etiam litis discriminis prebeatur.

31. Gregorius. Omnes itaque causae, quae vel pretorio iure vel civili tractantur negotio, episcoporum sententiis terminatae perpetua stabilitate permaneant. Nec liceat ulterius retractari negotium, quod episcoporum sententiis fuerit definitum.

32. Ex concilio Antioceno. Si quis episcopus criminaliter accusatus ab omnibus, qui sunt intra provintiam, episcopis exceperit unam consonamque sententiam, ab aliis ulterius iudicari non poterit, sed quae ab omnibus prolata est sententia, firma et rata permaneat.

33. Incerta nemo umquam pontificum iudicare presumat, quia quamvis vera sint, non tamen credenda sunt, nisi quae manifestis indiciis comprobantur, nisi quae manifesto iudicio convincuntur, nisi quae iudiciario ordine publicantur.

34. Ex Sardicensi concilio. Osius episcopus dixit: Providendum est, ut si in aliqua provincia forte aliquis episcopus contra fratrem suum episcopum litem habuerit, unus e duobus ex alia provincia non advocet episcopos ad iudicium.

35. Gaudentius episcopus dixit: Addendum, si placet, huic sententiae, quam plena sanctitate protulistis, ut cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio, qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma, alter in eius cathedra post appellationem eius, qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in iudicio Romani episcopi determinata.

[VI.] De monomachia.

1. Nicholaus papa Lothario. Monomachiam vero in lege non adsumimus, quam preceptam fuisse non reperimus. Quam licet quosdam inisse legamus, sicut secundum David et Goliam sacra prodidit hystoria, nusquam tamen, ut pro lege teneatur, alicubi divina sancit auctoritas, cum haec et huiuscemodi sectantes Deum solummodo temptare videantur.

[VII.] Quod sententia potest corrigi vel in melius mutari.

1. Innocentius. Veniam nunc ad Maximum quasi ad quoddam thema Fotinum, et quod mihi anxium est ac difficillimum. Maiorum meorum revolvam sententias. Fuerat de illo quoquo pacto, ut etiam ipsi commeministis, aliquid utique gravius constitutum. Verum quoniam id per rumorem falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi et elicitum per insidias demonstratis, quia res ad salutem rediit, veniam nos hinc in tantum vobis annitentibus post condempnationem more apostolico subrogamus tantisque vestris assertionibus vobisque tam bonis, tam caris non dare consensum omnibus duris rebus durius arbitramur. Pro vestra ergo approbatione, fratres karissimi, et sententia ac postulatione episcopum Photinum habetote. Licitum est ita constituere, ut deprecamini, et nostram in melius conversam sententiam labore vel testimonio vestro compotem vobis suscipite atque Eustasium a me sepissime comprobatum nolite expectare, ut diaconii gratia expolietur. Sollicitos enim vos pro salute libenter audio, contra caput etiam, si faciendum est, non libenter admitto. Cui manum porrigitis, vobiscum porrigo, cui porrigo, mecum porrigite.

2. Ex epistola Nicholai pape ad regem Carolum. Nam sedis apostolicae sententia tanta semper consilii moderatione concipitur, tanta pacientiae maturitate decoquitur, tantaque deliberationis gravitate profertur, nec immutari necessarium ducat, nisi forte sic prolata sit, ut retractari possit vel immutanda secundum premisse tenorem conditionis existat.

[VIII.] Quod pro uno adversus plures non sit facile ferenda sententia.

1. Augustinus in tercio libro de baptismo. Fieri potuit, ut in obscurissima quaestione verius pluribus unus paucive sentirent, sed non facile pro uno vel paucis adversus innumerabiles religionis et unitatis viros et magno ingenio et uberi doctrina preditos nisi pertractatis pro viribus ac perspectis rebus ferenda sententia est.

[IX.] Quando adversariis respondendum sit, quando minime.

1. Augustinus in libro II. de civitate Dei. Qui vel non possunt intelligere, quod dicitur, vel tam duri sunt adversitate mentis, ut etiam si intellexerint, non obaediant, respondent, ut scriptum est, et locuntur iniquitatem atque infatigabiliter vani sunt. Quorum dicta contraria, si totiens velimus refellere, quotiens obnixa fronte statuerint non cogitare, quid dicant, dum quocumque modo nostris disputationibus contradicant, quam sit infinitum et erumnosum et infructuosum, vides.

2. Idem in secundo libro de sermone Domini in monte. Qui novit, quid respondeat, debet respondere vel propter alios, quibus desperatio suboritur, si propositam quaestionem solvi non posse crediderint, et hoc de rebus utilibus et ad instructionem salutis pertinentibus. Multa sunt enim, quae inquiri ab otiosis possunt, et supervacua et inania et plerumque noxia. De quibus tamen non nichil dicendum est, sed hoc ipsum aperiendum et explicandum, cur inquiri talia non oporteat. De rebus vero utilibus aliquando ad id respondendum est, quod interrogamur, sicut Dominus fecit, cum eum Saducei de muliere, quae VII viros habuit, cuius eorum in resurrectione futura esset. Respondit enim, quod in resurrectione neque nubent neque uxores ducent, sed erunt sicut angeli in caelis. Aliquando autem ille, qui interrogat, interrogandus est aliud; quod tamen si dixerit, ipse sibi ad id, quod interrogavit, respondeat. Si autem dicere noluerit, non videatur his, qui adsunt, iniustum, si et ipse, quod interrogavit, non audiat. Nam et illi, qui interrogaverunt, temptantes, utrum reddendum esset tributum, interrogati sunt aliud, id est cuius haberet nummus imaginem, qui ab ipsis prolatus est; et quia dixerunt, quod interrogati erant, id est caesaris imaginem habere nummum, ipsi sibi quodammodo responderunt idem, quod Dominum interrogaverant. Itaque ille ex eorum responsione ita conclusit: Reddite ergo, quae sunt caesaris, caesari, et quae sunt Dei, Deo. Cum autem principes sacerdotum et seniores populi interrogassent, in qua potestate illa faceret, interrogavit eos de baptismate Iohannis, et cum nollent dicere, quod contra se videbant dici, de Iohanne autem nichil mali dicere auderent propter circumstantes: Nec ego, inquit, vobis dicam, in qua potestate haec facio. Quod iustissimum apparuit circumstantibus. Hoc enim se dixerunt nescire, quod non nesciebant, sed dicere nolebant. Et revera iustum erat, ut qui sibi volebant responderi, quod interrogaverant, prius ipsi facerent, quod erga se fieri postulabant. Quod si fecissent, ipsi sibi utique respondissent.

Explicit liber quintus.

Incipit liber sextus.

[I.] De imperatoribus et principibus et reliquis laicis eorumque ministerio.

1. Clemens papa. Omnes principes terrae et cunctos homines episcopis obaedire et capita sua submittere eorumque adiutores existere precipiebat sanctus Petrus, ut omnes pariter fideles et cooperatores legis Dei monstrarentur, ne de eis dicatur: "Confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te, et erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi. Quaeres eos et non invenies eos viros rebelles tuos: Erunt quasi non sint et veluti consumptio hominis bellantis adversum te". Omnes ergo, qui eis contraeunt, ita dampnatos et infames usque ad satisfactionem monstrabat, et ut, nisi converterentur, a liminibus aecclesiae alienos esse precipiebat.

2. Pius papa. Lex imperatorum non est supra legem Dei, sed subtus.

3. Urbanus papa. Karissimi, monemus, ut intelligatis potestatem episcoporum vestrorum in eisque Dominum veneretis et eos ut animas vestras diligatis et illi, quibus non communicant, non communicetis et, quos eiecerint, non recipiatis. Valde enim timenda est sententia episcopi, licet iniuste aliquem liget, quod tamen sumopere precavere debemus.

4. Alexander papa. Si quis laicus erga episcopum vel actores aecclesiae quamlibet se quaerelam habere iustam crediderit, non prius primates aut alios adeat iudices, quam ipsos, a quibus se lesum existimat, conveniat familiariter. Non semel, sed sepissime, ut ab eis aut suam iusticiam accipiat aut excusationem. Sin autem secus egerit, ab ipsis et ab aliis communione privetur, tamquam apostolorum patrumque contemptor.

5. Stephanhus episcopus omnibus orthodoxis. Laicis quamvis religiosi sint, nullis tamen de aecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur umquam attributa facultas neque deinceps fieri permittimus, sed omnino interdicentes prohibemus.

6. Symacus. Non licet laico statuendi in aecclesia habere aliquam potestatem, cui subsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi.

7. Innocentius papa Exuperio episcopo cap. III. Quesitum est etiam super his, qui post baptismum administraverunt et aut tormenta sola exercuerunt aut etiam capitalem protulerunt sententiam. De his etiam nichil legimus a maioribus definitum. Meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas et propter vindictam noxiorum gladium fuisse permissum, et Dei ministrum esse datum in huiusmodi vindicem. Quomodo igitur reprehenderent factum, quod auctore Domino viderent esse concessum? De his ergo ita, ut hactenus servatum est, sic habeamus, ne aut disciplinam evertere aut contra auctoritatem Domini venire videamur. Ipsis autem in ratione reddenda gesta sua omnia servabuntur.

8. Idem Exuperio episcopo. Cap. V. Illud etiam sciscitari voluisti, an preces dictantibus liberum concedatur utique post baptismi regenerationem a principibus poscere mortem alicui vel sanguinem de reatu. Quam rem principes numquam sine cognitione concedunt, sed ad iudices commissa ipsa crimina semper remittunt, ut causae cognitae vindicentur. Quae cum quaesitori fuerint delegata, aut absolutio aut dampnatio pro negotii qualitate profertur, et dum legum in improbos exercetur auctoritas, erit dictator inmunis.

9. Celestinus papa. Docendus est populus, non sequendus; nosque, si nesciunt, quod liceat quodve non liceat, commonere, non his consensum prebere debemus. Quisquis vero conatus fuerit temptare prohibita, sentiet censuram canonicam minime defuturam.

10. Gregorius papa. Si quis fecerit contra decretum episcopi, ab aecclesia abiciatur.

11. Idem in registro ad Ilpertum regem Francorum. In epistola XXXVI lib. XI. Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus, quibus prelati fuerint, dona suae pietatis impendat. Quod in Anglorum gente factum cognovimus, cui vestra gloria idcirco est preposita, ut per bona, quae vobis concessa sunt, etiam subiecte vobis genti superna benefitia prestarentur. Et ideo, gloriosae fili, eam quam accepisti divinitus gratiam sollicita mente custodi, christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conversatione multiplica, idolorum cultus insequere, phanorum aedificia aeverte, subditorum mores in magna vitae munditia exortando terrendo blandiendo corrigendo et boni operis exempla monstrando aedifica, ut illum retributorem invenias in caelo, cuius nomen atque cognitionem dilataveris in terra. Ipse enim vestrae quoque gloriae nomen etiam posteris gloriosius reddet, cuius vos honorem quaeritis et reservatis in gentibus. Sic enim Constantinus quondam piissimus imperator Romanam rem publicam a perversis ydolorum cultibus revocans, omnipotenti Deo et domino nostro Iesu Christo secum subdidit seque cum subiectis populis tota ad eum mente convertit. Unde factum est, ut antiquorum principum nomen suis vir ille laudibus vinceret et tanto in opinione precessores suos quanto et in bono opere superaret. Et nunc itaque vestra gratia cognitionem unius Dei patris et filii et spiritus sancti regibus ac populis sibimet subiectis festinet infundere, ut antiquos gentis suae reges laudibus ac meritis transeat et quanto in subiectis suis etiam aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat.

12. Idem ex registro ad Brunichildam reginam Francorum. In epistola XLIII lib. XI. Cum scriptum sit: "Iusticia elevat gentem, miseros autem populos facit peccatum", tunc regnum stabiliri creditur, cum culpa, quae cognoscitur, citius emendatur. Multorum igitur ad nos relatione pervenit, quod dicere sine afflictione cordis nimia non valemus, ita quosdam sacerdotes in illis partibus impudice ac nequiter conversari, ut et audire nobis obprobrium et lamentabile sit referre. Ne ergo, postquam huius nequitiae hucusque se tendit opinio, aliena pravitas aut nostram animam aut vestrum regnum peccati sui iaculo feriat, ardenter ad haec debemus ulciscenda consurgere, ne paucorum fames multorum possit esse perditio. Nam causa sunt ruine populi sacerdotes mali. Quis enim pro populi peccatis se intercessor obiciat, si sacerdos, qui exorare debuerat, graviora committat? Sed quoniam eos, quorum haec locutio est, insequi nec sollicitudo ad requisitionem nec zelus excitat ad vindictam, scripta ad nos vestra discurrant, ut personam, si precipitis, cum vestrae auctoritatis asensu transmittamus, quae una cum aliis sacerdotibus haec et subtiliter querere et secundum Dominum debeat emendare. Nec enim dissimulanda sunt, quae dicimus, quia qui emendare potest et neglegit, participem se proculdubio delicti constituit. Providete ergo animae vestrae, providete nepotibus, quos cupitis regnare feliciter, providete provinciis, et priusquam creator noster manum suam ad feriendum excutiat, de correctione huius sceleris studiosissime cogitate, ne tanto postmodum acrius feriat, quanto modo diutius et clementer expectat. Scitote autem, quia magnum Deo nostro sacrificium placationis offertis, si tanti labem facinoris de vestris cicius finibus amputatis.

13. Idem in epistola LV lib. XI. Preterea pervenit ad nos, quod quidam clericorum te illic posito a laicis teneantur. Quod si ita est, tuae hoc culpae noveris reputari, quia hoc fieri, si homo esses, non debuit. Et ideo decetero sollicitudinem te habere necesse est, ut hoc fieri non permittas. Sed si quis contra aliquem clericorum causam habuerit, episcopum ipsius adeat. Qui si forte suspectus fuerit, executor vel ab ipso aut, si et hoc auctor refugerit, a tua est experientia deputandus, qui partes sibi mutuo consensu iudices compellat eligere, a quibus quicquid fuerit definitum, ita vel tua vel episcopi sollicitudine servata lege modis omnibus compleatur, ut non sit, unde se possint litigiis fatigare.

<13a. Idem in epistola LV. lib. XI. Pervenit ad nos quod, si quis contra quoslibet clericos causam habeat, despectis eorum episcopis eosdem clericos in tuo facias iudicio exhiberi. Quod si ita est, quia valde eam causam constat esse incongruam, hac tibi auctoritate precipimus, ut hoc facere denuo non presumas. Sed si quis contra quemlibet clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat, ut aut ipse cognoscat aut certe ab ipso iudices deputentur aut, si fortasse ad arbitros eundum est, partes ad eligendos iudices ab ipso executio deputata compellat. Si quis vero vel clericus vel laicus contra episcopum causam habuerit, tunc te interponere debes, ut inter eos aut ipse cognoscas aut certe te ammonente sibi iudices eligant. Nam si sua unicuique episcopo iurisdictio non servatur, quid aliud agitur nisi ut per te, per quem aecclesiasticus custodiri illic ordo debuit, confundatur? Ita nobis nuntiatum est, quia quosdam clericos, qui a reverentissimo fratre nostro Iohanne episcopo exigente culpa in penitentia comissi sunt, nesciente eo tua exinde illos auctoritate eieceris. Quod si verum est, rem te omnino inhonestam et non leviter increpandam fecisse cognoscas. Eosdem ergo clericos episcopo suo sine mora restitue et hoc decetero cave conmittere. Quia si neglexeris, nostros te noveris non mediocriter motus incurrere.>.

14. Idem ex registro. Romano defensori Sicilie. In epistola XXIII lib. X. Prudentes viros, sicut estis, regibus adherere multorum solamen est. Nam dum prestari sibi locum ad animae datum utilitatem intellegunt, certum est quia mercedis causas alias, ubi inveniunt, non preponunt.

15. Adrianus papa. Non liceat imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divinitatis presumere nec quicquam, quo evangelicis propheticisque seu apostolicis regulis obvietur, agere. Iniustum enim iudicium et definitio iniusta regio metu vel iussu a iudicibus ordinata non valeat. Nec quicquam, quod contra evangelicam et propheticam aut apostolicam doctrinam constitutionemque eorum sive sanctorum patrum actum fuerit, stabit, et quod ab infidelibus aut hereticis factum fuerit, omnino cassabitur.

16. Augustinus. Ammoneo vos, dilectissimi, Deum timere, sacerdotes honorare, reddentes eis debitum sanctitatis, ut vobis adiuvantibus ipsi inconturbati valeant atque securi salutaria predicare, regulam atque vigorem aecclesiasticum conservare, ita ut clerici omnes suis subiaceant episcopis et ab illis doceantur. Preceptum quippe est a Domino: "Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo." Apostolicum preceptum vobis mando, ut nullus secularis clericum in suum habeat obsequium, sed illi, cuius signaculum in capite habeat, mente deserviat et corde educatus in his, quae a suo precipiuntur episcopo. Detestabile est enim et iniquum opus clericum in ludis inveniri aut cum accipitribus vel venationibus degere vitam tantisque scenicis causis sauciatum ad episcopatum aut presbiterium vel quibuslibet sacerdotalibus officiis accedere, non bonis moribus, sed malis vitiis plenum. Scriptum namque est: "Qui diligitis Dominum, odite malum." Nam exhortamur christianitatem vestram, ut iuxta sanctorum canonum instituta nec in aecclesiis a vobis fundatis aliunde veniens presbiter suscipiatur, nisi a vestrae aecclesiae fuerit episcopo consecratus, ut ab eo per commendaticias litteras suscipiatur. Multi enim sibimet ipsis mendaces multotiens servi cuiusquam fugam arripientes dominis suis semetipsos quasi consecratos presbiteros annuntiant, dum non sint. Sunt enim ministri diaboli et non Dei, et qui eos suscipiunt, similiter, quia scriptum est: "Videbas furem et currebas cum eo" et cetera.

17. Isidorus. Qui recte utitur regni potestate, ita suis preesse debet, ut quanto magis honoris celsitudine claret, tanto semetipsum mente humiliet, proponens sibi exemplum humilitatis David, qui suis meritis non timuit, sed humiliter sese deiciens dixit: "Vilis incedam et vilis apparebo ante Deum, qui elegit me." Qui rectae utitur regni potestate, formam iusticiae factis magis quam verbis instituet. Iste nulla prosperitate erigitur, nulla adversitate turbatur, non innititur propriis viribus nec a Domino recedit cor eius, regni fastigio humili presidet animo, non eum delectat iniquitas, non inflammat cupiditas, sine fraudatione alicuius ex paupere divitem facit, et quod iusta potestate a populis extorquere poterat, sepe misericordiae clementia donat. Dedit Deus principibus presulatum pro regimine populorum et illis eos preesse voluit, cum quibus una est eis nascendi moriendique conditio. Prodesse ergo debet populis principatus, non nocere nec dominando premendo, sed condiscernendo consulere, ut vere sit utile hoc potestatis insigne et dono Dei pro tuitione utantur membrorum Christi. Membra enim Christi fideles sunt populi, quos dum ea potestate, quam accipiunt, optime regunt, bonam utique vicissitudinem Deo largitori restituunt. Domus regis facilius ad iusticiam a delicto regreditur, quam de iusticia ad delictum transferatur, ut noveris esse casum, illic propositum. In proposito eius esse debet numquam egredi a veritate, quam et si casu titubare contigerit, mox resurgere.

18. Idem. Plerumque princeps iustus etiam malorum errores dissimulare novit, non quod iniquitati eorum consentiat, sed cum aptum tempus correptionis expectet, quando eorum vitia vel emendare valeat vel punire. Multi adversus principes coniurationis crimine deteguntur, sed probare volens clementiam Deus principum illos male cogitare permittit, istos non deserit. De illorum malo bene istis facit, dum culpas, quas illi agunt, isti mira pacientia indulgent. Reddere malum pro malo vicissitudo est iusticiae, sed qui clementiam addit iusticiae, non malum pro malo culpatis reddit, sed bonum pro malo offensis impertit.

19. Idem. Difficile est principem regredi ad melius, si vitiis fuerit implicatus. Populi enim peccantes iudices metuunt, reges autem nisi solo Dei timore metuque gehenne coherceantur, liberi in preceps proruunt et per abrutum licentiae in omne facinus vitiorum labuntur. Quanto quisque in superiori constitutus est loco, tanto in maiori conversatur periculo, et quanto splendoris honore quisque celsior est, tanto, si delinquat, peccator maior est. "Potentes enim potenter tormenta paciuntur". Cui enim plus committitur, plus ab eo exigitur etiam cum mensura paenarum. Reges vitam subditorum facile exemplis suis vel aedificant vel subvertunt. Ideo principem non oportet delinquere, ne formam peccandi faciat peccati eius impunita licentia. Nam rex, qui ruit in vitiis, cito viam ostendit erroris, sicut legitur de Ioroboam, qui peccavit et peccare fecit Israel. Illius autem culpae ascribitur, quicquid exemplo eius a subditis perpetratur. Sicut nonnulli bonorum principum Deo placita facta secuntur, ita facile multi pravorum exempla sectantur. Plerique autem apud iniquos principes necessitate magis quam voto mali existunt, dum imperiis eorum obaediunt. Nonnulli autem sicut prompti sunt sequi reges in malum, sic pigri sunt imitari illos in bonum. Sepe unde mali reges peccant, inde boni iustificantur, dum precedentium cupiditatem et malitiam corrigunt. Nam re vera peccatis eorum communicant, si quod illi diripuerunt, isti retentant. Cuius peccatum quisque sequitur, necesse est ut eius paenam sequatur. Neque enim erit impar supplitio, cuius errori quisque par est et vitio.

20. Idem. Iustum est principem legibus optemperare suis. Tunc enim iura sua ab omnibus custodienda existimet, quando et ipse illis reverentiam prebet. Principes legibus teneri suis nec in se posse damnare iura, quae in subiectis constituunt. Iusta est enim vocis eorum auctoritas, si quod populis prohibent, sibi licere non paciantur. Sub regiminis disciplina seculi potestates subiectae sunt, et quamvis culmine regni sint prediti, vinculo tamen fidei tenentur astricti, ut fidem Christi suis legibus predicent et ipsam fidei predicationem moribus bonis conservent.

21. Idem. Principes seculi nonumquam intra aecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eandem potestatem disciplinam aecclesiasticam muniant. Ceterum intra aecclesiam potestates necessariae non essent nisi ut quod non prevalet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc imperet per disciplinae terrorem. Sepe per regnum terrenum caelestae regnum proficit, ut qui intra aecclesiam positi contra fidem et disciplinam agunt, rigore principum conterantur ipsamque disciplinam, quam aecclesiae utilitas vel humanitas exercere non prevalet, cervicibus superborum potestas principalis imponat, et sic bene rationem meretur, virtute potestatis impertiat. Cognoscant principes seculi Deo debere reddere se rationem propter aecclesiam, quam a Christo tuendam suscipiunt. Nam sive augetur pax et disciplina aecclesiae per fideles principes sive solvatur, ille ab eis rationem exigit, qui eorum potestati suam aecclesiam credidit.

22. Eiusdem. Qui intra seculum bene temporaliter imperavit, sine fine in perpetuum regnat et de gloria seculi huius ad aeternam transmeat gloriam. Qui vero prave regnum exercent, post vestem fulgentem et lumina lapillorum nudi et miseri ad inferna torquendi descendunt. Reges a recte agendo vocati sunt, ideoque recte faciendo regis nomen tenetur, peccando ammittitur. Nam et viros sanctos proinde reges vocari in sacris eloquiis, eo quod recte agant sensusque proprios bene regant et motus his resistentes sibi rationabili discretione componant. Recte igitur illi reges vocantur, qui tam semetipsos quam subiectos bene regendo modificare noverunt. Quidam ipsum nomen regiminis ad immanitatem transegerunt crudelitatis, dumque ad culmen potestatis venerint, in apostasiam statim labuntur tantoque se tumore cordis extollunt, ut cunctos subditos in sui comparatione despiciunt eosque, quibus preesse contigit, non agnoscant. Quibus congrue per Ecclesiasten dicitur: "Ducem te constitui, noli extolli". Dum mundi reges se ceteris sublimiores sentiunt, mortales tamen se esse cognoscant. Nec regni gloriam, qui in seculo sublimantur, aspiciant, sed opus, quod secum ad inferos deportant, intendant. Si ergo carebunt huius temporis gloria, illa agant, quae post finem sine fine possideant. Dum apostolus dicat: "Non est potestas nisi a Deo", quomodo per prophetam de quibusdam potestatibus dicitur: "Ipsi regnaverunt, sed non ex me"? Quasi diceret: non me propitio, sed me irato. Unde inferius per eundem prophetam dicit: "Dabo, inquit, tibi regem in furore meo". Quo manifestius elucet bonam malamque potestatem a Deo ordinari, sed bonam propitius, malam iratus. Reges, quando boni sunt, muneris esse Dei, quando vero mali, sceleris esse populi. Secundum meritum enim plebium disponitur vita rectorum, testante Iob: "Qui regnare facit ypocritam propter peccata populi". Irascente enim Deo talem rectorem populi suscipiunt, qualem pro peccato merentur. Nonnumquam pro malicia plebis etiam reges mutantur, et qui ante videbantur esse boni, accepto regno fiunt iniqui.

23. Ex Tolletano concilio. Si quis potestati regiae, quae non est iuxta apostolum nisi a Deo, contumaci et inflato spiritu contradicere vel resistere presumpserit et eius iustis et rationabilibus imperiis secundum Deum et auctoritatem aecclesiasticam obtemperare noluerit, anathematizetur.

24. Ex Aureliano concilio. Ut iudices aut potestates, qui pauperes opprimunt, si commoniti a pontifice suo non emendaverint, excommunicentur.

25. Ex Africano IIII. Laicus presentibus clericis nisi ipsis probantibus docere non audeat.

26. Gregorius in registro Petro subdiacono Campaniae. Violentes laicos cohercere non contra legem agere, sed legi ferre subsidium.

II. De obediendo rei publicae utilitatibus.

1. Gregorius universis militibus Neapolim. Summa militiae laus inter alia bona merita est obaedientiae rei publice utilitatibus exhibere, quicquid sibi utiliter imperatum fuerit, obtemperare, sicut et nunc devotionem vestram fecisse didicimus, quae epistolis vestris, quibus magnificum virum Constantium tribunum custodie civitatis deputavimus, preesse paravit et congruam militaris devotionis obaedientiam demonstravit. Unde scriptis vos presentibus curavimus ammonendos, uti predicto magnifico viro tribuno, sicut et fecistis, omnem debeatis pro serenissimorum dominorum utilitate vel conservanda civitate obaedientiam exhibere, quatenus quicquid a vobis hactenus bene gestum agnoscitur, per presentem temporis vigilantiam ac sollicitudinem augmentetis.

III. De honorandis clericis vel laicis, qui sunt in temptatione fideles, et senibus et pauperibus ecclesiae.

1. Concilium Cartaginense IIII. cap. XLII. Clericum inter temptationes ab officio suo incubantem gradibus sublimandum. In eodem cap. XLIII. Christianum catholicum, qui pro catholica fide tribulationes patitur, omni honore a sacerdotibus honorandum, etiam cotidianus victus ei ministretur.

2. In eodem capitulo LXXXIII. Pauperes et senes aecclesiae plus ceteris honorandos.

3. Ieronimus super Matheum. Honor in scripturis non tantum in salutationibus et offitiis deferendis quantum in helemosinis ac munerum oblatione sentitur. "Honora, inquit apostolus, viduas, quae vere viduae sunt." Hic honor donum intelligitur; et in alio loco: "Presbiteri duplici honore honorandi, maxime qui laborant in verbo et doctrina, et per hoc mandatum iubemur, ut bovi trituranti os non claudamus et dignus sit operarius mercede sua.

IV. De coniugiis vel matrimonio et consanguinitate et de separatione.

1. Evaristus omnibus episcopis. Aliter legitimum non fit coniugium, nisi ab his, qui super ipsam feminam dominationem habent et a quibus custoditur uxor, petatur et a parentibus propinquioribus sponsetur et legibus detur et suo tempore sacerdotaliter cum precibus et oblationibus benedicatur et a paranimphis custodita et sociata a proximis congruo tempore detur et sollempniter accipiatur et biduo vel triduo orationibus vacent et castitatem custodiant, ut bone soboles generentur et Domino in suis actibus placeant. Taliter enim et Domino placebunt et filios non spurios, sed legitimos et hereditabiles generabunt. Quapropter, filii karissimi, ita peracta legitima scitote esse coniugia. Aliter vero presumpta non coniugia, sed aut adulteria aut contubernia aut stupra vel fornicationes potius quam legitima coniugia esse non dubitate, nisi voluntas suffragaverit propria et vota succurrerint legitima.

2. Fabianus papa. Neque furiosus neque furiosa matrimonium contrahere possunt, sed si contractum fuerit, non separentur.

3. Eusebius papa. Desponsatam puellam non licet parentibus dare alio viro, et tamen licet ei monasterium eligere, si voluerit.

4. Innocentius Exuperio episcopo capitulo VI. De his etiam requisivit dilectio tua, qui interveniente repudio alii se matrimonio copulaverint. Quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissotiatum videatur esse coniugium, ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri, in tantum ut etiam heae personae, quibus tales coniuncti sunt, et ipse adulterium commisisse videantur secundum illud, quod legimus in evangelio: "Qui dimiserit uxorem suam et duxerit aliam, mechatur." Et ideo omnes a communione fidelium abstinendos. De parentibus autem aut propinquis eorum nichil tale potest statui, nisi incentores illiciti consortii fuisse videantur.

5. Innocentius papa. Relictam patris uxoris suae, relictam fratris uxoris suae, relictam filii uxoris suae nemo sibi in matrimonium sumat.

6. Item. Si qua mulier ad secundas nuptias transierit et filios sive filias ad secundum maritum genuerit, non debere eas nepotibus prioris mariti coniungi sancta Romana synodus prorsus inhibuit.

7. Ex decretis Sotheris papae. Ut sponsus ac sponsa cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicantur et legibus sponsetur ac donetur et a paranimphis custodiatur et publice sollempniterque accipiatur. Biduo etiam ac triduo abstineant se et doceantur, ut castitatem inter se custodiant certisque temporibus nubant, ut filios non spurios, sed hereditarios Deo et seculo generent.

8. Iulius papa. Si quis ancillam suam libertate donaverit et in matrimonio sociaverit, dubitabatur apud quosdam, utrum huiusmodi nuptiae legitimae esse videantur an non. Nos itaque vetustam ambiguitatem decidentes talia conubia esse legitima censuimus. Si enim ex affectu fiunt omnes nuptiae et nichil impium et legibus contrarium in tali copulatione fieri potest, quare predictas nuptias inhibendas estimaverimus? Omnibus vobis unus est pater in caelis et unusquisque dives et pauper, liber et servus equaliter pro se et pro animabus eorum rationem daturi sunt. Quapropter omnes, cuiuscumque conditionis sint, unam legem quantum ad Deum habere non dubitamus.

9. Idem. Equaliter vir coniungatur in matrimonio consanguineis suis et consanguineis uxoris suae.

10. Syricius papa. De coniugali autem violatione requisiti, si desponsatam alteri puellam alter in matrimonium possit accipere, hoc ne fiat, modis omnibus inhibemus, quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cuiusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur.

11. Leo episcopus Nicete Aquilegiensi episcopo. Cum per bellicam cladem et per gravissimos hostilitatis incursus ita quaedam sunt divisa contagia, ut abductis in captivitatem viris feminae eorum remanserint destitutae, quae viros suos aut interemptos putarent aut numquam a dominatione crederent liberandos, et in alienum coniugium solitudine cogente transierunt, si aliquando nonnulli eorum, qui putabantur perisse, remeaverint, necesse est, ut legitimarum faedera nuptiarum integranda credamus et remotis malis, quae hostilitas intulit, unicuique id, quod legitime habuit, reformetur. Nec culpabilis iudicetur et tamquam alieni iuris pervasor habeatur, qui personam eius mariti, qui iam non esse estimabatur, assumpsit. Si autem mulieres ita posteriorum virorum amore sunt capte, ut malint his coerere quam ad legitimum redire consortium, merito sunt notandae, ita etiam ut aecclesiastica communione priventur, donec ad legitimum redeant coniugium.

12. Leo papa. Qualis debeat esse uxor, quae habenda est secundum legem. Virgo casta et desponsata in virginitate et dotata legitime et a parentibus tradita et a sponso et a paranimphis accipienda et ita secundum legem et evangelium publicis nuptiis honeste in coniugium liquide sumenda et omnibus diebus vitae suae, nisi ex consensu et causa vacandi Deo, numquam propter hominem separanda et, si formicata fuerit, dimittenda, sed illa vivente altera non ducenda, quia adulteri regnum Dei non possidebunt, et paenitentia illius per scripturam recipienda.

13. Idem. Non omnis mulier viro coniuncta uxor est viri, quia nec omnis filius heres est patris. Nuptiarum autem faedera inter ingenuos sunt legitima et inter aequales, multo prius hoc ipsum Domino constituente quam initium Romani iuris existeret. Itaque aliud est uxor aliud concubina, sicut aliud est ancilla aliud libera. Propter quod etiam apostolus ad manifestandam harum personarum discretionem testimonium ponit ex genesi, ubi dicitur Habrahae: "Eice ancillam et filium eius, non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Ysaac." Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut preter sexuum coniunctionem quae haberet in se Christi et aecclesiae sacramentum, dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse ministerium. Igitur cuiuslibet loci laicus, si filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est, quasi eam coniugato dederit, nisi forte illa mulier et ingenua facta et dotata legitime et publicis nuptiis honestata videatur, quia paterno arbitrio viris coniunctae carent culpa, si mulieres, quae a viris habebantur, in matrimonio non fuerunt, quia aliud est nupta aliud concubina.

<13a. Iter Domino facit, qui inter ceteras continentiae virtutes matrimonii limitem non excedit nec coniugium post scriptum terminum adulterina permixtione commaculat. Sunt enim nonnulli qui, cum legibus uxores duxerint, contra divinitatis legem sibi sociant concubinas, non intelligentes quod contrahendo matrimonium propriis se vinculis constrinxerunt. Qui enim legibus ducit uxorem, profitetur se contra legem non esse facturum. Reum ergo ipse se statuit, qui adhibendo sibi adulteram ius pollicitationis excedit. Sed dicit aliquis: "Uxorem non habeo, ideo mihi ancillulam sociavi." Audi quid dicat scriptura ad Habraham: "Eice ancillam et filium eius, non enim heres erit filius ancillae cum filio libere." Si igitur ancillae filius heres non est, ergo nec filius est. Cur autem quaeritur tale coniugium, de quo susceptus filius nec successionis possit heres esse nec sanguinis? Nec enim habere potest hereditatis consortium, qui non habet originis privilegium. Cur inquam quaeritur tale contubernium, de quo nati non filii sunt matrimonii, sed testes sint adulterii? Cur huiusmodi suscipiuntur adulteri, qui patri pudoris sint, non honori? Dicit scriptura: "Filii adulterorum in consumatione erunt et ab iniquo thoro semen exterminabitur". Mulier igitur tua, si talibus moribus predita est, ut mereatur consortium, mereatur et nomen uxoris. Presta concubinae tuae libertatem et nomen uxoris, ne tu adulter sis pocius quam maritus.>.

14. Hormisda papa. Ne quisquam amplius duas accipiat uxores, quia iam tercia superflua est.

15. Iohannes papa Anselmo Lemozinae aecclesiae episcopo. Ad limina apostolorum beati Petri et Pauli principum apostolorum hic presens homo nomine Stephanus orationis causa veniens nostro presulatui suggerendo innotuit, quod filium suum in extremo vitae positum necdum baptismatis unda lotum, absentia scilicet sacerdotum necessaria cogente, baptizavit eumque ipse propriis manibus retinendo suscepisset; atque pro cuius rei negotio notitiae tuae patefacto reverentiae tuae quasi zelo rectitudinis flagrans prefatum hominem placuit a sua coniuge esse separandum. Quod fieri nullatenus debet, dicente scriptura a Domino iunctam esse viro uxorem, et "quos Deus coniunxit, homo non separet". Unde et Dominus in evangelio non dimittere posse uxorem suam nisi causa fornicationis apertissime iubet. Et nos tantae auctoritatis precipua freti iussione dicimus non dimittendam esse et inculpabile iudicandum quod necessitas intulit. Nam hoc baptizandi opus laicis fidelibus iuxta canonicam auctoritatem, si necesse fuerit, facere libere conceditur. Unde et si predictus genitor filium suum corpore morientem aspiciens, ne animam morte perpetua pereuntem dimitteret, sacri unda baptismi lavit, ut eum de potestate auctoris mortis et tenebrarum eriperet et in regnum Christi iam regnaturum sine dubitatione mitteret, bene fecisse laudatur et idcirco suae uxoris sibi iam olim legitimae sociatae impune, quamdiu vixerit, iudicamus manere coniunctum, nec ob hoc contra prefatas auctoritates divinas aliquatenus separari debere.

16. Hormisda papa. Ut nullus fidelis cuiuscumque conditionis sit, occultae nuptias faciat, sed benedictione a sacerdote accepta publice nubat in Domino.

17. Gregorius. De his autem requisisti, qui ob causam frigidae naturae se dicunt operum carnis dantes non posse invicem commisseri. Iste autem si non potest ea uti pro uxore, habeat quasi sororem. Quodsi retinaculum iugale volunt rescindere, maneant utrique innupti. Nam si huic non potuit naturaliter concordare, quomodo alteri conveniet? Igitur si vir aliam vult accipere uxorem, manifesta ratio patet, quia succedente diabolo odii fomitem exosam eam habuit et idcirco eam dimittere mendacii falsitati molitur. Quodsi mulier causatur et dicit: Volo mater esse, filios procreare, uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis iure iurando dicat, ut numquam per commixtionem coniuncti una caro effecti fuissent. Tunc videtur mulierem secundas nuptias posse contrahere. Humanum dico propter infirmitatem carnis eorum. Vir autem, qui frigidae naturae est, maneat sine coniuge. Quodsi et ille aliam copulam acceperit, tunc hii, qui iuraverunt, periurii crimine rei teneantur et paenitentia peracta priora cogantur accipere conubia.

18. Gregorius Theotistae patriciae. Sunt quidam qui dicunt religionis causa coniugia debere solvi. Verum sciendum est quia, si hoc lex humana concessit, lex tamen divina prohibuit. Per se enim veritas dicit: Quos Deus coniunxit, homo non separet. Qui etiam ait: "Non licet dimittere uxorem excepta fornicationis causa." Quis ergo huic caelestis legis latori contradicat? Scimus quia scriptum est: "Erunt duo in carne una". Si igitur vir et uxor una caro sunt et religionis causa vir dimittit uxorem vel mulier virum in hoc mundo remanentem vel fortasse ad illicita migrantem, quae est ista conversio, in qua una eademque caro et ex parte transit ad continentiam et ex parte remanet in pollutione? Si vero utrisque conveniat continentem vitam ducere, hoc quis audeat accusare? Si vero continentiam, quam vir appetit, uxor non sequitur, aut quam uxor appetit, vir recusat, dividi coniugium non licet, quia scriptum est: "Mulier sui corporis non habet potestatem, sed vir. Similiter et vir potestatem sui corporis non habet, sed mulier".

19. Gregorius Adriano Panormitano notario. In epistola XXVIIII lib. XI. Agathosa mulier questa est virum suum contra voluntatem suam in monasterio Urbici abbatis esse conversum. Quod quia ad eiusdem abbatis culpam et invidiam non est dubium pertinere, experientiae tuae precipimus, ut diligenti inquisitione discutiat, ne forte cum eius voluntate conversus sit vel ipsa se mutare promiserit. Et si hoc reppererit, et illum in monasterio permanere provideat et hanc, sicut promisit, mutare compellat. Si vero nichil horum est nec quoddam fornicationis crimen, propter quod viro licet uxorem dimittere, predictam mulierem commisisse cognoveris, ne illius conversione uxori relictae in seculo fieri possit perditionis occasio, volumus ut maritum suum illi, etiam si iam tonsoratus est reddere debeas omni excusatione cesante, quia et si mundana lex precipit conversionis gratia utrolibet invito solvi posse coniugium, divina tamen lex fieri non permittit. Nam excepta fornicationis causa virum uxorem dimittere nulla ratione concedit, quia postquam copulatione coniugii viri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti et ex parte in seculo remanere.

20. Gregorius Felici Sepontino episcopo. In epistola XLII lib. III. Pervenit ad nos, quod Felix nepos tuus Evagrii diaconi tui filiam stupro decepit. Quod si verum est, quamvis esset gravi de lege paena plectendus, nos tamen aliquatenus legis duriciam mollientes huiusmodi duximus disponendum, ut aut quam stupravit uxorem habeat aut certe, si renuendum putaverit, districtus ac corporaliter castigatus excommunicatusque in monasterio, in quo paenitentiam peragat, retrudatur, de quo ei nulla sit egrediendi sine preceptione licentia.

21. Gregorius Augustino Anglorum episcopo. Quaedam terrena lex in Romana re publica permisit, ut sive fratris et sororis sive duorum fratrum germanorum vel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali coniugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est, ut iam tertia vel quarta generatio fidelium licenter sibi coniungi debeat. Nam a secunda, quam prediximus, omnibus modis debet abstinere. Addis etiam quod in Anglorum gente novercis et cognatis libere misceantur, sed sancta lex prohibet cognationis turpitudinem revelare. Cum noverca autem commisceri grave est facinus, quia in lege scriptum est: "Turpitudinem patris tui non revelabis." Neque enim patris turpitudinem filius revelare potest, sed quia scriptum est: "Erunt duo in carne una", qui turpitudinem noverce, quae una caro cum patre fuit, revelare presumpserit, profecto patris turpitudinem revelat. Cum cognata quoque commisceri prohibetur, quia per coniunctionem priorem caro fratris fuerat facta. Pro qua re etiam Iohannes baptista capite truncatus est et sancto martyrio consumatus. Cui non est dictum, ut Christum negaret, nec pro Christi confessione occisus est, sed quia hisdem dominus noster Iesus dixerat: "Ego sum veritas", quia pro veritate Iohannes occisus est, videlicet pro Christo sanguinem fudit. Quia vero sunt multi in Anglorum gente qui, dum adhuc in fide positi essent, huic nefandorum coniugio dicuntur admixti, ad fidem venientes admonendi sunt, ut se abstineant et grave hoc esse peccatum agnoscant, tremendum super se Dei iudicium timeant, ne pro carnali delectatione tormenta aeterni cruciatus incurrant. Non tamen pro hac re sacri corporis et sanguinis communione privandi sunt, ne in eis illa ulcisci videantur, in quibus se per ignorantiam ante lavacrum baptismatis astrinxerunt. In hoc enim tempore sancta aecclesia quedam per fervorem corrigit, quedam per mansuetudinem tolerat, quedam per considerationem dissimulat atque ita portat et dissimulat, ut sepe malum, quod adversatur, portando et dissimulando compescat. Omnes autem, qui ad fidem veniunt, admonendi sunt, ne tale aliquid perpetrare audeant. Si qui autem perpetraverint, corporis et sanguinis Domini communione privandi sunt, quia sicut hii, qui ignorantia fecerunt culpam, aliquatenus tollerandi sunt, ita et in his fortiter insequenda, qui non metuunt sciendo prevaricare.

22. Gregorius Felici Mesane civitatis episcopo inter cetera. Quod scripsi Augustino Anglorum gentis episcopo, alumno videlicet meo, ut recordator es tu, de sanguinis coniunctione et ipsi Anglorum genti, quae nuper ad fidem venerat, ne a bono, quod ceperat, metuendo austeriora recederet, specialiter ceteris me scripsisse cognoscas. Unde et mihi omnis Romana civitas testis existit nec ea intentione illis scripta mandavi, ut postquam firma radice fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, non separentur aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem, iungantur, sed adhuc illos neophitos existentes sepissime eos prius illicita docere et verbis ac exemplis instruere, et quae post de talibus egerit, rationabiliter et fideliter excludere oportet. Nam iuxta apostolum, qui ait: "Lac vobis potum dedi, non escam", ista illis modo, non posteris, ut prefixum est, temporibus ponenda indulsimus, ne bonum, quod adhuc in infirma radice plantatum erat, exureretur, sed aliquantulum firmaretur et usque ad perfectionem custodiretur.

23. Gregorius servus servorum Dei Venerio Caralitano. Fraternitatis tuae studiosae sagacitati, frater amande, quia debeo, refero grates. Quoniam quesisti quae debuisti, iocundum me reddidisti. Unde placide ad inquisita respondeo. Sedem apostolicam consulere decrevisti, si mulier copula nuptiali extraneo viro iuncta cognationi eius pertineat, si eo defuncto cognatio maneat eadem vel si sub alio cognationis vocabula dissolvantur vel si susceptae soboles possint legitime ad prioris viri cognationis transire copulam. Est enim verbum Domini validum et forte, est durabile, est perseverabile et immutabile, non momentaneum, non transitorium. Ait autem per se ipsam veritas, quae Deus est, verbum Dei: "Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transient." Antequam Deus in carne inter homines appareret, eo inspirante dixit ei Adam: "Quamobrem relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una". Cui non contradixit Dominus. Deinde cum veritas oriretur de terra in terra et visibilis in humanitate aparuit, interrogatum est, si licitum esset homini uxorem relinquere. Quod probans vetuit fieri, preter fornicatio sola excluderet copulam maritalem. Unde protulit statim in medio eandem ipsam sententiam, quam ante secula manens cum patre verbum inspiraverat in Adam, ipse confirmans quod primus homo protulit: "Quamobrem relinquet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una". Si una caro fiunt, quomodo potest aliquis eorum propinquus pertinere uni, si non pertineat alteri? Quod minime fieri posse credendum est. Nam uno defuncto in superstite affinitas non deletur. Nec alia copula coniugalis affinitatem prioris copule solvere valet. Sed neque aliis coniunctionis sobolem placet ad ipsius affinitatis, prioris siquidem, transire consortium, pro eo quod verbum Domini validum est et forte, et ut inquiens dixit propheta: "Verbum Domini stabit in aeternum", et ut alius propheta: "Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt". Statuit ea in aeternum et in seculum seculi, preceptum posuit et non preteribit. Nam post verbum suum atque preceptum efficere duo carnem unam, id est masculum et feminam, qui innumeram multitudinem sexus utriusque non destitit secum facere unum, sicut per se veritas dixit: "Non pro his tantum rogo, sed pro his, qui credituri sunt per verbum eorum in me, et unum sunt, sicut tu pater in me et ego in te et ipsi sint unum". Si quis temerario ausu et sacrilego in defuncto quaerit propinquitatem vel sub altero affinitatis vocabula dissipare vel susceptam sobolem alterius copulae credens legitime sociari propinquitati priori, hic negat Dei verbum validum esse vel forte. Et qui tam facile vel tam velociter quaerit dissolvere, hic non credit verbum Domini in aeternum manere. Confice terram ex quatuor locis a se distantibus magna intercapedine et confectam et conglutinatam finge, cuiuscumque figure vel immensitatis volueris corpus: numquid erit humanum ingenium, quod ipsas IIII partes ab invicem valeat segregare, ut unaqueque per se possit agnosci? Sic a IIII avis duo conficiuntur, de duobus fit congregatio una. Hanc similitudinem de IIII elementis, unde homo concretus est, potes colligere, si eorum unaqueque species, quoniam in multas divisiones partita est, discretas inter se conferas partes aliquas. Fit idem in metallis, hoc etiam in liquoribus, probat etiam in coloribus pictor, qui sequitur arte naturam, fucis miscendo colores ex invisibilibus corpora finges. Sed ne Domini constitutio vel iussio cassaretur et ne tellus a proprio vacaret ornatu, spiritu sancto reflante posuit terminum constitutio sancta sanctorum. Ait autem preceptio sancta divina: "Crescite et multiplicamini et replete terram." Posuit enim terminos causis, aetatibus seculi finem statuit, compaginibus membrorum hominum posuit numerum lex aecclesiae regulaque sanctorum, cognatio mortalium agnatis atque affinibus terminum reciprocationis instituit. Quod valde metuendum exterminare sancimus. Quicumque exterminare non metuit, catholicus non esse convincitur.

24. Deusdedit sanctae Romanae et apostolicae aecclesiae episcopus Gordiano Hispaniensis aecclesiae coepiscopo et fratri dilectissimo. Pervenit ad nos diaconus vester vestrae sanctitatis epistolam inferens, quod quidam etiam et mulieres preterito sabbato paschali die pro magno populorum incursu nescientes filios suos suscepissent ex lavacro. Cupis etenim scire, si pro tali accidenti ratione debeant viri et mulieres ad suum proprium usum redire an non. Nos enim ex hac tristitia mesti inquisivimus priorum nostrorum dicta. Invenimus autem in archivo huius apostolicae sedis iam talia contigisse in aecclesia Hisaurie et Ephesiorum simulque Hierusolimae etiam aliarum aecclesiarum episcopis et aliarum civitatum ab hac sede volentibus scire, si viri et mulieres redirent ad proprium thorum. Beatae memoriae sanctissimi patres Iulius, Innocentius et Caelestinus cum episcoporum plurimorum et sacerdotum conventu in aecclesia beatorum apostolorum principis prohibentes talia perscripserunt et confirmaverunt, ut nullo modo se coniugio reciperent mulieres aut viri, qui per quamcumque causam susciperent natos, sed separarent se, ne suadente diabolo talis vitium peccati inolescat per mundum et universorum error accrescat. Scitis quia, quomodo sunt VII dona spiritus sancti, ita sunt VII dona baptismi, quae a primo pabulo sacrati salis et ingressu sanctae aecclesiae usque ad consumationem sancti spiritus per chrisma. Primum donum baptismi est introductio in aecclesiam. Secundum et tercium et IIII illa tria maiora symbola, quae caelebrantur ante dominicam de palma, scilicet IIII feria, VI et sabbato. Quintum est exorcismus, qui fit ex puto et oleo exorcizato sabbato sancto ante baptismum. Sextum baptismus. Septimum confirmatio episcopi per chrisma. Ab hoc spiritus sancti dono usque ad septimum nullus christianus suam commatrem in coniugio recipere debet, et qui presumpserit, anathematis vinculo ligetur in perpetuum, nisi digne egerit paenitentiam. Mulieres vero cum separate fuerint hac pro illicita actione a propriis viris, totam precipimus recipere dotem, quam in die nuptiali susceperunt et post expletum annum recipiant alium virum, si voluerint, similiter et vir uxorem.

25. Gregorius. Quod autem interrogasti me de his, qui in matrimonio iuncti sunt et nubere non possunt, si ille aliam vel illa alium ducere possit. Quibus scriptum est: Vir et mulier si se coniunxerint et postea dixerit mulier de viro, quod non possit coire cum illa, si potest probare per verum iudicium, quod verum sit, accipiat alium; si autem ille alteram acceperit, separentur.

26. Nicholaus papa. Si qui matrimonium sani contraxerint et uni ex duobus amentia aut furor aut aliqua infirmitas accesserit, ob hanc infirmitatem coniugia talium solvi non possunt. Similiter sciendum de his, qui ab adversariis excecantur aut menbra detruncantur.

27. Nicholaus papa. Scripsit nobis Thiebisga regina regia se velle dignitate seu copula exui et sola privata vita esse contenta desiderare. Cui nos scripsimus non hoc aliter fieri posse, nisi eandem vitam coniux eius Lotharius elegerit.

28. Gregorius. Hi vero, qui uxores suas in adulterio deprehendunt, non licebit nec eum nec illam aliam uxorem accipere vel alium virum, quamdiu ambo vivunt. Si autem adultera mortua fuerit, vir eius, si vult, nubat, tantum in Domino; adultera vero numquam, etiam si mortuus fuerit vir eius, omnibus tamen diebus vitae suae acerrima paenitentiae lamenta persolvat.

29. Zacharias episcopus servus servorum Dei reverentissimo et sanctissimo fratri Theodoro episcopo aecclesiae Ticinensis. Pitacium quod nobis tua veneranda fraternitas obtulit, per quod nos sciscitari curasti, si liceat filium, cuius pater alterius filiam ex sacro baptismate suscepit, id est spiritualem eiusdem patris filiam, quod dici crudele est, in matrimonium suscipere, quod apud te enormiter reserasti contigisse. Sed bene tua sancta fraternitas compertum habet, quid Dominus per Moysen precipiat dicens: "Turpitudinem patris tui non revelabis, turpitudinem matris tuae non revelabis, turpitudinem sororis tuae non revelabis. Filia enim patris tui turpitudo tua est." Turpitudinem enim non revelari dicitur, dum a propria consanguinitate precipitur abstineri. Multo magis igitur a spirituali patris nostri filia omnimodo omni occasione aut argumento seposito sub nimia districtione nos cavere convenit, ne in iram divini examinis incidat, si quis tali facinore mixtus minime restrinxerit frena luxuriae. Unde et omnes omnino cavendae sunt talis sceleris commixtiones, ne incautus in aeternum pereat. Sed et eum, qui eius pernitiose temeritatis auctor est, animae suae salutem despiciens impiissimo se miscuit matrimonio, per omnia tua fraternitas studeat separare et paenitentiae digne submittere, quatenus ab aeterna erutus dampnatione animam eius lucretis ipso prestante Domino Deo et salvatore nostro Iesu Christo.

30. Felici Mesane civitatis episcopo. Nam et haec salubriter precavenda sancimus, ne quis fidelium propinquam sanguinis, usque quo affinitatis liniamenta generis successione cognoscuntur, matrimonio sibi desideret copulare, sed sicut a maioribus nostris definitum est, ita modis omnibus observetur, quoniam usque ad septenarium numerum parentelae nulli umquam copulam contrahere licentiam damus, his videlicet, qui ex patre et matre consanguinitatis parentela descendunt. Qui autem in quarto vel in quinto gradu coniuncti fuerint, separentur, quoniam scriptum est: "Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius", et iterum: "Anima quae fecerit quippiam ex istis, peribit de medio populi sui". Sane quibus interdicitur illicita coniunctio, habebunt ineundi melioris coniugii libertatem.

31. Solius fornicationis causa licet uxorem adulteram dimittere, sed illa vivente non licet alteram ducere. Et vos, feminae, nec illos viros, a quibus per repudium discesserunt uxores eorum, maritos habere non licet. Adulterina sunt ista coniugia.

32. Ex concilio Calcedonensi. Eos, qui rapiunt puellas sive mulieres sub nomine simul habitantes, cooperantes aut cohibentes raptoribus sancta synodus ut, si quidem clerici sunt, decidant gradu proprio, si vero laici, anathematizentur.

33. Augustinus ad Iulianam de continentia viduali. Damnatio quidem non timetur in coniugali vinculo, si pudicitia conservatur. Sed in viduali et virginali continentia excellentia muneris amplioris expetitur, qua ex petita et electa et voti debito oblata iam non solum capessere nuptias, sed etiam si non nubatur, nubere velle damnabile est. Nam ut hoc demonstraret, apostolus non ait, cum in deliciis egerint, in Christo nubunt, sed nubere volunt, habentes inquit damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt, sed si non nubendo, tamen volendo. Non quia ipse nuptiae vel talium damnandae iudicantur, sed damnatur propositi fraus, damnatur fracta voti fides, damnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina a bono superiore. Postremo damnantur tales, non quia coniugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentie primam fidem irritam fecerunt. Et infra: Proinde qui dicunt talium nuptias nuptias non esse, sed potius adulteria, non mihi videntur satis acute ac diligenter considerare, quid dicant. Fallit eos quippe similitudo veritatis. Quia enim coniugium Christi dicuntur eligere, quae christiana sanctitate non nubunt, hinc argumentantur quidam dicentes: Si viro suo vivo quae alteri nubit, adultera est, sicut ipse Dominus in evangelio definivit. Vivo ergo Christo, cui mors ultra non dominabitur, quae coniugium eius elegerat, si homini nubit, adultera est. Qui hoc dicunt, acute quidem moventur, sed parum attendunt, hanc argumentationem quanta rerum sequatur absurditas. Cum enim laudabiliter etiam vivente viro ex eius consensu continentiam femina Christo voveat, iam secundum istorum rationem nulla hoc facere debet, ne ipsum Christum, quod sentire nefas est, adulteram faciat, cui vivente viro nubit.

34. Ex concilio Triburiensi a Iulio papa confirmato. Si quis desponsavit uxorem et subarravit et tamen sive preveniente die mortis sive irruentibus quibusdam aliis causis minime eam cognovit, neque superstes frater eius neque ullus de consanguineis eius eandem sibi tollat uxorem ullo umquam in tempore.

35. Lex illa preteritorum principum ibi raptum dixit esse commissum, ubi puella, de cuius ante nuptiis nichil actum fuerit, videatur abducta.

36. Gregorius papa. Progeniem suam unumquemque ad septimam observare decernimus generationem, et quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad coniugalem copulam accedere denegamus. Quod si fecerint, separentur.

37. Zacharias et Deusdedit pap(e). Non oportet filiam, quam de sacro fonte susceperit, filio suo in matrimonium tradere, quia in divina sententia germani esse inveniuntur. Si quis tali facinore commixtus minime restrinxerit frena luxuriae, ab aecclesia catholica abhominabitur. Sed si conversus fuerit, post separationem, VII annis paenitentiam gerat. Consciis simul cum auctore sit ita conditio, id est simul cum operatoribus et consentientibus paeniteat.

38. Ambrosius in libro de patriarchis. Si qua mulier ammisso cito marito laqueum infirmitatis suae timet incidere, si vult nubere, nubat, tantum in Domino, ut electionem mariti parentibus deferat, ne appetentiae existimetur auctor, si ipsa de nuptiis suis electionem sibi vendicet; expetita magis debet videri a viro quam ipsa virum expetisse.

39. Ambrosius. Cum initiatur coniugium, tunc coniugii nomen assciscitur. Non enim defloratio virginitatis facit coniugium, sed pactio coniugalis. Denique cum iungitur puella, coniugium est, non cum viri amixtione cognoscitur.

40. Ex dictis Basilii. Si quis coniugatus vult converti ad monasterium, non est recipiendus, nisi prius a coniuge castimoniam profitente fuerit absolutus. Nam si illa vivente illo per incontinentiam alteri nupserit, proculdubio adultera erit, nec recipitur apud Dominum eiusdem viri conversio, cuius sequitur coniugalis faederis prostitutio. Tales igitur tunc sine culpa secuntur Christum relicto seculo, si habeant ex pari voluntate consensum.

41. Ieronimus. Ubi fuerit numerus maritorum, ibi vir proprius unus esse desistit.

42. Ieronimus in apologetico. Malo octogames quam fornicatores.

43. Idem. Maritus licet sit adulter, licet sit sodomita, licet flagiciis omnibus coopertus et ab uxore propter haec scelera derelictus, maritus est reputandus. Cui alterum virum accipere non licet. Non hoc apostolus a propria auctoritate decernit, sed Christo in se loquente Christi verba sectatus est, qui ait in evangelio: "Qui dimittit uxorem suam excepto causa fornicationis, facit eam mechari, et qui dimissam acceperat, adulter est." Sive ipsa dimiserit virum sive a viro dimissa sit, adulter est qui eam accipit. Unde et apostoli gravem coniugii sarcinam intelligentes, "si ita est, inquiunt, non expedit homini uxorem accipere". Ad quod Dominus: "Qui potest, inquit, capere, capiat". Statimque sub exemplo trium eunuchorum virginitatis infert beatitudinem, quae nulla carnis lege retinetur. Neque satis animadvertere potui, quid sit quod dicere voluit alio viro per vim accepto. Congregata videlicet multitudine nolentem rapuit et virum postea non raptorem rapta dimisit. Legat libros Moysi et inveniet desponsatam viro, si in civitate fuerit opressam et non clamaverit, puniri quasi adulteram. Vi autem in agro oppressam innoxiam esse a scelere et violentibus legibus subiacere. Ergo et ista soror, quae, ut dicit, vim passa est, ut adultero iungeretur, si vult Christi corpus accipere et non adultera reputari, agat paenitentiam, ita dumtaxat ut secundo viro, qui non appellatur vir, sed adulter, a tempore paenitentiae non copuletur. Quod si ei durum videtur et semel dilectum non potest derelinquere neque preferre Dominum voluptati, audiat apostolum clamantem: "Non potestis calicem Domini bibere et calicem demoniorum. Non potestis mensae Domini communicare et mensae demoniorum". Et in alio loco: "Quae communicatio luci ad tenebras? Quis consensus Christi ad Bellial? " Rem novam loquor, immo non novam, sed veterem, quae veteris testamenti auctoritate formatur. Si reliquerit secundum virum et reconciliari priori voluerit, non potest. Scriptum est enim in deuteronomio: "Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, non invenerit gratiam in conspectu eius propter aliquam faeditatem. Scribat libellum repudii, et dabit ei, et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa adultera maritum duxerit et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua aut certe mortuus fuerit, non poterit eam prior maritus recipere in uxorem, quoniam polluta est et abhominabilis facta est coram Domino, ne peccare facias terram, quam Deus tuus tibi tradidit possidendam." 44. Ex concilio Africano. Placuit ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam neque dimissus ab uxore neque dimissa a marito alteri coniungantur, sed ita maneant aut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad paenitentiam redigantur.

45. Augustinus. Apostolus Paulus dicit: "His qui sunt in coniugio, precipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari". Potest enim fieri, ut discedat ea causa, qua Dominus permisit; aut si feminae licet virum dimittere etiam propter causam fornicationis, quid respondebimus de hoc, quod dicit posterius: "Et vir uxorem non dimittat?" Quare non addit: excepta causa fornicationis, quod Dominus permittit, nisi quia similem formam vult intellegi, ut si dimiserit, quod causa fornicationis permittitur, maneat sine uxore aut reconcilietur uxori? Et post pauca: Dominus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti, sed quia permisit, non iussit.

46. Idem ad Iulianam. Quidam putant, lapsarum a sancto proposito feminarum, si nupserint, non esse coniugia. Non parvum malum, ut a maritis separentur uxores, quasi adulterae sint, non uxores. Et cum volunt eas separatas reddere continentiae, faciunt maritos earum adulteros veros, cum suis uxoribus vivis alteras duxerint. Quapropter non possum dicere a proposito meliore lapsas si nupserint feminas, adulteria esse, non coniugia. Sed plane non dubitaverim dicere lapsas a castitate sanctiore, quae vovetur Deo, adulteris esse peiores. Si enim, quod nullo modo dubitandum est, ad offensionem Christi pertinet, cum membrum eius fidem non servat marito, quanto gravius offenditur, cum illi non servatur fides in eo, quod exigit oblatum, qui non exegerat offerendum? Cum enim quisque non reddit, quod non imperio impulsus, sed consilio commonitus vovit, tanto magis fraudati voti auget iniquitatem, quanto minus habuit vovendi necessitatem.

47. Augustinus. Cum ad peccatum admittendum adhibetur fides, mirum, si fides appellanda est. Verumtamen qualiscumque sit, si et contra ipsam fit, nisi cum propterea deseritur, ut ad veram ac legitimam redeatur, id est ut peccatum emendetur voluntatis pravitate correcta. Tamen si quisquam cum hominem solus spoliare non possit, inveniat socium iniquitatis et cum eo paciscatur, ut simul id faciant spoliumque parciantur, quo facinore commisso totum solus auferat, dolet quidem ille et fidem sibi servatam non esse conqueritur, verum in ipsa sua quaerela cogitare debet potius in bona vita ipsi humanae societati fidem fuisse servatam, ne preda iniqua ex homine fieret, si sentit, quam inique sibi peccati societate servata non fuerit. Ille quippe utrobique perfidus profecto scelerator iudicandus est. Ac si id, quod male fecerat, ei displicuisset et propterea cum participe facinoris predam dividere noluisset, ut homini, cui ablata fuerat, redderetur, eum perfidum nec perfidus diceret. Ita mulier, si fide coniugali violata fidem servet adultero, utique mala est, sed si nec adultero, peior est. Porro si eam flagitii paeniteat et ad castitatem rediens coniugalem pacta ac placita adulterina rescindat, miror si eam fidei violatricem vel ipse adulter putabit. Solet etiam queri cum masculus et femina, nec ille maritus nec illa uxor alterius sibimet non filiorum procreandorum, sed propter incontinentiam solius concubitu causa copulantur, ea fide media ut nec ille cum altera nec illa cum altero id faciat, utrum nuptiae haec sunt vocandae. Et potest quidem fortasse non absurde hoc appellari conubium, si usque alicuius eorum ad mortem id inter eos placuerit et prolis generationem, quamvis non ea causa coniuncti sint, non tamen vitaverint, ut vel nolint sibi nasci filios vel etiam opere aliquo malo agant, ne nascantur. Caeterum si utrumque vel unum horum desit, non invenio, quemadmodum has nuptias appellare possimus. Etenim si aliquam sibi vir ad tempus adhibuerit, donec aliam dignam vel honoribus vel facultatibus suis inveniat, quam comparem ducat, ipso animo adulter est nec cum illa, quam cupit invenire, sed cum ista, cum qua sic cubat, ut cum ea non habeat maritale consortium. Unde ipsa hoc sciens ac volens impudice utique miscetur ei, cum quo non habet fedus uxorum. Verumtamen si ei thori fidem observet et ille uxorem duxerit, nubere ipsa non cogitet atque a tali prorsus opere continere se preparet. Adulteram quidem fortassis facile appellari non audeam, non peccare tamen quis dixerit, cum eam viro, cuius uxor non est, misceri sciat? Iam vero si ex illo concubitu, quantum ad ipsam attinet, non nisi filios velit et quicquid ultra causam procreandi patitur, invita patiatur, multis quidem ista matronis anteponenda est.

48. Augustinus in libro de bono coniugali. Nec concubinae ad tempus adhibitae, si filiorum causa concubant, iustum faciunt concubinatum, nec coniugate, si cum maritis lasciviant, nuptiali ordini crimen imponunt. Posse sanae fieri nuptias ex male coniunctis honesto postea placito consequenter manifestum est. Semel autem initum coniugium in civitate Dei, ubi etiam ex prima duorum hominum copula quoddam sacramentum nuptiae gerunt, nullo modo potest nisi alicuius eorum morte dissolvi. Manet enim vinculum nuptiarum, etiam si proles, cuius causa initum est, manifesta sterilitate non subsequetur, ita ut iam scientibus coniugibus non se filios habituros separare se tamen vel ipsa causa filiorum atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis, quibus se copulaverint, adulterium committunt.

49. Idem ad Iulianam viduam. De tertiis et de quartis et de ultra pluribus nuptiis solent homines movere quaestionem. Unde ut breviter respondeam, nec ullas nuptias audeo damnare nec eis verecundiam numerositatis auferre.

50. Pascasius papa II. ad episcopum Reginum. Porro duorum consobrinorum coniuges quamvis diversis temporibus viro uni altera post alterius obitum nubere ipsa preter auctoritatem canonicam publice honestatis iusticia contradicit, et novit prudentia tua, quia ita ab uxoris sicut a viri consanguineis abstinendum est.

51. Augustinus in libro de fide et operibus. Si virgo nesciens viro nupserit alieno, hoc si semper nesciat, numquam ex hoc erit adultera. Si autem sciat, iam ex hoc incipit esse adultera, ex quo cum alieno sciens cubaverit. Sicut in iure prediorum tamdiu quisque bonae fidei possessor rectissime dicitur, quamdiu se possidere ignorat alienum. Cum vero scierit nec ab aliena possessione recesserit, tunc male fidei perhibetur, tunc iuste iniustus vocabitur.

52. Innocentius. Deinde ponitur non dici oportere digamum eum, qui cathecuminus habuerit atque amiserit uxorem, si post baptismum fuerit aliam sortitus, eamque primam videri, quae novo homini copulata sit, quia illud coniugium per baptismi sacramentum cum ceteris criminibus sit ablutum. Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur. Quicquid benae gestum fuerit et secundum precepta legalia custoditum, non potest facientibus deperire. Nuptiarum ergo copula quia mandato Dei perficitur, non potest dici peccatum, et quod peccatum non est, solvi inter peccata omnino credi non debet. Eritque integrum estimare aboleri non posse prioris nomen uxoris, cum non dimissum sit pro peccato, quia ex Dei sit voluntate completum.

53. Calixtus papa. Coniunctiones consanguineorum fieri prohibite, eas et divinae et seculi prohibent leges. Leges ergo divinae hec agentes et eos, qui ex eis prodeunt, non solum eiciunt, sed et maledictos appellant. Leges vero seculi infames tales vocant et ab hereditate repellunt. Nos vero infamia eos notamus nec eos viros ad testimonium, quas leges seculi reiciunt, suscipere debemus. Eos vero consanguineos dicimus, quos divinae et imperatorum Romanorum atque Grecorum leges consanguineos appellant et in hereditatem suscipiunt nec repellere possunt.

54. Sane consanguinitas, que in proprio viro conservanda est, haec minus in uxoris parentela de lege nuptiarum custodienda est, quia constat eos duos fuisse in carne una.

55. Gregorius in decretis. De affinitate namque consanguinitatis per gradus cognationis placuit usque ad septimam generationem observare. Nam et hereditas rerum per legales instrumentorum definitiones sanccita usque ad septimum gradum pertendit heredum successionem. Non enim succederent, nisi eis de propagine cognationis deberetur. De his quoque, qui post mortuas uxores secundas trahere nuptias volunt, iuste et honeste et rationabiliter prospeximus ab earum consanguineis usque ad IIII gradum genealogiae abstineri. Haec nos secundum indulgentiam sanctae matris aecclesiae mitius prelibavimus. Caeterum iuxta secularium legum censuram dignis cohercitionibus gravibusque disciplinae invectionibus omnia haec mala et illicita modis omnibus resecata sunt, ut furor Domini conquiescat.

56. Idem in eodem. De gradibus vero cognationum, qui infra VII generationem in matrimonio sunt inventi, si nescienter fecerunt, etiam multa curricula annorum sunt revoluta, ita ut filios habeant in VI, qui inventi sunt, aut fortasse in V, huiusmodi non separentur, donec nos permittente Domino os ad os loquamur. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Qui vero de his duobus gradibus novas contraxisse nuptias videntur, id est infra anni coronam, modis omnibus separentur. Decaetero vero generalia per omnem provinciam taliter percurrens statuta firmentur, ut nullus audeat deinceps tale scelus perpetrare, et qui fecerint, sine retractationis misericordia acris puniti ultionibus separentur. Hi vero qui propinquas sanguinis uxoris suae in matrimonio sibi sociaverunt, sicut iamdudum vobis scripsimus, qui in eodem gradu inventi sunt, separentur aut suspendatur eorum causa, usque dum nos insimul Domino auxiliante conveniamus.

57. Augustinus. Secundum verba apostolica etiam si vir continere voluisset et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur et illi Deus imputaret continentiam, si non suae, sed tuae cedens infirmitati, ne in adulterium caderes. Quisquis igitur compatiens infirmitati uxoris reddit, non exigit debitum, aut si propter propriam infirmitatem ducit uxorem, plangens potius, quia sine uxore non potuit, quam gaudens, quia duxit, quisquis vendit quod novit, quia et si maneret, beatum non faceret, quisquis quod emit novit, quia transiet, et de his non presumit et fecit ex eo misericordiam cum non habentibus, securus expectat diem novissimum.

58. Augustinus. Non propter vinculum cum talibus coniugale servandum, sed ut acquirantur Christo, recedi ab infidelibus coniugibus apostolus vetat. Multa sunt facienda non iubente lege, sed libera caritate. Unde prior ipse Dominus, cum se tributum non debere monstrasset, solvi tamen, ne scandalizasset eos, quibus eternam salutem gerens hominem, consulebat.

59. Idem in libro de bono coniugali. Bonum nuptiarum per omnes gentes atque homines omnes in causa generandi est et in fide castitatis, quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, per quam nefas est, etiam repudio discedente alteri nubere, dum vir eius vivit. Nec saltem ipsa causa pariendi, quae cum sola sit, qua nuptiae fiunt, nec ea re non subsequente, propter quam fiunt, solvitur vinculum coniugale, nisi coniugis morte. Quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiam si plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinationis sacramentum; et si aliqua culpa quisquam ab offitio removeatur, sacramento Domini semel imposito non carebit, quamvis ad iudicium permanente.

60. Ex concilio Ancirano. Desponsatas puellas et postea ab aliis raptas placuit erui et his reddi, quibus fuerant antea desponsatae, etiam si eas a raptoribus florem pudoris amisisse constiterit.

61. Alexander episcopus servus servorum Dei omnibus episcopis et clericis necnon iudicibus per Italiam constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Ad sedem apostolicam perlata est quaestio noviter exorta de gradibus consanguinitatis, quam quidam legum et canonum imperiti excitantes eosdem propinquitatis gradus contra sacros canones et aecclesiasticum morem numerare nituntur, novo et inaudito errore affirmantes, quod germani fratres vel sorores inter se sint in secunda generatione, filii eorum vel filiae in quarta, nepotes vel neptes ipsorum in VI, talique modo progeniem computantes et in huiusmodi sexto eam gradu terminantes dicunt deinceps viros ac mulieres inter se posse nuptialia iura contrahere. Et ad huiusmodi prophanum errorem confirmandum in argumento assumunt seculares leges, quas Iustinianus imperator promulgavit de successionibus consanguineorum. Quibus confisi ostendere moliuntur fratres in secundo gradu esse numeratos, filios eorum in IIII, nepotes in VI. Sic seriem genealogiae terminantes numerationem sanctorum patrum et antiquam aecclesiae computationem ad nos usque perductam perversa quadam calliditate disturbare nituntur. Nos vero Deo annuente hanc quaestionem discutere curavimus in synodo habita in Lateranensi consistorio, convocatis ad hoc opus episcopis et clericis atque iudicibus diversarum provinciarum. Denique diu ventilatis legibus et sacris canonibus distincte invenimus ob aliam atque aliam causam alteram canonum alteram legum fieri computationem. In legibus siquidem ob nichil aliud ipsorum graduum mentio facta est, nisi ut hereditas vel successio ab una ad alteram personam inter consanguineos deferatur. In canonibus vero ob hoc progenies computatur, ut aperte monstretur, usque ad quotam generationem a consanguineorum sit nuptiis abstinendum. Ibi prescribitur, ut hereditas propinquis modo legitimo conferatur, hic vero, ut rite et canonice inter fideles nuptiae caelebrentur. In legibus distincte non numerantur gradus, nisi usque ad sextum, in canonibus autem usque ad septimam distinguntur generationem. Hac igitur de causa, quia hereditates nequeunt deferri, nisi de una ad alteram personam, idcirco curavit secularis imperator in singulis personis singulos prefigere gradus. Quia vero nuptiae sine duabus non valent fieri personis, ideo sacri canones duas in uno gradu constituere personas. Utramque tamen computationem, si attente ac subtiliter perspecta fuerit, idem sensisse et eandem esse in sententia atque ad eundem terminum convenire manifestissimum erit. Iustinianus namque usque ad quem gradum consanguinitas ipsa perduret, in suis legibus non deffinivit. Canones vero ultra septimam nullam numerant generationem. Sexto quippe gradu determinato in ipsis legibus subintulit imperator. Hactenus ostendisse sufficiat, quemadmodum gradus cognationis numerentur. Namque ex his palam est intelligere, quemadmodum ulteriores gradus numerare debeamus. Generata quippe persona gradum adicit. Ecce in his verbis aperte ostenditur tales gradus, quales isti computant, non tantum usque ad sextum, verum etiam ultra numerari debere, quippe cum ultra sextum ulteriores gradus numerandos esse decernat. Ubi enim ulteriores nominat gradus, aperte indicat non sex tantummodo esse gradus, sed sex finitis adhuc alios numerandos. Nec mirum cum in precedentibus ipse firmaverit imperator, decimo etiam gradu consanguineos sibi inter se posse succedere. Cum enim decimum nominat gradum, non esse tantummodo sex, luce clarius confitetur. Hic ergo evigilent et aciem mentis, si possunt, intendant, quos hactenus istiusmodi perculit error. Enimvero ubi secundum leges inter agnatos vel cognatos defertur successio, consanguineos esse non dubium est. Neque enim sibi succederent, nisi inter se parentele vinculo tenerentur. Succedunt autem inter se teste Iustiniano in X gradu. Consanguinei igitur sibi sunt, qui sic sibi succedunt. Quodsi in X gradu consanguinei sibi existunt, non est terminata consanguinitas, ut isti fatentur, in VI. tantummodo gradu. Quid igitur dicent? Computatis namque gradibus, sicut isti numerant, aut finietur consanguinitas in VI gradu aut non. Si finitur, fallaces erunt leges, quibus isti nituntur, quae in X gradu sibi succedere consanguineos iubent. Quodsi non finitur consanguinitas in huiusmodi VI gradu, falsidici erunt isti, qui ultra illum sextum gradum nolunt computare consanguinitatem. Igitur aut leges erunt false aut isti, qui sic finiunt generationem. Sed ut veridicae leges et veraces sint canones, dicamus id, quod veritas habet, scilicet quod non terminatur consanguinitas in huiusmodi VI gradu et terminatur in VI secundum canones gradu. Utraque enim computatio, sicut superius diximus, uno fine concluditur. Namque duo gradus legales unum gradum canonicum efficiunt. Fratres itaque, qui secundum seculares leges dicuntur in secundo, iuxta canones numerantur in primo. Filii fratrum, qui illic numerantur in IIII, hic computantur in secundo. Nepotes vero, qui ibi in VI, istic numerantur in tercio. Sic deinceps qui in legibus scribuntur in octavo et X, in canonibus definiuntur in IIII et V. Atque hoc modo de reliquis sentiendum est, ut qui secundum canones dicuntur in VI vel VII, secundum leges accipiantur in XII vel XIIII. Hanc computationem intellegens prudentissimus papa Gregorius, dum quaereretur, in quota generatione coniungi fideles debeant, ipsas seculares leges in testimonium advocans Augustino Anglorum episcopo sic rescripsit: "Quaedam terrena lex in Romana re publica permittit, ut sive fratris et sororis seu duorum fratrum germanorum vel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali coniugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est, ut iam tercia vel quarta generatione copulatio fidelium licenter sibi coniungi debeat. Nam a secunda, quam prediximus, omnimodo debet abstinere." Ecce hic aperte monstratur filios et filias fratrum in secunda generatione numerari, et si fratrum filii vel filiae numerantur in secunda, fieri non potest, ut ipsi fratres non sint in prima. Quodsi fratres computantur in prima, filii eorum in secunda, dubium non est, quin eorum nepotes sint in tertia, pronepotes in quarta, sic et de reliquis usque ad septimam. Sed sunt quidam, qui ex his verbis sancti Gregorii, quibus ait, ut tertia vel quarta generatione copulenter fideles, occasionem accipiunt illicita matrimonia contrahendi, dicentes se hoc iuste facere posse, quod tam prudentissimus doctor sua sententia definivit. Isti itaque, qui se hoc velamento defendere nituntur, advertant in eiusdem patris sententiis non hoc generaliter cunctis, sed specialiter Anglorum genti mandasse. Nam postmodum a Felicae Mesanae Siciliae presule requisitus, si hoc, quod Augustino mandaverat, generaliter cunctae aecclesiae tenendum esset, apertissime firmavit non aliis hoc quam illi genti mandasse, ne bonum, quod ceperant, metuendo austeriora desererent. Sed et illis, postquam in fide essent firma radice solidati, et universali aecclesiae censuit semper esse tenendum, ut nullam de propria consanguinitate vel affinitate infra septimam generationem aliquam sibi audeat coniugio copulare. Ecce aperte monstratum est et ex verbis ipsius legis et auctoritate prudentissimi papae Gregorii, quid de gradibus consanguinitatis numerandis sentire debeamus, quamvis alia quoque ratio pari modo ipsos revincat adversarios. Nam si, ut ipsi fatentur, in illo VI gradu consanguinitas finiretur, omnes personarum ramusculos, qui ultra illum gradum in pictura arboris continentur, velut superfluos oporteret detruncari. Sed quia omnes, qui in predicte arboris pictura numerantur, ex una parentela consistunt, numquam sine diminutione consanguinitatis a se poterunt separari, veluti non sine damno cuiusque personae valent a proprio corpore manus aut pes seu aliquod membrum aliud detruncari. Illa quoque sacrorum preceptio canonum, quae iubet a propria abstinere consanguinitate, quamdiu generatio recordatur aut in memoria retinetur, nec a predicta parentelae discrepat computatione. Nam in VII gradibus, si canonice et usualiter numerentur, omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos nec consanguinitas invenitur nec nomina graduum reperiuntur nec successio potest amplius prerogari nec memoriter ab aliquo generatio recordari. Ne vero in hac consanguinitatis computatione aliqua dehinc ambiguitas valeat remanere, aliam, quam quidam faciunt, numerationem in hac etiam disputatione duximus discutiendam. Sunt enim quidam, qui non a fratribus, sed a filiis eorum, id est patruelibus vel consobrinis genealogiam numerare incipiunt, dicentes filios fratrum in prima generatione computari debere, quia fratres quasi quidam truncus, ex quo ceteri ramusculi oriantur, existunt. Sed nec ista graduum computatio, si bene intellecta fuerit, ab ea, quam superius exposuimus, in sententia poterit esse diversa. Isti enim, qui numerandi initium sumunt a filiis fratrum, non progrediuntur ultra sextam generationem, sed sicut totius mundi sex etates existunt et humanae vitae itidem sex, ita et in consanguinitate sex tantummodo autumant computandas generationes. Quibus finitis novae coniunctionis dicunt posse initium fieri, ut quasi fugientem possint revocare consanguinitatem. Haec itaque computatio, quae incipit a fratrum filiis et numerat usque ad sextam, tantumdem valet, quantum quae incipit a fratribus et computat usque ad septimam, nec ulla in sensu existit diversitas, quamvis in numero graduum varietas videatur. Ultima enim generatio, si a fratribus sumatur initium numerandi, septima invenitur, si a filiis fratrum, sexta reperitur. Taliter igitur determinatis gradibus consanguinitatis apostolica auctoritate vos monemus, fratres et filii, ut omnibus sic seriem genealogiae computandam esse intimetis, quemadmodum sancti patres numerandam esse sanxerunt et antiquus mos sanctae et universalis aecclesiae per longa tempora olim computasse monstratur. Nam si quis perversa et obstinata mente a recto tramite apostolicae sedis deviare voluerit et aliter quam nos in nuptiis caelebrandis gradus parentelae numerare temptaverit, primum pro sua temeritate caelesti paena plectetur, postmodum vero gladio perpetui anathematis noverit se iugulandum.

62. Quod autem frater sororve uxoris tuae cognati nomine dicuntur, equivocationis iure fit et necessitate vulgaris appellationis potius quam ulla causa cognationis. Uxor enim fratris fratrissa potius quam cognata vocatur, mariti frater levir dicitur, duorum autem fratrum uxores ianitrices vocantur, quasi eandem ianuam terentes vel per eandem ianuam iter habentes. Viri soror glos appellatur, sororis autem vir non habet speciale nomen nec uxoris frater.

63. Ex decretis Zachariae pape. De gradibus propinquitatis, super quibus parvitatem meam vobis consulere placuit, quod ego cum omnibus orthodoxae fidei cultoribus sentio, ratum duxi paucis absolvere. Ab his omnino dissentio, qui perversae parentelae successiones supputantes gradus diducunt et de uno duos constituunt ac per hoc primum gradum secundum, secundum vero tertium efficiunt sicque ex omni parte seriem generationum corrumpunt, ut cum arborem, quae de parentela compingitur, ab ipsis abscisam conspicimus, corpus ut ita dicam truncatum suis artubus videatur. Igitur parentelae gradus a nobis taliter computatur. Siquidem ego et frater meus una generatio sumus primumque gradum efficimus nulloque gradu distamus. Rursus filius meus fratrisque mei filius secunda generatio sunt ac gradum secundum faciunt nec a se gradu aliquo separantur. Atque ad hunc modum caetere successiones numerandae sunt. Porro autem de affinitate, quam dicitis parentelam esse, quae ad virum ex parte uxoris seu quae ex parte viri ad uxorem pertinet, manifestissima ratio est, quia si secundum divinam sententiam ego et uxor mea una caro sumus, profecto mihi et illi mea suaque parentela propinquitas una efficitur. Quocirca ego et soror uxoris meae in uno et primo gradu erimus, filia vero eius secundo gradu, neptis vero tertio eoque modo utrique in ceteris agendum est successionibus. Uxorem vero propinqui mei cuiuscumque gradus sit, ita me oportet attendere, quemadmodum ipsius quoque gradus aliqua femina propriae propinquitatis sit. Quod nimirum uxori meae de propinquarum suarum viris et cunctis cognationis gradibus convenit observare. Qui vero aliorsum sentiunt, antichristi sunt.

64. Fabianus papa. Consanguineos extraneorum nullus accuset vel consanguinitatem in synodo computet, sed propinqui, ad quos tota progenies pertinet, id est pater, mater, soror, frater, patruus, avunculus, amita, matertera et eorum procreatio. Si autem tota progenies defecerit, ab antiquioribus et veratioribus, quibus eadem propinquitas nota sit, episcopus canonice requirat, et si inventa propinquitas fuerit, separentur.

65. Sacramentum de parentela. De illa parentela, quam dicunt esse inter illum scilicet N. et istam eius coniugem N., quicquid inde scis aut audisti a tuis vicinis aut a tuis antiquioribus propinquis, quod tu per nullum ingenium nec propter amorem nec propter timorem aut per pretium aut premium aut per consanguinitatem celabis episcopo tuo aut eius misso, sic te Deus adiuvet et iste sanctorum reliquiae.

66. Iuramentum testium. Istud sacramentum, quod iste iuravit de illa parentela, quae inter illum et eius coniugem N. computatur, quod illud observabis, in quantum sapis aut audisti, sic te Deus adiuvet et iste sanctorum reliquiae.

67. Iuramentum de incestuoso discidio. Ab isto die inantea quod tu per nullum ingenium te sociabis huic tuae consanguineae nec in coniugio nec in adulterio nec cum illa ad unam mensam manducabis et bibes aut sub uno tecto manebis nisi in aecclesia aut in aliquo publico loco, ubi nulla mala suspitio possit esse, ut ibi coram testibus idoneis pro certa necessitate pariter colloquamini, nec aliam coniugem accipies, nisi forte post actam paenitentiam tibi licentia data fuerit ab episcopo tuo aut eius misso, sic te Deus adiuvet et iste sanctorum reliquiae.

68. Ex quinto libro codicis Iustiniani. Iubemus ut, quicumque mulierem cum voluntate parentum aut, si parentes non habuerit, sua voluntate maritali affectione in matrimonio acceperit, etiam si dotalia instrumenta non intercesserint nec dos data fuerit, tamquam si cum instrumentis dotalibus tale matrimonium processisset, firmum coniugium eorum habeatur. Non enim dotibus, sed affectu matrimonia contrahuntur.

69. Item Ulpianus in L. libro Dig(estorum). Nuptias non concubitus, sed consensus facit.

70. Nicholaus. Sive de coniugii faedere sive de adulterii crimine iudicium sit agitandum, nulla ratio patet Thyebirgam cum Lothario posse inire certamen, nisi prius ad tempus fuerit suae potestati et consanguineis propriis libere sociata. Inter quos etiam locus providendus est, in quo nulla vis multitudinis formidandum et non sit difficile testes producere vel ceteras personas, quae tam a sanctis canonibus quam a venerandis Romanis legibus in huiusmodi controversiis requiruntur.

71. Iuramentum ad reconciliandam viro uxorem dimissam. Ab isto die inantea istam coniugem illam, quam iniuste dimiseras, ita tenebis per rectum, sicut maritus suam debet habere coniugem in dilectione et debita disciplina, nec eam per ullum malum ingenium a te separabis nec ea vivente aliam accipies, sic te Deus adiuvet.

72. Augustinus ad Pollentium in libro II. Quod autem tibi durum videtur, ut post adulterium reconcilietur coniux, si fides adsit, non erit durum. Cur enim adhuc deputamus adulteros vel quos credimus baptismate ablutos vel paenitentia esse sanatos? Haec crimina in veteri lege Dei nullis sacrificiis mundabantur, quae novi testamenti sine dubitatione mundantur, et ideo tunc omnino prohibitum est ab alio contaminatam accipere uxorem, quamvis David Saulis filiam, quam pater eiusdem mulieris ab eo separatam dederit alteri, tamquam novi testamenti prefigurator sine cunctacione receperit. Nunc autem posteaquam Christus ait adulterae: "Nec ego te condemnabo, vade, deinceps noli peccare", quis non intelligat maritum debere ignoscere, quod videt ignovisse Deum amborum, nec iam se debere adulteram dicere, cuius paenitentis crimen deletum est a Deo? 73. Gregorius Mauritio imperatori, ob quendam comitem, qui nepotis sui mortui desponsatam duxit uxorem. Qui desponsatam puellam proximi sui acceperit in coniugium, anathema sit ipse et omnes consentientes ei, quia secundum legem Dei mori decernitur. Nam divinae legis mos est sponsas appellare coniuges, ut in evangelio: "Accipe Mariam coniugem tuam", et illud in deuteronomii: "Si quis cuiuslibet hominis desponsatam puellam in agro vel in quolibet loco oppresserit vel adduxerit in domum suam, moriatur, quia uxorem proximi sui violavit, non quae iam uxor erat, sed quae a parentibus uxor fieri debebat." Et infra: Sicut nulli christiano licet de sua consanguinitate, vel quam cognatus habuit, uxorem accipere, sic etiam nec licet cuiquam de consanguinitate uxoris suae vel quam cognatus eius habuit, in matrimonium assumere.

74. Iohannes Crisostomus super Matheum. Matrimonium quidem non facit coitus, sed voluntas, et ideo non solvit illud separatio corporis, sed voluntatis. Ideo qui dimittit coniugem suam et aliam non accipit, adhuc maritus est. Nam etsi corpore iam separatus est, tamen adhuc voluntate coniunctus est. Cum ergo aliam acceperit, tunc plene dimittit. Non ergo qui dimittit mechatur, sed qui alteram ducit.

V. De tempore nuptiarum.

1. Ex concilio Billed. Quod non oporteat a septuagesima usque in octavam pasche et tribus ebdomadibus ante festivitatem sancti Iohannis et ab adventu Domini usque post epyphaniam nuptias caelebrare. Quod si factum fuerit, separentur.

VI. De observatione compatris et commatris.

1. Innocentius Exuperio episcopo. Si quis unus ex coniugio filium aut filiam alterius sacro fonte susceperit aut ad chrisma tenuerit vel ad christianitatis misterium, ambo vir et mulier compatres parentibus infantis facti sunt, quia vir et mulier una caro effecti sunt.

2. Ex concilio Triburiensi, cui interfuit Arnulfus rex. Qui spiritualem habet compatrem, cuius filium de lavacro sacri fontis accepit, et eius uxor commater non est, liceat ei defuncto compatre suo eius viduam ducere uxorem, si nullam habent consanguinitatis propinquitatem. Quid enim? Numquid non possunt coniungi, quos nulla proximitas carnalis vel in id generatio secernit spiritualis? 3. Ex epistola Pascalis pape II. ad Reginum episcopum. Post uxoris obitum cum commatre uxoris viri superstitis coniugio copulari nulla videtur ratio vel auctoritas prohibere. Neque enim cognationi carnis cognatio spiritus comparatur neque per carnis unitionem ad unitionem spiritus pertransitur. § Post susceptum vero de fonte filium vel filiam spiritualem, qui ex compatre vel commatre nati fuerint, matrimonio coniungi non possunt, quia leges seculi non emancipatos adoptivis prohibent copulari.

VII. De muliere, quae ante mundum sanguinem ecclesiam intrat et que nupserit hoc tempore.

1. Ex penitentiali Theodori. Mulier quae intrat aecclesiam ante mundum sanguinem post partum, si masculum genuerat, XXXIII dies, si femina, LXVI, si autem presumpserit ante tempus prefinitum aecclesiam intrare, tot dies in pane et aqua peniteat, quot aecclesia carere debuerat. Qui autem concubuerit cum ea his diebus, X dies peniteat in pane et aqua.

2. Gregorius Augustino. Cum enixa fuerit mulier, post quot dies debeat aecclesiam intrare, testamenti veteris perceptione didicisti, ut pro masculo diebus XXXIII, pro femina LXVI. Quod tamen sciendum est, quia in misterio accipitur. Nam si ora eadem, qua genuerit, actura gratias intret aecclesiam, nullo peccati pondere gravatur. Voluptas carnis, non dolor, in culpa est. Et infra: Ad eius vero concubitum vir suus accedere non debet, quoadusque qui gignitur ablactetur. Eis, quae filios suos ex prava consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, viri sui non debent admisceri, quippe quia et sine partus causa, cum in consuetis menstruis detinentur, viris suis misceri prohibentur, ita ut morte lex sacra feriat, si quis vir ad menstruatam mulierem accedat. Quae tamen mulier, dum consuetudinem menstruam patitur, aecclesiam intrare debet, quia naturae superfluitas in culpam non debet imputari, et per hoc, quod invita patitur, iustum non est, ut ab ingressu aecclesiae privetur. Sanctae autem communionis misterium in hisdem diebus percipere non debet prohiberi. Vir autem cum propria coniuge dormiens nisi lotus aqua intrare aecclesiam non debet, sed neque lotus intrare statim debet. Lex autem veteri populo precipit, ut mixtus vir mulieri et lavari aqua debeat et ante solis occasum aecclesiam non intrare. Quod amen intelligi spiritualiter potest. Et infra: Et quamvis de hac re diversi diversa sentiant, Romanorum tamen antiquioribus semper usus fuit post amixtionem propriae coniugis et lavacri purificationem querere et ab ingressu aecclesiae paululum reverenter abstinere. Si quis vero sua coniuge non cupidine voluptatis raptus, sed solummodo creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto sive de ingressu aecclesiae seu de sumendo corpore Domini suo relinquendus est iuditio.

VIII. De adulterio et incestu vel fornicatione raptuque feminarum et eorundem iudicii impositione.

1. Gregorius papa apostolicus ante corpus venerabilis Christi apostolorum principis inferens sententiam dixit: Si quis presbiteram duxerit in coniugium, anathema sit. Si quis diaconam duxerit in coniugium, anathema sit. Si quis monacham, quam Dei ancillam appellant, in coniugio duxerit, anathema sit. Si quis commatrem spiritualem in coniugium duxerit, anathema sit. Si quis sororem duxerit in coniugium, anathema. Si quis neptem duxeri in coniugium, anathema. Si quis novercam aut nurum suam duxerit in coniugium, anathema. Si quis de propria cognatione vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Si quis virginem, nisi desponsaverit, rapuerit vel furatus fuerit in uxorem, cum sibi faventibus anathema sit.

2. Idem. Si quis viduam furatus fuerit in uxorem, vel consentiens ei, anathema sit. Et responderunt omnes tercio: Anathema sit.

3. Ex decreto Martini pape. Si qua mulier duos fratres aut si quis vir duas sorores duxerit, a communione separentur usque ad mortem. In morte pro misericordia viaticum accipiant.

4. Augustinus. Audite, fratres karissimi, membra Christi et matris catholicae aecclesiae filii: quod dico competentibus, audiant fideles, quod dico fidelibus, audiant competentes, quod dico fidelibus et competentibus et penitentibus, audiant et cathecumini. Audiant omnes, timeant et nemo contempnat. Sit mihi in consolationem vester auditus, ne vobis sit in testimonium dolor meus. Competentibus dico: fornicari vobis non licet, sufficiant uxores vobis, concubinas vobis non licet habere. Audiat Deus, si vos surdi estis, audiant angeli eius, si vos contempnitis. Concubinas non licet vobis habere, et si non habetis uxores, tamen non licet habere concubinas, quas postea dimittatis et ducatis uxores. Tanto maior dampnatio vobis erit, si volueritis habere uxores et concubinas. Non licet vobis habere uxores, quarum priores mariti vivunt. Nec vobis faeminis habere viros licet, quorum priores uxores vivunt. Adulteria sive incesta coniugia non sunt iure caeli, sed iure seculi. Nec illam faeminam licet habere, quae per repudium discessit a marito. Solius causa fornicationis licet uxorem adulteram dimittere. Sed illa vivente non licet alteram ducere.

5. Silvester papa. Si quis filiam aut sororem ex sacro fonte vel chrismate in coniugio sociaverit, dividantur et agant paenitentiam V annis.

6. Ex sinodo Calcedonensi sub Marciano principe habita et numero sexcentorum XXX sacerdotum. Propter plerosque simplices minusque intelligentiae capaces strictim breviterque replicanda pernecessarium duximus, ut qui legere multa nequiverint, saltim hec utpote defloraciuncula discant, videlicet quid agendum sit de his, qui incestis vel diversis commistionibus immittunt. Scilicet si genitor cum filia, si natus cum genitrice, si germanus cum germana, si patruus vel avunculus cum nepte, si nepos cum amita vel matertera, si consobrinus cum consobrina, si agnatus cum agnata, si cognatus cum cognata, si pater et filius aut duo fratres cum una muliere vel unus vir cum matre et filia aut duabus commatribus aut cum duabus sororibus, si cum diacona aut presbitera, si cum consecrata virgine vel sanctimoniali seu cum uxore alterius, si compater cum commatre vel frater cum sorore in Christo, si cum devota quae est veste mutata, si cum electa vidua vel desponsata alterius aut cum Iudea vel pagana: sollicite provisum est, ut per septem annos extra metas ipsius terrae exul fiat et diebus vitae suae inermis cum fletu et luctu peniteat et eucharistiae non communicet, nisi urgente die mortis periculo.

7. Ex concilio Aurelianensi. Qui dormierit cum duabus sororibus et una ex illis antea uxor fuit, neutram ex ipsis habeat nec ipsi adulteri umquam in coniugio copulentur.

8. Ex penitentiali Romano. Si quis cuiuslibet animalis commixtione peccaverit, XV annos in humilitate subiaceat ad aecclesiae ianuam et post hos per alios V annos in orationis communione receptus penitentiam agat et sic gratiam sacramenti percipiat. Interrogentur autem alii de eo qui, qualem vitam in penitentiam egerit, et sic communionis misericordiam consequatur. Si quis autem post XX annos habens uxorem huic peccato succubuerit, XXV annos humilitati subiaceat et V annos in orationibus et sic communicet.

9. Ex concilio Meldensi. Si laicus cum laica femina, id est uterque absoluti a lege coniugii, concubuerit, III annos peniteat, et quanto sepius et negligentius ea peccata commiserit, tanto magis et tempus addatur et modus penitentie.

10. Leo nonus papa Petro Damiano. Quo enim modo clericus possit esse vel nominari, qui proprio arbitrio non metuit inquinari manibus vel suis vel alienis virilia sua vel aliena contrectans aut inter femora vel in terga execrabili deformitate fornicans? De qualibus quia sancto furore permotus, que tibi videbantur, scripseras, apostolicam nostram interponimus auctoritatem, quatinus scrupulosam legentibus auferamus dubietatem. Et constet omnibus certum nostro iudicio placuisse, quecumque continet ipse libellus diabolico igni velut aqua appositus. Verum ne cenose libidinis inpunita licentia pervagetur, necesse est apostolicae severitatis congrua reprehensione refellatur et tamen aliquod temperamentum in austeritate ponatur. Ecce omnes illi qui, quamvis IIII generum faeditate polluuntur, prospecta equitatis censura ab omnibus immaculate aecclesiae gradibus tam sacrorum canonum quam nostro iudicio depelluntur. Sed nos humanius agentes eos, qui vel propriis manibus vel invicem inter se egerunt semen vel etiam qui inter femora ceciderunt et non longo usu nec cum pluribus, si voluntates refrenaverint et digna penitudine probrosa commissa luerint, admitti ad eosdem gradus, in quibus in scelere manentes, non permanentes fuerant, divine miserationi confisi volumus atque etiam iubemus; ablata ab aliis spe recuperationis sui ordinis, qui longa tempora secum sive cum aliis, vel cum pluribus brevi licet tempore, quolibet duorum feditatis genere, que descripseras, maculati sunt, vel quod est horrendum dictu et auditu, in terga prolapsi sunt. Contra quod nostrum apostolice sanctionis decretum si quis ausus fuerit vel iudicare vel atemptare, ordinis sui se noverit periculo agere.

11. Simacus papa. Raptores igitur viduarum vel virginum ab inmanitate tanti facinoris detestamur, illos vehementius persequendo, qui sacras virgines vel volentes vel invitas matrimonio suo sociare temptaverint. Quos pro tam nefandissimi criminis atrocitate a communione suspendi precipimus.

12. Innocentius. Et illud desideratum est scire, cur communicantes viri cum adulteris uxoribus non conveniant, cum econtra uxores in consortio adulterorum virorum manere videantur. Super hoc christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condempnat, sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata vindictam. Viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consuerunt et ideo mulieribus prodito earum crimine communio denegatur. Virorum autem latente commisso non facile quisquam ex suspitionibus abstinetur, qui utique submovetur, si eius flagitium detegatur. Cum ergo par causa sit, interdum probatione cessante vindicte ratio conquiescit.

13. Ex concilio Anciritano. De his qui inrationabiliter versati sunt sive versantur, id est qui cum pecoribus et masculis se coinquinaverint, quotquot ante XX annos etatis tale crimen commiserint, XV annis exactis in paenitentia communionem mereantur orationum. Deinde quinquennio in hac communione durantes, tunc demum oblationis sacramenta contingant. Discutiatur autem et vita eorum, qualis tempore paenitudinis extiterit, et ita misericordiam consequantur. Quodsi inexplebiliter his hesere criminibus, ad agendam penitentiam prolixius tempus insumant. Quotquot autem post XX annos aetatis uxores habentes in hoc peccato prolapsi sunt, XXV annos paenitentiam agentes ad orationis communionem recipiantur. In qua quinquennio perdurantes, tunc demum plenam communionem et oblationis sacramenta percipiant. Quodsi uxores habentes et transcendentes quinquagesimum annum aetatis ita deliquerint, ad exitum vitae communionis gratiam consequantur.

14. De eodem. De mulieribus, que fornicantur et partus suos necant, sed et his, quae agunt secum, ut utero non receptos excutiant, antiqua quidem definitio usque ad exitum vitae eas ab aecclesia removit. Humanius autem nunc definivimus, ut eis decem tempus annorum paenitentia tribuatur.

15. Ex concilio Neocesariensi. Presbiter si uxorem duxerit, ab ordine illum deponi debere. Quodsi fornicatus fuerit vel adulterium commiserit, extra aecclesiam abici et ad paenitentiam inter laicos redigi oportet.

16. De eodem. Mulier si duobus fratribus nupserit, abici debere usque ad diem mortis, sed propter humanitatem in extremis suis sacramentis reconciliari oportet. Ita tamen ut, si forte sanitatem recuperaverit, matrimonio soluto ad paenitentiam admittatur. Quodsi defuncta fuerit mulier in huiusmodi consorcio constituta, difficilis erit paenitentia remanentis. Que sententia tam viros quam mulieres tenere debebit.

17. Ambrosius in libro patriarcharum. Disce, mulier, zelum deponere, qui sepe mulieres in furorem incitat. Sed et vos moneo, viri, maxime qui ad gratiam Domini tenditis, non commisceri adulterino corpori. Qui enim se iungit meretrici, unum corpus est; nec dare hanc occasionem divorcii mulieribus. Nemo sibi blandiatur de legibus hominum. Omne stuprum adulterium est, nec viro licet, quod mulieri non licet. Eadem a viro quae ab uxore debetur castimonia. Quicquid in eam, non que sit legitima uxor, commissum fuerit, adulterii dampnatur crimine.

18. Ex epistola Ormisde pape, similiter et Eugenii. Si qua femina in fornicatione deprehensa fuerit cum episcopo aut presbitero vel diacono post acceptam leviticam benedictionem aut ipsa confessa aut ab aliis devicta, semel tantum lapsa est, placuit sinodo secundum antiquam et humaniorem diffinitionem V annos peniteat, III ex his in pane et aqua. Si autem semel tantum et iterum, VII annos, III ex his in pane et aqua. Si autem iterum atque iterum diuque perseveraverit, X annos peniteat, III ex his in pane et aqua, et corpori Christi non communicet ante actam paenitentiam, nisi prevenerit dies mortis, licet ut supra scriptum secundum antiquam et humaniorem diffinitionem. Secundum tamen providentiam sacerdotis sollerter pensandum est, iuxta qualitatem vel quantitatem culpe iudicetur, et de illo loco expellere eam oportet, ubi tale commissum facile committere possit.

19. Ex decreto Nicholai pape. Si quis fuerit fornicatus cum duabus sororibus vel cum noverca sua, hoc est cum relicta patris sui, vel cum amita sive matertera sua vel cum filia patrui sive avunculi vel cum filia amitae sive matertere suae aut cum filia filii vel filiae suae sive etiam cum ava sive etiam proava sua aut cum filia fratris sive sororis suae sive cum uxore fratris aut filii sui, similiter si qua mulier per supradictos consanguinitatis gradus se fornicari permiserit, unusquisque eorum singillatim per se XIIII annis in hunc modum peniteat: In primis quidem toto illo anno inclusus maneat ad ingressus domus Dei et eodem anno exceptis dominicis diebus et festis solummodo pane et aqua et sale utatur. Secundo anno ingrediatur quidem domum Dei, sed carnibus et vino ac sicera minime utatur nisi festis et dominicis diebus. Postea vero aliis duobus sequentibus annis per totum anni circulum, quando carne vescitur, ab omni potu, quo inebriari potest, se contineat, et si potum biberit, minime carne vescatur infra ebdomadam, scilicet III. feria et V. et sabbato; alie autem ferie sint pure, id est II. et IIII. et VI., dominici vero dies sint absoluti. Deinde usque in finem X. anni III. ferias per tres quadragesimas legitime custodiat. VI. feriam quamdiu vixerit in pane et aqua observet. Arma non ferat nisi contra paganos, osculum nulli prebeat, sacrificium nisi pro viatico non accipiat, et si sine uxore est, minime accipiat, si vero coniugatus est, post V annorum penitentiam, non quidem paenitus privetur coniugio. Qui autem in aliis gradibus usque ad VII. lineam incestum perpetraverit, X annis, sicut supradictum est, paeniteat.

20. Ex concilio Triburiensi capitulo X. Si quis cum duabus sororibus fornicatus fuerit vir, diebus vitae suae peniteat. Soror autem, que de alia sorore nescivit, licentiam habeat nubendi.

21. Ex eodem capitulo XI. Similiter et de duabus sororibus, qui cum una in adulterio mansit et aliam publice accepit, non habeat mulierem umquam. Illa vero, que nescivit, accipiat maritum.

IX. De homicidio.

1. Ex decretis Clementis pape. Homicidarum vero tria genera esse dicebat et paenam eorum parilem fore docebat. Sicut enim homicidas interfectores fratrum, ita et detractores eorum eosque odientes homicidas esse manifestabat, quia et qui occidit et qui odit fratrem suum et qui detrahit, pariter homicide esse monstrantur. Omnes enim a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, abstinere et bonam eorum conversationem ac innocentem omnibus monstrare rogabat. Ex corde enim cunctos attentius invicem diligere insinuabat.

2. Pius papa. Quicumque propriam uxorem absque lege vel sine causa et certa probatione interfecerit aliamque duxerit uxorem, armis depositis publicam agat paenitentiam. Et si contumax fuerit et episcopo suo non obediens extiterit, anathematizetur, quousque consentiat. Eadem lex erit illi, qui seniorem suum interfecit.

3. Silvester papa. Si quis hominem publice penitentem interfecerit, ut homicidium sponte commissum dupliciter peniteat, et nisi in finem non communicet.

4. Gregorius Bonifatio Maguntino archiepiscopo. De his vero, qui patrem et matrem, fratrem aut sororem occiderunt decernimus, ut toto vitae suae tempore corpus non suscipiant dominicum nisi in sui temporis exitu pro viatico. Abstineant autem se a carnis commestione et potu vini, donec vixerint. Ieiunent secundam et IIII et sextam feriam, ut sic possint deflentes diluere admissum scelus.

5. Idem in eodem. Nec is quidem, qui invitus aliquod fecerit homicidium, extra ministrum est. Siquidem lex ait de eo: quia dedit eum in manu eius. Manus ergo eius instrumenti modo divine ultioni ministerium prebuerunt. Levites igitur minister remissionis est. Percussor autem, qui non ex dispositione, sed preter voluntatem fecerit homicidium, divinae minister est ultionis. Illud quoque specta, quia cum interficitur impius, Christus infunditur, et ubi abhominatio aboletur, sanctificatio consecratur, quia Dominus dixit: In ea die, qua interfecero omne primogenitum Egipti, sanctificabo mihi omne primogenitum Israel.

6. Nicholaus episcopus servus servorum Dei Raduldo reverentissimo episcopo sanctae Retensis. Dum de universis mundi partibus credentium agmina principis apostolorum liminibus properarent, quidam vir nomine Tiothar vestrae beatitudinis aepistolam gerens, quam nostro contulit presulatui. Cuius paginam perlegentes matricidam illum esse cognovimus. Quo facto multis fletibus lacrimisque profusis valde doluimus. Idcirco precipimus et patrum almorum censuris statuimus, ut sub paenitentiae iugo permaneat, ita ut per unum annum aecclesiam non ingrediatur, sed ante fores basilice stans orans ac deprecans Deum perseveret, qualiter tanto eripiatur piaculo. Completo vero anni circulo introeundi in aecclesiam licentiam habeat, tantum inter audientes stet et nondum communicet. Completis autem trium annorum curriculis sacre communionis illi gratia concedatur. Oblationes vero non offerat, nisi postquam aliorum VII annorum curricula expleantur. In his autem omnibus annis atque temporibus carnem non manducet nec vinum bibere presumat exceptis festis diebus atque dominicis et a pascha usque pentecosten. Et quocumque ire voluerit, nullo vehiculo deducatur, sed pedibus proficiscatur. Arma non sumat nisi contra paganos. Ieiunet autem tres dies per ebdomadam usque ad vesperam. A propria ac legitima coniuge non separetur, ne in fornicationis voraginem corruat. Quod ne fiat optamus. Si autem ante triennium annorum cursum finis vitae illius appropinquaverit, corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi particeps fiat. Sin autem, ut supra statuimus, efficitur, tamen si illius conversionem et lacrimarum fonte in omnibus videritis floridis actionibus et optimis operibus pululare, humanius circa eum sollicitudo pervigil appareat mitisque omnibus demonstretur. Optamus vos in Christo bene valere.

7. Augustinus. Periculosae se decipiunt, qui existimant eos tantum homicidas esse, qui manibus hominem occidunt, et non potius eos, per quorum consilium et fraudem et exortationem homines extinguntur. Nam Iudaei Dominum nequaquam propriis manibus interfecerunt. Scriptum sic est: "Non nobis licet interficere quemquam." Sed tamen illis Domini mors imputatur, quia ipsi eum lingua interfecerunt dicentes: "Crucifige eum". Unde unus evangelista dicit Dominum crucifixum esse hora tercia, alius sexta, quia Iudaei crucifixerunt eum hora tercia lingua, milites hora sexta manibus. Qui ergo hominem tradit, ille eum interficit, Domino dicente: "Maius peccatum habet, qui me tradidit tibi." Unde psalmista: "Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus." Subiciant ergo se paenitentiae quorum consilio sanguis funditur, si veram misericordiam promereri voluerint.

8. Ex sinodo congregata Constantinopolin sub CL patribus et Theodosio imperatore. Si voluntariae genitorem suum aut genitricem occiderit, extra patriam VII annos exul fiat. Tunc demum usque ad mortem cum fletu et luctu peniteat. Si autem nolens accidit, X annos peniteat iudicium sacerdoti. Qui voluntariae filium suum aut filiam vel germanum aut germanam suam occiderit, V annos extra metam exul fiat ipsius terrae, deinceps XX annos inermis cum fletu et luctu peniteat. Si vero nolens, VII annos peniteat. Qui vero voluntariae avum suum aut avam suam seu nepotem aut neptem suam vel patruum aut avunculum seu amitam seu materteram suam aut filiam vel filium germani sui aut germanae seu consobrinum suum sive consobrinam occiderit, XII annos inermis cum fletu et luctu peniteat. Si enim nolens, VII annos peniteat. Qui voluntariae de propria cognatione sua occiderit, id est III. usque ad VII. si vero tercia fuerit, XII annos inermis peniteat, si IIII., XI annos, sive V., X, si VI., VIIII, si VII., VIII. Si autem nolens, arbitrium sacerdotis peniteat. Qui voluntariae patrem suum aut matrem vel filium aut filiam de sancto lavacro seu fratrem sive sororem in Christo aut dominum suum vel dominam seu uxorem suam, V annos extra metas ipsius terrae exul fiat; tunc demum XV annos inermis peniteat. Si vero nolens, VII annos peniteat. Qui vitricum suum voluntariae occiderit aut novercam seu privignum sive privignam suam vel socrum suum aut socram seu generum suum sive nurum, X annos peniteat. Si vero nolens, V annos peniteat. Si laicus alterum laicum occiderit, VII annos peniteat. Si autem in secularibus hominibus hoc detestamur scelus, quanto magis in clericis et in monachis? Fortassis etenim si quando femineus sexus de his sceleribus aliquod attractaverit, similiter, ut congruum femineo est sexui, ita peniteat. Valde pensandum est suprascriptis omnibus personis, e quibus aliquid ex his sevissimis malis aliquibus inrepserit, si per ignorantiam, si per infirmitatem, si per industriam. Gravius est infirmitate quam per ignorantiam, gravius industria quam per infirmitatem peccare. Sic semper providendum est peritissimis sacerdotibus.

9. Si mater filium suum sponte occiderit, XV annos peniteat et numquam mutet nisi in die dominico. Mulier autem paupercula si fecerit pro difficultate nutriendi, VII peniteat.

10. Ex concilio Anciritano. Qui voluntariae homicidium fecerint, paenitentiae quidem iugiter submittant se, perfectionem vero circa vitae exitum consequantur. <Unde laicus V annos iudicatur, subdiaconus inde VII, diaconus et monacus decem, presbiter quattuordecim, episcopus XVII.>.

11. Ex eodem. De homicidiis non sponte commissis, prior quidem definitio post septennem paenitentiam perfectionem consequi precipit, secunda vero quinquennii tempus explere.

12. In eodem. Si quis casu non volens homicidium perpetraverit, XL dies in pane et aqua peniteat. Quibus peractis, biennio ab oratione fidelium segregetur, non communicet nec offerat. Post biennium in communione orationis suscipiatur, offerat autem, non tamen communicet. Post quinquennium ad plenam communionem recipiatur. Abstinentia ciborum in arbitrio sacerdotis maneat.

13. Si quis infantem oppresserit. III annos peniteat, unum ex his in pane et aqua. Si clericus fecerit, IIII annos peniteat, unum ex his in pane et aqua.

14. Ambrosius in exameron. Quod possumus non facere, si nolumus, huius electionem mali nobis potius debemus ascribere quam aliis. Ideo etiam in iudiciis istis voluntarios reos non ex necessitate compulsos culpa constringit, paena condemnat. Neque enim si per furorem aliquis innocentem perimat, obnoxius morti est, quin etiam ipsius divinae legis oraculo si quis per imprudentiam intulerit necem, accipit impunitatis spem, refugii facultatem, ut possit evadere. Hoc igitur de eo, quod propriae malum videtur, dictum sit. Mala enim non sunt, nisi quae criminae mentem implicant et conscientiam ligant. Caeterum paupertatem et ignobilitatem, egritudinem, mortem nemo sapiens mala dixerit nec in malorum sorte numeraverit.

X. De iuramento et periurio.

1. Pius papa. Qui compulsus a domino periurat se sciens, utique sunt periuri et dominus et miles, dominus quia precepit, miles quia plus dominum quam animam dilexit. Si liber est, XL dies in pane et aqua peniteat et VII sequentes annos, si servus eiusdem, III. XL et legitimas ferias peniteat.

2. Idem. Si quis per capillum Dei vel caput iuraverit vel alio modo blasphemia contra Dominum usus fuerit, si est aecclesiastico ordine, deponatur, si laicus, anathematizetur. Et si quis per creaturas iuraverit, acerrime castigetur et iuxta id, quod synodus iudicaverit, peniteat. Si quis autem talem hominem non manifestaverit, non est dubium, quin divina condempnatione similiter coherceatur. Et si episcopus ista emendare neglexerit, a synodo corripiatur.

3. Sother papa. Si aliquid nos forte incautius iurasse contingit, quod observatum peiorem vertat in exitum, illud consilio salubriori mutandum noverimus ac magis instante necessitate periurandum nobis quam pro facto iuramento in aliud crimen maius esset divertendi.

4. Fabianus papa. Quicumque se sciens periuraverit, XL dies in pane et aqua, VII sequentes annos peniteat et numquam sit sine paenitentia et numquam in testimonio recipiatur et post haec communionem recipiat.

5. Cornelius episcopus Rufo episcopo. Sacramentum hactenus a summis sacerdotibus vel reliquis exigi nisi pro fide recta minime cognovimus nec sponte eos iurasse reperimus. Sacramentum ergo episcopis nescimus oblatum nec umquam fieri debet.

6. Idem. Honestum et iustum videtur, ut qui in sanctis audet iurare, hoc ieiunus faciat cum omni honestate et timore Dei, et ut pueri ante quattuordecim annos non cogantur iurare.

7. Euticianus. Predicandum est etiam, ut periurium fideles caveant et ab hoc sumopere abstineat, scientes hoc grande scelus esse et in lege et in prophetis et in evangelio prohibitum. Audivimus autem quosdam parvipendere hoc scelus et levem quodammodo periuris paenitentiae modum imponere. Qui etiam nosse debent talem periurio paenitentiam imponere debere, qualem et de adulterio, de fornicatione, de homicidio sponte commisso et de caeteris criminalibus vitiis. Si quis vero perpetrato periurio aut quolibet criminali peccato timens paenitentiam longam ad confessionem venire noluerit, ab aecclesia repellendus est sive a communione et consortio fidelium, ut nullus cum eo comedat neque bibat neque in sua domo eum recipiat.

8. Idem. Episcopus in sinodo residens post congruam allocutionem VII ex plebe eius parrochiae vel eo amplius, prout viderit expedire, maturiores, honestiores atque veneratiores viros in medium debet evocare et allatis sanctorum pignoribus unumquemque eorum tali sacramento constringere: Amodo inantea quicquid nosti aut audisti aut postmodum inquisiturus es, quod contra voluntatem et rectam christianitatem in ista parrochia factum sit aut futurum sit, si in diebus eius evenerit, tantum ad tuam cognitionem quocumque modo perveniat, si scis aut indicatum fuerit tibi synodalem causam esse, ad ministerium episcopi pertinere, quod tu nec propter amorem nec propter timorem neque propter pretium neque propter parentelam ullatenus caeles episcopum aut eius missum, cui hoc inquirere iussit, quandocumque ex hoc te inquiret. Sic te Deus adiuvet et ille sanctorum reliquiae.

9. Eiusdem. Istud sacramentum, quod iste iuravit de synodali causa, quod tu illud ex te ita observabis, in quantum sapis aut audisti, ut ab hac die inantea inquisiturus es. Sic te Deus adiuvet.

10. Pelagius papa. Si quis periuraverit et alios sciens in periurium duxerit, XL dies peniteat in pane et aqua et VII sequentes annos et numquam sit sine penitentia. Et alii, qui conscii fuerant, similiter paeniteant.

11. Gregorius in registro Iustino pretori. Epistola XXIIII in libro II Habet hoc proprium antiqui hostis invidia, ut quos in pravorum actuum perpetratione Deo sibi resistente decipere non valet, oppiniones eorum falsa ad presens simulando dilaceret. Quoniam igitur quaedam contra sacerdotale propositum de Leone fratre et coepiscopo nostro sinister rumor asperserat, utrum vera essent, districta diutius fecimus inquisitione perquiri et nullam in eo de his, quae fuerant dicta, culpam invenimus. Sed ne quid videretur commissum, quod nostro potuisset cordi dubium remanere ad beati Petri sacratissimum corpus, districta eum ex abundanti fecimus sacramenta prebere. Quibus prestitis magna sumus exultatione gavisi, quod huiuscemodi innocentia eius evidenter enituit. Pro qua re gloria vestra predictum virum cum omni caritate suscipiat et reverentiam ei qualem sacerdoti decet, exhibeat nec quaedam cordibus remaneat de his, quae iam sunt purgata, dubietas. Sed ita suprascripto vos episcopo devotissime oportet in omnibus adherere, ut congruae decenterque Deum in eius persona videamini, cuius minister est, honorare.

12. Idem Brunichildae reginae in epistola VI. lib. XIII. Menam vero reverentissimum fratrem coepiscopumque nostrum postquam ea, que de eo dicta fuerant, requirentes in nullo invenimus esse culpabilem, quin insuper ad sacratissimum corpus beati Petri apostoli sub iure iurando satisfaciens, ab his, quae obiecta eius opinioni fuerant, se demonstravit alienum, reverti illum purgatum absolutumque permisimus, quia, sicut dignum erat ut, si in aliquo reus existeret, culpam in eo canonice puniremus, ita dignum non fuit, ut eum adiuvante innocentia diutius retinere vel affligere in aliquo deberemus.

13. Augustinus. Ut noveritis verum iurare non esse peccatum, invenimus et apostolum Paulum iurasse: "Cotidie morior ego per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu domino nostro." "Per vestram gloriam" iuratio est. Non quasi sic ait "per vestram gloriam morior", quasi vestra gloria me fecit mori, quomodo si diceret: per venenum mortuus est, per gladium mortuus, per bestiam mortuus, per inimicum mortuus, id est faciente inimico, faciente gladio, faciente veneno. Non sic dixit "per vestram gloriam". Et paulo post: Ergo nemo dubitat iurasse apostolum Paulum, quando dixit: "per vestram gloriam, fratres". Et ne putemus eum per humanam gloriam iurasse, addidit: "quam habeo in Christo Iesu domino nostro". Est alio loco iuratio prorsus certa et expressa: "Testem Deum invoco super animam meam, quia parcens vobis nondum veni Corinthum". Et alio loco ad Galathas: "Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior". Ecce iuravit apostolus. Non vos fallant qui nescio quomodo volentes ipsas iurationes discernere vel potius non intelligere dicunt non esse iurationem, quando dicit homo: "scit Deus, testis est Deus, invoco Deum super animam meam verum me dicere". Invocavit Deum, inquit, testem fecit: numquid iuravit? Qui haec dicunt, nichil aliud volunt nisi invocato Deo teste mentiri. Itane vero quisquis es pravi cordis vel perversi, si dicas "per Deum", iuras, si dicas "testis est Deus", non iuras? Quid est "per Deum" nisi "testis est Deus"? Aut quid est "testis est " nisi "per Deum"? Quid est autem iurare nisi ius Deo reddere, quando per Deum iuras, ius saluti tuae reddere, quando per salutem tuam, ius filiis tuis reddere, quando per filios tuos iuras? Quod autem debemus saluti nostrae, filiis nostris, Deo nostro nisi karitatis, veritatis et non falsitatis? Maxime autem per Deum cum fit, ipsa est vera iuratio, quia et cum dicit quisquis "per meam salutem", salutem suam obligat, quando dicit "per filios meos", oppignorat Deo filios suos, ut hoc veniat in caput ipsorum, quod exit de ore ipsius, si verum, verum, si falsum, falsum. Cum ergo filios suos vel capud suum vel salutem suam quisque in iuratione nominans, quicquid nominat, obligat Deo, quanto magis quando iurat per ipsum Deum? Timet falsum iurare per filium suum et non timet falsum iurare per Deum suum. Fortasse hoc dicens in animo suo: "Timeo falsum iurare per filium meum, ne moriatur, Deus autem, qui non moritur, etsi falsum per eum iuretur, quid mali contingit Deo?" Bene dicis quidem: nil mali contingit Deo, quando falsum iuras per Deum, sed contingit malum tibi, qui fallis proximum, cui testem adhibes Deum.

14. Idem. Iurationem autem, quantum potes, cave. Melius autem, si nec verum iuratur, quia iurandi consuetudo et in periurium sepe cadit et semper periurio propinquatur. Sed illi, quantum aliquos eorum audivi, quid sit iurare, prorsus ignorant. Putant enim se non iurare, quando in ore habent "scit Deus" et "testis est Deus", et "testem Deum invoco super animam meam", quia non dicitur "per Deum" et quia talia reperiuntur in apostolo Paulo. Sed etiam illa ibi contra eos inventa est, quam confitentur esse iurationem, ubi apostolus ait: "Cotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu domino nostro." In Grecis enim codicibus reperitur omnino hanc esse iurationem. Ne quisquam in Latina lingua sic intelligat dictum "per vestram gloriam", quomodo dictum est "per meum adventum iterum ad vos" et multa similia, ubi dicitur "per aliquid" et non est iuratio. Sed non ideo, quia in suis litteris iuravit apostolus, vir in veritate firmissimus, ludus nobis debet esse iuratio. Multo enim tutius, ut dixi, quantum ad nos attinet, numquam iuramus, ut sit in ore nostro: est est, non non, sicut Dominus admonet, non quia peccatum est verum iurare, sed quia gravissimum peccatur est falsum iurare, quo citius cadit, qui consuevit iurare.

15. Idem. Qui dicit: "Ecce coram Deo quia non mentior", iurat utique. Et quid sanctius hac iuratione? Sed non est contra preceptum iuratio, quae a malo non est iurantis, sed incredulitati eius, cui iurari cogitur. Nam hinc intelligitur ita Dominum prohibuisse a iurando, ut quantum in ipso est, omnino non iuret. Quod multi faciunt habentes in ore iurationem tamquam magna et suavia quedam. Nam utique apostolus noverat preceptum Domini et iuravit tamen. Non enim audiendi sunt, qui has iurationes non esse putant. Quid enim facient de illa: "Cotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu domino nostro"? Quam Greca exemplaria manifestissimam iurationem esse convincunt. Quantum ergo in ipso est, non iurat apostolus. Non enim appetit iurationem cupiditate aut delectatione iurandi. Amplius est enim quam "est est, non non", et ideo a malo est, sed infirmitatis aut incredulitatis eorum, qui non aliter moventur ad fidem.

16. Eiusdem. "Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior". Non vobis dicimus non nos iurare. Si enim hoc dicimus, mentimur. Quantum ad me pertinet, non iuro, sed quantum mihi videtur magna necessitate compulsus, cum video, nisi faciam, non mihi credi et ei, qui mihi non credit, non expedire quod non credit. Hac perpensa ratione et consideratione librata cum magno timore dico "coram Deo" aut "testis est Deus".

17. Idem. Si quis laicus iuramentum violando profanat, quod regi et domino suo iurat, et postea perversae eius regnum et dolose tractaverit et in mortem ipsius aliquo machinamento insidiatur, quia sacrilegium peragit manum in christum Domini mittens, anathema sit, nisi per dignam paenitentiae satisfactionem emendaverit, sicuti constitutum est a sancta synodo, id est seculum relinquat, arma deponat, in monasterium eat et paeniteat omnibus diebus vitae suae. Verumtamen communionem in exitu vitae cum eucharistia accipiat. Episcopus vero, presbiter vel diaconus, si hoc crimen perpetraverit, degradetur.

18. Augustinus Publiconi. Movet te, utrum eius fide utendum sit, qui ut eam servet, per demonia iuraverit. Ubi te volo prius considerare, ut si quispiam per deos falsos iuraverit se fidem servaturum et eam non servaverit, non tibi videatur his peccasse? Si enim tali iuratione promissam custodiret fidem, ideo tantum peccasse iudicaretur, quia per deos falsos iuravit. Illud autem nemo recte reprehenderet, quia fidem servavit. Nunc autem quia et iurat, per quos non debuit, et contra publicam fidem fecit, quod non debuit, bis utique peccavit. Ac per hoc qui utitur fide illius, quem constat iurasse per deos falsos, et utitur non ad malum, sed ad licitum et bonum, non peccato eius se sotiat, quo per demonia iuravit, sed bono pacto eius, quo fidem servavit. Neque hic eam fidem, dico, servavit, qua fideles vocantur, qui in Christo baptizantur. Illa enim longe alia est longeque discreta a fide humanorum placitorum atque pactorum. Verumtamen sine ulla dubitatione minus malum est per deum falsum iurare veraciter quam per deum verum fallaciter. Quanto enim, per quod iuratur, magis est sanctum, tanto maius est paenale periurium.

19. Eiusdem. Sicut non impediunt ad vitam aeternam iustum quaedam peccata venialia, sine quibus hae vita non ducitur, sic ad salutem aeternam nichil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cuiuslibet pessimi hominis invenitur. Verumtamen sicut in regno Dei velut stella ab stella in gloria differunt sancti, sic et in dampnatione paene sempiternae tolerabilius erit Sodome quam alteri civitati, et erunt quidam duplo amplius quibusdam gehenne filii.

20. Hieronimus. Habemus in lege Dei scriptum: "Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui", et "ne assumas nomen Dei tui in vanum". Ideo admonendi sunt omnes, ut diligenter caveant periurium non solum in altari seu sanctorum reliquiis, sed etiam in communi loquela. Item cavendum est, ne aliquis plus aurum honoret quam altare, ne et Dominus dicat: "Stulte, quod est maius, aurum an altare, quod sanctificat aurum?" 21. Idem. Iuramento pollicitus est Herodes saltatrici dare, quodcumque postulasset ab eo. Si ob iusiurandum fecisse sese dicit, si patris matrisque interitum postulasset, facturus esset an non? Quod ergo in suis repudiaturus fuit, contempnere debuit et in propheta Dei. <"Et contristatus est rex." Consuetudinis scripturarum est, ut opinionem multorum sic narret hystoria, quomodo eo tempore ab omnibus credebatur; sicut Ioseph ab ipsa quoque Maria appellabatur pater Iesu, ita et nunc Herodes dicitur contristatus, quia hoc discumbentes putabant. Dissimulator enim mentis suae artifex homicida tristiciam preferebat in facie, cum laetitiam haberet in mente. Propter iuramentum autem et eos, qui pariter discumbebant, iussit dari. Scelus excusat iuramento, ut sub occasione pietatis impius fieret. Quod autem subiecit, et propter eos, qui pariter discumbebant, vult omnes sceleri sui esse consortes.>.

22. Iohannes Crisostomus super Matheum. Multa siquidem nunc christiani insipienter intelligunt. Ecce enim si aliqua fuerit causa, modicum videtur facere, qui iurat per Deum; qui autem per evangelium, maius aliquid fecisse videtur. Quibus dicendum est stultis: scripturae propter Deum sanctae sunt, non Deus propter scripturas. Maior est ergo Deus, qui sanctificat evangelium, quam evangelium, quod sanctificatur a Deo evangelii.

23. Isidorus. Quacumque arte verborum quis iuret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille cui iuratur intelligit. Duppliciter autem reus fit, qui et Dei nomen in vacuum assumit et proximum dolo capit. Verumtamen non est conservandum sacramentum, quod incaute promittitur, veluti si quispiam adulterae perpetuo cum ea permanendi fidem polliceatur. Tollerabilius est enim non implere sacramentum quam permanere in stupri flagitio.

24. Idem. Sicut mentiri non potest qui non loquitur, sic periurare non poterit, qui iurare non appetit. Cavendum igitur est iuramentum nec eo utendum nisi in sola necessitate. Non est contra Dei preceptum iurare, sed dum usum iurandi facimus, periurii crimen incurrimus. Numquam ergo iurat, qui periurare timet. Multi dum locuntur, iurare semper delectantur, dum oporteat hoc tantum esse in ore: est est, non non; amplius enim quam est vel non est a malo est.

25. Ex penitentiali Theodori. Si quis suspicatur, quod ad periurium perducatur, et tamen ex consensu iurat, XL dies peniteat et VII sequentes annos et numquam sit sine gravi penitentia.

26. Ex eodem. Qui periurat in manu episcopi aut in cruce consecrata, III annos peniteat; si vero in cruce non consecrata, annum I peniteat. Qui autem seductus fuerit et ignorans se periuraverit et postea cognoscit, tres quadragesimas peniteat.

27. Ex penitentiali Romano. Si quis per cupiditatem periurium fecerit, omnes res suas vendat et pauperibus tribuat et monasterium ingressus iugi penitentiae se subdat.

28. Ex eodem. Si quis coactus pro vita redimenda vel pro qualibet causa vel necessitate periurat, quia plus corpus quam animam dilexit, tres quadragesimas peniteat; alii iudicant, tres annos peniteat, unum ex his in pane et aqua peniteat.

29. Ambrosius in libro de penitentia. Potest fieri, ut aliquis victus suppliciis sermone neget et corde adoret. Numquid eadem causa eius, qui sponte negat, et eius, quem tormenta inclinaverint ad sacrilegium, non voluntas? Quam indignum est, cum apud homines valeat certaminis gratia, et apud Deum non valere asseratur! Nam sepe in hoc athletarum seculari certamine etiam victos, quorum fuerunt certamina probata, hominum vulgus cum victoribus coronare consuevit, maxime quos viderit aut forte dolo aut fraude excussos victoria. Christus athletas suos, quos viderit gravibus paulisper cessisse suppliciis, sine venia patietur manere? Numquid non habebit remunerationem laboris, qui etiam, quos proiecit, non in aeternum proiecit? 30. Ieronimus. Tria iuramenta solvenda sunt. Primum cum quis male facere iurat, ut homicidium vel aliquid tale. (In libro de natura rerum. Non est servandum iuramentum, si quispiam adulterae coniunctus perpetuam cum ea permanendi fidem polliceatur.) Secundo cum quis incaute iurat, non putans esse peccatum. Tertio si pueri vel puellae in domo parentum se iuramento constrinxerint, patribus postquam audierint contradicentibus.

31. Nicholaus papa episcopis Galliae. De iuramento iniuste extorto. Auctoritatem venerabilium predecessorum nostrorum secuti et nominatim beatissimi pape et martiris Alexandri a beato Petro quinti, ab omnibus iuramentis illis et cuiuscumque modi obligationibus, quibus se coacti violentia impiorum obligaverant, absolvimus, et ne illa servarent, vetuimus tam prefatum archiepiscopum Treverensem quam eius prepositum et omnes qui tunc temporis capti se illis quoquomodo obligaverunt. Neque ullam eos proinde infamiam vel calumpniam aut a suis bonis sequestrationem umquam auctore Deo et sanctis apostolis nostris predecessoribus sustinere permittimus, sicut per prophetam divinitus iubemur: Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos, qui confracti sunt, liberos et omne honus dirumpe. Quin etiam prefato confratri nostro filiisque Treverensis aecclesiae illiusque defensoribus hoc in mandatis damus, ut spirituali simul et materiali gladio tamdiu malignos illos eorumque fautores insequantur, quousque cum omni integritate possessiones vel quaecumque res ecclesiasticae hoc facto vel quocumque pacto distractae seu direptae revocentur.

XI. De incantatoribus et auguribus, de divinis et sortilegis.

1. Gregorius papa Agnello episcopo. In epistola XVIIII lib. VII. Pervenit ad nos quosdam, quod dici nefas est, arbores colere et multa alia contra christianam fidem illicita perpetrare, et miramur, cur hec fraternitas vestra districta emendare ultione distulerit. Propterea scriptis presentibus adortamur hos diligenti investigatione perquiri, et ut veritate cognita talem in eis faciatis vindictam exerceri, quatinus et Deus placari possit et aliis eorum ultio correctionis exemplum sit.

2. Idem. In epistola XXXII lib. XI. Pervenit ad nos, quod quosdam incantatores atque sortilegos fueris insecutus, et omnino nobis sollicitudinem zelumque tuum gratum fuisse cognoscas. Sed moleste tulimus, quod te dubitare ab eis nobis contra experientiam tuam supripi potuisse didicimus, dum aliquando certus esse ac scire debueras hoc tibi apud nos ad commendationem magis proficere quam non ad culpam ascribi. Et ideo studii tui sit sollicite quaerere et quoscumque inveneris huiusmodi Christi inimicos, ita districta ultione corrigere, ut et nos de experientia tua melius possimus habere iudicium et Deo te nostro, quod maxime studendum est, valeas commendare.

3. Idem. Si quis ariolos aut aruspices vel incantatores observaverit aut filacteriis usus fuerit, anathema sit.

4. Martinus papa. Non licet iniquas observationes agere kalendarum et otiis vacare neque lauro aut viriditate arborum cingere domos. Omnis enim hec observatio paganorum est.

5. Zacharias papa. Si quis kalendas ianuarii ritu paganorum colere vel aliquid plus novi facere propter novum annum aut mensas cum lampadibus vel epulis in domibus suis preparare et per vicos et plateas cantatores et choros ducere presumpserit, anathema sit.

6. Ambrosius episcopus. Apostolus dicit: "Neque maledici regnum Dei possidebunt." Si quis hoc peccatum admiserit, tam grande peniteat, quam grande perpetraverit scelus, ut a regno Dei non separetur.

7. Augustinus. Admoneant fideles sacerdotes populos, ut noverint magicas artes incantationesque quibuslibet infirmitatibus hominum nichil posse remedii conferre, non animalibus languentibus claudicantibusve vel etiam moribundis quicquam mederi, sed hec esse laqueos et insidias antiqui ostis, quibus ille perfidus genus humanum decipere nititur. Et si quis hec exercuerit, clericus degradetur, laicus anathematizetur.

8. Idem. Igitur genus divinationis a Persis fertur allatum. Varro autem dicit divinationis IIII esse genera, terram, aquam, aerem et ignem. Hinc geomantiam, idromanciam, aeromantiam, pirromantiam dictam autumant. Divini dicti sunt quasi Deo pleni. Divinitate enim plenos se esse assimulant et astutia quadam fraudulenta hominibus futura coniectant. Duo autem sunt genera divinationis, ars et furor. Incantatores vero dicti sunt, qui artem verbis peragunt. Arioli vocati sunt, propter quod circa aras idolorum nefarias preces emittunt et funesta sacrificia offerunt hisque celebritatibus demonum responsa accipiunt. Aruspices nuncupati sunt quasi inspectores orarum; dies enim et oras in agendis negotiis operibusque custodiunt, et quid per singula tempora observare debeat homo, intendunt. Hi etiam exta pecudum inspiciunt et ex eis futura predicunt. Augures sunt qui volatus avium et voces intendunt aliaque signa rerum vel observationes improvisas hominis occurrentes ferunt. Idem et auspices. Nam auspitia sunt, que iter facientes observant. Dicta sunt autem auspitia quasi avium aspitia, et auguria quasi avium garria, hoc est avium voces et linguae. Item augurium quasi avigerium, quod aves gerunt. Duo autem sunt genera auspitiorum, unum ad oculos, alterum ad aures pertinens, ad oculos scilicet volatus, ad aures vox avium. Phitonisse a Pitio Apolline dictae, quod is auctor fuerit divinandi. Astrologi dicti sunt, eo quod in astris auguriantur. Genelliaci appellati sunt propter nataliciorum considerationes dierum; geneses enim hominum per XII caeli signa describunt siderumque per cursus nascentium mores, actus et eventus predicare conantur, id est quis quali signo fuerit natus aut quem effectum habeat vitae, qui nascitur, interpretantur. Hi sunt qui vulgo mathematici vocantur, cuius superstitionis genus constellationes Latini vocant, id est notationes siderum, quomodo se habeant, cum quisque nascitur. Primum autem idem stellarum interpretes magi nuncupantur, sicut de his legitur, qui in evangelio natum Christum annuntiaverunt. Postea hoc nomine soli mathematici dicti sunt, cuius artis scientia usque ad evangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde nativitatem alicuius de caelo interpretetur. Oroscopi dicti sunt, quod oras nativitatis hominum speculentur dissimili et diverso fatu. Sortilogi sunt, qui sub nomine fictae religionis per quasdam, quas sanctorum sortes vocant, divinationis scientiam profitentur aut quacumque scripturarum scientiae inspectione futura promittunt. Salisatores vocati sunt, quia dum eis membrorum quaecumque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significare predicunt.

9. Ex concilio Tolletano. Si quis episcopus aut presbiter sive diaconus vel quilibet ex ordine clericorum magos aut aruspices aut ariolos vel sortilegos aut eos, qui profitentur artem aliquam aut aliquos eorum similia exercentes consulens fuerit deprehensus, ab onore dignitatis suae depositus, monasterium ingressus ibique perpetuae penitentiae deditus scelus admissum sacrilegii luat.

10. Ex penitentiali Romano. Mulier si divinationes vel incantationes diabolicas fecerit, anno uno peniteat vel III. XL vel XL dies secundum qualitatem delicti.

11. Ex eodem. Quicumque nocturna sacrificia demonum celebraverint vel incantationibus demones quacumque arte ad sua vota invitaverint, tres annos peniteant.

12. Augustinus. Non observetis dies, qui dicuntur Egyptiaci aut kal. ianuarii, in quibus canticulae quaedam et commessationes et adinvicem dona donantur, quasi in principio anni boni fati augurio, aut aliquos menses aut tempora aut dies et annos aut lunae solisque cursum, quia qui et has et quascumque divinationes aut fata aut auguria observat aut attendit aut contendit aut consentit observantibus, inutiliter et sine causa et magis ad sui damnationem quam ad salutem confitetur Deum, sive per quosdam numeros litterarum et lunae per pictagoricam nigromantiam egrotantium vitam vel mortem vel prospera vel adversa futura inquirunt sive qui attendunt somnialia scripta et falso in Danielis nomine intitulata et sortes, quae dicuntur sanctorum, et auguria avium aut aliqua pro domo facienda aut coniugia copulanda aut in collectionibus erbarum carmina dicunt aut pectaciolas pro quavis infirmitate scriptas super homines aut animalia ponunt preter simbolum et orationem dominicam, aut qui magicis falsitatibus in grandinariis et tempestatibus credunt. Qui autem talibus credunt aut ad eorum domos euntes aut suis domibus introducunt, ut interrogent, sciant se fidem christianam et baptismum prevaricasse et paganum et apostatam, id est retro abaeuntem, et Dei inimicum iram Dei graviter in eternum incurrisse, nisi aecclesiastica penitentia emendatus Deo reconcilietur. Dicit enim apostolus: Sive manducabitis sive bibitis sive aliud quid facietis, omnia in nomine Domini faciatis, in quo vivimus, movemur et sumus.

13. Ex concilio Anciritano. Presbiteros qui immolaverunt et postea iterum certamen inierunt, si hoc ipsum ex fide et non aliquo argumento sibimet preparantes egerunt, ut iterum tenere videantur tormentis subici, tamquam putentur inviti. Si ergo ex fide luctati sunt et non ex compacto ad ostentationem, ut offerrentur, ipsi fecerunt, hos placuit honorem quidem sedis propriae retinere, offerre autem illis et sermonem ad populum facere aut aliquibus sacerdotalibus officiis fungi non liceat.

14. Ex eodem. Diacones similiter, qui immolaverunt, postea autem iterum reluctati sunt, alias quidem honorem habere oportet, cessare vero debere ab omni sacro ministerio, ita ut nec panem nec calicem offerant nec pronuntient, nisi forte aliqui episcoporum conscii sunt laboris eorum et humilitatis et mansuetudinis et voluerint eis aliquid amplius tribuere vel adhibere. Penes ipsos ergo de his erit potestas.

15. Ex concilio Anciritano. Si autem qui secundo tertio sacrificaverint per vim coacti, quattuor annis ad penitentiam sese summittant. Duobus autem aliis sine oblatione communicent, septimo autem anno perfectiorem recepturi communionem.

16. Ex eodem. Eos, qui ante baptismum sacrificaverunt et postea baptismum consecuti sunt, placuit ad ordinem promoveri, tanquam ab omni crimine lavacri salutaris sanctificatione purgatos.

17. De eodem. Quotquot autem non solum a fide dominica deviarunt, sed etiam insurrexerunt in alios et fratribus persuaserunt et rei facti sunt persuasionis, hi per triennium quidem inter catecuminos habeantur, per aliud autem sexennium penitentiae recipiant locum, alio vero anno, id est decimo, communionem sine oblatione recipiant, ut completo decennio perfectione fruantur. Ideo autem ipso tempore etiam vita eorum et conversatio consideranda est.

18. Ex concilio Niceno. Quicumque ex his, qui lapsi sunt et per ignorantiam ordinati sunt vel contemptu eorum, qui eos ordinaverunt, hoc non preiudicat regulae ecclesiasticae. Cum enim compertum fuerit, deponentur.

19. Ex concilio Ancirano. Qui divinationes expetunt et morem gentilium subsecuntur aut in domos suas huiuscemodi homines introducunt ex querenda aliquid arte malefica aut expiandi causa, sub regula quinquenii iaceant secundum gradus penitentiae definitos.

20. Ieronimus. Demonium sustinenti licet petras vel herbas habere sine incantatione.

21. Ex nono libro codicis Iustiniani. De legibus. Nullus aruspex, nullus sacerdos, nullus eorum, qui huic ritui assolent ministrare, limen alterius accedat nec ob alteram causam, sed huiusmodi hominum amicitia quamvis vetus repellatur, concremando illo aruspice, qui ad domum alienam accesserit, et illo in insulam deportando post ademptionem bonorum, qui eum evocaverit suasionibus vel premiis. Accusatorem autem huiusmodi criminis non delatorum esse, sed dignum magis premio arbitramur.

22. Ex eodem. Multi magicis artibus usi elementa turbare, vitas insontium labefactare non dubitant et manibus accitis audent ventilare, ut quisque suos conficiat malis artibus inimicos. Hos quoniam nature peregrini sunt, feralis pestis assumat.

XII. Quod non imputetur, si quid mali acciderit per ea, quae propter bonum facimus.

1. Augustinus. Neque enim reus est christianus, si bos eius aliquem feriendo vel equus calcitrando occiderit, aut ideo non debent habere christiani boves cornutas aut equus ungulas aut dentes canis. At vero quoniam Paulus apostolus satis egit, ut in tribuni notitiam perferretur insidias sibi a quibusdam perditis parari, et ob hoc deductores accepit armatos, si in illa arma scelerati homines incidissent, Paulus in effusione sanguinis eorum et suum crimen agnosceret? Absit ut ea, que propter bonum et licitum facimus, si quid per hoc preter nostram voluntatem cuiquam mali acciderit, nobis imputetur.

XIII. De ledentibus patrem vel matrem.

1. Ex penitentiali Romano. Si quis inhonoraverit patrem aut matrem, III annos peniteat. Quodsi manum levaverit aut eum percusserit, VII annos peniteat.

XIV. De clericos vel ecclesiastica ledentibus vel distraentibus.

1. Ex concilio apud Theodotis villam, ubi fuerunt in sedibus ordinati XXXII episcopi. Si quis subdiaconum calumpniatus fuerit vel vulneraverit vel debilitaverit et convaluerit, V. XL sine subditis annis peniteat et CCC solidos cum sua compositione et episcopalibus bannis episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, singulas supradictas XLmas cum sequentibus annis peniteat et CCC solidos cum tripla sua compositione et episcopalibus bannis triplicibus aepiscopo componat. Si diaconum calumpniatus fuerit et convaluerit, VI. XLmas sine subditis annis peniteat et CCCC solidos cum compositione sua et episcopalibus bannis episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, singulas supradictas VI. XLmas cum sequentibus annis peniteat et DC solidos cum tripla sua compositione et episcopalibus bannis triplicibus episcopo componat. Si quis presbiterum calumpniatus fuerit et spatassaverit, VI. XL sine subditis annis peniteat et DC solidos cum triplici sua compositione et episcopalibus bannis triplicibus aepiscopo componat. Si autem mortuus fuerit, XII annorum penitentia secundum canones ei imponatur et DCCCC solidos cum triplici sua compositione et episcopalibus bannis triplicibus episcopo componat. Si quis episcopo insidias posuerit, comprehenderit vel in aliquo dehonestaverit, X. XLmas cum subditis annis peniteat et presbiteri occisi triplicem compositionem componat. Si autem casu et non sponte occiditur, cum provincialium episcoporum consilio homicida peniteat. Si quis autem eum sponte occiderit, carnem non comedat, vinum non bibat cunctis diebus vitae suae, cingulum militare deponat, absque spe coniugii in perpetuo maneat.

2. Quod si quis Dei sanctaeque ecclesiae extiterit contemptor et per suae tirannidis potentiam cuiuslibet gradum custodiae deputaverit aut in aliquo leserit aut, quod est turpissimum, diabolico spiritu agitatus in episcopum aut presbiterum vel diaconum manus mittere ausus fuerit aut de sua libera potestate eum auferre vinculis custodieque tradiderit aut in aliquo dehonestaverit seu iniuriis aut contumeliis affecerit, hic omnibus diebus vitae suae iugiter se penitentiae summittat, arma nulla ferens, cilicio semper indutus, carnem non comedat vinumque non bibat, ad secularem militiam numquam revertatur neque sequaces eius eique consentientes, sicut sancti precipiunt canones, uxorem non accipiat, peregrinus exul effectus omnibus diebus vitae suae et numquam in uno loco sive in una villa ospitetur, sed peregrinando semper ambulet, nisi gravissima infirmitate detineatur.

3. Pius papa. Sicut qui ecclesiam Dei vastat et eius predia et donaria spoliat et invadit, fit sacrilegus, sic ille, qui eius sacerdotes insequitur, sacrilegus iudicatur. Non ergo gravius peccatum est fornicatio quam sacrilegium, et sicut maius peccatum est, quod in Deum committitur, quam quod in hominem, sic gravius est peccatum sacrilegium agere quam fornicari.

4. Imper. Archadius et Honorius augusti. Si quis in hoc genus sacrilegii prorupit aut in ecclesias catholicas irruens sacerdotibus et ministris vel in ipso culto loco aliquid inportet iniuriae, quod geritur a provinciarum rectoribus, animadvertatur atque ita provincie moderator sacerdotum et ecclesiae catholicae ministrorum, loci quoque ipsius et divini cultus iniuriam capitali in convictos sive confessos reos sententia noverit vindicandam. Nec expectet, ut episcopus iniuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi gloriam dereliquit. Sitque cunctis laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi.

5. De VII. sinodo cap. XII. Quisquis episcopus inventus fuerit vel abbas de salariis episcopii sive monasterii transferre quicquam in principum manus vel etiam alii personae conferre, irritum sit quod datum esse constiterit, secundum canonem sanctorum apostolorum qui dicit: "Omnium ecclesiasticarum rerum episcopus habeat sollicitudinem et dispenset eas tanquam Deo contemplante. Non licere autem ei fraudari quicquam ex illis vel cognatis propriis donare, quae Dei sunt. Quodsi pauperes fuerint, ut pauperibus largiatur, sed non sub horum occasione quae sunt ecclesiae defraudentur ". Quodsi excusationem pretenderint dampnum facere et nichil ad profectum agrum existere, nec sic principibus, qui per loca illa sunt, tribuatur ager vel locus, sed clericis vel agricultoribus. Quodsi calliditate usus fuerit et a colono vel clerico emerit princeps agrum, etiam sic irrita sit venditio et restituatur in episcopio vel monasterio, et episcopus vel abbas monasterii hoc faciens abiciatur, episcopus quidem ab episcopio, abbas autem a monasterio, tanquam qui dispergit male, quae non collegit.

6. Anacletus papa. Qui abstulerit, inquit, aliquid patri, homicide particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit, mater nostra aecclesia, quae nos in baptismo spiritualiter regeneravit. Ergo qui Christi pecunias et ecclesiae aufert, rapit aut fraudat, homicida est atque ante Deum homicida deputatur. Qui enim res ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit et ut sacrilegus iudicandus est.

7. Lucius papa. Rerum ecclesiarum et facultatum raptores a liminibus sanctae ecclesie anathematizantes apostolica auctoritate pellimus et dampnamus atque sacrilegos esse iudicamus. Et non solum eos, sed etiam omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt, rei iudicantur.

8. Bonifatius papa. Nulli liceat ignorare omne quod Domino consecratur, sive fuerit homo sive animal sive ager, vel quicquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino et ad ius pertinet sacerdotum. Propter quod quia inexcusabilis erit omnis, qui a Domino et ecclesia, cui competunt, aufert, vastat, invadit vel eripit, usque ad emendationem ecclesiaeque satisfactionem ut sacrilegus diiudicetur, et si emendare noluerit, excommunicetur.

9. Iulius papa. Si quis ecclesiam igne comburit, XV annos peniteat et eam sedule restituat et pretium suum distribuat pauperibus.

10. Iohannes papa. Et hi, qui in monasteria et loca Deo sacrata et ecclesias infringunt et deposita vel alia quelibet exinde abstrahunt, damnum novies componant et emunitatem tripliciter et velut canonicae sententiae subiungantur.

11. Eusebius papa. Et in legibus seculi cautum habetur: qui rem subripit alienam, illi, cuius res direpta est, in novum, quae sublata sunt, restituantur, et in lege divina legitur: maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui, et dicit omnis populus Amen. Talia ergo non presumantur absque ultione nec exerceantur absque damnatione. Pacem et non damnum aut iniustitiam alicuius sectamini invicem et in omnes. Proinde si quis ecclesiasticas oblationes, et quod Domino consecratum fuerit, rapuerit vel consenserit facientibus, ut sacrilegus diiudicetur et damnum in quadruplum restituat et canonice peniteat.

12. Pius papa. Predia divinis usibus tradita quidam humanis applicant usibus et Deo nostro, cui tradita sunt, ea subtrahunt, ut suis usibus inserviant. Quapropter ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne predia sibi secretorum celestium dicata, a quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quis presumpserit, ut sacrilegus habeatur et sicut sacrilegus iudicetur.

13. Urbanus episcopus christianis omnibus. Res ecclesiae fidelium oblationes appellantur, quia Domino offeruntur. Non ergo debent in aliis usibus quam ecclesiasticis et predictorum christianorum fratrum indigentium converti, quia vota sunt fidelium et pretia peccatorum atque ad predictum opus explendum Domino tradite. Si quis autem, quod absit, secus egerit, videat ne damnationem Ananiae et Saphirae percipiat et reus sacrilegii efficiatur, sicut illi effecti sunt, qui pretia predictarum rerum fraudati sunt. Hec, fratres, valde cavenda sunt et timenda, quia res ecclesiae non quasi propriae, sed ut communes et Domino oblatae cum summo timore, non in alios quam in prefatos usus sunt fideliter dispensandae, ne sacrilegii reatum incurrant, qui eas inde abstrahunt, ubi tradite sunt, et quod peius est, anathemate maranatha fiant, et si non corpore ut Ananias et Saphira mortui ceciderunt, anima tamen, quae fortior est corpore, mortua et alienata a consortio fidelium cadat, ut in profundum baratri labatur.

14. Idem. Generaliter statuimus ut, quicumque res ecclesiae confiscare aut competere aut pervadere periculosa sua infestatione presumpserit, non se citissime per ecclesiae, de qua agitur, satisfactionem correxerit, perpetuo anathemate feriatur. Similiter et hi, qui res ecclesiae iussu vel largitione principum vel quorundam potentium aut quadam invasione aut tirannica potestate retinuerint et filiis heredibus suis quasi hereditarias reliquerint, nisi cito res Dei a rectoribus ecclesiae admoniti restituant, perpetuo anathemate feriantur.

<14a. Gregorius Iohanni episcopo Calliopolitano. Meretriculam, quam frater noster et coepiscopus noster Andreas Tarentinus fecit fustibus castigari, quamvis exinde post VIII menses hanc obisse non credamus, tamen quia eam contra propositi ordinem huiusmodi fecit affligi, duobus hunc mensibus a missarum solempnitate, ut vel hoc ei in verecundia, qualem se decetero exibere possit, instituat.>.

15. Idem. Quicumque episcoporum, presbiterorum, diaconorum obligatus Dei huius immemor in constitutum presens committens predium ecclesiae magnum vel exiguum vel quicquam de iure ecclesiae alienare temptaverit, donator, alienator, venditor honoris sui amissione mulctetur. Nefas enim, ut dictum est, obligatione, qua summus pontifex tenetur, ea homines seculi in ecclesia ordinis non teneri. Propterea qui petierit aut acceperit vel qui presbiterorum aut diaconorum seu defensorum danti subscripsit, quo iuratus Deus animas percutit, anathemate feriatur. Liceat etiam quibuscumque ecclesiasticis vocem contradictionis auferre et ecclesiastica auctoritate fulciri, ita ut cum fructibus possint alienata reposcere.

16. Martinus papa. Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate compulsus in suo clero, aut forte ubi non est presbiter, de rebus ecclesiasticis aliquid presumpserit vendere, res ipsas ecclesiae propriae restaurare cogatur et in iudicio episcoporum deiciatur auditus et tanquam furti aut latrocinii reus suo privetur honore.

17. Valentinus papa. Qui oblationes defunctorum aut negant ecclesiis aut cum difficultate reddunt, tanquam egentium necatores excommunicentur.

18. Gregorius VII. Quicumque militum vel cuiuscumque ordinis vel professionis persona predia ecclesiastica a quocumque rege seu seculari principe vel ab episcopis invitis seu abbatibus aut aliquibus ecclesiarum rectoribus susceperit vel suscepit vel invasit vel eorum consensu tenuerit, nisi eadem predia ecclesiis restituerit, excommunicationi subiaceat.

XV. De furibus et predatoribus atque dissidentibus et reconciliari rennuentibus et fugitivis servis.

1. Ex decretis Euticiani pape. Si quis membrorum truncationes domorum incendia fecerit sive facere iusserit aut facienti consenserit, quousque de his unicuique legaliter vel amicabiliter coram episcopo civitatis aliisque civibus non emendaverit, ab ecclesia se privatum cognoscat. Si vero post secundam et tertiam conventionem cuncta, in quibus arguitur, non emendaverit, tanquam ethnicus et publicanus ab omni christianorum collegio separetur.

2. Si aliquis de monasterio ecclesie quolibet modo aliquid furatus fuerit, VII annis peniteat.

3. Augustinus episcopus in libro questionum Exodi. Penale est occulte auferre. Multo maioris penae est visibiliter eripere. Auferre ergo nolenti sive occulte seu palam habet preceptum suum. Furti enim nomine pene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae. Non enim rapinam permisit, qui furtum prohibuit, sed furti nomine rapinam intelligi voluit. Aperte enim totum significavit, quicquid illicite rerum proximi aufertur.

4. Fur autem non solum in maioribus, sed in minoribus etiam iudicatur. Non enim quod furto ablatum est, sed mens furantis attenditur, quomodo in fornicatione. Non iccirco diversa sit fornicatio, si mulier pulchra aut deformis, ancilla aut ingenua, pauper aut opulenta, sed qualiscumque illa fuerit, una est fornicatio. Ita in furto quantumcumque abstulerit, furti crimen incurrit.

5. Si quis per necessitatem furatus fuerit cibaria vel vestem vel pecus per famem aut per nuditatem, peniteat ebdomadas III. Si reddiderit, non cogatur ieiunare.

6. Nam si quis publicam rapinam seu furtum fecerit, publicam inde agat penitentiam iuxta sanctorum canonum sanctiones. Si vero occulte, sacerdotum consilio peniteat, quoniam raptores, ut apostolus ait, nisi inde egerint veram penitentiam, regnum Dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesie aliquid abstulerit, gravius inde iudicetur, quia quamvis ultio furum ad comites respiciat, penitentia tamen ad episcopos pertinet.

7. Gregorius ad Romanum defensorem. Si qui in furtis publicis implicati sunt, a nobis non videantur iniuste defendi, nec opinionem male agentium et indiscretae defensionis ausu in nos ullo modo transferamus, sed quantum decet, ecclesiam admonendo, verbum intercessionis adhibendo, quibus valetis, succurrite, ut aliis opem feratis et opinionem sanctae ecclesiae inquinetis.

<7a. Augustinus. Nec interest apud Deum, rapina an circumventione quis res alienas occupet, dummodo quoquo pacto teneat alienum.>.

8. Augustinus Gregorio. Obsecro, quid pati debeat, si quis aliquid de ecclesia furtim abstulerit. Gregorius. Hoc ita fraternitas tua ex persona furis pensare potest, qualiter valeat corrigi. Sunt enim quidam, qui habentes subsidia furtum perpetrant, et sunt alii, qui hac in re ex inopia delinquunt. Unde necesse est, ut quidam damnis, quidam vero verberibus, et quidam districtius, quidam vero levius corrigantur. Et cum paulo districtius agitur, ex caritate agendum est et non ex furore, quia ipsi hoc prestatur, qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur. Addis etiam, quo ea, que furto de ecclesiis abstulerint, reddere debeant. Sed absit, ut ecclesia cum augmento recipiat, quod de terrenis rebus videtur amittere, et lucra damnis querere.

9. Triburiensi concilio. Fures et latrones, si in furando aut in predando occiduntur, visum est pro eis non orandum. Si comprehensi aut vulnerati presbitero vel diacono confessi fuerint, communionem non eis negaverit.

10. Ex Agatensi concilio. Si quis clericus aut monachus furtum fecerit, quod potius sacrilegium dici potest, id censuimus ordinandum, ut iunior virgis cesus tanti criminis reus numquam officium ecclesiasticum accipiat. Si vero iam ordinatus in hoc facinore fuerit deprehensus, nominis ipsius dignitate privetur. Cui sufficere potest pro actus sui levitate impleta penitentie satisfactione sola communio.

11. Ieronimus in secundo libro Osee. Fures insidiantur et occulta fraude decipiunt. Latrones autem audacter aliena diripiunt.

12. Augustinus. Si quod invenisti, non reddidisti, rapuisti. Quantum potuisti, fecisti, quia plus non invenisti. Qui alienum negat, si posset, et tolleret. Deus cor interrogat, non manum.

13. Ex penitentiali Theodori. Si quis furtum capitale commiserit, id est quadrupedia tulerit vel casas confregerit, VII annis peniteat et, quod furatum est, reddat. Si quis vero de minoribus semel aut bis furtum fecerit, reddat quod tulit et annum I peniteat. Si quis sepulchrum violaverit, VII annis peniteat, III ex his in pane et aqua.

14. Ex concilio Aurelii. Si fur aut predo captus in preda absque occisione potest comprehendi et tamen interficitur, qui ad imaginem Dei creati et in nomine eius baptizati sunt, interfectores eorum XL diebus non intrent ecclesiam, lanea veste induti ab escis et potibus, qui interdicti sunt, a thoro et gladio et equitatu se abstineant, in tertia et V. feria et sabbato aliquo genere leguminum et olerum et pomis parvisque pisciculis cum mediocri cervisa vicissim utantur et temperate. Sin autem a veridicis comprobatur testibus, quod sine odii meditatione se suaque liberando diaboli membra interfecissent et capi non poterant, penitentiam pro homicidio eis non iniungimus, nisi ipsi voluerint aliquid, quod humanitatis est, facere. Et si presbiter est, non deponatur, cunctis tamen diebus vitae suae penitentiam agat.

15. Isydorus. Si quis discors et litigans et per odium dissidens extiterit, quousque ad concordiam redeat, a conventu et a societate ecclesiae, ut canones iubent, alienus existat.

16. Idem. Si quis odio habet aliquem, ita ut ad pacem reverti non velit, sicut sancti patres statuerunt, excommunicetur et ab ecclesia separetur, donec reconcilietur.

17. Fabianus papa. Si quis contristatus noluerit reconciliari, satisfaciente eo qui contristavit, acerrimis maceretur inediis, usque dum gratanti animo satisfactionem recipiat.

18. Idem. Si quis non vult reconciliari fratri suo, quam odio habet, tandiu in pane et aqua peniteat, usque dum reconcilietur ei.

19. Ex dictis Liberii pape. Qui contra pacem ecclesiae fuerint, si dignitatem aut cingulum militiae habent, nudentur de eis. Si autem privati, si quidem nobiles sunt, suarum substantiarum proscriptionem patiantur. Si autem ignobiles, non solum in corpore verberentur, sed etiam exilio perpetuo castigentur.

20. Ex epistola Ieronomi ad Pascasium Alexandrinum. De servo, qui fugerit dominum suum, interrogabas, si ille in illa fuga mortuus fuerit, utrum liceret pro eo orare an non. Hoc in divinis libris non invenimus prohibitum, sed tamen scimus ab apostolis firmiter preceptum, ut servi subditi sint in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis. Et in Gagrensi concilio ita scriptum est: "Si quis servum sub pretextu divini cultus doceat dominum proprium contempnere, ut discedat ab eius obsequio, anathema sit." Unde datur intelligi, quod si ille anathema meruit, qui docet servum dominum proprium contempnere et ab eius obsequio recedere, quanto magis ille, qui dominum spernit et eius servitio subdi noluerit? Sed tamen distantia est inter illum, qui per superbiam hoc fecerit, et illum, qui per necessitatem coactus crudelitate domini sui.

21. Gregorius generali synodo presidens dixit. Multos ecclesiastica familia novimus ad omnipotentis Dei servitium festinare, ut ab humana servitute liberi in divino servitio valeant in monasteriis conversari. Quod si passim dimittimus, omnibus fugiendi ecclesiastici iuris dominium occasionem prebemus. Si vero festinantes ad omnipotentis servitium incaute retinemus, illi invenimur negare quaedam, qui dedit omnia. Unde necesse est, ut si quis ex iuris ecclesiastici vel secularis militiae servitute ad Dei servitium converti desiderat, probetur prius in laico habitu constitutus, et si mores eius atque conversatio bono desiderio illius testimonium ferunt, absque ulla retractatione servare in monasterio omnipotenti Domino servire permittatur, ut ab humano servitio liber recedat, qui divino amore districtiorem appetit subire servitutem. Si autem et in monachico habitu secundum patrum regulas irreprehensibiliter fuerit conversatus, post fixa sacris canonibus tempora licenter iam a quolibet ad ecclesiasticum officium provehatur, si tamen illis non fuerit criminibus maculatus, quae in testamento veteri morte mulctantur.

XVI. De crapula et ebrietate.

1. Clemens papa. Ebrietatem oppido prohibebat propheta et ebriosos corpore et animo mortuos esse predicabat. De quibus per exemplum aiebat: "Ve, qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam, ut vino estuetis. Cithara et lira et timpanum et tibia et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis." Et iterum: "Ve, qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem, qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo. Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet. Abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt. Ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam supra eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta." 2. Euticianus papa. Magnum malum ebrietatis, unde omnia vitia pululant, christianis modis omnibus cavere precipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum esse decrevimus usque ad congruam emendationem.

3. Idem. Episcopi et Dei ministri non debent comessationibus et vinolentiis nimiis incumbere, sed considerent sententiam Domini dicentis: "Attendite, ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate." Moderate enim cibum et necessarium sumptum sumant, ut iuxta apostolum sobrii sint et parati ad servitium Dei.

4. Fructuosus papa. Si quis ecclesiastica preditus ordinatione aut monachus repertus fuerit ebriosus, in pane et aqua tribus peniteat mensibus.

5. Augustinus. Fuge vinum velut venenum, ne ebrietas superet te expoliatumque virtutibus et te nudum efficiat. "Vinum enim", ut sancta scriptura dicit, "apostatare facit etiam sapientes." Attende Noe, virum sapientem et sanctum, quomodo per ebrietatem nudatus est dormiens. Attende et Lot patriarcham, qui per ebrietatem impudenter se commiscuit filiabus. Hinc beatus Basilius dicit: Multi per vinum a demonibus capti sunt, nec est aliud ebrietas quam manifestissimus demon. Hinc propheta ait: "Fornicatio et ebrietas aufert cor." Ebrietas enim perturbationem parit, gignit mentis furorem et flammam suscitat libidinis, apostolo teste: "Nolite inebriari vino, in quo est luxuria." Si quis autem contra hec fecerit sanctorum statuta, dignam ac longam agat penitentiam, quia unum est ex his peccatis, quae hominem a regno Dei separant, dicente apostolo Paulo: "Neque ebriosi regnum Dei possidebunt."

6. Ex canone apostolorum. Episcopus, presbiter aut diaconus aleae atque ebrietati deserviens aut desinat aut certe dampnetur. Subdiaconus aut lector aut cantor similia faciens aut desinat aut communione privetur. Similiter etiam laicus.

7. Ex penitentiali Theodori. Sacerdos quilibet si inebriatur per ignorantiam, XX dies peniteat in pane et aqua. Si per neglegentiam, XX dies peniteat. Si per contemptum, XL dies peniteat. Diaconus vel monachus secundum ordinem, ut scriptum est, seu et reliqui clerici et ministri iuxta suum ordinem iudicio sacerdotis peniteant. Laici velut vota non habentes, si inebriantur, arguantur a sacerdote, quod ebriosi regnum Dei non possidebunt et interitus sit ebrietas et compellat eos penitere. Qui cogit hominem, ut inebrietur, humanitatis gratia acerrime corripiatur et VII dies peniteat, si per contemptum. Nullus christianus alium christianum plus bibere cogat, quam naturae sufficiat. Quod si fecerit, iuxta id, quod in penitentiali habetur, peniteat.

8. Ex penitentiali Romano. Qui per ebrietatem vomitum fecerit, si presbiter aut diaconus est, XL dies peniteat, si monachus est, XXX dies peniteat, si clericus est, XX dies peniteat, si laicus, XV dies.

XVII. De animalibus sanguinem hominis sumentibus.

1. Ex penitentiali Theodori. Si porci vel gallinae sanguinem hominis comedunt, mox occidantur et intralia proiciantur et cetera caro manducetur. Si autem tardatur occisio, non comedatur. Si autem cadavera laceraverint mortuorum, macerentur et post anni circulum comedantur. Si autem porci occiderint hominem, statim interficiantur et sepeliantur.

XVIII. De caballo agresti.

1. Gregorius papa Bonifatio archiepiscopo. Quod agrestem caballum aliquantos retulisti comedere, plerosque et domesticum, hoc nequaquam deinceps fieri sinas, sanctissime frater. Sed quibus potueris Christo adiuvante modis, per omnia compesce et dignam eis indicito penitentiam. Inmundum enim est atque execrabile.

XIX. De penitentia et penitentibus.

1. Innocentius Decentio episcopo. De penitentibus, qui sive ex gravioribus commissis sive ex levioribus penitentiam gerunt, si nulla interveniat egritudo, V. feria ante pasca eis remittendum Romanae ecclesiae consuetudo demonstrat. Ceterum de pondere estimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut attendat ad confessionem penitentis et ad fletus atque lacrimam corrigentis. Sane si quis egritudinem inciderit atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus pasce relaxandum, ne de seculo absque communione discedat.

2. Idem Victrici Rotomagensi episcopo. Quae spiritualiter Domino nubunt et a sacerdote velantur, si postea vel publice nupserint vel occulte corruptae fuerint, eas non admittendas esse ad agendam penitentiam, nisi is cui se iunxerant, de hac vita discesserit. Si enim de omnibus hec ratio custoditur, ut quecumque vivente viro alteri nupserit, habeatur adultera nec ei agendae penitentiae concedatur licentia, nisi unus ex eis fuerit defunctus, quanto magis de illa tenenda est, quae ante immortali sponso se iunxerat et postea ad humanas nuptias transire elegit.

3. Gelasius omnibus episcopis. Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus et post dicatum Deo propositum incesta federa sacrilegaque miscere. Quos protinus equum est a sacra communione retrudi, et nisi per publicam probatamque penitentiam omnino non recipi, aut his certe viaticum de seculo transeuntibus, si tamen penituerint, non negari.

4. Leo papa. Illam contra apostolicam regulam presumptionem, quam nuper agnovi a quibusdam illicita usurpatione committi, modis omnibus constituo submoveri, de penitentia scilicet, quae a fidelibus postulatur, ne de singulorum peccatorum genere libellis scribatur professio secreta. Quamvis enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non vereatur, tamen quia non omnium huiuscemodi sunt peccata, ut ea, qui penitentiam petunt, non timeant publicare, amoveatur improbabilis consuetudo, ne multi a penitentiae remedio arceantur, dum aut erubescunt aut metuunt inimicis suis sua facta resecare, quibus possunt legum constitutione procelli. Sufficit enim illi consensio, quae primum Domino offertur, tunc etiam sacerdoti, qui pro delicitis penitentium precator accedit. Tunc enim plus ad penitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicentur conscientiae confitentis.

5. Evaristus papa. Ut presbiteri de occultis peccatis iussione episcopi penitentes reconcilient, et sicut supra premisimus, infirmantes absolvant et communicent.

6. Euticianus. Qui acceperit sacrificium post cibum aut parvissimam refectionem, nisi pro viatico, pueri tres dies, maiores VII, clerici XX dies peniteant.

7. Gregorius papa. Magna est contra peccatum virtus penitentiae sed si quis in eadem penitentia perseveret. Nam scriptum est: "Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit eum, quid proficit lavatio eius?" Mortuum quippe est omne opus perversum, quod pertrahit ad mortem, quod vita iustitiae novit. Baptizatur ergo a mortuo et iterum tangit eum, qui prava opera, quae se egisse meminit, deplorat, sed in eisdem se iterum post lacrimas implicat. Anima itaque quelibet eiusdem mortui lavatione non proficit, quia hoc iterum faciendum, quod planxit, nec per lamenta penitentiae ad rectitudinem iustitie exurget. Penitentiam enim vere agere est commissa plangere, sed iterum plangenda declinare.

8. Idem. Nec enim sunt dissimulanda, quae dicimus, quia qui emendare potest et neglegit, participem se proculdubio delicti constituit.

9. Idem. Caveat ante omnia sacerdos, ne de his, qui confitentur peccata sua, alicui recitet, quod ea confessus est, non propinquis, non extraneis nec, quod absit, pro aliquo scandalo. Nam si hoc fecerit, deponatur et omnibus diebus vitae suae ignominiosus peregrinando pergat.

10. Idem. Leo papa. Siricius. Cap. II. Contrarium est omnino ecclesiasticis regulis post penitentiae actionem redire ad militiam secularem, cum apostolus dicat: "Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus." Unde non est liber a laqueis diaboli, qui se militiae mundanae voluerit implicare.

11. Pius papa. Penitentes non debent communicare ante consumationem penitentiae.

12. Augustinus in libro diffinitionis aecclesiasticorum dogmatum capitulo XLIIII. Penitentia aboleri peccata indubitanter credimus, etiam si in ultimo vitae spiritu admissurum peniteat et publica lamentatione peccata prodantur, quia propositum, quod decrevit salvare, quod perierat, stat immobile. Et ideo quia voluntas eius non mutatur, sive emendatione vitae, si tempus conceditur, sive simplici confessione, si continuo vita exceditur, venia peccatorum fideliter presumatur ab illo, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur a perditione penitendo et salvatus miseratione Domini vivat. Si quis aliter de iustissima Domini pietate sentit, non christianus, sed Novatianus est.

13. Augustinus. Diversitas culparum diversitatem facit penitentiarum. Nam et corporum medici diversa medicamenta componunt, ut aliter vulnera, aliter morbum, aliter tumores, aliter putredines, aliter caligines, aliter confractiones, aliter combustiones curant; ita et spirituales medici diversis curationum generibus animarum vulnera sanare debent. Sed quia hec paucorum est, ad purum scilicet cuncta cognoscere et curari et mederi, atque ut in integrum salutis statum valeant revocare, ideo solerter admonemus doctum quemque sacerdotem Christi, ut non ex suo sensu, sed secundum canonum statuta et traditiones patrum universas disponat et conditionem utriusque sexus, etatem, paupertatem, causam, statum, personam cuiuscumque penitentiam agere volentis, ipsum quoque cor penitentis aspiciat et secundum hec, ut sibi iussum fuerit, ut sapiens medicus singula queque diiudicet.

14. Augustinus. Vis habere utilem penitentiam: modo habe. Si enim modo habueris, corrigeris. Correctus si fueris, fundetur ille thesaurus tuus, ubi colligebantur mala opera tua, et implebitur alius thesaurus tuus, quo omnia opera tua colligantur. Sed forte conversus statim morieris. Opera tua nulla forte inveniuntur in illo thesauro. Plane invenies ibi opera tua, quia scriptum est: "Pax in terra hominibus bonae voluntatis." Deus non annotat facultatem, sed coronat voluntatem. Scit, quia voluisti et non potuisti: sic te annotat, quasi feceris, quod voluisti. Ergo opus est, ut convertaris, ne differendo subito moriaris et omnino nichil inveniatur, quod in presenti habeas et in futuro possideas.

15. Eiusdem Qui post uxores vestras vos illicito commaculatis concubitu, si preter uxores cum aliqua concubuistis, agite penitentiam, qualis agitur in ecclesia, ut oret pro vobis ecclesia. Nemo sibi dicat: occulte ago, in corde meo ago: Ergo sine causa sit dictum: "Quae solveritis in terra, soluta erunt et in celo?" Ergo sine causa sunt claves datae ecclesiae Dei? Frustramus evangelium, frustramus verba Christi. Promittimus vobis, quod ille negat: nonne vos decipimus?

16. Augustinus. Ut autem constitueretur in ecclesia, ne quisquam post alicuius criminis penitentiam clericatum accipiat vel ad clericatum redeat vel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiae, sed rigore factum est disciplinae. Alioquin contra claves datas ecclesiae disputabitur, de quibus dictum est: "Quae solveritis in terra, soluta erunt in caelo et in terra." Sed ne forsitan etiam de ceteris criminibus spe honoris ecclesiastici animus intumescens superbe ageret penitentiam, severissime placuit: post actam de crimine damnabili penitentiam nemo sit clericus, ut desperatione temporalis altitudinis medicina maior et verior esset humilitas. Nam et sanctus David de criminibus mortiferis egit penitentiam et tamen in honore suo perstitit. Et beatum Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique Dominum negasse penituit et tamen apostolus mansit. Sed non ideo supervacua putanda est posterior diligentia, qui ubi saluti nichil detrahitur, humilitati aliquid addiderunt, quo salus tutius muniretur. Expertis credo aliquorum fictas penitentias per affectatas bonorum potentias. Cogunt enim multas invenire medicinas multorum experimenta morborum.

17. Augustinus. "Penam cupiunt sibi homines relaxari et id, propter quod scelus admissum est, possidere." Pessimum genus hominum commemoras, cui penitendi medicina omnino non possit prodesse. Si enim res aliena, propter quam peccatum est, cum reddi possit, non redditur, non agitur penitentia, sed fugitur. Si autem veraciter agitur, non remittetur peccatum, nisi restituatur ablatum, sed ut dixi, si restitui potest. Plerumque enim qui aufert, amittit sive alios patiendo malos sive ipse male vivendo, nec aliud habet, unde restituat. Huic certe non possumus dicere: "Redde, quod abstulisti", nisi cum habere credimus et negat. Ubi siquidem si aliquos sustinet repente cruciatus, dum existimatur habere quod reddat, nulla est iniquitas, quia si non est, unde solvat ablatam pecuniam, merito tamen dum eas per molestias corporales reddere compellitur, peccati, quo male ablata est, penas luit. Sed inhumanum non est etiam pro talibus intercedere tanquam pro reis criminibus, non ad hoc, ut minime restituantur aliena, sed ne frustra homo in hominem seviat. Et paulo post: Illud vero fidentissime dixerim eum, qui pro homine ad hoc intervenit, ne male ablata restituat, et qui ad se confugientem, quantum oneste potest, ad reddendum non compellit, socium esse fraudis et criminis. Nam misericordius opem nostram talibus subtrahimus, quam impendimus. Non enim opem fert, qui ad peccandum adiuvat; ac non potius adiuvat subvertendo atque opprimendo? Sed numquid nos ideo aut exigere aut exigendum tradere vel possumus vel debemus? Agimus quantum episcopalis facultas dat et humanum quidem non numquam, sed maxime ac semper divinum iudicium comminantes. Nolentes autem reddere quos novimus et male abstulisse, et unde reddant, habere arguimus, increpamus et testamur, quosdam clam quosdam palam, sicut diversitas personarum diversam videtur posse vel accipere medicinam. In eodem: Non sane quicquid ab invito sumitur, iniuriose aufertur. Nam plerique nec medico volunt reddere honorem suum nec operario mercedem, nec tamen hec, qui ab invito accipiunt, per iniuriam accipiunt, quae potius per iniuriam non darentur. Sed non ideo debet iudex vendere iustum iudicium aut testis verum testimonium, quia vendit advocatus iustum patrocinium et iuris peritus verum consilium. Illi enim inter utramque partem ad examen adhibentur, isti ex una parte consistunt. Cum autem iudicia et testimonia, que iusta et vera vendenda sunt, iniqua et falsa venduntur, multo sceleratius utique pecunia sumitur, quia scelerate etiam quamvis a volentibus datur. Ille tantum solet male sibi ablatam pecuniam repetere, qui iustum iudicium emit, quoniam venale esse non debuit esse. Qui vero pro iniquo iudicio dedit, vellet quidem repetere, nisi timeret vel puderet emisse. Sunt aliae personae inferioris loci, qui ab utraque parte non insolenter accipiunt sicut officialis, et qui amovetur et cui admovetur officium. Ab his extorta per immoderatam improbitatem repeti solent, magisque reprehendimus, qui talia inusitate repetiverint, quam qui ea de morte sumpserunt, quoniam multae necessariae personae rebus humanis vel invitantur huiusmodi commodis vel tenentur. Isti, si viam vitae mutaverint aut excellentioris conscenderint sanctitatis gradum, facilius ea, que hoc modo acquisierint, tamquam sua pauperibus largiuntur, quamquam eis, a quibus accepta sunt, tanquam aliena restituant. Qui vero contra ius societatis humanae furtis, rapinis, calumniis, oppressionibus, invasionibus abstulerint, reddenda potius quam donanda censemus Zachei publicani exemplo. Quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et iudices reddi iubent? An crudelior est, qui subtrahit aliquid vel eripit diviti, quam qui trucidat pauperem fenore? Hec utique atque huiusmodi male utique possidentur, et vellem, ut restituerentur, sed non est, quo iudice repetantur. Iam vero si prudenter intueamur, quod scriptum est: "Fideli homini totus mundus divitiarum est, infideli autem nec obolus", nonne omnes, qui sibi videntur gaudere bene conquisitis eisque uti nesciunt, alienum possidere convincimus? Hoc enim certe alienum non est, quod iure possidetur, hoc autem iure, quod iuste, et hoc iuste, quod bene. Omne igitur, quod male possidetur, alienum est. Male autem possidet, qui male utitur.

18. Augustinus. Ergo ipsa corripienda coram omnibus, quae peccant coram omnibus; ipsa corripienda sunt secretius, quae peccant secretius.

19. Idem Vincentio. Neminem putes ab errore ad veritatem et a quocumque seu magno seu parvo peccato ad correctionem sine penitentia posse transire.

20. Idem in sermone de penitentia. Non sufficit mores in melius commutare et a factis malis recedere, nisi etiam de his, quae facta sunt, satisfiat Domino per penitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus elemosinis.

21. Idem in encheridion. Neque de ipsis criminibus quamlibet magnis remittendis in sancta aecclesia Dei misericordia desperanda est agentibus penitentiam secundum modum sui cuiusque peccati. In actione autem penitentiae, ubi tale commissum est, ut is, qui commisit, a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis quam doloris. Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit.

22. Ieronimus. Mensuram autem temporis in agenda penitentia idcirco non satis aperte prefigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicant, qualiter unumquodque emendandum sit. Sed magis in arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum statuunt, quia apud Deum non tam valet mensura temporis quam doloris, nec abstinentia tantum ciborum quam mortificatio vitiorum. Propter quod tempora penitentiae fide et conversatione penitentium abrevianda precipiunt et neglegentia protelanda existimant. Tamen pro quibusdam culpis modi penitentiae sunt impositi.

23. Quicumque vocati per gratiam primum quidem impetum monstraverint deponentes militiae cingulum, postmodum vero ad proprium vomitum sunt relapsi, ita ut quidem et pecunias tribuerent et beneficiis militiam repeterent, hi decem annis post trihennii tempus, quo inter audientes erunt, in aflictione permaneant. Sed in his omnibus propositum et speciem penitentiae convenit explorare. Quotquot enim metu et lacrimis atque pacientia vel bonis operibus rebus ipsis conversationem suam non simulatione demonstrant, hii diffinitum tempus auditionis implentes tunc demum fidelibus in oratione communicent. Postmodum vero licebit episcopo de his aliquid humanius cogitare. Quicumque indifferenter tulerunt et habitum introeundi ecclesiam sibi arbitrati sunt ad conversionem posse sufficere, hi definitum modis omnibus tempus compleant.

24. Ieronimus super Micheam in primo libro. Cum exaudiero eos, dabo eis virtutem spiritus mei et implebo eos iudicio meo et fortitudine. Animadverte in presenti loco posse docere aliquem post peccatum, si tamen vitia pristina digna penitentia eluerit. Unde David post adulterium et homicidium loquitur in psalmo: "Asperges me ysopo et mundabor, lavabis me et super nivem dealbabor." Nec sua tantum puritate contemptus est, sed infert: "Redde mihi letitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me." Cumque hoc feceris, "docebo", ait, "iniquos" vias tuas, et impii ad te convertentur.

25. Ciprianus. Credimus posse apud iudicem plurimum martirum merita et opera iustorum, sed cum iudicii dies venerit, cum post occasum seculi huius et mundi ante tribunal Christi populus eius astiterit. Ceterum si quis prepostera festinatione temerarius remissam peccatorum dare se cunctis putat posse aut audet Domini precepta rescindere, non tantum nichil prodest, sed obest lapsis provocasse iram, non servasse sententiam. Nec misericordiam prius Domini deprecandam putare, sed misericordia contempta de sua facultate presumere. Sub ara animae occisorum martirum clamant voce magna dicentes: "Quousque, Domine, sanctus et verus, non iudicas sanguinem nostrum de his, qui in terris inhabitant?" Et requiescere ac patientiam sustinere adhuc iubentur. Et quemquam posse aliquid existimant remittendis passim donandisque peccatis bonum fieri contra iudicem velle, aut priusquam iudicetur ipse, alios posse defendere. Mandant aliqua martires fieri, si iusta, si licita, si non contra ipsum Dominum ac Dei sacerdotem fieri, si obtemperantis facilis et prona confessio, si penitentis fuerit religiosa moderatio. Mandate martires aliqua fieri, sed si scripta non sunt in Domini lege, quae mandant, ante est, ut sciamus illos de Deo impetrasse, quae postulant, tunc facere, quod mandant. Neque enim statim videri potest de divina maiestate concessum, quod fuerit pollicitatione promissum. Nam et Moyses pro peccatis populi petiit nec tamen peccantibus veniam, cum petisset, accepit.

26. Ancirano concilio. Qui fugientes comprehensi sunt vel a domesticis traditi vel ademptis facultatibus sustinuere tormenta aut in custodiam trusi proclamaverunt se christianos esse et eo usque astricti sunt, ut manus eorum comprehendentes violenter atraherent et funestis sacrificiis admoverent, ut aliquid polluti cibi per necessitatem sumere cogerentur, confitentes igitur se et luctum rei, quae contingit, incessabiliter ostendentes omni deiectione et habitu et humilitate vitae, hos velut extra delictum constitutos a communionis gratia non vetari. Si vero prohibiti sunt ab aliquibus propter ampliorem cautelam vel propter quorundam ignorantiam, statim recipiantur. Hoc autem similiter et de clericis et de ceteris laicis observare conveniet. Perquisitum est autem et illud, si possunt etiam laici, qui in has necessitatis angustias inciderunt, ad clericatus ordinem promoveri. Placuit ergo et hos, tanquam qui nichil peccaverunt, si et precedens eorum vita probabilis sit, ad hoc officium provehi.

27. Ex Niceno concilio. De his, qui negaverunt preter necessitatem aut preter ablationem facultatum aut preter periculum vel aliquid huiuscemodi, quod factum est sub tirannide Licinii, placuit synodo, quamvis humanitate probentur indigni, tamen eis benivolentiam commodari. Quicumque ergo veraciter penitudinem gerunt, tribus annis fideles inter audientes habeantur et sex annis omni se contritione deiciant, duobus autem annis sine oblatione populo in oratione communicent.

28. Ex concilio Africano. Ut penitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio penitentiae tempora decernantur, et ut presbiteri inconsulto episcopo non reconcilient penitentes, nisi absentie episcopi necessitate cogente. Cuiuscumque autem penitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam ecclesiam commoverit, ante absidam manus eius imponatur.

29. Gregorius VII. Capit. V. Falsas penitentias dicimus, quae non secundum auctoritatem sanctorum patrum pro qualitate criminum imponuntur. Ideoque quicumque miles vel negotiator vel alicui officio deditus, quod sine peccato exerceri non possit, culpis gravioribus irretitus ad penitentiam venerit, vel qui bona alterius iniuste detinet vel qui odium in corde gerit, recognoscat se veram penitentiam non posse peragere, per quam ad eternam vitam valeat pervenire, nisi arma deponat ulteriusque non ferat nisi consilio religiosorum episcoporum pro defendenda iustitia, vel negotium derelinquat vel officium deserat et odium ex corde dimittat, bona, quae iniuste abstulit, restituat nec tamen desperet. Interim quicquid boni facere poterit, ortamur ut faciat, ut omnipotens Deus cor illius illustret ad penitentiam.

30. Gregorius. Dialogus de expositione beati Iob libro VIIII. Dominus transtulit peccatum David. Si peccatum David Dominus transtulit tam detestabile, quid est, quod post omnia, quae de eodem peccato per prophetam ei a Domino dicta sunt, postmodum toleravit? Sed proculdubio Dominus delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse hoc modo in se penitens punit aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccatum parcitur, quod nullatenus sine vindicta laxatur. Si enim David audire post confessionem meruit: "Dominus transtulit peccatum tuum", et tamen multis post cruciatibus afflictus ac fugiens reatum culpae, quam perpetraverat, exsolvit, sic nos salutis unda a culpa primi hominis absolvimur. Sed tamen reatum eiusdem culpe diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra sive per nos seu per semetipsum etiam resecat, cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali aflictione tergere, quas in eis in perpetuum non vult vindicari.

31. Augustinus contra mendacium. Nullus debitae gravioris penae accipit veniam, nisi qualemcumque etsi longe minorem, quam debeat, solvere penam, atque ita impetitur largitas misericordiae, ut non relinquatur etiam iustitia disciplinae.

32. Bede presbiteri. Si necesse evenerit et presbiter non fuerit presens, diaconus suscipiat penitentiam ad sanctam communionem.

33. Ieronimus super Matheum. Si quando sic frater peccat in fratrem, ut emendare valeat, quod peccavit, potest ei dimitti. Sin autem permanent opera, frustra voce assumitur penitentia.

XX. De iusta misericordia.

1. Ambrosius in libro de officiis. Non satis est bene velle, sed etiam bene facere, nec satis est iterum bene facere, nisi id ex bono fonte, hoc est bona voluntate proficiscatur. Item: Perfecta liberalitas fide causa loco tempore commodatur, ut primum operis circa domesticos fidei. Grandis culpa, si sciente te fidelis egeat, si scias eum sine sumptu esse, famem tolerare, erumnam perpeti, qui presertim egere erubescat, si in causam ceciderit aut captivitatis suorum aut calumniae et non adiuves, si sit in carcere et penis et suppliciis et propter debitum aliquod iustus excrucietur. Nam etsi omnibus debetur misericordia, iusto amplius. Si tempore aflictionis suae nichil a te impetret, si tempore periculi, quo rapitur ad mortem, plus apud te pecunia tua valeat quam vita morituri, non est leve peccatum. Paulo post: Dominus non vult simul effundi opes, sed dispensari, nisi forte ut Eliseus, qui boves suos occidit et pavit pauperes ex eo, quod habuit, ut nulla cura teneretur domestica, sed relictis omnibus in disciplinam se propheticam daret. In eodem: Est etiam illa probanda liberalitas, ut proximos seminis tui ne despicias, si egere cognoscas. Melius est enim, ut ipse subvenias tuis, quibus pudor est ab aliis sumptum deposcere aut alicui postulare subsidium necessitatis. Non tamen illi ditiores eo fieri velint, quod tu potes conferre inopibus. Causa enim prestat, non gratia, neque enim propterea te Deo dicasti, ut tuos divites facias, sed ut vitam tibi perpetuam fructu boni operis acquiras et pretio miserationis peccata redimas tua. Putant se parum poscere pretium, querunt tuum, vitae tuae fructum adimere contendunt, et accusat, quod eum divitem non feceris, cum te ille velit eternae vitae fraudare mercede. Item: Consideranda est etiam in largiendo etas atque debilitas, nonnumquam etiam verecundia, quae ingenuos prodit natales, ut senibus plus largiaris, qui sibi iam non queunt victum querere. Similiter et debilitas corporis et hoc iuvando promtius, tum si quis ex divitiis cecidit in egestatem, et maxime si non suo vitio, sed aut latrociniis aut proscriptione aut calumniis, quae habebat, amisit. In eodem: Pulcra etiam liberalitas est, in ipso quoque pauperis dato mensuram tenere, ut abundes pluribus non conciliandi favoris gratia ultra modum fluere. Quicquid enim ex affectu puro ac sincero promitur, hoc est decorum. Non superfluas edificationes aggredi nec pretermittere necessarias. Et maxime sacerdoti hoc convenit ornare Dei templum honore congruo, ut etiam cultu Domini aula resplendeat. Impensas misericordiae frequentare, quantum oporteat largiri peregrinis, non superfluas, sed competentes. Paulo post: Compatiamur itaque alienis calamitatibus, necessitates aliorum, quantum possumus, iuvemus, et plus interdum, quam possimus. Melius est enim pro misericordia causas prestare et invidiam perpeti quam pretendere inclementiam. Nos aliquando in invidiam incidimus, quod confregerimus vasa mistica, ut captivos redimeremus. Item: Aurum ecclesia habet, non ut servet, sed ut eroget, sed ut subveniat in necessitatibus. Quid opus est custodire, quod nichil adiuvat? In eodem: Aurum sacramenta non querit neque auro placent, quae auro non emuntur. Ornatus sacramentorum redemptio captivorum est. Et infra: Pasce fame morientem. Quisquis enim pascendo hominem servare poterit, si non paveris, occidisti.

XXI. De iniusta misericordia.

1. Est et iniusta misericordia. Denique et in lege scriptum est de quodam: "Non misereberis illius", et in libris regnorum legis, quia Saul postea contraxit offensam, quia miseratus est Agag hostium regem, quem prohibebat divina sententia servari, ut si quis latronem filiis deprecantibus motus et lacrimis coniugis eius inflexus absolvendum putet, cui adhuc latrocinandi aspiret affectus, nonne innocentes tradet exitio, qui liberat multorum exitia cogitantem? Certe si gladium reprimit, vincula dissolvat, laxat exilio, cur latrocinandi, qua potest, clementiore via non eripit facultatem, qui voluntatem extorquere non potuit? Deinde inter duos hoc est accusatorem et reum pari periculo de capite decertantes, alterum, si non probasset, alterum si non esset ab accusatore convictus, non id, quod iustitiae est, iudex sequatur, sed dum miseretur ei, damnet probantem, aut dum accusatori favet, qui probare non possit, addicat innoxium. Non potest igitur hec dici iusta misericordia in ipsa ecclesia, ubi maxime misereri decet. Teneri quam maxime debet forma iustitiae, ne quis a consortio communionis abstractus brevi lacrimula atque ad tempus peracta vel etiam uberioribus fletibus communionem, quam plurimis debet postulare temporibus, facillitas sacerdotis extorqueat. Nonne cum uni indulget indigno, plurimos facit ad prolapsionis contagium provocari? Facillitas enim veniae incentivum tribuit delinquendi.

2. Augustinus. Duo ista nomina, cum dicimus: homo peccator, non utique frustra dicuntur. Quia peccator est, corripe, et quia homo miserere. Nec omnino liberabis hominem, nisi eum persecutus fueris peccatorem. Huic officio nominis invigilat disciplina, sicut cuique regenti apta et accomodata est, non solum episcopo regenti plebem suam, sed etiam pauperi regenti domum suam, diviti regenti familiam suam, marito regenti coniugem suam, patri regenti prolem suam, iudici regenti provinciam suam, regi regenti gentem suam. Et paulo post: Ita nulli homini claudenda est misericordia, nulli peccato impunitas relaxanda. Hinc itaque intelligendum est, quam non sit contempnenda elemosina, quae quibusque pauperibus iure humanitatis impenditur, quando quidem Dominus sublevabit indigentiam pauperum etiam ex his loculis, quos ex operibus implebat aliorum. Et paulo post: Non ergo suscipiamus peccatores, propter quod sunt peccatores, sed tamen eos ipsos, quia et homines sunt, humana consideratione tractemus. Persequamur in eis propriam iniquitatem, misereamur communem conditionem.

XXII. De bono obedientiae.

1. Gregorius in moralibus. Sciendum summopere est, quod obedientia aliquando, si de suo aliquid habuerit, minima. Nam cum huius mundi successus precipitur, cum locus superior imperatur, is qui ad percipienda hec obedit, obedientie sibi virtutem evacuat, si ad hoc proprio anhelat. Neque enim se sub obedientia dirigit, qui ad percipienda huius vitae prospera libidini propriae ambitionis servit. Rursum cum mundi despectus precipitur, cum probra adipisci et contumeliae iubentur, nisi ex semetipso animus appetat, et obedientiae sibi meritum minuit, qui ad ea, quae in hac vita despecta sunt, invitus nolensque descendit. Et paulo superius: Obedientia victimis iure preponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto itaque Deum citius placat, quanto oculos eius repressa arbitrii superbia, gladio se precepti immolat, quod contra ariolandi peccatum inobedientiae monstretur. Ex adverso ergo melius ostenditur, quid de eius laude sentiatur. Si enim quasi peccatum est ariolandi repugnare et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere, sola est, quae fidei meritum possidet, quasi ne quisquam infidelis convincitur, etiam si fidelis esse videatur.

XXIII. Ne christiani temere offerant se periculis.

1. Ieronimus in super Daniel. Viri curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem. Ex hoc loco discimus, ne temere nos offeramus periculis, sed quantum in nobis est, insidias declinemus. Unde et Daniel non in foro, non in plateis faciebat contra regis imperium, sed in ascondito et domo.

Explicit liber sextus.

Incipit liber septimus.

I. De excommunicatione.

1. Calixtus papa. Excommunicatos quoque a sacerdotibus nullus recipiat ante utriusque partis examinationem iustam, nec cum eis in oratione aut cibo vel potu aut osculo communicet nec ave eis dicat, quia quicumque in his vel aliis prohibitis scienter excommunicatis communicaverit, iuxta apostolorum institutionem et ipse simili excommunicationi subiaceat.

2. Urbanus. Quibus episcopi non communicant, non communicetis, et quos eiecerunt, non recipiatis. Valde enim timenda est sententia episcopi, licet iniuste liget.

3. Fabianus episcopus omnibus christianis. Cum excommunicatis non est communicandum, et si quis cum excommunicato advertendo regulas scienter saltim in domo simul locutus fuerit vel oraverit, ille communione privetur.

4. Si quis sponte communicaverit excommunicato verbo, oratione, in cibo vel potu, XL dies peniteat in pane et sale et aqua. Qui vero eis communicaverit in homicidiis vel flagitiis, reus erit irae et vindictae Dei omnipotentis, quem spernit, quia hec omnia divina voce interdicta sunt et secundum apostolum magis obedire Deo oportet quam hominibus. Et secundum quod deliquit, digne iuxta decreta canonum peniteat, et si penitere noluerit, excommunicetur.

5. Gelasius. Quicumque intra anni spatium causam suam coram suis excommunicatoribus non peregerint, ipsi sibi audientiae clausisse aditum videntur. Quod si obstinato animo sine communione defuncti fuerint, nos illorum causam iuxta beati Leonis predecessoris nostri sententiam divino iudicio reservantes, quibus vivis non communicavimus, mortuis communicare non possumus. Qui vero excommunicato scienter communicaverit et amodo saltem in domo simul oraverit atque latebras defensionis, ne comminus ad satisfactionem perducatur, prebuerit, donec ab excommunicatore penitentiam accipiat, corporis et sanguinis Domini communione privatum se esse cognoscat et secundum canones peniteat.

6. Idem Anastasio imperatori. Sicut non potest quilibet perversitatis communicatore non suscepto pariter perversus approbari, sic non potest refutari perversitas complice perversitatis admisso. Legibus certe vestris criminum conscii susceptoresque latronum pari iudiciorum pena constringuntur, nec expers facinoris extimatur, quod licet ipse non fecerit, facientis tamen familiaritatem fedusque receperit.

7. Idem. Frater et coepiscopus noster Epyphanius sua nobis relatione suggessit, Benenatum et Maurum Beneventanae municeps civitatis in contumeliam religionis acerba nimis et plectibili contumacia prosilisse. Qui confugientem ad ecclesiae septa curialem suum nec illic quidem tutum aut de iniuria sua securum esse siverunt, ausi irruptione temerariae mentis admittere, quod nec potestatibus quidem vel principibus umquam licuit perpetrare, ut hominem in sanctuariis constitutum captata sacerdotis absentia reluctantem reclamantemque violenter abstraherent. Quos quantum nobis sua suggestione patefecit, merito indignos esse sacra communione iudicavit. Et si re vera tanti facinoris constat admissum, nostra auctoritas in hac parte consentit. Nec enim iure ad supplicandum debet admitti, ubi admittere sacrilegium non vetavit. Nullus etenim intra limina tantum venerationi deputata utrumque sibi licere estimet pro suae voluntatis arbitrio, ut et humilitatem sibi vendicet et furorem.

8. Idem universis episcopis per Dardaniam sive per Illiricum constitutis. Nec quisquam vobis omnino persuadeat Acatio prevaricationis suae crimen fuisse laxatum, quia qui postquam in collegium recidens pravitatis iureque meruit ab apostolica communione secludi, in hac eadem persistens damnatione defunctus est, absolutionem, quam superstes non quesivit omnino nec meruit, mortuus iam non potest impetrare. Siquidem ipsis apostolis Christi voce delegatum est: "Quae ligaveritis super terram et reliqua. Ceterum de eo, qui in divino est iudicio constitutus, nobis fas non est aliud decernere preter id, in quo eum dies supremus invenit, atque ideo, nisi eius nomine refutato ceterisque consortibus huius erroris, cum nullo prorsus eorum participatione debetis mensae dominicae puritatem, quam maiores nostri semper ab heretica magnopere servaverunt pollutione discretam.

9. Gregorius Ianuario Caralitano episcopo in epistola XXXIIII. lib. II. Inter querelas multiplices Ysidorus vir clarissimus a fraternitate tua frustra se excommunicatum anathematizatumque conquestus est. Quod quamobrem factum fuerit, dum a clerico tuo, qui presens erat voluissemus addiscere, pro nulla alia causa nisi pro eo, quod te iniuriaverat, factum innotuit. Que res nos vehementer afflixit, quia si ita est, nil te cogitare de caelestibus ostendis, sed terrenam te habere conversationem significas, dum pro vindicta proprie iniurie, quod sacris regulis prohibetur, maledictionem anathematis invexisti. Unde de cetero omnino esto circumspectus atque sollicitus et talia cuiquam pro defensione iniuriae tuae inferre denuo non presumas. Nam si tale aliquid feceris, in te scias postea vindicandum.

10. Gregorius in evangeliorum tractatibus. Sepe pastores aecclesiae in solvendis ac ligandis subditis suae voluntatis motus, non autem causarum merita secuntur. Unde fit, ut hac ipsa ligandi et solvendi potestate se privet, qui hanc voluntatibus et non pro subiectorum moribus exercet. Sepe erga quemlibet fit proximum, odio vel gratia moveatur pastor. Iudicare autem digne de subiectis nequeunt, qui in subditorum causis sua vel odia vel gratiam secuntur. Cause ergo pensande sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda.

11. Ex decretis Honorii pape. Cure sit omnibus episcopis excommunicatorum omnino nomina tam vicinis episcopis quam parrochianis pariter indicare atque in celebri loco posita pre foribus aecclesiae cunctis convenientibus inculcare, quatinus in utraque diligentia et excommunicatis ubique ecclesiasticus aditus excludatur et excusationis causa ab omnibus auferatur.

12. Fructuosus papa. Cum excommunicato nullus loquatur neque qualibet cum eo pastione vel miseratione refoveat neque ad contradictionem vel superbiam confortare presumat.

13. Augustinus. Illud plane non temere dixerim, quod si quisquam fidelium fuerit anathematizatus iniuste, ei potius oberit, qui facit, quam ei, qui hanc patitur iniuriam. Spiritus enim sanctus habitans in sanctis, per quem quisque ligatur aut solvitur, immeritam nulli ingerit penam.

14. Idem ecclesie Ipponiensi. In episcoporum concilio constitutum est nullum clericum, qui nondum convictus sit, suspendi a communione debere, nisi a causa sua examinanda se subtraxerit. Bonifatius tamen hanc humilitatem suscepit, ut nec litteras acciperet, quibus in peregrinatione honorem suum quereret, ut in eo loco, in quo ambo ignoti sunt, circa ambos equalitas servaretur, et nunc sibi servaretur. Placet, ut nomen eius non recitetur, ne his, qui ad ecclesiam nolunt accedere, sicut ait apostolus, demus occasionem querentibus occasionem. Non erit hoc nostrum factum, sed eorum causa fuerit factum. Quid obest homini, quod ex illa tabula non vult eum recitari humana ignorantia, sed de libro vivorum non eum delet iniqua conscientia?

15. Isydorus. Cum excommunicato neque orare neque loqui, nisi ea, quae ad eandem communionem pertinent, neque vesci licet. Si quis enim cum eo aut palam aut absconse fuerit locutus, statim cum eo excommunicationis contrahet penam.

16. Ex canone apostolorum. Si quis cum excommunicato saltem in domo simul oraverit, iste communione privetur.

17. Ex concilio Cartaginensi. Qui communicaverit vel oraverit cum excommunicato, si laicus est, excommunicetur, si clericus, deponatur.

18. Ex concilio Antioceno. Si quis episcopus damnatus a synodo vel presbiter aut diaconus a suo episcopo ausus precedente consuetudine aliquid de ministerio sacro contingere sive episcopus iuxta precedentem consuetudinem sive presbiter aut diaconus, nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis. Sed et communicantes ei omnes abici de ecclesia, et maxime si, postquam didicerint adversum memoratos prolatam fuisse sententiam, eisdem communicare temptaverint.

19. Ex concilio Africano. Placuit universo concilio, ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, sive episcopus quilibet sive clericus, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communicare presumpserit, ipse in se damnationis iudicetur protulisse sententiam.

20. Augustinus. Quisquis a catholica ecclesia fuerit separatus, quantum laudabiliter se vivere existimet, hoc solo scelere, quod a Christi veritate disiunctus est, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum.

21. Patrum sequentes statuta anathematizamus omnes, qui contra sanctam apostolicam ecclesiam superbiendo suas erigunt cervices, sequentes in omnibus apostolicam sedem et predicantes eius omnia statuta.

22. Ex concilio Cartaginensi.

Si quis presbiter ab episcopo suo correptus fuerit, debet utique apud vicinos episcopos conqueri, ut ab ipsis eius causa possit audiri ac per ipsos suo episcopo reconciliari. Quod nisi fecerit, sed superbia, quod absit, inflatus secernendum se ab episcopi sui communione dixerit ac separatim cum aliquibus scisma faciens sacrificium Deo obtulerit, anathema habeatur et locum amittat.

23. Quicumque scienter excommunicatis communicaverit, iuxta apostolorum institutionem et ipse simili excommunicationi subiacebit. Hi vero non fideles, sed infideles iudicantur. Infidelibus quoque vos nolite coniungere nec cum eis ullam participationem habere.

24. Ex Cartaginensi concilio. Augustinus episcopus legatus Numidiae provintiae dixit: Hoc statuere dignemini, ut si qui forte merito facinorum suorum ab ecclesia sua pulsi sunt et sive ab episcopo aliquo vel presbitero fuerint in communione suscepti, etiam ipse pari cum eis crimine teneatur obnoxius, refugientibus sui episcopi regulare iudicium. Ab universis episcopis dictum est: omnibus placet.

25. Ex Niceno concilio. Servetur et ista sententia, ut hi, qui ab aliis excommunicantur, ab aliis ad communionem non recipiantur. Requiratur sane, ne forte quis ex aliqua indignatione animi aut contemptione aut qualibet tali commotione stomachi episcopi sui obstenti sint, ut ita demum hi, qui ob culpas suas episcoporum suorum offensas merito contraxerunt, digne etiam a ceteris excommunicati similiter habeantur, quousque in communione vel ipso episcopo suo visum fuerit humaniorem contra eos ferre sententiam.

26. Gelasius papa. Si sane, qui ante audientiam communicare temptaverint, donec per penitentiam reatum suum defleant, ad communionem nullo modo reducantur, excepto mortis interitu urguente.

27. Constitutum est, ut quotiens clericis convictis et confessis in aliquo crimine vel propter eorum iracundiam parcitur vel propter ecclesiae obprobrium aut insolentem insultationem hereticorum atque gentilium, si forte causae suae adesse voluerint et innocentiam suam asserere, intra annum excommunicationis hoc faciant. Si vero infra annum causam suam purgare contempserint, nulla eorum vox postea penitus audiatur.

28. Calixtus. Infidelibus nolite coniungi nec cum eis ullam participationem habere. Talia vero agentes non fideles, sed infideles iudicantur. Unde apostolus: "Quae pars fideli cum infideli? " Nemo quoque alterius terminos usurpet nec alterius parrochiam iudicare aut excommunicare presumat, quia talis diiudicatio aut excommunicatio vel damnatio nec rata erit nec vires ullas habebit, quoniam nullus alterius iudicis nisi sui sententia tenebitur atque damnabitur.

29. Evaristus. Deus omnipotens, ut nos a precipitandae sententiae prolatione compesceret, cum omnia nuda et aperta sint oculis eius, mala tamen Sodome noluit audita iudicare, priusquam manifeste cognosceret, quae dicebantur. Unde ipse ait: "Descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint an non est ita, ut sciam." Deus omnipotens, cui nichil absconditum est, sed omnia ei manifesta sunt etiam antequam fiant, non ob aliud hec et alia multa, quae hic prolixitatem vitantes non inseruimus, per se inquirere dignatus est, nisi ut nobis exemplum daret, ne precipites in discutiendis et iudicandis negotiis essemus et ne mala, quorumquam prius quisquam presumat credere quam probare. Cuius exemplo monemur, ne ad proferendam sententiam umquam precipites simus aut temere indiligenterque discussa quaeque quando iudicemus, dicente veritatis voce: "Nolite iudicare, et non iudicemini."

30. Gelasius <Fausto magistro fungenti legationis officio Constantinopoli.>. Legatur, ex quo est religio christiana, vel certe detur exemplum in ecclesia Dei a quibuslibet pontificibus aut ab ipsis apostolis seu ab ipso domino salvatore veniam, nisi corrigentibus, fuisse concessam. Auditum autem sub isto celo nec legitur omnino nec dicitur, quod eorum voce depromitur: Date nobis veniam, ut tamen nos in herrore duremus. Ostendant, qui canones nituntur opponere, quibus hoc canonibus, quibus regulis, qua lectione, quove documento sive a maioribus nostris sive ab ipsis apostolis, quos potiores merito fuisse non dubium est, seu ab ipso domino salvatore, qui iudicaturus creditur vivos et mortuos, sive factum est umquam vel faciendum esse mandatur. Mortuos suscitasse legimus Christum, in herrore mortuos non legimus absolvisse, et qui hoc certam faciendi solus habuit potestatem, beato Petro apostolo principaliter mandat: "Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in celo, et quaecumque solveris super terram, soluta erunt et in celo. Super terram, inquit, nam in hac ligatione defunctum numquam dixit absolvi.

31. Gelasius universis episcopis per Dardaniam sive per Illiricum constitutis. Ne quisquam vobis omnino persuadeat, Acatio prevaricationis suae crimen fuisse laxatum, quia postquam in collegium recidens pravitatis iureque meruit ab apostolica communione secludi, in hac eadem persistens damnatione defunctus est, absolutionem, quam superstes non quesivit omnino nec meruit, mortuus iam non potest impetrare. Siquidem ipsis apostolis Christi voce delegatum est: Quae ligaveritis super terram, et quae solveritis super terram, et reliqua. Ceterum de eo, qui in divino est iudicio constitutus, nobis fas non est aliud decernere preter id, in quo eum dies suppremus invenit, atque ideo, nisi eius nomine refutato ceterisque consortibus huius herroris cum nullo prorsus eorum participare debetis mensae dominicae puritatem, quam maiores nostri semper ab heretica magnopere servaverunt pollutione discretam.

32. Domino dilectissimo et venerabili fratri et sacerdoti Auxilio Augustinus in Domino salutem. Vir spectabilis filius noster comes Classitianus graviter apud me litteris questus est, quod sit anathematis iniuriam a tua sanctitate perpessus, narrans quod venerit ad ecclesiam apparitione paucorum suae potestati congrua comitatus et egerit tecum, nec contra salutem suam faveres eis, qui per evangelia peierando adiutorium violandae fidei in ipsa domo fidei requirebant. Quos tamen considerantes, quid mali fecerint, non inde violenter abductos, sed sponte dicit egressos, atque hinc venerationem tuam ita sibi successisse, in ecclesiasticorum confectione gestorum cum omni domo sua anathematis sententia feriretur. Quibus litteris eius lectis non mediocriter exestuans cogitationibus magna cordis tempestate fluctuantibus apud tuam caritatem tacere non potui, ut si habes de hac re sententiam certis rationibus vel scripturarum testimoniis exploratam, nos quoque docere digneris, quomodo recte anathematizetur pro patris peccato filius aut pro marito uxor aut pro domino servus aut quisquam in domo, etiam nondum natus, si eodem tempore, quo universa domus est anathemate obligata, nascatur, nec ei possit per lavacrum regenerationis in mortis periculo subveniri. Neque enim corporalis est pena, qua legimus quosdam contemptores Dei cum suis hominibus, qui eiusdem impietatis participes non fuerunt, pariter interfectos. Tunc quippe ad terrorem viventium mortalia corpora perimebantur, quaeque utique moritura. Spiritualis autem pena, qua fit quod scriptum est: "Quae ligaveris in terra, erunt ligata et in caelo," animas obligat. De quibus dictum est: Anima patris mea est et anima filii mea est, "anima, quae peccaverit, ipsa morietur." Audisti fortassis aliquem magni nominis sacerdotem cum tota domo sua quempiam anathematizasse peccantium? Sed forte, si essent interrogati, reperirentur idonei reddere rationem. Ego autem, quoniam si quis ex me querit, utrum recte fiat, quid ei respondeam, non invenio, numquam hoc facere ausus sum, cum de quorundam facinoribus immaniter adversus ecclesiam perpetratis gravissime commoverer. Sed si tibi forte, quoniam iuste fiat, Dominus revelavit, nequaquam iuvenilem etatem tuam et honoris ecclesiastici rudimenta contempno. Senex enim a iuvene et episcopus tot annorum a collega necdum anniculo parati sumus doceri, quomodo possim vel Deo vel hominibus iustam reddere rationem, si animas innocentes pro scelere alieno, quod non trahunt ex Adam, in quo omnes peccaverunt, spirituali supplicio puniamus. Etenim Classiani filius, etsi traxit ex patre noxam primi hominis sacro fonte baptismatis expiandam, tamen quicquid postea, quam eum genuit, peccati pater eius admisit, ubi particeps ipse non fuit, ad eum pertinere quis ambigit? Quid dicam de coniuge, quid de tot animabus, universa familia? Unde si una anima per istam severitatem, qua tota domus ista anathematizata est, sine baptismate de corpore exeundo perierit, innumerabilium mors corporum, si de ecclesia homines innocentes violenter abstrahantur et interficiantur, huic damno non potest comparari. Si ergo de hac re potes reddere rationem, utinam et nobis rescribendo prestes, ut possimus et nos. Si autem non potes, quid tibi est inconsulta commotione animi facere, unde si fueris interrogatus, responsionem rectam non vales invenire? Hoc autem dixi, etiam filius noster Classitianus aliquid admisit, quod tibi anathemate plectendum iustissime videtur. Ceterum si veras ad me misit litteras, nec solus in domo sua debuit ista correctione coerceri. Sed hinc cum tua sanctitate nichil ago. Si autem nichil eum peccasse prudenter agnoscis, quoniam ipse in domo fidei iustius flagitabat fidem debere servare, ne ibi frangeretur, ubi docetur, fac, quod sanctum virum oportet facere, ut si tibi contingit tanquam homini, quod utique homo Dei dicit in psalmis: Turbatus est pre ira oculus meus, exclamas ad Deum: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum, ut porrigat tibi dexteram suam et comprimat iracundiam tuam et tranquillet mentem tuam ad videndam faciendamque iustitiam. Sic enim scriptum est: Iracundia enim viri iustitiam Dei non operatur. Nec arbitreris ideo nobis non posse surripere iniustam commotionem, quia episcopi sumus. Sed potius cogitemus inter laqueos temptationum nos periculosissime vivere, quia homines sumus.

<32a. Aufer ista gesta ecclesiastica, que perturbatior fortasse fecisti, et redeat inter vos caritas, quam cum illo cathecuminus habuisti. Aufer litem et revoca pacem, ne tibi pereat homo amicus, et de vobis gaudeat diabolus inimicus. Potens est misericordia Dei nostri, qui et me exaudiat orantem, ne tristicia mea de vobis augeatur, sed potius que est exorta, sanetur, et regat per gratiam suam et letificet iuventutem tuam non contempnentem senectutem meam.>.

33. Ex concilio Africano VI. Si episcopus quis forte iracundus, quod esse non debet, cito aut aspere commoveatur adversus presbiterum sive diaconum suum et exterminare eum de ecclesia voluerit, providendum est, ne innocens damnetur aut perdat communionem. Et ideo habeat potestatem, qui deiectus est, ut finitimos interpellet episcopos et causa eius audiatur et diligentius tractetur, quia non oportet ei negari audientiam roganti. Et ille episcopus, qui aut iuste aut iniuste reiecit, patienter accipiat, ut negotium discutiatur, ut aut probetur eius aut emendetur sententia.

34. Ex concilio Triburiensi. Certum est pro his tribus criminibus aliquem excommunicari debere, cum ad synodum canonice iussus venire contempnit aut, postquam illuc venerit, sacerdotalibus respuit obedire preceptis aut ante finitae causae suae examinationem a synodo abire presumit.

35. Gregorius in omeliis. Utrum iuste an iniuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est, ne is, qui subest, et cum iniuste forsitan ligatur, ipsam obligationis sue sententiam ex alia culpa mereatur. Pastor ergo vel absolvere indiscrete timeat vel ligare. Is autem, qui sub manu pastoris est, ligari timeat vel iniuste nec pastoris sui iudicium temere reprehendat, ne etsi iniuste ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis superbia culpa, quae non erat, fiat.

II. De potestate ligandi et solvendi.

1. Leo papa in sermone. Manet ergo Petri privilegium, ubicumque ex ipsius equitate fertur iudicium, nec nimia vel severitas vel remissio, ubi nichil erit ligatum vel solutum, nisi quod beatus Petrus aut ligaverit aut solverit.

2. Augustinus in super Iohannem. "Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelo." Si hoc Petro tantum dictum est, non hoc facit ecclesia? Si autem et in ecclesia fit, utique quae in terra ligantur, in caelo, et quae solvuntur in terra, soluta sunt et in caelo, quia cum excommunicat ecclesia, in caelo ligatur excommunicatus, cum reconciliat ecclesia, in celo solvitur reconciliatus. Si ergo hoc in ecclesia fit, Petrus, quando claves accepit, ecclesiam sanctam significavit. Si in persona Petri significati sunt in ecclesia boni, Iudae persona significati sunt in ecclesia mali.

3. Ieronimus. "Quodcumque ligaveris" et cetera. Istum locum episcopi et presbiteri non intelligentes aliquid sibi de Phariseorum sumunt supercilio, ut vel damnent innocentes vel solvere se noxios arbitrentur, cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed rerum vita queratur. Legimus in levitico de leprosis, ubi iubentur, ut ostendant se sacerdotibus et, si lepram habuerint, tunc a sacerdote immundi fiant, non quod sacerdotes immundos faciant leprosos, sed quod habeant notitiam in eis et possint discernere, qui mundus quive immundus sit. Quomodo ergo ibi leprosum sacerdos immundum facit, sic et hic alligat vel solvit episcopus et presbiter non eos, qui insontes vel innoxii, sed pro officio suo cum peccatorum audierint varietates, sciunt, qui ligandus sit quive solvendus.

4. Innocentius. De quibus nulla solvendi ligandique auctoritas in libris veteris testamenti et IIII evangeliorum cum scriptis totis apostolorum non apparet, ad divina recurrito scripta Grece. Si nec in illis, canones apostolicae sedis intuere. Si nec in illis, sanctorum exempla perspicaciter recordare. Quodsi in omnibus his inspectis huius questionis qualitas non lucide investigatur, seniores provinciae congrega et eos interroga.

5. Ieronimus super Ysaiam lib. XI. Notandum, quod non solvantur nostra peccata, nisi de manu Domini receperimus ea. Nec idem est solvi peccata atque dimitti. Cui enim dimittuntur, solutione non indiget audiens in evangelio: "Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua." Cum autem solvuntur, propterea solvuntur, quia purgata sunt et soluta per penas.

III. De unitate ecclesiae.

1. Ambrosius. Non turbatur navis, quae Petrum habet, turbatur illa, que Iudam habet, et si multa illic discipulorum merita navigabant, tamen adhuc eam proditoris perfidia agitabat. In utraque Petrus, sed qui suis meritis firmus est, turbatur alienis. Caveamus igitur perfidum, caveamus proditorem, ne per unum plurimi fluctuemus. Ergo non turbatur hec navis, in qua prudentia navigat, abest perfidia, fides sperat. Quemadmodum enim turbari potuerit, cui preerat is, in quo ecclesiae firmamentum est? Illic ergo turbatio, ubi modica fides, hic securitas, ubi perfecta dilectio. Denique etsi aliis imperatur, ut laxent retia sua, soli tamen Petro dicitur: "Duc in altum", hoc est: in profundum disputationum. Quid enim tam altum quam altitudinem divitiarum videre, scire Dei filium et professionem divinae generationis assumere? Quam licet mens nequeat humana plenae investigatione comprehendere, fidei tamen plenitudo complectitur.

2. Idem. Est et aliud apostolicum piscandi genus. Quo genere solum Petrum piscari Dominus iubet dicens: "Mitte amum, et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle."

3. Ciprianus episcopus. Loquitur Dominus ad Petrum: "Ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam." Super unum edificat ecclesiam, et quamvis apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat: "Sicut misit me pater, et ego mitto vos, accipite spiritum sanctum", tamen ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique ceteri apostoli, quod Petrus fuit, pari consortio prediti et honoris et potestatis, sed exordium ab unitate proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstretur. Quam unam ecclesiam in cantico quoque canticorum spiritus sanctus ex persona Christi designat et dicit: "Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genitrici suae." Hanc ecclesiae unitatem et beatus Paulus apostolus docet et sacramentum unitatis ostendit dicens: "Unum corpus et unus spiritus, una spes vocationis vestrae, unus dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus." Quam unitatem tenere firmiter et vendicare debemus, maxime nos episcopi, qui in ecclesia presidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probemus. Nemo fraternitatem fallat, nemo fidei veritatem perfida prevaricatione corrumpat. Episcopatus unus est, cuius a singulis in solidum pars tenetur. Ecclesia una est, que in multitudinem latius incremento fecunditatis extenditur, quomodo multi radii sunt, sed lumen unum, et rami arboris multi sunt, sed robur unum tenaci radice fundatum, et quomodo de fonte uno rivi plurimi defluunt, et numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine. Avelle radium solis a corpore: divisionem unitas non capit. Ab arbore frange ramum: fructus germinare non poterit. A fonte precide rivum: precisus arescit. Sic et ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit, unum tamen est, quod ubique, diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius pandit, unum tamen caput est et origo una et una mater fecunditatis copiosa. Adulterari non potest sponsa Christi, incorrupta est et pudica, unam domum novit, unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit.

4. Idem. Alienus est, prophanus est, hostis est. Habere non potest Deum patrem, qui universalis ecclesiae non tenet unitatem. Idem. Dominus cum discipulis suis, ut unanimitatem suaderet et pacem: Dico, inquit, vobis, quia si duo ex vobis convenerint in terra, de omni re, quecumque petieritis, continget vobis a patre meo, qui est in celis. Ubicumque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum. Ostendit non multitudini, sed unanimitati deprecantium plurimum tribui. Si duobus inquit de vobis convenerint in terra, unanimitatem prius posuit, concordiam pacis ante premisit, ut conveniat nobis, fideliter et firmiter docuit. Quomodo autem potest ei cum aliquo convenire, cui cum corpore ipsius ecclesiae et cum universa fraternitate non convenit? Quomodo autem possunt duo aut tres colligi in nomine Christi, quos constat a Christo et ab eius evangelio separari?

5. Ieronimus. Omnibus consideratis puto me non temere dicere alios ita esse in domo Dei, ut ipsi sint etiam eadem domus Dei, quae dicitur edificari supra petram, quae unica columba appellatur, quae sponsa pulcra sine macula et ruga et ortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae paradisus cum fructu pomorum. Quae domus etiam claves accepit ac potestatem solvendi ac ligandi. Hanc domum si quis corrigentem corripientemque contempserit, "sit tibi, inquit, tanquam ethnicus et publicanus." De hac domo dicitur: "Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae." Et "qui habitare facit unanimes in domo", et "iocundatus sum in his, quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus", et "beati qui habitant in domo tua, in secula seculorum laudabunt te."

6. Gregorius in moralibus. Quia ex sola catholica ecclesia veritas conspicitur, apud se esse locum Dominus prohibet, de quo videatur. In petra Moyses ponitur, ut Dei faciem contempletur, quia nisi quis fidei soliditatem tenuerit, divinam presentiam non agnoscit. De qua soliditate Dominus dicit: "Super hanc petram edificabo ecclesiam meam." Sola quippe est, per quam sacrificium Dominus accipiat libenter, sola, quae pro herrantibus intercedat fiducialiter. Unde etiam de agni ostia Dominus precepit dicens: "In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius extra fores." In una namque domo comedetur, quia in una catholica ecclesia vera hostia redemptori immolatur. De cuius carnibus divina lex efferri foras prohibet, quia dari sanctum canibus vetat. Sola est, quae intra se positos valida caritatis compage custodit. Unde et aqua diluvii archam quidem ad sublimiora sustulit, omnes autem, quos extra archam invenit, extinxit.

7. Ciprianus. Factus est autem Cornelius episcopus de Dei et Christi eius iudicio, de clericorum pene omnium testimonio, de plebis, quae tunc affuit, suffragio, de sacerdotum antiquorum et bonorum virorum collegio, cum nemo ante se factus esset, cum Fabiani locus, id est cum locus Petri et gradus cathedrae sacerdotalis vacaret. Quo occupato et de Dei voluntate atque omnium nostrum consensione firmato, quisquis iam episcopus fieri voluerit, foris fiat necesse est, nec habeat ecclesiasticam ordinationem, qui ecclesiae non tenet unitatem. Quisquis ille fuerit, licet de se multum iactans et sibi plurimum vendicans, prophanus est, alienus est, foris est. Et cum post primum secundus esse non possit, quisquis post unum, qui solus esse debet, factus est, iam non secundus ille, sed nullus est.

8. Augustinus in primo libro de baptismo. Si quem forte coegerit extrema necessitas, ubi catholicum, per quem accipiat, non invenerit et in animo pacem catholicam custodiens per aliquem extra unitatem catholicam positum acceperit, quod in ipsa erat, catholicum deputamus. Si autem fuerit a corporali morte liberatus, cum catholice congregationi etiam presentia corporae redierit, unde numquam corde discesserat, non solum non improbamus, quod fecit, sed etiam securissime verissimeque laudamus, quam presentem Deum credidit cordi suo, ubi unitatem servavit.

IV. De scismate.

1. Ciprianus. Advocavit ad se episcopum nec ullam putavit veram nisi verae fidei gratiam, percunctatusque ex eo est, utrumnam de catholicis episcopis, hoc est cum Romana conveniret. Et forte ad id locorum in scismate regionis illius ecclesia erat. Lucifer enim se a nostra communione diviserat, et quamquam pro fide exulasset et fidei suae reliquisset heredes, non tamen putavit fidem esse in scismate. Nam etsi fidem erga Deum tenerent, tamen gratia Dei ecclesiam non tenebant, cuius patiebantur velut quosdam artus dividi et membra lacerari. Etenim cum propter ecclesiam Christus passus sit et Christi corpus sit ecclesia, non videtur ab his exhiberi Christo fides, a quibus evacuatur eius passio atque distrahitur. Itaque quamvis gratiae fenus teneret et metueret tanti nominis debitor navigare, tamen eos transire maluit, ubi tuto posset exsolvere. Iudicabat enim divinae solutionis gratiae in affectu ac fide esse. Quam quidem statim ubi primum copia ecclesiae liberior fuit, implere non distulit Dei gratiam et accepit desideratam et servavit acceptam.

2. Ieronimus. Quoniam vetus oriens inter se populorum furore collisus indiscissam Domini tunicam et desuper textam minutatim per frusta decerpit, et Christi vineam exterminant vulpes inter lacus contritos, quam non habent, difficile, ubi fons signatus et ortus ille conclusus sit, possit intelligi. Ideo mihi cathedram Petri et fidem apostolico ore laudatam censui consulendam. Inde nunc meae animae postulans cibum, unde olim Christi vestimenta suscepi. Neque vero vastitas tanti elementi liquentis et interiacens latitudo terrarum me a pretiosae margaritae potuit inquisitione prohibere. "Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae." Profligato a sobole mala patrimonio apud vos solos incorrupta patrum servatur auctoritas. Ibi cespite terra fecundo dominici seminis puritatem centeno fructu refert, hic obruta sulcis frumenta lolium avenaque degenerant. Nunc in occidente sol iustitiae oritur, in oriente autem Lucifer ille, qui ceciderat, supra sidera posuit thronum suum. "Vos estis lux mundi, vos sal terrae", vos vasa aurea et argentea. Hic teste seu vasa virgam ferream et eternum operiuntur incendium. Quamquam igitur tui me terreat magnitudo, tamen invitat humanitas; a sacerdote victima salutem, a pastore presidium ovis flagito. Facescat invidia Romani culminis, recedat ambitio. Cum successore piscatoris discipuli Christi loquor. Ego nullum primum nisi Christum sequens, beatitudini tuae, id est cathedrae Petri communionem consortior. Super illam petram fundatam ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit, prophanus est. Si quis in Noe archa non fuerit, peribit regnante diluvio. Et quia pro facinoribus meis ad eam solitudinem commigravi, quae Syriam iuncto barbariae fine determinat, non possum sanctum Domini tot interiacentibus spatiis a sanctimonia tua semper expetere. Ideo collegas tuos Egyptios confessores sequor et sub honorariis parva navicula delitesco. Non novi Vitalem, Miletum respuo, ignoro Paulinum. Quicumque tecum non colligit, spargit. Hoc est: qui Christi non est, Antichristi est.

3. Gregorius. Item eiusdem in libro VI. Fides in primis ecclesiae querenda mandatur. In qua si Christus habitaturus sit, haud dubie sit legendum. Sin vero populus perfidus aut preceptor hereticus deformet habitaculum, vitanda hereticorum communio, fugienda sinagoga censetur, excutiendus pedum pulvis, ne fatiscentibus perfidiae sterilis siccitatibus tanquam humi arido harenosoque mentis tuae vestigium polluatur. Nam sicut corporeas infirmitates populi fidelis suscipere in se debet evangelii predicator, iuxta quod scriptum est: Quis infirmatur, et ego non infirmor? ita si qua est ecclesia, quae fidem respuat nec apostolicae predicationis fundamenta possideat, ne quam labem perfidiae possit aspergere, deserenda est. Quod apostolus quoque evidenter asseruit dicens: Hereticum hominem post unam correctionem devita.

V. De hereticis et scismaticis.

1. Innocentius. Heretici cum a fide catholica desisterent, perfectionem spiritus, quam acceperant, amiserunt.

2. Innocentius Rufo, Eusebio ceterisque episcopis. Ordinati ab hereticis vulneratum per illam manus impositionem habent caput. Ubi vulnus infixum est, medicina est adhibenda, qua possit recipere sanitatem. Quae sanitas post vulnus secuta, sine cicatrice esse non poterit, atque ubi penitentie remedium est necessarium, illuc constat ordinationis honorem locum habere non posse. Nam sicut legitur: Qui tetigerit immundum, immundus erit, quomodo tribuetur ei, quod munditia ac puritas consuevit accipere? Sed econtra asseritur eum, qui honorem amisit, honorem dare non posse, nec ullum aliquid accepisse, qui in dante nichil erat, quod ille posset accipere. Acquiescimus, et verum est certe, quia quod non habuit quis, dare non potuit. Damnationem utique, quam habuit, per pravam manus impositionem dedit.

3. Leo episcopus Ianuario episcopo. Omnis cuiuslibet ordinis clericus, qui catholicam communionem, heretice se communioni miscuerit, si ad ecclesiam reversus fuerit et prius herrores suos et ipsos auctores herroris damnatos a se sine ambiguitate confessus fuerit, in eo gradu, in quo erat, sine promotione permaneat. Qui pro magno habeat beneficio, si adempta sibi omni spe promotionis, in quo invenitur ordine, perpetua maneat stabilitate.

4. Lucianus papa. Si quis dederit aut acceperit communionem de manu heretici et nescit, quod ecclesia catholica contradicit, postea intelligens, annum integrum peniteat. Si autem scit et neglexerit et postea penitentiam egerit, X annos peniteat; alii iudicant septem, et humanius quinque annos peniteat. Si quis permiserit hereticum missam suam celebrare in ecclesia catholica, et nescit, XL dies peniteat. Si pro reverentia eius, annum I peniteat. Si pro damnatione ecclesiae catholicae et consuetudinis Romanorum, proiciatur ab ecclesia sicut hereticus, nisi habeat penitentiam. Si habuerit, X annos peniteat. Si recesserit ab ecclesia catholica in congregationem hereticorum et alios persuaserit, si postea penitentiam egerit, XII annos peniteat, III extra ecclesiam et VII inter audientes et duo adhuc extra communionem. De his in canone dicitur, ut X. anno communionem sine oblatione percipiat. Si episcopus aut abbas iubet monacho aut presbitero suo pro hereticis mortuis missas cantare, non licet et non expedit eis obedire. Si presbitero contigerit, ubi missam cantaverit et alius recitaverit nomina mortuorum, et si unum nominaverit hereticum cum catholicis, si post missam intellexerit, ebdomadam peniteat; si frequenter fecerit, annum integrum peniteat. Si quis autem pro morte heretici missam ordinaverit et pro religione sua eius reliquias ibi tenuerit, et nescit differentiam catholicae fidei et postea intellexerit penitentiamque egerit, reliquias ibi debet comburere et unum annum peniteat. Si autem neglexerit, postea commonitus, X annos peniteat. Si quis a fide catholica discesserit sine ulla necessitate et postea toto animo penitentiam acceperit, tres annos peniteat extra ecclesiam, id est inter audientes. Iuxta Nicenum concilium VII annos in ecclesiis inter penitentes, II adhuc extra communionem peniteat.

5. Ieronimus in epistola ad Galathas. Inter heresim et scisma hoc esse arbitramur, quod heresis perversum dogma habeat, scisma post episcopalem discessionem ab ecclesia separetur. Quod quidem in principio aliqua ex parte intelligi potest. Ceterum nullum scisma non sibi aliquam confingit heresim, ut recte ab ecclesia recessisse videatur.

6. Ieronimus in eadem epistola. Heresis Grece ab electione dicitur, quod scilicet eam sibi unusquisque eligat disciplinam, quam putat esse meliorem. Quicumque igitur aliter scripturam intelligit, quam sensus spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de ecclesia non recesserit, tamen hereticus appellari potest et de carnis operibus est, eligens quae peiora sunt.

7. Ciprianus Magno filio salutem. Dicimus omnes omnino hereticos et scismaticos nichil habere potestatis ac iuris. Propter quod Novatianus nec debet nec potest excipi, quo minus ipse quoque extra ecclesiam consistens et contra pacem ac dilectionem Christi faciens inter adversarios et antichristos computetur. Et paulo post: Ecclesia una est, quae una et intus esse et foris non potest. Si enim apud Novatianum est, apud Cornelium non fuit. Si vero apud Cornelium fuit, qui Faviano episcopo legitima ordinatione successit, et quem post sacerdotii onorem martirio quoque Dominus glorificavit, Novatianus in ecclesia non est nec episcopus computari potest, qui evangelica et apostolica traditione contempta nemini succedens a se ipso ortus est. Habere namque aut tenere ecclesiam nullo modo potest, qui ordinatus in ecclesia non est. Et paulo post: Quod vero eundem quem et nos Deum patrem, eundem filium Christum, eundem spiritum sanctum nosse dicuntur, nec hoc adiuvare tales potest. Et infra: Invenimus in tali facinore non solum duces et auctores, sed et participes penis destinari, nisi a communione malorum separaverint, precipiente per Moysen Domino et dicente: "Separamini a tabernaculis hominum istorum durissimorum et nolite tangere ab omnibus, quae sunt eius, ne simul pereatis in peccatis eorum." Et quod comminatus per Moysen Dominus fuerat, implevit, ut quisque se a Chore et Dathan et Abiron non separasset, penas tamen statim pro impia communione persolveret. Quo exemplo ostenditur et probatur obnoxios omnes culpae et penae futuros, qui se scismaticis contra prepositos et sacerdotes inreligiosa temeritate miscuerint, sicut etiam per Osee prophetam spiritus sanctus contestatur et dicit: "Sacrificia eorum tanquam panis luctus; omnes, qui manducant ex ea, contaminabuntur ", docens scilicet et ostendens omnes omnino cum auctoribus suis supplicio coniungi, qui fuerint eorum peccato contaminati. Quae ergo apud eos merita esse circa Deum possunt, quibus supplicia divinitus irrogantur? Infra: si autem foris cuncti heretici et scismatici non habent spiritum sanctum, et ideo apud nos manus imponitur, ut hic accipiatur, quod illic non est nec damnari potest, manifestum est nec remissionem peccatorum per eos dari posse, quos constat spiritum sanctum non habere.

8. Pelagius papa. Pudenda, ut ita dicam, rapina in divisione est non consecratus, sed execratus episcopus. Si enim ipsum consecrationis nomen rationabili ac vivaci intellectu discutimus, is, qui cum universali detractat consecrari ecclesia, consecratus dici esse nulla poterit ratione. Consecrare enim est simul sacrare. Sed ab ecclesiae visceribus divisus et ab apostolicis sedibus separatus dissecrat ipse potius, non consecrat. Iure ergo execratus, tantum non consecratus poterit dici, quem simul sacrare in unitate coniunctis membris non agnoscit ecclesia. Videamus tamen, utrum vel ipsarum consuetudinem partium in sua exordinatione servaverit. Nempe hic mos antiquitus fuit, ut quia pro longinquitate vel difficultate itineris ab apostolico honerosum illis fuerat ordinari, ipse se invicem Mediolanensis et Aquilegensis ordinare episcopi debuissent, ita tamen ut in ea civitate, in qua erat ordinandus episcopus, alterius civitatis pontifex occurrere debuisset, ut et ordinandi electio a presenti ordinatore ex consensu universalis, cui preficiendus erat, ecclesiae melius ac facilius potuisset agnosci et in sua, qui ad episcopatum provehendus erat nec tamen ordinatori suo subdendus fuerat, ordinaretur ecclesia. Etenim sicut cum dicimus ecclesia una fit, cui in canticis canticorum dicitur: "Una est columba mea", nullam aliam esse constat, nisi quae in apostolica est radice fundata, a quibus ipsam fidem universo orbe propagatam non potest dubitari. Quod ut vobis, licet notissimum omnino sit, beati tamen Augustini testimonio comprobemus, audite, quid in quodam opere suo preclarissimus doctor dicat ecclesiae. Ait enim: Quodsi nullo modo recte dici potest ecclesia, in quo scisma est, restat ut, quoniam ecclesia nulla esse non potest, ea sit, quam in sedis apostolicae per successiones episcoporum radice constituta nullorum hominum malitia, etiam si nota et excludi non possit, sed pro temporum ratione toleranda iudicetur, ullo modo valeat extinguere.

9. Idem. Scisma siquidem ipsum, quod Grecum nomen est, scissuram sonat. Sed in unitate scissura esse non potest. Non ergo unitati communicat, qui scismaticis communicat. Partes sibi ipsi fecerunt et ab eo, quod unum est, ut apostoli Iude iam verbis loquar, "semetipsos segregantes spiritum non habent." Quibus omnibus illud efficitur, ut quia in unitate unum non sunt, ut quia in partem esse voluerunt, ut quia spiritum non habent, corpus Christi sacrificium habere non possunt. Non autem nobis nunc illa questio est, utrum tolerare malos, sed utrum debeamus scismaticis sociare. Si etiam ipsi licet in suo sensu habundantes, intra materna tamen positi viscera quererent veritatem, a nobis repellenda non erant, donec apud eos ratione duce rei veritas claruisset. Sed quia se ab universali ecclesia diviserunt, sicut beatus Augustinus ait, omnis catholicus securus eam partem detestatur, cui ecclesiam universalem apostolicis sedibus roboratam non communicare cognoscit. Nec enim levigat eorum crimen, magis auget vero, quod eos diu restitisse dixistis, ne apostolicis communicantes sedibus in sua communione reciperent. In hoc enim dum et illi culpandi sunt, qui non solum in sacerdotibus communionem apostolicarum sedium, verum in ipsis laicus separaverunt. Sed nec illud eis prodest, quod eos in eisdem litteris vel ignorantia rationis vel simplicitate intellectus sui a nostra se communione suspendisse probetis. Id ipsum enim magis est, propter quod scismatici sunt, quia non eos diversa sentiendi iudicium, sed quaedam apud se delata, sibi tamen incognita metuentes et contra apostolicam sedem temere credentes pessima divisit oppinio. Quod scisma specialiter esse beatus denuntiat Augustinus dicens de talibus: adversus auctoritatem illarum ecclesiarum, quae apostolica sedes et epistolas accipere meruerunt, temere credendo meruerunt, immanissimum crimen scismatis a se propulsare poterit. Assumam aut illos esse ecclesiam creditis, et cum duae ecclesiae esse non possunt, nos, quod absit, scismaticos iudicabitis, aut si vero in apostolicis sedibus esse constat aecclesiam, et illos ab unitate divisos cognoscite et communionis questionem esse sublatam, quam veram nisi in unitate constat esse non posse. Noli ergo, quasi nulla scismaticorum atque aecclesiae differentia sit, velle indifferenter utrorumque sacrificiis sociari. Non est Christi corpus, quod scismaticus conficit, si veritate duce dirigimur. Nec enim divisum esse Christum poterit quisquam sine apostoli reprobatione confringere. Unam, ut sepe dictum est, quae Christi corpus est, esse constat aecclesiam; in duo vel in plura dividi non potest. Simul enim cum ab ea quisque discesserit, ecclesia esse desistit.

10. Eiusdem. Non vos hominum vaniloquia retardent dicentium, quia persecutionem aecclesia faciat, dum vel ea, quae committuntur, reprimit vel animarum salutem requirit. Erant huiusmodi rumoris fabulatores. Non persequitur, nisi qui ad malum cogit. Qui vero malum vel factum iam punit vel prohibet ne fiat, non persequitur iste, sed diligit. Nam si, ut illi putant, nemo nec reprehendendus a malo nec retrahendus ad bonum est, humanas ac divinas leges necesse est evacuari, quae et a malis penam et bonis premia iustitia suadente exigit. Malum autem scisma esse et per exteras etiam potestates huiusmodi opprimi debere homines et canonicae scripturae auctoritas et paternarum nos regularum veritas docet. Quisquis ergo ab apostolicis divisus est sedibus, in scisma eum esse non dubium est et contra universalem aecclesiam altare conatur erigere. Sed quid de talibus insertus Calcedonensi synodo canon statuat, gloria vestra consideret, ubi post alia sic dicit: "Qui a communione semetipsum suspendit et collectum fecit et altare constituit et noluit vocanti episcopo consentire et noluit eidem acquiescere neque obedire et prius et secundo vocanti, hunc omnino damnari nec umquam vel orationem mereri nec recipere eum posse honorem. Si enim permanserit turbas faciens et seditiones aecclesiae, per extraneam potestatem tamquam seditiosum comprimi." Et beatus Augustinus de talibus dicit: "Multa etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis agenda sunt, quorum potius utilitati consulendum est quam voluntati. Nam in corripiendo filio quamvis aspere, numquam amor paternus amittitur. Fit tamen, quod nollet, ut doleat, qui etiam invitus videtur dolore sanandus." Ecce videtis, quemadmodum tanti testimonio patris non persequatur cohercendo talia, sed diligat emendando tales semper aecclesia. Facite ergo etiam vos, quod scientes intentionem christianitatis vestrae frequenter ortamur, et date operam, ut talia fieri ultra non liceat, sed et quod vobis facillimum esse non dubito, hii, qui talia presumpserunt, ad piissimum principem sub digna custodia dirigantur. Recolere enim debet celsitudo vestra, quid per vos Deus fecit tempore illo, quo et Histriam et Venetias tiranno Totila possidente, Francis etiam cuncta vastantibus, non ante tamen Mediolanensem episcopum fieri permisistis, nisi ad clementissimum principem exinde retulissetis et, quid fieri debuisset, eius iterum scriptis cognovissetis et inter ubique ferventes hostes Ravennam tamen et is qui ordinabatur et is qui ordinaturus erat, providentia culminis vestri deducti sunt.

11. Idem. Quali nos de gloriae vestrae studiis iudicio gratulemur, non solum vestram sed multorum ac pene omnium credimus habere notitiam. Et iccirco nunc de his, quae vobis presentibus ibi fieri stupemus, fiducialiter apud gloriam vestram duximus conquerendum. Tertius siquidem atque Maximilianus nomina tantorum episcoporum habentes et aecclesiasticam ibi unitatem perturbare dicuntur et omnes aecclesiacticas res suis usibus applicare, in tantum ut contra unum eorum, id est Maximilianum, usque ad nos per tam longum iter necessitate compellente quidam infatigabiliter venientes preces offerent. Ob quam causam Petrum presbiterum sedis nostrae sed et Proiectum notarium ad eadem loca duximus destinandos, ut ea, quae canonicis statutis a predictis pseudoepiscopis compererint fuisse commissa, vel digna debeant ibi ultione compescere vel eosdem ad nos usque perducere. Et ideo salutantes paterno affectu gloriam vestram petimus, ut prefatis, qui a nostra sede directi sunt, in omnibus prebeatis auxilium nec putetis alicuius esse peccati, si huiusmodi homines comprimuntur. Hoc enim et divinae et mundanae leges statuerunt, ut ab aecclesiae unitate divisi et eius pacem iniquissime perturbantes a secularibus etiam potestatibus comprimantur. Nec quicquam maius est, unde Deo sacrificium possitis offerre, quam si id ordinetis, ut hii, qui in suam et in aliorum perniciem debachantur, competenti debeant vigore compesci.

12. Pelagius papa Iohanni patricio. Relegentes litteras excellentiae vestrae de iniuria quidem, in quam vobis iniquorum hominum presumptio ingessit, valde doluimus, sed quia scimus occulto Dei iudicio animam vestram, etsi per aliorum iniquitatem ac superbiam a contaminatione scismatis custoditam, egimus omnipotenti Deo gratias, qui etiam de malis hominum actibus bona operari consuevit. Nec enim sine illius providentia factum esse credendum est, ut insensati et perversissimi homines ad hoc usque prosilirent, ut suam divisionem catholicam esse credentes aecclesiam a sua vos pollutione prohiberent. Sic enim per misericordiam Dei etiam nescientibus illis factum est, ut a scismaticorum communione eruti catholicae, quam diligitis, servari vos contigisset aecclesie. Quamvis igitur vestra per illorum scelus facta sit utilitas, nolite tamen inpunitam presuptionem iniquorum hominum crassari permittere. Si enim hoc, quod in vestram gloriam presumpserunt, non fuerit vindicta compressum, quid in minoribus valeant, ambigi ultra non debet. Exercete igitur in talibus debitam auctoritatem, et ne eis amplius talia committendi crescat spiritus, vestris cohertionibus reprimatur. Ad hoc siquidem Dei nutu etiam contra vos talia presumpserunt, ut talia vobis corrigentibus ab eorum scelere alios possetis Deo propitiante munire. Quales autem sint, qui aecclesiam fugiunt, Eufrasii vos scelera, quae Deus amplius occulta esse noluit, evidenter informant, qui in homicidio quidem nec hominis necessitudinem nec caritatem fratris nec sacerdotii reverentiam cogitavit. Incestuoso autem in adulterio etiam ipsi vindicte abstulit modum, qua si adulterium punias, non remanet in quo iudicetur incestus, si incestuoso ingeras penam, multum crimen adulterii remanebit. Ecce de quo collegio sunt, qui quantum ad superbiam suam iniuriam vobis inferre moliti sunt, et quantum ad providentiam Dei inpollutos vos aecclesiae servaverunt. Auferte tales ab illa provincia, utimini oblata vobis a Deo opprimendi perfidos occasione. Quod tunc plenius fieri poterit, si auctores scelerum ad clementissimum principem dirigantur, et maxime aecclesie Aquileiensis invasor, qui et in scismate et in eo maledictus, nec honorem episcopi poterit obtinere nec meritum.

13. Pelagius papa Iohanni magistro militum. Paterno vos salutantes affectu petimus, ut, si prodesse catholice paci contenditis, Paulinum Foro Simphroniensem pseudoepiscopum ad nos sub digna custodia dirigatis. Satis enim turpe est, ut vestram vivacitatem illic positam illudere glorietur, et ne comprimi a vobis nec detineri posse ad suam superbiam iactet. Nolite ergo inultam et in vestris prorupentem iniuriis contumaciam vagari permittere. Sed prefatum pseudoepiscopum vestrorum hominum sollicitudine detentum ad nos, sicut dictum est, dirigere festinate.

14. Pelagius papa Narse patricio. De Liguribus atque Veneticis et Histriis episcopis quid dicam, quos idonea est excellentia vestra et ratione et potestate reprimere, et dimittis eos in contemptum apostolicarum sedium de sua rusticitate gloriari, cum si quid eos de iudicio universalis sinodi, quod in Constantinopolim per primam nuper elapsam indictionem actum est, forte movebat ad sedem apostolicam, quomodo semper factum est, electis a quibus de suis, qui dare et accipere rationem possint, dirigere debuerint, et non clausis oculis corpus Christi Dei nostri, hoc est sanctam aecclesiam lacerare. Nolite ergo dubitare huiuscemodi homines principali vel iudiciali auctoritate comprimere, quia regulae patrum hoc specialiter constituerunt, ut si qua ecclesiastici officii persona, cui subiectum est, restiterit vel seorsum collegerit aut aliud altare erexerit seu scisma fecerit, iste excommunicetur atque dampnetur. Quodsi forte et hoc contempserit, si permanserit divisiones et scisma faciendo, per potestates publicas opprimatur. Ecce quia animus vester forte timidus est, ne persequi videaris, de patrum vobis auctoritate hec vobis breviter dirigenda curavi, cum mille alia exempla et constitutiones sint, quibus evidenter agnoscitur, ut facientes scissuras in sancta aecclesia non solum exiliis, sed proscriptione rerum suarum et dura custodia per publicas potestates debeant coherceri.

15. Augustinus. Quod autem nobis obiciunt, quod res eorum concupiscamus et auferamus, utinam catholici fiant et non solum, quod dicunt sua, sed etiam nostra in pace et caritate nobiscum possideant. Usque adeo autem calumpniandi cupiditate cecantur, ut non adtendant, quam sint inter se contraria, quae locuntur. Ipsi certe dicunt et invidiosissime sibi conqueri videntur, quod eos in nostra communione violento legum imperio coartamur. Hoc itaque nullo modo faceremus, si res eorum possidere vellemus. Quis avarus querit compossessorem? Quis dampnandi cupiditate inflammatus vel fastu dominationis elatus desiderat habere consortem? Ipsos certe attendant quondam suos et iam nostros socios et fraterna nobis dilectione coniunctos, quemadmodum sua teneant, non solum quae habebant, sed etiam nostra, quae non habebant, quae tamen si pauperum conpauperes sumus, et nostra sunt et illorum. Si autem privatim, quae nobis sufficiant, possidemus, non sunt illa nostra, sed pauperum, quorum procurationem quodammodo gerimus, non proprietatem nobis usurpatione dampnabili vendicamus. Quicquid igitur nomine aecclesiarum partis Donati possidebatur, christiani imperatores legibus religiosis cum ipsis aecclesiis ad catholicam transferre iusserunt. Cum ergo nobiscum sunt plebes earundem aecclesiarum, nobiscum pauperes, quid eisdem possessiunculis alebantur, ipsi potius foris positi desinant concupiscere aliena, sed intrent in unitatis societatem, ut pariter gubernemus non illa tantum, quae dicunt sua, verum etiam quae dicunt et nostra. Scriptum est enim: "Omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei."

16. Augustinus Bonifatio. Ipsa pietas, veritas, karitas nos non permittit contra Cecilianum eorum hominum accipere testimonium, quos in aecclesia non videmus, cui Dominus perhibet testimonium. Qui enim divina testimonia non secuntur, pondus humani testimonii perdiderunt. Item: Molestus est medicus furenti frenetico et pater indisciplinato filio, ille ligando, ille cedendo, sed ambo diligendo. Si autem illos neglegant et perire permittant, ista potius falsa mansuetudo est crudelis. Item: Quapropter si potestate, quam propter religionem ac fidem tempore, quo debuit, divino munere accepit aecclesia, hii, qui inveniuntur in viis et sepibus, id est in heresibus et scismatibus, coguntur intrare, non quia coguntur, reprehendant, sed quo coguntur, attendant. Convivium Domini est unitas corporis Christi, non solum in sacramento altaris, sed etiam in vinculo pacis. In eodem: Theodosius imperator legem generaliter in omnes hereticos promulgavit, ut quisquis eorum episcopus vel clericus ubilibet esse inventus, decem libris auri mulctaretur. Item: Si duo aliqui in una domo simul habitarent, quam certissime sciremus ruituram nobisque id nobis prenuntiantibus nollent credere atque in ea manere persisterent, si eos inde possemus eruere vel invitos, quibus inminentem illam ruinam predemonstravimus, ut redire ulterius sub eius periculum non auderent, puto, nisi faceremus, non inmerito crudeles iudicaremur. Porro si unus illorum nobis diceret: "Quando intraveritis eruere nos, memetipsum continuo trucidabo", alter autem nec exire quidem inde nec erui vellet, sed neque necare se auderet, quid elegerimus, utrum ambos ruinae opprimendos relinquere an uno saltem per nostra opera liberato, alterum non nostra culpa, sed sua potius interire? Nemo est tam infelix, quod non quid fieri in talibus rebus oporteat, facillime iudicet. Item post pauca: Quod si plurimi essent in domo ruitura et inde saltim unus liberari posset, atque id cum facere conaretur, alii semetipsos precipitio necarent, dolerem de ceteris, verum de unius saltem salute consolaremur, non, tamen ne seipsos alii perderent, perire universos nullo liberato permitteremus. Quid igitur de opere misericordiae, quod pro vita aeterna adipiscenda et pena aeterna vitanda hominibus debemus inpendere, iudicandum est, si pro salute ista temporali non solum, sed etiam brevi ad ipsum tempus exiguum liberanda, sic nos subvenire hominibus ratio vera et benigna compellit? Item: Si, inquiunt Donatiste, oportet, ut nos extra aecclesiam et adversus aecclesiam fuisse peniteat, ut salvi esse possimus, quomodo post istam penitentiam apud vos clerici vel etiam episcopi permanemus? Hoc non fieret, quoniam revera, quod fatendum est, fieri non deberet, nisi pauci ipsa conpensatione sanarentur. Sed sibi hoc dicant et multo maxime humiliter doleant, qui in tantae morte precisionis iacent, ut isto quodam vulnere matris catholicae reviviscant. Cum enim precisus ramus inseritur, fit aliud vulnus in arbore, quo possit recipi, ut vivat, qui sine vita radicis peribat. Sed cum receptus recipienti quo aluerit, et vigor consequitur et fructus. Si autem non coaluerit, ille quidem arescit, sed vita arboris permanebit. Est enim et tale inserendi genus, ut nullo preciso ramo, qui intus est, ille, qui foris est, inseratur, non tamen nullo, sed vel levissimo vulnere arboris. Ita ergo et isti cum ad radicem catholicam veniunt, nec eis post, quamvis herroris sui peniteat, honor clericatus aut episcopatus aufertur. Siquidem fit aliquid tanquam in cortice arboris matris contra integritatem severitatis, verumtamen quia neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, ad Dei misericordiam precibus fusis coalescente suorum pace ramorum caritas cooperuit multitudinem peccatorum. Et paulo post: Verum in huiusmodi causis, ubi graves discenssionum scissuras non huius aut illius hominis est periculum, sed populorum strages iacent, detrahendum est aliquid severitati, ut maioribus malis sanandis sincera caritas subveniat. Habebant ergo de preterito detestabili herrore, sicut Petrus habuit de mendacii timore, amarum dolorem, et veniat ad ecclesiam Christi veram, id est catholicam matrem. Sunt in illa clerici, sunt episcopi utiliter, qui contra eam fuerunt ostiliter. Non invidemus, immo amplectimur, ortamur, optamus, et quos in viis aut in sepibus invenimus, intrare cogimus et sic nondum quibusdam persuademus, quia non res eorum, sed ipsos querimus.

17. Augustinus Festo. Quid faciet ecclesiae medicina salutem omnium materna caritate conquirens, tanquam inter freneticos et letharicos estuans? Numquid contempnere, numquid desistere vel debet vel potest? Utrisque sit necesse est molesta, quae neutris est inimica. Nam et frenetici nolunt ligari et letharici nolunt excitari. Sed perseverat diligentia caritatis freneticum ligare, lethargicum stimulare, ambos amare. Ambo offenduntur, sed ambo diliguntur, ambo molestati, quamdiu egri sunt, indignantur, sed ambo sanati gratulantur. In eodem: Catholici esse non incipiunt, nisi heretici esse destiterint. Neque enim sacramenta eorum inimica nobis sunt, quae in illis sunt nobis communia, quia non humana sunt, sed divina. Proprius herror eorum auferendus est, quem male imbiberunt, non sacramenta, quae similiter acceperunt. Quem ad penam suam portant et habent, quanto indignius habent, sed tamen habent.

18. Augustinus Emerito. Illud attendat vigilantia mentis tuae neminem contaminari posse ignotum ignotis criminibus. Unde manifestum est a communione orbis, cui seu falsa seu vera crimina, quae fratribus prorsus intenditis, prorsus ignota sunt et ignota semper fuerunt, sacrilego scismate esse vos separatos, quamquam et illud et non est tacendum etiam conditos malos bonis non obesse in ecclesia, si eos a communione prohibendi aut potestas desit aut aliqua ratio conservandae pacis impediat.

19. Sacratissimo ac beatissimo archiepiscopo almae urbis Romae et patriarchae Ormisdae Iustinianus imperator. Scias effectum nobis, pater religiosissime, quod diu summis studiis patet strictum, et antequam advenerint, qui a nobis destinati sunt, quod Iohannes vir beatissimus antistes novae Romae nostrae una cum clero vobis consentiunt, nullis variantes ambiguitatibus, nullis divisi discordiis. Scias libellum ab eo scriptum, quem offerendum iudicaveras. Negatum est ab eis memoriam in posterum fieri Achacii prevaricatoris quondam huius urbis episcopi necnon et aliorum sacerdotum, qui vel primi contra statuta venerunt apostoli vel successores herroris facti sunt et nulla usque ad ultimum diem sunt penitentia correcti.

20. Ambrosius. "Accepisti pecuniam et possidebis ex ea agros et vineas et oliveta et greges, et lepra Naaman applicabit se in te et semini tuo usque in eternum." Vides quia facto auctoris successio damnatur heredis. Inexpiabilis est enim venditi culpa misterii et gratiae vindicta celestis transiit ad posteros. Denique "Moabitae et ceteri non intrabunt in ecclesiam Dei usque in tertiam et quartam generationem", tam diu videlicet, ut simplicius interpretemur, donec culpa auctorum multiplicis successio generationis aboleret. Sed cum illi, qui in Deum ydolatriae herrore deliquerunt, in quartam generationem videantur esse mulctati, profecto durior videtur esse sententia, qua Iezi semen usque in eternum pro cupiditate habendi prophetica auctoritate damnatur, presertim cum dominus noster Iesus Christus per lavacri regenerationem omnibus remissionem dederit peccatorum, nisi ut vitiorum magis quam generis semen intelligas. Sicut enim qui filii promissionum sunt, existimantur in semen bonum, ita etiam qui filii herroris sunt, estimantur in semen malum. Nam et Iudei ex patre diabolo, non utique carnis successione, sed criminis. Ergo omnes cupidi, omnes avari Giezi lepram cum divitiis suis possident et male quesita mercede non tam patrimonium facultatum quam thesaurum criminum congregarunt eterno supplicio et brevi fructu.

21. Augustinus. Quamvis res queque terrena non recte a quoquam possideri possit nisi vel iure divino, quo cuncta iustorum sunt, vel iure humano, quod in potestate est regum terrae, ideoque res vestras falso amplectitis, quas nec iuste possidetis, et secundum leges regum terre amittere iussi estis. Frustraque dicatis: "Non eis congregandis laboravimus", cum scriptum legatis: "Labores impiorum iusti edent". Sed tamen quisquis ex occasione legis huius, quam reges terrae Christo servientes ad emendandam vestram impietatem promulgaverunt, res proprias vestras cupide appetat, displicet nobis. Quisquis denique ipsas res pauperum vel basilicas congregantium, quas sub nomine ecclesiae tenebatis, quae omnino non debentur nisi ei ecclesiae, quae vera Christi aecclesia est, non per iustitiam, sed per avaritiam tenet, displicet nobis. Quisquis pro aliquo flagitio vel facinore proiectum a vobis ita suscipit, sicut suscipiuntur, qui excepto herrore, quo a nobis separamini, sine crimine apud vos vixerint, displicet nobis. Sed nec facile ista monstratis, et si monstretis, nonnullos toleramus, quos corrigere vel punire non possumus, neque propter paleam relinquimus aream Domini et nec propter pisces malos rumpimus retia Domini nec propter edos in fine segregandos deserimus gregem Domini nec propter vasa facta in contumeliam migramus de domo Domini.

22. Idem. Dixit apostolus: "Hereticum hominem post primam et secundam correctionem devita, quia subversus est huiusmodi et peccat in semetipso damnatus." Sed qui sententiam suam quamvis falsam atque perversam nulla pertinaci animositate defendunt, presertim qui non audacia suae presumptionis pepererunt, sed a seductis atque in herrorem lapsis parentibus acceperunt, quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati, cum invenerint, nequaquam sunt inter hereticos deputandi.

23. Idem. Qui in ecclesia Christi morbidum aliquid pravumque sapiunt, si correcti, ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defendere persistunt, heretici fiunt.

24. Idem. Hereticus est, qui alicuius temporalis commodi et maxime gloriae principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequitur. Ille autem qui huiusmodi hominibus credit, imaginatione quadam veritatis illusus.

25. Idem in eodem. Vos mutari volumus a perversitate, id est ut denuo radicetur vestra precisio. Nam sacramenta, quae non mutastis, sicut habetis, approbantur a nobis, ne forte, cum vestram pravitatem corrigere volumus, illis misteriis Christi quae in vestra pravitate depravata non sunt, sacrilegam faciamus iniuriam. Neque enim Saul depravaverat unctionem, quam acceperat, cui unctioni tantum onorem rex David pius Dei servus exhibuit. Propterea ergo vos non rebaptizamus, quia radicem vobis reddere cupimus, formam tamen precisi sacramenti, si non mutata est, approbamus, quae tamen quamvis integra, nullo modo est sine radice fructuosa.

26. Augustinus Vincentio. Donatiste nimium sunt inquieti, quos per ordinatas a Deo potestates cohiberi atque corrigi mihi non videtur inutile. Nam de multorum iam correctione gaudemus. Et post pauca: Si enim quisquam inimicum suum periculosis febribus freneticum factum currere videret in preceps, nonne tunc potius malum pro malo redderet, si eum sic ire permitteret, quam si corripiendum curandumque ligaret? Et tamen ei tunc molestissimus et adversissimus videretur, quando utilissimus et misericordissimus extitisset. Sed plane salute reparata tanto uberius ei gratias ageret, quanto minus sibi pepercisse sensisset. Et post pauca: A quibusdam ista non prosunt. Numquid ideo neglegenda est medicina, quia non nullorum est insanabilis pestilentia? Item post aliqua: Non omnis, qui parcit, amicus est, nec omnis, qui verberat, inimicus. Meliora sunt vulnera amici quam oscula inimici. Melius est cum severitate diligere quam cum lenitate decipere. Utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus iustitiam negligebat, quam esurienti panis frangitur, ut iniustitie seductus adquiescat. Item post pauca: Putas neminem debere ad iustitiam cogi, cum legas patrem familias dixisse servis: "Quosque inveneritis, cogite intrare", cum legas etiam ipsum primo Saulum postea Paulum ad veritatem cognoscendam et tenendam magna violentia Christi cogentis esse compulsum? Item post pauca: Et noveritis furem aliquando avertendis peccoribus pabulum spargere et aliquando pastorem flagello errantia pecora revocare. Item: Si semper esset culpabile persecutionem facere, non scriptum esset in sanctis libris: "Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar." Aliquando ergo et qui eam patitur, iniustus est, et qui eam facit, iustus est. Sed plane sepe et mali persecuti sunt bonos et boni malos, illi nocendo per iustitiam, illi consulendo per disciplinam. Illi inmaniter, illi temperanter. Illi servientes cupiditati, illi caritati. Nam qui trucidat, non considerat, quemadmodum secet. Ille enim persequitur sanitatem, ille putredinem. Occiderunt impii prophetas, occiderunt impios et prophetae. Flagellaverunt Iudei Christum, Iudeum flagellavit et Christus. Traditi sunt apostoli ab hominibus humanae potestati, tradiderunt apostoli homines potestati sathanae. In his omnibus quid attenditur, nisi quis eorum pro veritate, quis pro iniquitate, quis nocendi causa, quis emendandi? Et paulo post: Constantinus imperator constituit, ut vires convictorum et unitate pervicaciter resistentium fisco vendicarent. Et post pauca: Certe nullius crimen maculat, nescientem. Item: Facta nocentium quae in nocentibus demonstrari vel ab nocentibus credi non possunt, non inquinant quemquam, sed propter innocentium consortium etiam cognita sustinentur. Non enim propter malos boni sunt deserendi, sed propter bonos mali tolerandi, sicut toleraverunt prophetae, contra quos tanta dicebant nec communionem sacramentorum illius populi relinquebant.

27. Idem Donato presbitero. Displicet tibi, quod traheris ad salutem, cum tamen multos nostros ad pernitiem traxeris. Quid enim volumus nisi te comprehendi et presentari et servari, ne pereas? Quod autem in corpore lesus es, ipse tibi fecisti, qui iumento tibi mox admoto uti noluisti et te ad terram graviter collisisti. Nam utique alius, qui adductus est tecum collega tuus illesus venit, quia talia ipse sibi non fecit. Sed neque hoc putas tibi fieri debuisse, qui neminem existimas cogendum ad bonum. Attende quid dixerit apostolus: "Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat." Et tamen tam multi, ut episcopatum suscipiant, tenentur inviti: producuntur, includuntur, patiuntur tanta, quae nolunt, donec eis adsit voluntas suscipiendi operis boni. Quanto magis vos ab herrore pernitioso, in quo vobis inimici estis, trahendi estis et perducendi ad veritatem vel cognoscendam vel eligendam, non solum ut honorem salubriter habeatis, sed etiam ne pessime pereatis. Dicis Dominum dedisse liberum arbitrium, ideo non debere hominem cogi ad bonum. Attende ergo et considera, quod non ideo voluntas bona misericorditer impenditur, ut mala voluntas hominis diligat. Nam quis nesciat nec damnari hominem nisi merito malae voluntatis, nec liberari, nisi bonam habuerit voluntatem? Non tamen ideo, qui diliguntur, malae suae voluntati impune et crudeliter permittendi sunt, sed ubi potestas datur, et a malo prohibendi et ad bonum cogendi. Nam si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Israelitae recusantes et murmurantes tam duris flagellis a malo prohibebantur et ad terram promissionis compellebantur? Si voluntas mala suae permittenda est libertati, quare Paulus non est permissus uti pessima voluntate, quia persequebatur ecclesiam, sed prostratus est, ut cecaretur, et cecatus est, ut mutaretur, mutatus est, ut mitteretur, missus est, ut qualia fecerat in herrore, talia pro veritate pateretur? Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare monetur pater in scripturis sanctis filium durum non solum verbis corripere, sed etiam latera eius tundere, ut ad bonam disciplinam coactus ac domitus dirigatur? Unde idem dicit: "Tu percutis eum virga, animam autem eius liberas a morte." Si mala voluntas semper suae permittenda est libertati, quare corripiuntur negligentes pastores et dicitur eis: "Herrantem non revocastis, perditum non inquisistis?" Et vos oves Christi estis, caracterem dominicum portatis in sacramento, quod accepistis, sed herratis et peritis: non ideo vobis displiceamus, quia revocamus herrantes et querimus herrantes perditos. Melius enim facimus voluntatem Domini monentis, ut vos ad eius ovile redire cogamus, quam consentiamus voluntati herrantium, ut perire vos permittamus. Noli ergo iam dicere, quod te assidue audio dixisse: Sic volo herrare, sic volo perire. Melius hoc omnino non permittimus, quantum possumus. Modo quod te in puteum, quo moreris, misisti, utique libera voluntate fecisti, sed quam crudeles essent servi Dei, si huic malae voluntati tuae te permitterent et non te de illa morte liberarent? Quis eos non merito culparet? Quis non impios recte iudicaret? Et tamen tu te volens in aquam misisti, ut morereris. Tu fecisti secundum voluntatem tuam, sed in perniciem tuam, illi contra voluntatem tuam, sed contra mortem tuam. Si ergo salus corporalis sic custodienda est, ut etiam in nolentibus ab eis, qui eos diligunt, servetur, quanto magis illa spiritualis, in cuius desertione mors eterna metuitur? Quamquam et iniusta morte, quam tibi tu ipse voluisti inferre, non solum ad tempus, sed etiam in eternum morereris, quia etsi non ad salutem, non ad ecclesiae pacem, non ad Christi corporis unitatem, non ad sanctam et individuam caritatem, sed ad mala aliqua, nec sic tibi mortem inferre debuisti. Considera scripturas divinas et discute, quantum potes, et vide, utrum hoc fecerit aliquis aliquando iustorum atque fidelium, cum ab eis tanta mala perpessi sunt, qui eos ad interitum, non ad vitam, quo compelleris, adigebant. Et post pauca: Repetis, quod audio, quod in evangelio scriptum est, recessisse a Domino LXX discipulos et arbitrio suae malae atque impiae defensionis fuisse permissos, ceterisque duodecim, qui remanserant, fuisse responsum: Numquid et vos vultis ire? Et non attenditis, quia tunc primum ecclesia novello germine pullulabat nondumque completa fuerat illa prophetia: "Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei." Quod utique quanto magis impletur, tanto maiore utitur ecclesia potestate, unde non solum non invitat, sed etiam cogat ad bonum. Hoc Dominus significare volebat, qui quamvis haberet magnam potestatem, prius tamen elegit humilitatem. Hoc et in illa convivii similitudine satis evidenter ostendit, ubi misit ad invitatos, et venire noluerunt, et ait servo: "Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles, cecos et claudos introduc huc. Et ait servus domino: Factum est, ut imperasti, et adhuc locus est. Et ait dominus servo: Exi in vias et sepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea." Vide nunc, quemadmodum de his, qui primi venerant, dictum est: "Introduc " eos. Nam sicut dictum est: "Compelle", ita significata sunt ecclesie primordia adhuc crescentis, ut essent vires et compellendi.

28. Augustinus contra Manicheos. Ille herror pectore et ventre repit et terram manducat. Non decipit nisi aut superbos, qui sibi arrogant, quod non sunt, aut desideriis carnalibus implicitos, qui libenter audiunt, quicquid lascive faciunt, aut curiosos, qui terrena sapiunt et spiritualia terreno oculo inquirunt.

29. Idem in eodem. Cepit Hermigildus rex iuvenis terrenum regnum despiciens et forti desiderio caeleste querens in ciliciis iacere vinculatus et omnipotenti Deo ad confortandum se preces effundere tantoque sublimius gloriam transeuntis mundi despicere, quanto et religatus agnoverat nil fuisse, quod poterat auferri. Supervenientis autem pascalis festivitatis die intempestae noctis silentio ad eum perfidus pater Arrianum episcopum misit, ut ex eius manu sacrilegae consecrationis communionem perciperet atque per hoc ad patris gratiam redire mereretur. Sed vir Deo deditus Arriano episcopo venienti exprobravit, ut debuit, eiusque a se perfidiam dignis increpationibus repulit, quia et exterius iacebat ligatus, apud se tamen in magno mentis culmine stabat securus. Ad se itaque reverso episcopo Arrianus pater infremuit statimque suos apparitores misit, qui constantissimum confessorem Dei illic, ubi iacebat, occiderent.

30. Augustinus in super Iohannem. Ecce sunt villae: quo iure defendis villas, divino an humano? Respondeas: divinum ius in scripturis, humanum ius in legibus regum. Unde quisque possidet, quod possidet? Nonne iure humano? Nam iure divino "Domini est terra et plenitudo eius." Pauperes et divites de una humo fecit Deus, et pauperes et divites una terra subportat. Iure tamen humano dicit: hec villa mea est, hec domus mea est, hic servus meus est. Iure ergo humano, iure imperatorum. Quare? Quia ipsa iura humana per imperatores et leges seculi Deus distribuit generi humano. Vultis, ut legamus leges imperatorum et secundum ipsas agamus de villis? Si iure humano vultis possidere, recitemus leges imperatorum, videamus, si voluerint ab hereticis possideri. Sed quid mihi et imperatori? Secundum ius ipsius possides terram. Aut tolle iura imperatorum, et quis audet dicere: mea est villa, meus est iste servus aut domus hec mea est? Si autem, ut teneantur ista ab hominibus, iura acceperunt regum, vultis recitemus leges, ut gaudeatis, quia vel unum horum habebitis et non imputetis, nisi mansuetudinem columbae, quia vel ubi vobis permittitur permanere. Leguntur enim leges manifeste, ubi perceperunt eos imperatores, qui preter ecclesiae catholicae communionem usurpant sibi nomen Christianum nec volunt in pace colere pacis auctorem, nichil nomine ecclesiae audeant possidere. Sed quid vobis et imperatori? Sed iam dixi: de iure humano agitur, et tamen apostolus voluit honorari reges et dixit: "Reges reveremini." Noli dicere: quid mihi et regi? Quid tibi ergo et possessioni? Per iura regum possidentur possessiones. Dixisti: quid mihi et regi? Noli dicere possessiones tuas, quia ad ipsa iura humana renuntiasti, quibus possidentur possessiones. Sed de iure divino ago ego. Ergo evangelium recitemus. Videamus, usque quo ecclesia catholica Christi est, super quam venit columba, quae docuit, hic est, qui baptizat. Quomodo ergo iure divino possideat, qui dicit: Ego baptizo, cum dicat: Columba hic est, qui baptizat? Cum dicat scriptura: una est columba mea, una est matris suae, quare laniatis columbam? Immo laniastis viscera vestra, nam nobis laniastis, columba integra perseverat. Ergo, fratres mei, si ubique non habent, quod dicant, ego dicam, quid faciant: veniant ad catholicam fidem et nobiscum habebunt non solum terram, sed etiam illum, qui fecit celum et terram.

31. Augustinus in super Iohannem. In sermone XI. Quando vult Deus concitare potestates adversus hereticos, adversus scismaticos, adversus dissipatores ecclesiae adversus exsufflatores Christi, adversus blasphematores Christi baptismi? Non mirentur, quia Deus concitat, ut a Sara verberetur Agar. Cognoscat se Agar, ponat cervicem, quae cum humiliata discederet a domina sua, occurrit ei angelus et dixit: "Quid est tibi Agar ancilla Sare?" Cum questa esset de domina, quid audivit ab angelo? "Revertere ad dominam tuam." Ad hoc ergo affligitur, ut revertatur. Atque utinam revertatur, quia proles eius sicut Iacob cum fratribus hereditatem tenebit. Mirantur autem, quia commoventur potestates christianae contra dissipatores detestandos ecclesiae. Si non moverentur, quomodo redderent de imperio suo Deo? Intendat caritas vestra, quid dicam, quia hoc pertinet ad reges seculi christianos, ut temporibus suis pacatam vellent matrem suam ecclesiam, unde spiritualiter nati sunt. Et paulo post: Nabuchodonosor rex decrevit dicens: "quicumque dixerint blasphemiam in Deum Sidrac, Misac et Abdenago, in interitu erunt et domus eorum in dispersione." Ecce quomodo rex alienigena sevit, ne blasphemaretur Deus Israel, qui potuit tres pueros de igne liberare, et nolunt, ut seviant reges christiani, quia Christus exsufflatur, a quo non tres pueri, sed orbis terrarum cum ipsis regibus a geennarum igne liberantur. Et infra: Quomodo isti reges non moveantur, qui non tres pueros attendunt liberatos de flamma, sed se ipsos de flamma geennae, quando vident Christum, a quo liberati sunt, exsufflari in christianis, quando audiunt dici christiano: Dic te non esse christianum. Talia facere volunt, et saltem talia pati nolunt. Nam videte, qualia faciunt et qualia patiuntur. Occidunt animas, affliguntur in corpore, sempiternas mortes faciunt et temporales se perpeti conqueruntur.

32. Felix papa ad episcopos per Siciliam constitutos. Ut ergo ab ecclesiae summitatibus inchoemus, eos, quos episcopos, presbiteros, diaconos fuisse constiterit, et seu obstantes forsitan seu coacti lavacri illius unici salutarisque claruerit fecisse iacturam et Christum, quem non solum dono regenerationis, verum etiam gratia percepti honoris induerunt, exuisse, cum constet neminem ad secundam tinctionem venire potuisse, nisi se palam christianum negaverit et professus fuerit esse paganum. Quod cum generaliter sit in omnibus execrandum, multo magis in episcopis et diaconibus auditu saltem dictuque probatur horrendum. Sed quia idem Dominus atque salvator clementissimus est et neminem vult perire, usque ad exitus sui diem cum penitentia, si resipiscant, iacere conveniet nec orationi non modo fidelium sed nec catecuminorum interesse, quibus communio laica in morte redibenda est. Quam rem diligentius explorare vel facere probatissimi sacerdotis cura debebit.

33. Idem. Illo per omnia custodito, ne is umquam, qui in qualibet etate alibi quam in ecclesia catholica aut baptizati aut rebaptizati sunt, ad ecclesiasticam militiam prorsus permittantur accedere. Quibus satis esse debet, quod in catholicorum numero sunt recepti, quoniam de suo ordine et communione videbitur ferre iudicium, quisquis hoc voluerit antistitum vel qui non removerit eum, quem ex his ad ministerium clericale obressisse cognoverit.

34. Ex epistola Paschasii pape I. ad archiepiscopum Mediolanensem. Fraternae mortis crimen incurrit, quisquis, cum potest, fratrem a morte minime defendit. Nos quoque, qui excellentiae vestrae summum discrimen audivimus, summi reatus penam incurrimus, si tacemus, Domino per prophetam terribiliter testante, quod profecto sanguinem fundit, qui impiorum iniquitatem tacendo dissimulat. Audivimus enim, quod valde miramur, quia sacri apud vos ordines pecuniis distrahuntur, dum quicumque tale aliquid attemptaverint, omnino heretici comprobentur, sancto spiritu per Gregorium intonante, quia quisquis pecunia ordinatur, ad hoc ut fiat hereticus promovetur. Et ut nostrae huius paginulae non presumptionis, sed timoris causam fuisse monstremus, beatus idem prosequitur: "Quisquis contra simoniacam et neophitorum heresim pro officii sui loco vehementer non arserit, cum eo se non dubitet habiturum portionem, qui prius commisit hoc piaculare flagitium", quibus in verbis cum heretica et simoniaca et neophitorum heresis exprimatur, quod eterna morte dignissimum crimen sit, apertissime declaratur, protestante per Augustinum divino oraculo ac dicente: "Firmissime tene et nullatenus dubites omnem hereticum vel scismaticum quamvis multas helemosinas faciat vel etiam pro Christo sanguinem fundat, cum diabolo et angelis eius eterni ignis incendio mancipandum, nisi ante finem huius vite catholicae fuerit incorporatus et redintegratus ecclesiae." Hinc est, quod Dominus vendentes et ementes de templo eiecit, Dathan et Abiron ambientes terra deglutivit, Symonemque temptantem Petrus dampnavit omnesque symoniacos ecclesiasticis iaculis Petrus perpetuo anathemate condempnavit. Et turpe nimium est, ut in plenissimum iam vigorem confirmata ecclesia tam ferali inimico succumbat, de quo in primordio suae infantiae tanta triumphat virtute. Si quis autem obiecerit non consecrationes, sed res ipsas, quae ex consecratione proveniunt, vendi, videtur quidem aliquid dicere, nichil autem penitus sapere. Nam cum corporalis ecclesiae aut episcopus vel abbas aut tale aliquid sine corporalibus rebus et exterioribus in nullo proficiat, sicut nec anima sine corpore temporaliter vivit, quisquis eorum alterum vendit, sine quo alterum habere non provenit, neutrum non vendit, non dereliquid. Quam tamen obiectionem sacer penitus canon exterminat, cum procuratorem vel defensorem ecclesiae vel regule subiectum a Deo per pecunias ordinari prohibent, ut interventores quoque tanti sceleris anathematis mucrone succidat, et cetera.

VI. Sacramentum a scismate redeuntium.

1. Gregorius in epistola VII. lib. XII. Quotiens cordis oculus nube erroris obductus supernae illustrationis lumine fit serenus, magna cautela nitendum est, ne latenter auctor scismatis irruat et ab humanitatis radice eos, qui ad eam reversi fuerint, telo iterum herroris abscidat. Et ideo postquam ego civitatis illius episcopus comperto divisionis laqueo, quo tenebar, divina mecum deliberatione pertractans, prona et spontanea voluntate ad unitatem sedis apostolicae divina gratia duce reversus sum, et ne non pura mente, sed simulate reversus existimer, spondeo sub ordinis mei casu et anathematis obligatione atque promitto tibi et per te sancto Petro apostolorum principi atque eius vicario beatissimo Gregorio vel successoribus ipsius me numquam quorumlibet suasionibus vel lquocumque alio modo ad scisma, de quo redemptoris nostri gratia liberante ereptus sum, reversurum, sed semper me in unitate sanctae ecclesiae catholicae et communione Romani pontificis per omnia permanere. Unde iuratus dico per Deum omnipotentem et hec sancta Dei quattuor evangelia, quae in meis manibus teneo, et salutem illius atque illius dominorum nostrorum rem publicam gubernantium me in unitate, sicut dixi, ecclesiae, ad quam Deo propitio sum reversus, et communione Romani pontificis semper et sine dubio permanere. Quodsi, quod absit, ab hac me unitate aliqua excusatione vel argumento divisero, periurii reatum incurrens aeternae penae obligatus inveniar et cum auctore scismatis habeam in futuro seculo portionem. Hanc autem confessionis promissionisque meae cartulam illi notario meo cum consensu presbiterorum et diaconorum atque clericorum, qui me hac in unitate obligantes se in suprascriptis omnibus prona similiter voluntate consecuti atque propriis manibus subscripturi sunt, scribenda dictavi et propria manu subscribens tibi tradidi. Acta in loco illo die illa et consulibus suprascriptis. Et subscriptio episcopi: Ego ille episcopus civitatis illius huic confessioni promissionique meae prestito de conservandis suprascriptis omnibus sacramento subscripsi.

VII. Quod par culpa sit communicare heretico vel eius communicatori.

1. Gelasius. Quos vero constiterit indignos meritis sacram mercatos esse pretio dignitatem, convictos oportet arceri, non sine periculo facinus tale patrantes, quia dantem pariter accipientemque damnatio sermonis, quam sacra lectio testatur, involvit.

2. Idem. Nec pretendat quisquam, quod alicui forsitan evidentiori communicasse vel communicare videatur heretico. Quid enim iuvat, si illi non communicet et his tamen communione iungatur, qui ab illius non sunt communione divisi?

VIII. Quod per singulos deviantes non sunt renovanda concilia.

1. Gelasius episcopis orientis. Maiores nostri divina inspiratione cernentes necessarie precaverunt, ut contra unamquamque heresim coacta semel synodus pro fide, communione et veritate catholica atque apostolica promulgasset, non sinerent novis post hec retractationibus mutilari, ne pravis occasio preberetur, quae medicinaliter fuerant statuta, pulsandi, sed auctore cuiuslibet insaniae ac pari errore damnato sufficere iudicavunt, ut quisque aliquando huius herroris communicator existeret, principali sententia eiusdem damnationis esset obstrictus, quoniam manifeste quilibet vel professione sua vel professione sua vel communione possit cognosci. Et ut brevitatis causa priora taceamus, quae diligens inquisitor facile poterit investigare, Sabellium damnavit synodus nec fuit necesse, ut eius sectatores postea damnarentur per singulas viritim synodos, sed pro tenore constitutionis antiquae cunctos, qui vel pravitatis illius vel communionis extitere participes, universalis ecclesia duxit esse refutandos. Sic propter blasphemias Arrii forma fidei communionisque catholicae Niceno prolata conventu Arrianos omnes, vel quisquis in hanc pestem sive consensu seu communione deciderit, sine retractatione concludit.

IX. De tolerandis malis vel fugiendis.

1. Augustinus in secundo libro contra Parmenianum. Quisquis vel, quod potest, arguendo corrigit vel, quod corrigere non potest, salvo pacis vinculo excludit vel, quod salvo pacis vinculo excludere non potest, equitate improbat, firmitate supportat, hic est pacificus et ab isto maledicto, quo scriptura dicit: "Ve his, qui dicunt quod nequam est bonum, et quod bonum est nequam", omnino liber, prorsus securus, penitus alienus. Quomodo, inquit, Parmenianus, incorruptus poteris permanere, qui corruptis sociaris?

2. Augustinus. Ita plane si sociatur, id est si mali aliquid cum eis committit aut committentibus favet. Si autem neutrum facit, nullo modo sociatur. Porro si addat tertium, ut non sit in vindicando piger, sed vel corripiat iustus in misericordia et arguat vel etiam, si eam personam gerit et ratio conservandae pacis admittit et coram omnibus peccantes arguat, ut ceteri timeant, removeat etiam vel ab aliquo gradu honoris vel ab ipsa communione sacramentorum, et hec omnia cum dilectione corrigendi, non cum odio persequendi faciat, plenissimum officium non solum castissimae innocentiae, sed etiam diligentissimae severitatis implevit. Ubi autem cetera impediuntur, illa duo semper retenta incorruptum castumque custodiunt, ut nec faciat malum nec approbet factum.

3. Cum vero quisquis fratrum, id est christianorum intus in ecclesiae societate constitutorum in aliquo tali peccato fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc, ubi periculum scismatis nullum est, atque id cum ea dilectione, de qua apostolus precipit dicens: "Ut non inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem." Non enim ad eradicandum fit, sed ad corrigendum. Quodsi se non agnoverit neque penitendo correxerit, ipse foras exiet et per propriam voluntatem ab ecclesiae communione dirimetur. Nam et ipse Dominus cum servis volentibus zizania colligere dixit: "Sinite utraque crescere usque ad messem." Premisit causam dicens: "Ne forte, cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum." Ubi satis ostenditur, cum metus iste non subest, sed omnino de frumentorum stabilitate certa securitas manet, id est quando ita cuiusquam crimen notum est et omnibus execrabile apparet, ut vel nullos prorsus vel non tales habeant defensores, per quos possit scisma contingere, non dormiat severitas disciplinae, in qua tanto est efficacior emendatio pravitatis quanto diligentior conservatio caritatis. Tunc autem hoc sine pacis et unitatis et sine lesione frumentorum fieri potest, cum congregationis ecclesie multitudo ab eo crimine, quod anathematizatur, aliena est. Tunc enim adiuvat prepositum potius corripientem quam criminosum resistentem. Tunc se ab eius communione salubriter continet, ut nec cibum cum ea quisquam sumat, non rabie inimica, sed correctione fraterna. Tunc etiam ille et timore percutitur et pudore sanatur, cum ab universa ecclesia se anathematizatum videns sociam turbam, cum qua in delicto suo gaudeat et bonis insultet, non potest invenire. Ad hoc enim et ipse apostolus ait: "Si quis frater nominatur." In eo quippe, quod ait: Si quis, nichil aliud videtur significare voluisse nisi eum posse tali modo salubriter corrigi, qui inter dissimiles peccat, id est inter eos, quos peccatorum similium pestilentia non corrumpit. In eo vero, quod ait: nominatur, hoc nimirum intelligi voluit parum esse, ut sit quisque talis, nisi etiam nominetur, id est famosus appareat, ut possit omnibus dignissima videri, quae in eum fuerit anathematis prolata sententia. Ita enim et salva pace corrigitur et non interfectione percutitur, sed medicinaliter uritur. Propterea et de illo dixit, quem tali medicina sanari voluerat, "satis huic correctio hec quae multis." Neque enim potest esse salubris correctio, nisi cum ille corripitur, qui non habet sociam multitudinem. Cum vero idem morbus plurimos occupaverit, nichil aliud bonis restat quam dolor et gemitus. Et infra: Misericorditer corripiat homo, quod potest; quod autem non potest, patienter ferat et cum dilectione gemat aut lugeat, donec aut ille desuper emendet et corrigat, aut usque ad messem differat eradicare zizania et paleam ventilare, ut tamen securi de salute sua bonae spei christiani inter desparatos, quos corripere non valeant, in unitate versentur.

4. Augustinus Honorato episcopo. Recolimus verba dicentis: "Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam." Quis autem credat hoc ita Dominum fieri voluisse, ut necessario ministerio, sine quo vivere nequeunt, deserentur greges, quos suo sanguine comparavit? Numquid hoc fecit ipse, quando portantibus parentibus in Egyptum parvulus fuit? Qui necdum ecclesias congregaverat, quas ab eo desertas fuisse dicamus. Numquid quando apostolus Paulus, ne illum comprehenderet inimicus, per fenestram in sporta dimissus est et fugit manus eius, deserta est ecclesia, quae erat ibi necessario ministerio, et non ab aliis fratribus ibidem constitutis, quod oportebat, impletum est? Eis quippe volentibus hoc apostolus fecerat, ut se ipsum servaret aecclesiae, quem proprie persecutor ille querebat. Faciant ergo servi Christi, ministri verbi et sacramenti eius, quod precepit sive permisit. Fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus queritur, ut ab aliis, qui non ita requiruntur, non deseratur ecclesia, sed prebeant cibaria conservis suis, quos aliter vivere non posse noverunt. Cum autem omnium, id est episcoporum et clericorum et laicorum est commune periculum, hii, qui aliis indigent, non deserantur ab his, quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant aut, qui habent necessitatem remeandi, non relinquantur ab eis, per quos illorum est ecclesiastica supplenda necessitas, ut aut pariter vivant aut pariter sufferant, quod eos pater familias volet perpeti.

5. Gregorius in dialogo. Ibi equanimiter portandi sunt mali, ubi inveniuntur aliqui, qui adiuventur boni. Nam ubi omnino fructus de bonis deest, fit aliquando de malis labor supervacuus, maxime si e vicino causae suppetant, quae fructum Deo valeant ferre meliorem. Vir itaque sanctus propter quem custodiendum staret, qui omnes unanimiter se persequentes cerneret? Et sepe agitur in animo perfectorum, quod silentio pretereundum non est, quia cum laborem suum sine fructu esse considerant, in locum alium cum fructu ad laborem migrant. Unde ille quoque egregius predicator, qui dissolvi cupit et cum Christo esse, cui "vivere Christus est et mori lucrum", qui certamina passionum non solum ipse appetiit, sed ad toleranda hec et alios accendit, Damasco persecutionem passus ut potuisset evadere, murum, funem sportamque quesivit seque latenter deponi voluit. Numquid nam Paulum dicimus mortem timuisse, quam se ipse pro Iesu nomine et amore testatur appetere? Sed cum in eodem loco minorem sibi fructum adesse conspiceret et gravem laborem, ad laborem se alibi cum fructu servavit. Fortis etenim preliator Dei teneri inter claustra noluit, certaminis campum quesivit. Unde ipse venerabilis Benedictus: Si libenter audis, citius agnoscis, quia vivos ipse indocibiles deseruit, qui multos in locis aliis ab anime morte suscitavit.

6. Augustinus Marcelliano. Paratus debet esse homo iustus et pius patienter eorum malitiam sustinere, quos fieri bonos querit, ut numerus potius crescat bonorum, non ut pari malitia se quoque numero addat malorum. Denique ista precepta magis sunt ad preparationem cordis quam ad opus, quod in aperto fit, ut teneatur in secreto animi patientia cum benivolentia. In manifesto autem id fiat, quod eis videtur prodesse, quibus bene velle debemus. Hinc liquido ostenditur, quod ipse dominus Iesus exemplum singulare patientiae, cum percuteretur in facie, respondit: "Si male dixi, exprobra de malo; si autem bene, qui me cedis?" Nequaquam igitur preceptum suum, si verba intueamur, implevit, neque enim prebuit, percutienti alteram partem, sed potius prohibuit, ne cum faceret, augeret iniuriam, et tamen paratus advenerat non solum in faciem percuti, verum etiam pro his quoque, a quibus hec patiebatur, crucifixus occidi. Pro quibus ait in cruce pendens: "Pater, ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt." Nec Paulus apostolus preceptum Domini et magistri sui videtur implesse, ubi etiam percussus in faciem dixit principi sacerdotum: "Percutiet te Deus, paries dealbate. Sedes iudicare me secundum legem, et contra legem iubes me percuti." Et cum a circumstantibus diceretur: "Iniuriam facis principi sacerdotum" irridens, eos admonere voluit, quid dixerit, ut qui saperent, intelligerent iam destruendum esse adventum Christi parietem dealbatum, hoc est ypocrisin sacerdotii Iudeorum. Ait quippe: "Nescivi, fratres, quia princeps est. Scriptum est enim: Principi populi tui non maledices." Cum proculdubio, qui in eodem populo creverat atque ibi lege fuerat eruditus, illum principem sacerdotum nescire non posset nec eos, quibus ita notus fuerat, ullo modo falleret, quod nesciret. Sunt ergo ista precepta patientiae semper in cordis preparatione retinenda ipsaque benivolentia, ne reddatur malum pro malo, semper in voluntate complenda est. Agenda sunt autem multa, etiam cum invitus quadam benigna plectendis, quorum potius sublimitati consulendum est quam voluntati. Nam in corripiendo filio quamlibet aspere, numquam profecto amor paternus amittitur. Fiat tamen, quod nolit et doleat, qui etiam invitus dolere videtur sanandus. Ac per hoc, si terrena ista res publica precepta christiana custodiat, et ipsa bella sine benivolentia non gerentur, ut ad pietatis iustitiaeque pacatam societatem victis facilius consulatur. Nam cui licentia iniquitatis eripitur, utilius vincitur, quando nichil est infelicius felicitate peccantium, qua penalis nutritur impunitas et mala voluntas velut ostis interior roboratur. Et paulo post: Nam si christiana disciplina omnia bella culparet, hoc potius militibus consilium salutis petentibus in evangelio diceretur, ut abicerent arma seq